Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe69134

Sources:

Bb: Badius1520b

B253r

1
Irca quartum arguitur quod similitudo non habet esse vniformiter in personis diuinis,
Primo sic. pater & filius sic sunt similes inter se secundum qualitatem quae sapientia
est, quod ambo sunt sapientia. Est enim filius sapientia de sapientia, secundum superius
determinata, non sic autem similis est pater aut filius aut spiritus sanctus: quia spiri-
tus sanctus non est similis illis secundum sapientiam quae est ipse: in quo est magna dif
agzed formitas. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. filius & spiritus sanctus sunt aequales: puta sapientes
boni & huiusmodi: & per consequens similies inter se sapientia & bonitate & huiusmodi, quam habent
a patre. Hilius enim & spiritus sanctus a patre habent sapientiam bonitatem & omnem rationem aliam qualitatis.
non sic autem similis filius aut spiritus sanctus patri. Pater enim nihil omnino habet ab alio: sed omnia a seipso: in quo
magna est difformitas. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. pater & filius sic sunt similes spiritui sancto, quod ambo
sunt a quo alius. Eilius etiam & spiritus sanctus sic similes sunt quod ambo sunt qui ab alio, non sic autem pater
& spiritus sanctus. Pater enim non est ab alio: & ab ipso est alius. Spiritus sanctus vero est ab alio: & ab ipso non
est alius: in quo est magna difformitas. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. non vniformiter similitudo est in il-
lis quorum vnus habet eam a se: alii autem non nisi receptam ab illo quod habet eam a se. Receptum enim
ab alio non videtur esse in recipiente in tanta plenitudine in quanta est in illo a quo recipitur: si-
cut lumen non in tanta plenitudine & perfectione est in aere in quanta est in sole. pater similitudinem
habet a se ad filium & ad spiritum sanctum: quia a se habet qualitatem super quam fundatur. Filius
autem & spiritus sanctus non sic habent similitudinem ad patrem aut inter se: quia non a se, sed
a patre habent qualitatem super quam fundatur. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. in illis non habet esse vni-
formiter similitudo quorum vnus non solum est similis similitudine: sed etiam est ipsa similitudo:
alii autem solum sunt similitudine similes: & non sunt ipsa similitudo. Eilius autem est ita simili-
tudine similis quod est ipsa similitudo, secundum tacta superius: non sic autem pater aut spiritus san
ctus: quia non sunt similitudines: sed solummodo similes similitudine. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. In il-
lis non est vniformis similitudo quorum vnus est vis assimilatiua aliorum sibi: sed alii non sic. spi
ritus sanctus amor est, qui est vis assimilatiua amantis ad amatum: & per hoc conuersiua aman-
tis in amatum secundum Dionysium, non sic autem pater aut filius, secundum superius determi
nata. ergo &c.

7 ⁋ Contra. in illis necessario est vniformis similitudo in quibus est vniformis quali-
tas super quam fundatur: quia ratio relationum communium sequitur rationem fundamentorum
secundum praedicta. sed qualitas super quam fundatur similitudo in diuinis, necessario vniformiter
habet esse in tribus personis diuinis: etiam si in seipsa esset variabilis vllo modo, quia non est nisi
vnica & singularis in tribus. ergo &c.

8 ⁋ Dico quod quaestio ista est pars quaestionis secundae praecedentis. Illa enim quaerit
de singulis quae sunt in diuinis: an scilicet sit in eis plena perfecta & omnimoda similitudo. lsta au
tem quaerit idem de diuinis personis tantum: supponendo ex dictis in illa secunda quaestione quod in so-
lis personis diuinis comparatis inter se nata est esse similitudo: non autem in aliis: & quod non in diui
nis est perfecta plena & omnimoda similitudo: si talis similitudo sit in ipsis personis diuinis. vnde
quaestio ista est declaratio suppositi in quaestione illa. Et posset consimilis quaestio fieri de aequalita
te: quae tamen facta non est superius de aequalitate sicut hic facta est de similitudine: quia ex eius de-
terminatione quo ad similitudinem, patebit eius derminatio quo ad aequalitatem. Dico igitur quod similitu
do habet esse vniformiter in diuinis personis: quia plena perfecta & omnimoda similitudo habet esse in illis: & hoc
dupliciter. Vno modo comparando singulas diuinas personas inter se secundum similitudines existentes
in illis quae sunt extrema habitudinum. Alio modo comparando inter se ipsas similitudines quae
sunt habitudines inter singulas duas personas. Tres enim personae in diuinis comparatae inter se secun
dum similitudinem aut aequalitatem, sunt sicut tres anguli figurae triangularis: & habitudines aequa
litatis & similitudinis inter illas, sunt sicut lineae tres contentae inter puncta angulorum: quarum Bb253v
quaelibet habent duo extrema. Cum primo modo comparantur singulae personae inter se: puta cum
quaeritur an in patre & filio similitudo quae est in patre ad filium sit vniformis similitudini quae
est in filio ad patrem: & sic sit plena perfecta & omnimoda similitudo in patre & filio siue inter pa
trem & filium: & simiter de filio & spiritu sancto: & de patre & spiritu sancto. Et dico quod sicut secundum
istam comparationem vniformiter est similitudo in singulis duabus diuinis personis comparatis
inter se similitudine: sic & plena & perfecta & omnimoda similitudo quae est in vna illarum vt in
vno extremo, est conformis similitudini quae est in altera vt in altero extremo. Et per hoc personae
ipsae relatae talibus similitudinibus vniformiter & perfecta & plena siue omnimoda similitudine sunt
similes: quemadmodum supra in quaestione secunda de aequalitate declaratum est de ipsis diuinis
personis: quae sunt plene perfecte & omnimode & per hoc vniformiter aequales. Sicut enim nulla
earum excedit aliam magnitudine secundum quantitatem: sic nulla earum excedit aliam sapientia
aut bonitate secundum qualitatem: in quo consistit persecta similitudo in diuinis, quae est propter
vnitatem singularitatis in qualitate: quae nullam omnino compatitur difformitatem: sicut in crea
turis consistit persecta similitudo propter vnitatem conformitatis qualitatum: quarum vna aliam
non excedit: sed ambae sunt eiusdem gradus. Diuersitas enim qualitatum secundum gradus di-
uersos facit quod in creaturis etsi aliquando sit similitudo aliqua, tamen est imperfecta & difformis
similitudo, quae est propter vnitatem formae specisicae. Imperfecta vero & difformis propter diuersi
tatem graduum: puta quando est inter minus album & magis album: & hoc quia in parte aliqua
virtuali albedinis magis altera excedit minus. Non est enim subiectum magis album nisi quia al-
bedo illius in essentia sua virtualiter est in alia: vt declarauimus alias in quaestione de magis & mi
nus. Sed sicut quod in diuinis nulla fit partium diuisio in deitatis vnitate: vt dicit Augustinus est manifestum
sic nec in magnitudine nec in qualitatis vnitate. Et vt dicit Ambrosius, quod vnum est: dissimile non
est. Inter maius autem & minus semper discretio est. Propter quod in diuinis sicut non potest esse
dissimilitudo siue difformitas dissimilitudinis secundum diuersitatem formarum secundum spe
ciem: sic nec difformitas in similitudine secundum diuersitatem graduum in eadem specie quali-
tatis: sicut nec difformitas aequalitatis propter diuersitatem graduum in eadem specie quanti-
tatis: licet in creaturis sit difformitas dissimilitudinis propter diuersitatem formarum secundum
speciem: & difformitas dissimilitudinis sicut & difformitas inaequalitatis propter diuersitatem gra-
duum in eadem specie qualitatis & quantitatis: quamuis in aequalitate & in persecta similitudine in cre
aturis nulla cadit omnino diuersitas vel difformitas propter vnitatem speciei & gradus simul: li-
cet comparatione aequalitatis & similitudinis quae sunt in diuinis: aequalitas & perfecta similitu-
do in creaturis difformitatem habeant propter diuersitatem secundum numerum eiusdem for-
mae secundum speciem quantitatis & qualitatis in creaturis diuersis relatis. Et est in creaturis ad
uertendum quod licet propter magis & minus in aequalitate difformitas est in similitudine inter ma-
gis album & minus album: ideo scilicet quod similitudo existens in vno illorum non est omnino confor-
mis similitudini existenti in alio: non tamen propter hoc vnum illorum est magis simile alteri quam
econuerso: vt similitudo existens in illis recipiat magis & minus: sicut nec inaequalitas inter maius
& minus recipit magis & minus vt vnum eorum dicatur magis inaequale alteri quam econtrario. Qenia
enim relata inter se relatione communi inaequalitatis & aequalitatis similitudinis & dissimilitudi-
nis absque omni difformitate in inaequalitate & aequalitate, dissimilitudine aut similitudine referuntur
adinuicem. Non enim vnum inaequalium relatorum inter se est magis inaequale: & alterum minus: si-
cut neque duorum aequalium vnum est aut magis aut minus aequale quam alterum: neque vnum dissimilium inter se
relatorum est magis dissimile & alterum minus: nec etiam vnum similium est magis simile & alterum minus
Quod contingit in aequalitate & perfecta similitudine propter vnitatem gradus: in inaequalitate autem & dissi
militudine & similitudine imperfecta propter vniformitatem secundum excessum & defectum in diuersis
gradibus: quanto enim magis aut minus excedit ipsum minus: tanto ipsum minus deficit ab eo quod est
magis aut maius. Ob hoc enim duorum inaequalium vnum aequaliter est inaequale alteri: & similiter duorum
dissimilium vnum aequaliter est dissimile alteri: & etiam duorum similium imperfecta similitudine
vnum alteri aequaliter simile est. Cum secundo autem modo comparationis praedictae comparantur
singulae habitudines inter duas personas inter se: puta cum habitudo similitudinis quae est inter
patrem & spiritum sanctum & quae est inter filium & spiritum sanctum: est quaestio ais scilicet similitu
do quae est inter patrem & filium sit vniformis similitudini quae est inter patrem & spiritum san-
ctum: aut inter filium & spiritum sanctum & econuerso: & sic sit plena & perfecta & omnimoda
similitudo in diuinis personis inter ipsas similitudines non re sed ratione tantum differentes. Et dico Bb254r
quod secundum istam comparationem vniformiter habet esse similitudo in diuinis personis, scilicet
comparatis similibus quae sunt in illis inter se. Sic quod plene perfecte & omnimode similitudo quae
est inter patrem & filium, est vniformis similitudini quae est inter patrem & spiritum sanctum:
& quae est inter filium & spiritum sanctum, & econuerso. Sicut etiam plene perfecte & omnimode
aequalitas quae est inter patrem & filium, vniformis siue conformis est aequalitati quae est inter pa-
trem & spiritum sanctum: & inter filium & spiritum sanctum, & econverso. Et hoc quia scilicet di
ctae tres habitudines quae sunt tres secundum rationem, sunt vna secundum rem: sicut aequalitas &
quantitas in qua vel supra quam fundatur, est vna singularis secundum rem: a cuius vnitate in diui
nis procedit vniformitas similitudinis in diuinis personis & etiam aequalitatis: prout procedit ob-
iectio vltima: quae vniformiter habet locum in similitudine & aequalitate quae sunt in diuinis perso-
nis: sicut & vniformiter in vtrisque locum possunt habere quaedam argumenta adducta in opposi-
tum: quia consimilis quaestio propositae hic de similitudine in diuinis personis, posset quaeri de aequa
litate existente in illis. Et eadem responsio adhibenda est in diuinis: licet in creaturis contingat quo
ad illa diuersitas inter similitudinem & aequalitatem: vt iam declaratum est secundum primam con
parationem praedictam: & patet etiam secundum istam comparationem secundam. Diuersae enim
habitudines aequalitatis & similitudinis vniformiter sunt in creaturis: in hoc quod neutra est maior
alia. Aequaliter enim binarius est aequalis binario: & ternarius ternario. Diuersae autem habitudi-
nes imperfectae similitudinis bene difformiter sunt in creaturis: & differunt secundum magis & mi-
nus, siue secundum maius & minus: & similiter diuersae habitudines dissimilitudinis & inaequali-
tatis. Aliqua enim duo alba possunt esse magis similia quam alia duo alba: aut aliqua duo nigra: & ma
ior est similitudo inter illa quam inter ista: prout illa magis accedunt ad gradum dissimilitudinis per
fectae: & similiter aliqua duo inaequalia aut dissimilia possunt esse magis inaequalia aut magis dissi-
milia quam alia duo: & maior esse inaequalitas & dissimilitudo inter illa quam inter ista: prout illa magis
recedunt a gradu aequalitatis alicuius similitudinis perfectae.

9 ⁋ Et prima tria argumenta procedunt
de similitudine penes secundam comparationem. Alia vero procedunt de similitudine penes pri-
mam comparationem.

10 ⁋ Primum enim probat quod maior est similitudo inter patrem & filium quam inter i
ambos & spiritum sanctum.

11 ⁋ Secundum probat quod maior est similitudo inter filium & spiritum san-
ctum, quam inter ambos & patrem.

12 ⁋ Tertium probat quod maior est similitudo inter patrem & spiritum
sanctum, quam inter patrem & filium ac spiritum sanctum.

13 ⁋ Quartum vero probat quod maior est simi
litudo inter patrem ad filium & spiritum sanctum quam econverio: aut quam filii ad spiritum sanctum & econ
uerso.

14 ⁋ Quintum probat quod maior est similitudo in filio ad patrem & spiritum sanctum quam econ- a
uerso: aut qui patris ad spiritum sanctum & econuerso.

15 ⁋ Sextum vero probat quod maior est similitudo
spiritus sancti ad patrem & filium quam econuerso: aut quam filii ad patrem & econuerso.

16 ⁋ Qui ergo arguitur primo quod maior est similitudo inter patrem & filium quam inter am
bos & spiritum sanctum: quia pater & filius sunt similes sapientia quae ipsi sunt: non sic autem pa
ter & filius & spiritus sanctus: quia non est similis illis sapientia quae ipse est: Dico quod quantum est
de ratione eius de singularitate rei commune est personis constitutis in esse per propria in diuinis quod
vna & eadem sapientia singulari similes sunt omnes personae diuinae: & ideo vniformiter: vt dictum
est: nec quo ad hoc pater potius est sapientia aut filius quam spiritus sanctus: vt secundum eam potius
dicantur similes inter se pater & filius: quam spiritus sanctus ad vtrunque illorum. Sed quod pater & filius di-
cuntur similes sapientia quae ipsi sunt: non sic autem spiritus sanctus alicui illorum: hoc non dici
tur nisi per quandam appropriationem eius quod commune est, propter conuenientiam communis
cum proprio eius cui appropriatur: vt declarabitur in proximo articulo sequenti: & sic non nisi per
quandam contractionem communis ad proprium. De eis autem quae pertinent ad propria: nihil ad
relationem communem: vt dictum est supra in fine quaestionis vltimae de aequalitate.

17 ⁋ Ad secundum
quod maior est similitudo inter filium & spiritum sanctum quam inter ambos & patrem: quia ambo sunt
similes secundum id quod habent aliquid ab alio: non sic autem filius aut spiritus sanctus ad patrem:
quia pater non habet aliquid ab alio: Dico secundum superius dicta ibidem: quis de quo aliquid ha
bet vel non habet, originis quaestio est: de quo nihil ad quaestionem de relatione communi plus quam quod
vnum & idem sit quod habetur ad quod sequitur communis relatio. Et ideo propter diuersitatem
in modo habendi illud in illa, diuersitas aut difformitas oritur in ipsa relatione communi funda-
ta super illud.

18 ⁋ Ad tertium quod minor est similitudo inter patrem & spantum sctantm, quam inter patrem & filium ac spntum
sctantum: quia ptr & filius sunt a quo alius: filius autem & spiritus sctuns sunt qui ab alio: Pltr autem est qui non ab alio: & Bb254v
a quo alius: spiritus sanctus est a quo non alius: & qui est ab alio: Dico vt prius, quod quaestio quis a
quo, ad originem pertinet: non autem ad relationem communem: & sic nihil ad propositum de hoc.

19
⁋ Ad quartum, quod maior est similitudo in patre ad filium quam econuerso: aut quam eiusdem ad spiritum
sanctum aut econuerso: quia pater a se habet id quo est similis: non autem filius aut spiritus sanctus:
& receptum verius est in eo a quo recipitur, quam in recipiente: Dico ad hoc vltimum quod receptum
tam vere habet esse semper in eo quod recipit, quam in eo a quo recipitur, nisi sit defectus ex parte agen
tis & diffundentis receptum in recipiente: quia scilicet non habet perfectam virtutem tranffundem
di illud: puta color secundum actum lucidi non sufficit se transfundere in medium sub tanta per
fectione quanta est in corpore colorato: aut ex parte recipientis: quia scilicet non sufficit recipere il
lud in tanta perfectione in quanta est in sole transfundente illud: vel si sol sufficeret illud in tanta per
fectione transfundere. Quare cum in diuinis non sit defectus talis diffusionis ex parte diffundentis:
quia diffundens est infinitus vigore in agendo: nec ex parte recipientis: quia ipsum est infinitum
vigore in patiendo: idcirco in diuinis illud nequaquam habet veritatem, multo fortius quam non habet ve
ritatem in naturalibus in quibus est generatio vnica: puta cum homo generatur ab homine: aut
ignis ab igne: secundum quod haec omnia patent ex dictis in solutione quarti & quinti argumenti quae
stionis secundae praecedentis de aequalitate.

20 ⁋ Ad quintum, quod maior est similitudo in filio ad patrem
& spiritum sanctum quam econuerso: aut patris ad spiritum sanctum quam econuerso: quia filius non so-
lum est similis patri & spiritui sancto: sed est similitudo: pater autem & spiritus sanctus nullius sunt si-
militudo: Dico quod argumentum hoc aliquem vigorem habere posset si filius esset similitudo eadem
similitudine qua est similis patri aut spiritui sancto, quae scilicet pertinet ad relationem communem:
& pater atque spiritus sanctus solum essent similes tali similitudine: non autem essent ipsa similitudo.
Nunc autem non est ita: quia quod filius dicitur similitudo: hoc non est illa relatione qua dicitur similis
relatione pertinente ad relationem communem quam continet tertium genus relationis: sed dicitut si-
militudo similitudine pertinente ad secundum genus relationis: qua non ad spcantum sanctum: sed so-
lummodo ad patrem dicitur relatiue: secundum quod hoc expositum est supra de aequalitate: quae simi
liter aequiuoce dicitur vt est propria filio & pertinet ad secundum genus relationis: & vt est rela-
tio communis pertinens ad tertium genus relationis.

21 ⁋ Ad sextum, quod maior est similitudo in spiri-
tu sancto ad patrem & filium quam econuerso: aut quam in patre ad filium & econuerso: quia spiritus san-
ctus est vis assimilatiua: non sic autem pater aut filius: Dico quod reuera spiritus sanctus eo quod amor, est
vis assimilatiua assimilans amantem amato: quod tamen non prouenit nisi ex aliqua similitudine prae
cedente inter amantem & amatum. dicente Boethio in ix. regula de hebdo. Quod appetit aliud ta-
le: ipsum esse naturaliter ostenditur quale hoc ipsum quod appetit. Et Ecclesia. xiii. dicitur. Omne ani
mal diligit simile sibi.

22 ⁋ Est igitur sciendum quod amor est vis similitiua: non de omnino dissimili fa-
ciendo simile: sed perficiendo in amante similitudinem, quam quasi incompletam habet in se amans
ad amatum: quod facit amatum tranfformando in se amantem prout possibile est: aut saltem amantem
sibi connectendo seu coniungendo intimando. Vt enim dicit Comment. super dicto verbo, fugit vnum
quodque quicquid in genere suo dissimile est, & a se diuersum: accedit vero ad id quid qualicumque similitu-
dine sibi conforme est. iuxta illud Ecclesi. xiii. Omnis caro ad sibi simile coniungetur: & omnis homo
sibi simili sociabitur. Et ibidem. xvii. Volatilia ad sibi similia coniunguntur. Assimilat autem coniun
gendo amantem amato amor, non tali similitudine qualem supponit in amato ad amantem. Illa enim
similitudo praecedens & excitatiua amoris in amante: vt transferat amantem in amatum: consi-
stit in dispositionibus naturalibus amantis & amati. Sed quod amor assimilat amantem amato: hoc
est similitudine appetitus: quam amor sicut forma appetitus in amante operatur ad instar formae ama
ti. Qua similitudine amans dicitur simile amato per se: sed non econuerso amatum dicitur simile
amanti, nisi per accidens: quod scilicet amans est simile illi: & hoc iuxta modum quo superius diximus
creaturam esse similem deo, licet non econuerso. Et pertinet ista similitudo ad secundum genus
telationis. Amor enim similitudine quadam quae consistit in affectione quadam seu dispositione ap
petitus erga amatum: amantem mensurat amari: vt sic per huiusmodi assimilationem amans fit
quasi ipsum amatum. Propter quod dicit Augustinus super loannem. Qualia amas, talis es: deum
amas, ergo deus es: terram amas, terra es. Vnde propter huiusmodi assimilationem ex amore pro-
cedentem dicitur Prouerb. xiii. Amicus stultorum efficietur similis. Amicus autem ab amore. Vn-
de Philosophus. viii. Ethico. modos amicitiae distinguit secundum modos amoris siue amationis:
& etiam dicit quod amicus amico est alter ipse. Amicus ergo stultorum efficitur similis: quia amando stultos qusque
stultus efficitur: & econtra amando sapientes sapiens efficitur. Vnde verbo praedicto immediate praemitti- Bb255r
tur. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Graditur dico non passibus pedum: sed passibus
voluntatum. Hinc etiam dicit Augustinus de libero arbitrio: quod amans bonum statim bonus est. Et
viii. de triniitate. dicit quod amans iustitiam iustus est: saltem quadam assimilatione affectus. Quia si amans
iustitiam adhuc iniustus est secundum habitum: hoc contingit secundum Aug. ibidem, quia non tantum
amat iustitiam vt mereatur fieri iustus scilicet secundum habitum. Et similiter si amans bonum aut sa
pientiam aut quemcunque alium habitum virtutis adhuc est in contrario habitu: hoc non contingit
nisi quia non tantum amat huiusmodi habitum vt mereatur fieri in actum secundum illum: quia sci
licet non tantum amat illum vt studeat se exercere in actibus quibus acquiritur, si sit habitus existens
in voluntate acquirendus per se actibus voluntatis: vel vt studeat imperare intellectui quod se exer-
ceat in actibus quibus acquiritur, si sit habitus existens in intellectu acquirendus actibus intellectus.
Et sic amor siue voluntas est vis assimilatiua per se & immediate secundum affectum saltem quod
cunque fuerit amatum: vel secundum habitum mediante exercitio actuum, si amatum fuerit bonus
habitus virtutis aut rei cuiusque, ratione talis habitus. Et per hunc modum quo scilicet amor assi
milat secundum affectum, spiritus sanctus est amor & vis assimilatiua in patre & filio mutuo sese
amantibus: & per hoc nexus est amborum secundum modum superius expositum. Vis dico assi-
milatiua non formaliter: quia non est ipsa similitudo qua amans similatur amato: sed effectiue tantum.
Simile autem formaliter aliquibus ex hoc quod est effectiuum similitudinis etiam istius secundum quam sunt
similes: non oportet quod sit magis simile: aut quod habeat in se maiorem similitudinem ad illos quam econ
uerso: quod necessario oporteret si ipsum simile formaliter aliquibus esset vis assimilatiua forma
liter: quia tunc non solum esset simile illis: sed etiam ipsa similitudo qua sunt similes, quod nequaquam ve
rum est de amore qui est spiritus sanctus: aut de quocunque alio amore. Breuiter ergo dico ad for-
mam argumenti. Cum dicitur, in illis non est vniformiter similitudo quorum vnum est vis as-
similatiua aliorum: sed non econuerso: Dico quod verum esset si esset vis assimilatiua formaliter: sic quod
non solum esset simile: sed ipsa similitudo qua similes sunt similes. Non autem verum est cum est
vis assimilatiua effectiue tantum. Et quod assumitur: spiritus sanctus amor est & vis assimilatiua: Dico
quod verum est effectiue, non formaliter: & ideo cum modo contrario maior & minor sunt verae &
falsae: nequaquam sequitur conclusio.