Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe6886

Sources:

Bb: Badius1520b

B25v

1
CIrca secundum arguitur: quod quilibet actus volendi dei non sit eiusdem rationis. Primo
sic. potentiae distinguuntur per actus. secundum Philosophum: & actus per obiecta. diuinae autem voluntatis
sunt diuersa obiecta. vult enim seipsum: vult & alia a se. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. deus vo-
sendo vult seipsum: vult & creaturas. & hoc pluribus modis scilicet voluntate bene
placiti siue complacentiae, voluntate beneficentiae, voluntate concupiscentiae & ancedente & con
equaente, & voluntate signi, quae plures continet modos: insuper & volendo spirat spiritum scum
i quibus diuersae rationes volendi consistunt. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam actio virtutl vna
em & eadem, quando est vna & eadem ratio obiecti, vt partia de actu videndi diuersas species colorum, qui non est nisi eiusdem
rationis: quia eadem est ratio visibilus in illis. eadem autem est ratio obi in omni actu volendi de. scilicet bonum sub ratione boni. ergo &c.
o

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod ratio actus potest intelligi eadem vel diuersa dupliciter. vel quo Bb26r
idipecitm actus, vel quo ad modum agendi. Primo modo eadem est ratio cuiuscumque actus, cuius est vna
& tadem formalis ratio obiecti: & alia est ratio actus vbi est alia ratio formalis agendi. Verbi gratia:
Eadem est ratio actus in omni actu videndi corporaliter, quia vna est & eadem formalis ratio, visibilis scilicet lux
alia vero est ratio actus videndi & audiendi: quia alia & alia est ratio formalis sensibilis in luce & so
no. Loquendo autem de tali ratione actus, actus volendi dei quicumque, & similiter cuiuscumque volentis est eiusdem
rationis: quia eadem est ratio volit. scilicet bonum sub ratione boni per quam differt actus volendi ab actu intelligendi quid est ve-
ri sub ratione veri. & hoc secundum duplicem habitudinem quam habet res ad naturam intellectualem, vt infra dice
tur. Secundo modo diuersa est ratio actus volendi in deo secundum quod diuersimode est circa bonum volitum, sub
eadem tamen ratione volendi secundum formam & speciem. Bonum enim simpliciter inquantum bonum, siue fuerit per
essentiam, siue per participationem, est obiectum voluntatis: licet bonum per participationem non nisi sub ratione
boni imparticipati: quemadmodum lux est obiectum visus siue per essentiam suam, siue participata in spe
cie coloris: sed non in specie coloris nisi sub ratione lucis. Hoc ergo modo diuersa est ratio actus volendi
dei in volendo bonum finis quod ipse est scilicet voluntate complacentiae siue complaciti: & in volendo bonum quod est
ad finem: cuiusmodi est obiectum creaturae, quod est quaedam participatio boni in creaturis. & hoc aut volunta-
te complacentiae siue beneplaciti qua vult id quid in creatura bonum est, aut voluntate concupiscentiae
quae optat creaturae bonum, aut beneficentiae quae facit in creatura bonum, deducendo bonum optatum in effectum. Et se-
cundum hoc actus quid est eligere in deo, actus volendi quidam est similiter: & actus qui est intendere, & si
qui alii huiusmodi sunt: quemadmodum debet determinari loquendo de voluntate dei in comparatione &
respectu ad creaturas.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntatis diuinae diuersa sunt obiecta: dicendum quod
verum est materialia non autem formalia, quemadmodum diuersa obiecta visus sunt lignum & lapis: quae tamen vi-
dentur sub vna ratione formali obiecti: cuiusmodi est ratio lucis aut coloris. Et secundum hunc modum quaecunque l
vult deus quantuncumque diuersa sunt, vt obiecta materialia voluntatis, omnia tamen sunt obiecta eius sub
ratione vna formal scilicet boni, vt dictum est. Et ideo est eadem ratio formalis in omni actu volendi dei: & est
eiusdem rationis: quia formalem rationem actus non variat nisi formalis ratio obiecti variata, vt iam amplius videbitur.

6 ⁋ Ad secundum patet per iam dicta, nisi quo ad voluntatem in actu spirandi, & in voluntate signi. Ex parte autem actus
spirandi sciendum quod quemadmodum secundum praedicta non est idem dicere aliquid esse actum intelligendi & actum intellectus.
quoniam dicere, est actus intellectus, non tamen est actus intelligendi: quia actus intelligendi non est nisi essentialis: dicere autem per
ionale, vt habitum est supra. Sic non est idem dicere aliquid esse actum volendi & esse actum voluntatis: quoniam spirare est
actus voluntatis: non tamen est actus volendi: quia actus volendi non est nisi essentialis: sicut neque actus intel-
ligendi, vt dictum est supra. Spirare autem non est nisi personale, vt infra dicetur. Et ita licet non sint eiusdem rationis
omnes actus voluntatis: omnes tamen actus volendi sunt eiusdem rationis, secundum quod iam determinatum
est. Et sicut est de actibus volendi: ita est de actibus intelligendi: quia aequaliter locum habet quaestio ista
de actibus scilicet intellectus, sicut & de actibus voluntatis: & vno eodem modo soluenda est. Ex parte autem
voluntatis signi sciendum est: quod voluntas signi non ponit, proprium actum volendi: sed effectum aliquem in crea
turis vel a deo vel ab ipsis creaturis: qui est quasi signum quod deus illum velit: quemadmodum effectus vin
dictae quam exercet circa creaturas, est signum quasi in ipso sit ira erga creaturas. Et sic quemadmodum
secundum metaphoram dicitur irasci propter effectum irae qui sit in creaturis: sic dicitur aliquid velle volunta
te signi: quia quod sit in creaturis, quasi signum est quod illud velit deus. Et secundum hoc prohibitio, praeceptum, consi
lium, prmissio, opeatio, dicuntur esse in deo voluntates signi: licet in deo nullum actum volendi ponant praeter illum
quid est boni vt bonum est. secundum quod habet declarari loquendo de voluntate dei circa creaturas.