Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe68834

Sources:

Bb: Badius1520b

B251v

1
CIrca tertium arguitur quod similitudo & aequalitas vniformiter penitus habent
esse in diuinis, primo sic. Sicut se habent in diuinis fundamenta inter se,
sic & relationes fundatae in illis, quia quicquid convenit relationibus trahitur a
fundamentis. fundamenta relationum quae sunt aequalitas & similitudo, sci-
licet quantitas & qualitas, vniformiter habent esse in diuinis: quia ambo
sunt attributa essentialia solummodo propriis rationibus inter se & ab aliis
distincta secundum superius determinata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habent quantum & qua-
le in denominando secundum se & absolute illa quorum sunt quantitas & qualitas: sic se habent
aequalitas & similitudo in denominando eadem in ordine siue respectu & comparatione ad aliud:
quia secundum eadem, scilicet secundum quantitatem & qualitatem, denominantur primo quan- Bb252r
ta & qualia: secundo aequalia & similia. Sed quantum & quale vniformiter denominant in diui-
nis illa quorum sunt quantitas & qualitas: quia sicut a quantitate denominatur aliquid quantum
sic & a qualitate quale. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod aequalitas consequitur omnia quae sunt in
diuinis, quaelibet enim duo existentia in diuinis siue sint absoluta siue respectiua siue differant re siue
sola ratione: aequalia dicuntur. Similitudo autem in diuinis non sequitur nisi personas. solae enim
personae diuinae inter se similes dicuntur, secundum quod patet ex iam supra dictis. ergo &c.

4
⁋ Dico quod quaestio ista si intelligatur de aequalitate & similitudine vt comparantur
secundum vniformitatem inter se: non in ordine ad fundamenta relata: sic determinata est supra
in quaestione prima de relationibus communibus vt habent esse in diuinis in generali. Si autem vt con-
parantur ad fundamenta: sic determinata est supra in quaestione secunda de relationibus commu
nibus in comparatione ad sua principia fundamentalia. Si autem intelligatur quaestio vt aequali-
tas & similitudo comparantur ad diuinas personas relatas per illas specialiter: sic determinata est
supra in quaestione secunda de relationibus communibus vt habent esse in diuinis in generali.
Vnde nullo dictorum trium modorum quaestio proposita intelligenda est. Sed intelligenda est ge
neraliter in similitudine & aequalitate vt comparantur generaliter ad relata per illas: siue sint per
sonae diuinae: siue quaelibet alia existentia in diuinis. Et cum vt patet ex dictis in praecedenti quae
stione, aequalia dicuntur quaecunque sunt in diuinis siue personae siue relationes siue attributa siue
existentia comparata inter se: non autem similia dicuntur nisi sole personae: idcirco licet quo ad plu
rima in diuinis aequalitas & similitudo conformitatem habeant, vt quae dicuntur de vno confor
miter intelligi possint de altero: vt etiam propterea doctores quam plurima loquantur de aequalitate in
diuinis, & perpauca de similitudine, dantes illa quae dicuntur de aequalitate conformiter intel-
ligi & de similitudine: tamen difformitatem habent quo ad hoc quod plura in diuinis dicuntur aequa
lia quae non dicuntur esse similia: sed quaecunque dicuntur esse similia, etiam dicuntur aequalia. Cau
sa autem & ratio huius difformitatis quo ad relata inter aequalitatem & similitudinem ex parte
aequalitatis, est quod quantitas illa supra quam fundatur aequalitas, puta magnitudo, per se & primo
est mensura substantiae siue essentiae rei: & immediate insistens eidem: & secundo est mensura omnium
quae insunt illi mediante substantia: vt patet in magnitudine corporali, quae non solum est mensu
ra substantiae primo & per se denominans substantiam qualem, seu suppositum habens in se hu-
iusmodi substantiam extensam corporaliter, sed etiam omnium accidentium essentialiter existen-
tium in illa seu in illo: puta coloris & etiam suiipsius. Non solum enim corporali magnitudine di
citur corpus seu suppositum corporeum magnum & extensum corporaliter in longum aut la-
tum: sed etiam color & ipsa magnitudo: & vlterius per consequens non solum corpus dicitur cor-
poraliter magnitudine molis aequale alteri: sed etiam albedo existens in vno corpore etiam di-
citur aequalis albedini existenti in alio corpore: & vna magnitudo dicitur aequalis alteri. Sic igi-
tur & in spiritualibus magnitudo spiritualis non solum est mensura denominans substantiam spi
ritualem seu suppositum habens in se huiusmodi substantiam extensam spiritualiter primo & per
se: sed etiam omnium aliorum quasi accidentium spiritualium existentium in illa seu in illo. Non
solum enim spirituali magnitudine dicitur deitas magna seu immensa & extensa spiritualiter, seu
suppositum habens illam in se dicitur magnum & immensum & extensum spiritualiter: sed etiam
bonitas sapientia veritas & caetera in eo existentia, vt dictum est: & ipsa magnitudo siue immen-
sitas. Et per consequens etiam vlterius non solum dicitur vnum suppositum in deitate subsistens
esse aequale alteri: aut secundum Semiarrianos deitas vna alteri deitati: sed & bonitas dicitur aequa
lis deitati & sapientiae & veritati, & caetera omnia caeteris. Sed vna magnitudo spiritualis in crea-
turis dicitur aequalis alteri non autem in diuinis: & hoc quia in eis non est nisi vna magnitudo.
Causa autem & ratio huius difformitatis quo ad relata inter aequalitatem & similitudinem ex
parte qualitatis est quod qualitas supra quam in diuinis fundatur similitudo: puta bonitas, non est vllo
modo forma aliquid afficiens in diuinis, aut denominans aliud quam suppositum cuius est primo per
se: non per aliquid existens in illo nisi per intellectum & voluntatem quo ad bonitatem & sapien-
tiam. Solum enim in diuinis dicitur suppositum bonum aut sapiens aut aliquid huiusmodi: puta
pater filius & spiritus sanctus: non autem deitas, sapientia, paternitas, filiatio aut aliud aliquid
talium. Et per consequens in diuinis solum suppositum dicitur simile supposito: non autem ali-
quid aliud alteri: puta sapientia potentia, aut paternitas filiationi: licet in creaturis aliquando
afficit forma totum per partem, & illud denominat: puta quod homo est bonus quia bona est anima Bb252v
eius: & albus quia corpus eius est album, & corpus album dicitur quia superficies est alba. Et per
consequens vlterius non solum dicitur in creaturis totum simile toti, sed etiam pars parti: quod
nequaquam contingit in diuinis nisi quo ad intellectum & voluntatem respectu sapientiae & bonita-
tis. Non solum enim dicimus de qualibet diuina persona quod est sapiens & bona, & quod ex hoc sunt
similes: sed etiam dicimus quod intellectus illarum est sapiens: & voluntas illarum est bona. Sed non
ex hoc dicimus intellectum vnius personae aut voluntatem similem esse intellectui aut volunta-
ti alterius: quia non est nisi vnus intellectus & vna voluntas trium personarum. Et secundum prae-
dicta nihil est simile sibiipsi. Nisi forte dici possit quod intellectus inquantum est vnius personae alius
est secundum rationem: & inquantum est alterius. Et quo ad hoc posset dici quod intellectus vnius
personae diuinae similis est in sapientia intellectui alterius: & similiter in bonitate similis est volun
tas vnius personae voluntati alterius. Sic ergo causa & ratio dictae difformitatis similitudinis &
aequalitatis consistit in hoc videlicet quod attributa qualitatis in diuinis, puta bonitas, pietas, sapien
tia veritas & caetera huiusmodi, secundum rationem inter se penitus & ab aliis attributis sunt di
stincta: in eo videlicet quod non sunt alicuius denominatiua secundum qualem aut similem nisi eius
in quo sunt quasi in subiecto vt est persona secundum intellectum & voluntatem, in quibus sunt
quasi habitus in prima specie qualitatis. & quales esse ac similes denominant personas & intelle-
ctum atque voluntatem illarum quasi potentias quasdam existentes in personis. Attributa autem qua-
litatis quae sunt magnitudo & aeternitas, non sic sunt penitus secundum rationem abinuicem &
ab aliis attributis distincta: quia non sunt solum aliquid illius in quo sunt quasi in subiecto pri-
mo & per se: & denominatio illius vt in persona: sed etiam sunt aliquid cuiuslibet quod pertinet ad
perfectionem illius vt ipsius essentiae & cuiuslibet attributorum eius. Omnibus enim illis inest ma-
gnitudinis immensitas ratione perfectionis suae in esse essentiae suae, & etiam immensitas aeterni
tatis ratione perfectionis in esse existentiae: licet immensitas magnitudinis & aeternitatis in atttri-
butis consequantur ex immensitate magnitudinis & aeternitatis essentiae, & sint in deo simpliciter,
& cuilibet personae diuinae ex immensitate magnitudinis essentiae illius contingit quod esse quod in creatu-
ris inuenitur esse dignitatis simpliciter eidem attribuendum est. & per hoc magnitudo quae est
mensura diuinae essentiae, & deriuatur in singula attributa, & etiam est mensura illorum secundum
superius determinata, & denominat illa: & similiter aeternitas: & per consequens singula eorum
inter se per magnitudinem & aeternitatem denominantur esse aequalia & similia: & ipsa etiam
inuicem se denominant: dicendo quod bonitas est magna immensa & aeterna: & similiter sapientia
& caetera talia. Similiter magnitudo diuina est aeterna, & aeternitas diuina est magna & immensa
Et idcirco etiam secundum magnitudinem & aeternitatem singula in diuinis aequalia dicuntur
inter se, licet non dicantur inter se similia: nisi tantummodo personae diuinae intellectus atque volun-
tas eorum in quibus sunt habitus, qui soli sunt qualitates diuinae vt dictum est. Ex quo plane pa-
tet differentia magnitudinis spiritualis & molis: quia magnitudo molis est in corporalibus acci-
dens omnino diuersum a qualibet qualitate: & per quantitatem insunt illis qualitates corporales.
Vnde & denominant etiam quantitatem molis: non autem subiectum illius: dicitur enim super
ficies alba & colorata. Vnde & duae superficies bene dicuntur similes. In spiritualibus autem non
sic: immo spiritualis magnitudo est aliquid in persectione cuiusque rei. Propter quod quaelibet illarum
denominatur a magnitudine: licet non econuerso. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio
quae ad hoc processit.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod in diuinis vniformiter se habent fundamenta aequa
litatis & similitudinis, scilicet quantitas & qualitas: ergo & aequalitas & similitudo: Dico quod quan-
titas & qualitas in diuinis dupliciter considerari habent. Vno modo secundum se & absolute. Et sic vt pro-
cedit argumentum & bene, vniformiter habent esse in diuinis, & sic secundum superius determi
nata habent rationem substantiae: & non fundatur super ipsa nisi identitas. Alio modo in diuinis con
siderantur quantitas & qualitas in ordine ad sua subiecta: & vt sunt aliquid alterius: & sic ha-
bent rationem quantitatis & qualitatis: & fundantur super ea aequalitas & similitudo. Et quia
non se habent vniformiter ad sua subiecta, quia (vt dictum est) quicquid est in diuinis est aliquo
modo subiectum quantitatis: non autem qualitatis: idcirco quia secundum hanc rationem conse
quitur illa aequalitas & similitudo: ipsa omnino difformiter se habent in diuinis: & hoc
non ex aliquo defectu: sed ex conditione & natura rei.

6 ⁋ Ad secundum, quod quantum & qua-
le vniformiter denominant in diuinis ea quorum sunt: ergo & similiter aequalitas & si- Bb253r
similitudo: Dico quod verum est quo ad hoc quod quaecunque in diuinis sunt vniformiter qualia &
quanta, vniformiter sunt aequalia & similia. Sed tamen non sequitur ex hoc: quaecunque in diuinis sunt
aequalia, sunt similia. Immo plura sunt aequalia quae non sunt similia: vt dictum est. Et quo ad hoc
non habent esse vniformiter in diuinis aequalitas & similitudo, & quale & quantum: quia in diuinis
habent esse quanta siue denominantur a quantitate magna & aeterna, quae nullo modo denomi-
nantur a qualitate qualia: vt patet ex dictis.