Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe68615

Sources:

Bb: Badius1520b

B251r

1
CIrca secundum arguitur quod in diuinis non sit plena perfecta & omnimoda si-
militudo: Primo sic. Non est plena perfecta & omnimoda similitudo in aliqui-
bus nisi sit in omnibus illis comparatis inter se: puta in. x. hominibus nisi sit in
singulis comparatis ad singulos. sed non est similitudo in omnibus quae sunt in
diuinis comparatis inter se. Non enim est similitudo deitatis ad bonitatem: ne
quod bonitatis ad veritatem: neque paternitatis ad filiationem: & sic de caeteris tali-
bus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Non est plena perfecta & omnimoda similitudo in aliquibus qua ali-
qua maior est in aliis: aut nata est esse. Sed maior est aut nata est esse similitudo in personis crea-
tis comparatis inter se quam in personis diuinis. sed personae creatae semper similes sunt secundum ra-
tionem formae substantialis: & sunt aut natae sunt esse similes secundum rationem formae acciden
talis: puta Petrus & Paulus sunt similes secundum humanitatem: & similes nati sunt esse secun-
dum bonitatem & sapientiam. personae autem diuinae puta pater & filius solummodo sunt & na-
tae sunt esse similes secundum rationem formae accidentalis: non autem secundum rationem formae
substantialis. Non enim dicimus quod sunt similes deitate: sed solummodo bonitate: sapientia: & hu-
iusmodi: ergo &c.

3 ⁋ Ad idem tertio posset adduci ratio quarta adducta in secunda quaestione de aequa a
litate, consimilis isti quaestioni. sicut enim inaequalitas est de ratione perfectionis creaturae: sic & dis
similitudo.

4 ⁋ In contrarium est argumentum adductum ad contrariam partem in dicta quaestio-
ne.

5 ⁋ Praeterea similitudo secundum eandem qualitatem numero necessario est omnimode plena
& perfecta: quia nullo modo & in nullo potest habere defectum similitudinis. similitudo in diui-
nis est huiusmodi: secundum praedeterminata. ergo &c.

6 ⁋ Dico iuxta dicta in principio solutionis secundae quaestionis de aequalitate prae
missae: quod illa plene perfecte & omnimode sunt similia quae sunt similia quo ad omnia existentia &
nata existere similia in eis: & similiter secundum omnia existentia & nata existere similia in eis se-
cundum quae nata sunt existentia in eis esse similia: & secundum quae tantum sunt similia quae eis
nata sunt esse similia, quantum secundum illa nata sunt aliqua esse similia. Quare cum secundum su-
perius determinata, quaecunque sunt similia solum sunt similia secundum qualitatem existentem
in eis: secundum omnem autem qualitatem existentem in diuinis quaecumque in diuinis nata sunt esse
similia secundum illa sunt similia, & tantum similia quantum secundum qualitatem aliqua nata sunt
esse similia: necessarium est igitur ponere quod in diuinis sit perfecta plena & omnimoda & sic summa
similitudo. vt declarat dictum Augustinus inductum in primo argumento proposito ad hoc ex quaestio
ne secunda de aequalitate. Cuius causa & ratio est eadem qualitas singularis in similibus, vt pro-
cedit argumentum secundum.

7 ⁋ Quod arguitur primo in contrarium, quod non est plena perfecta & omnimoda
similitudo in diuinis: quia non est similitudo in omnibus quae sunt in diuinis comparatis inter se:
Dico quod omnino similitudo est in omnibus existentibus vel natis existere in diuinis in quibus na-
ta est existere similitudo: quae sunt illa solummodo in quibus nata est existere qualitas spiritualis,
secundum quam nata est existere similitudo in diuinis: cuiusmodi sunt personae tantummodo. Bonitas enim
& sapientia, fortitudo, potestas, pulchritudo, & decor, & huiusmodi quae sunt diuinae qualitates, Bb251v Bb251v
solummodo habent esse in personis ipsas denominando quales: quaelibet enim diuinarum persona
rum bona est & sapiens & caetera huiusmodi: non autem in eis quae sunt aliquid personae vel personarum
Non enim dicimus proprie quod deitas, paternitas, filiatio & caeterorum aliquod est sapiens: fortis, & caetera hu
iusmodi: nec quod sapientia est bona, fortis & caetera huiusmodi. & sic de caeteris talibus. Dico autem quod non
proprie dicimus in diuinis quod sapientia est bona aut magnitudo aut aliquod talium: & hoc inquan
tum illa bonitas nominat qualitatem. Sed bonitas inquantum nominat id quod pertinet ad rationem
perfectionalem in essentia deitatis, nominat omnia quae sunt in diuinis, scilicet prout bonitas est no
men bonitatis naturae non moris. Dicitur enim bene quod deitas est bona: quod sapientia est bona: & sic
de omnibus quae sunt in diuinis: sicut dicitur de omnibus quae sunt ens bonum, cum verum & ens
in vnoquoque conuertuntur: non sic autem bonum quod habet rationem moris, dicitur de omnibus
quae sunt in diuinis. Similiter verum & ens & bonum conuertuntur: non autem verum quod ha-
bet rationem moris. & sic de pulchro, & caeteris huiusmodi: siquae sunt in diuinis alia, secundum
quae aliqua in diuinis non sunt nata dici similia vno modo: & secundum quae aliqua nata sunt di
ci similia alio modo. Licet ergo non sit similitudo in talibus attributis comparatis inter se postquam
non est nata inesse illis qualitas, secundum quam solam nata sunt dici similia quaecunque sunt similia,
aut nata sunt esse similia in diuinis, hoc in nullo impedit perfectam similitudinem esse in diuinis:
postquam perfecta similitudo in diuinis est in illis quibus inest qualitas: secundum quam nata sunt ali-
qua dici similia in diuinis: vt sunt solae personae, prout declarabitur in quarta quaestione sequenti.

8 ⁋ Ad secundum quod non est plena perfecta & omnimoda similitudo in diuinis: quia maior nata est esse
imilitudo in personis creatis inter se quam in diuinis: dico quod falsum est & impossibile, quia in perso-
nis creatis diuersis nullo modo possibile est esse eandem qualitatem numero: sicut est in personis
diuinis: & quanto est maior vnitas in eo secundum quod est similitudo aequalitas aut identitas, tanto
similitudo aequalitas aut identitas est maior. Potest tamen esse verum quod secundum plura sunt similes personae crea
tae quam increatae, vt procedit vlterius obiectio. Personae enim diuinae secundum rationem formae substantialis, pu
ta deitatis, non dicuntur similes: sed solummodo secundum rationem formae quasi accidentalis: pu-
ta bonitatis, sapientiae, & huiusmodi. Personae vero creatae secundum rationem vtriusque formae dicun-
tur similes propter causam iam dictam in solutione secundi argumenti quaestionis praecedentis.
Sed non sequitur, si aliqua secundum plura sunt similia quam alia, quae quidem similia non sunt nata
esse similia secundum tot: tamen eo vno quo sunt similia perfectius sunt similia, quam alia aliqua eo-
rum quibus similantur, sunt similia: quod illa quae secundum plura sunt similia magis sunt similia quam
illa sunt similia quae similia sunt secundum vnicum tantum.

9 ⁋ Ad tertium quod non est omnimo-
da similitudo in diuinis, quia in ipsis est aliqua dissimilitudo: dico quod falsum est. Ad probatio-
nem autem eius quod dissimilitudo est de ratione perfectionis simpliciter in creaturis: Dico quod hoc si
militer falsum est. Ad probationem autem illius quod si non esset dissimilitudo in creaturis non esset
perfectio in illis: Dico quod etsi hoc verum sit: tamen non sequitur ex hoc quod dissimilitudo habeat ra-
tionem perfectionis simpliciter: quia hoc in creaturis contingit propter creaturae imperfectio-
nem: vt dictum est supra de inaequalitate. Quia enim vna creatura secundum speciem quae omnimo
dam similitudinem haberet in suis suppositis, capere non potest totam perfectionem quae nata est
esse in toto genere creaturarum, ideo oportuit ad perfectionem vniuersi ex creaturis constituti dis
similes secundum qualitates rationales & accidentales institui creaturas quae in se habere possent
diuersos gradus perfectionum. Nunc autem quaelibet diuina persona totam perfectionem quae na
ta est esse in diuinis, in se capere potest. Propter quod ad perfectionem diuinarum personarum perti-
net quod in eis sit persecta similitudo absque omni dissimilitudine.