Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe68288

Sources:

Bb: Badius1520b

B249v

1
CIrca primum arguitur quod non sit ponendum similitudinem esse in diuinis, pri
mo sic. relatio propria vni personae in diuinis non potest esse communis: quia
proprium & commune semper ex opposito distinguuntur. Similitudo est rela
tio propria personae filii ad patrem: quia secundum Hilari. in praecedenti quae
stione, filius est patris similitudo: & secundum Augu. lxxxiii, quaestio. qu.d lxxviii.
Hilius imago patris est: quia illo & similitudo de eo quo imago est. & quaesti. ii
dicit. Imago & similitudo filius dicitur, ad imaginem & similitudinem hominem factum accipi- Bb250r
mus. Constat autem secundum praedeterminata, quod imago est relatio propria filio. ergo &c.

2 ⁋ Secun
do sic. similitudo sequitur quaiitatem secundum superius determinata. sed in diuinis non est qua
litas: quia non substantialis qualitas: quia nulla est qualitas substantialis nisi differentia substantia-
lis. ratio autem differentiae substantialis non est in deo: quia illa non est sine ratione generis: & il-
lud in deo simul esse non potest: quia necessario ponit aliquam compositionem: quae non potest esse
in deo secundum superius determinata. Si autem substantialis differentia aut ratio eius non ha-
beat esse in deo, multo ergo minus in deo habet esse differentia accidentalis aut ratio eius: quia prae
dicamentum substantiae verius habet esse in diuinis quam aliquod aliorum, quia in diuinis omnia inci
dunt in praedicamentum substantiae secundum superius determinata: & non est qualitas aut ratio
qualitatis nisi substantialis aut accidentalis. ergo &c.

3 ⁋ Sed dicet aliquis: quod licet qualitas secundum
rationem generis non sit in deo &c. secundum modum quo argutum & responsum est supra in
primo argumento primae quaestionis de aequalitate. Potest & hic adduci ad quaestionem istam
de similitudine tertium argumentum adductum supra ad primam quaestionem de aequalitate: &
similiter. vi. Et eodem modo soluenda sunt ex parte qualitatis, quo ibi soluta sunt ex parte quan
titatis.

4 ⁋ Contra est illud in Symbolo Athanasii. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus.
Sed non sunt tale & quale sine similitudine. ergo &c.

5 ⁋ Dico iuxta illa quae dicta sunt supra de aequalitate, scilicet in quaestione an sit
in diuinis aequalitas: quod clarum est dissimilitudinem quae est secundum magis & minus in quali-
tate, nullo modo posse esse in diuinis: & hoc ideo, quia scilicet in diuinis non est nisi vna aequali-
tas numero in pluribus personis, quae est secundum ipsa diuina essentia. Deus enim non est bonus
nisi bonitate quae ipse est: quia ipse est sua bonitas. Dissimile autem secundum magis & minus non
potest esse vbi est tantum vna qualitas numero, sicut neque inaequale secundum maius & minus:
quia non est magis & minus in quali sine maius & minus in ipsa qualitate, prout alias determina
uimus in quadam quaestione de Quolibet, de causa suscipiendi magis & minus. Propter quod
etiam relatio communis dissimilitudinis vniformiter se habet in accidentibus recipientibus ma-
gis & minus in creaturis cum relatione communi inaequalitatis secundum quantitatem virtu-
tis: & similitudo cum aequalitate: & non potest esse aequale quantitati virtutis secundum qualita
tis essentiam, quin sit simile in participatione eius in subiecto: licet non econuerso. Licet enim qua
le esse simile quali, cum tamen non sit qualitas aequalis qualitati: & vnum quale aequale alteri in
essentia qualitatis. Et hoc quia in creaturis participantia eandem quantitatem in diuersis gradi-
bus, sunt similia, non autem aequalia. In diuinis autem vbi non est nisi vna qualitas in tribus per-
sonis, ipsa nequaquam potest esse inaequalis sibi in vna persona, secundum eam quantitate virtutis potest
esse inaequalis alteri. Sed etsi non sit dissimilitudo in diuinis: non ex hoc statim sequitur quod in il-
lis sit similitudo, si forte neutrum illorum natum esset inesse: alias autem sequitur necessario si non
insit dissimilitudo quod insit similitudo, sic quod non possit non inesse. Quare cum secundum superius
determinata, similitudo per se sequatur vnitatem in qualitate, non est autem maior vnitas in qua-
litate, quam sit in illa quae est vna & singularis: igitur postquam non est similitudo alicuius ad seipsum, sed
solummodo alicuius ad alterum secundum praedeterminata: in quacunque igitur natura siue creata
siue increata est reperire vnam qualitatem singularem numero in diuersis (Dico autem diuersis non se
cundum rationem tantum: sed secundum rem) in illa est necessarium reperire similitudinem. Ma-
teriali enim definitione similitudo est rerum differentium eadem qualitas: in pluribus autem dif
ferentiis non quocunque modo sed tantummodo secundum rem ad vnum in qualitate necessario
sequitur simile, puta in creaturis in diuersis re absoluta, in diuinis autem in diuersis re relationis
personalis. In quo difformiter sunt in diuinis & aequalitas & similitudo: quia aqualitas est inter
personas: & inter attributa sibi inuicem comparata vt tactum est superius. Similitudo autem non
est nisi inter diuinas personas: similes enim sunt pater & filius & spiritus sanctus, vt probat vlti-
ma ratio. Non autem similis est deitas deitati, aut bonitas veritati, nec quodcunque aliorum alteri,
vt patebit ex infra declarandis quaestione tertia sequente. Sic ergo concedendum est quod similitudo
ponenda est in diuinis.

6 ⁋ Quod ergo arguitur primo in contrarium, quod in diuinis non est ponenda simi-
litudo, quae est relatio communis: quia ipsa est propria vni personae: Dico quod non est verum nisi A Bb250v
aequiuoce sumendo similitudinem: quia similitudo vt est propria filio ad imaginem pertinet: &
ad secundum genus relationis: ita quod si in filio sit similitudo quae est relatio propria: & quae est relatio
communis simul, hoc est multum diuersimode, sicut patet ex supra declaratis.

7 ⁋ Ad secundum
uod in diuinis non est similitudo: quia non est in eis qualitas: respondendum est secundum modum
quo responsum est superius in solutione primi argumenti primae quaestionis de aequalitate: & ad
argumenta. Sed distinguendum est hic respondendo ad argumentum principale hic inductum
de qualitate secundum rationem generis, & secundum rationem speciei. Est enim qualitas simplex
scilicet essentialis & spiritualis, extendendo nomen qualitatis ad proprie vsitatam qualitatem in
creaturis: vbi est forma vere afficiens subiectum corporaliter: & ad omne habens rationem formae
afficiens subiectum etiam spiritualiter: sicut extenditur quantitas ad quantitatem vsitatam in crea
turis, vbi est quantitas mensurans extensione molis: & ad omne habens rationem mensurae exten
dentis: licet spiritualiter. Loquendo ergo de qualitate corporali dico quod nulla est in diuinis secun-
dum aliquam quatuor specierum qualitatis. Loquendo autem de qualitate spirituali illa bene est
in diuinis. Secundum primam enim speciem qualitatis deus dicitur bonus, sapiens: penes quartam
dicitur pulcher, speciosus, decorus: penes secundam autem & tertiam speciem qualitatis nulla o-
mnino reperitur denominatio in deo.

8 ⁋ Quod ergo subditur in argumento ad probandum quod in
diuinis non sit qualitas: quia nec substantialis, nec rationem illius habens: quare multo fortius nec
accidentalis: aut habens rationem illius: Dico quod re vera qualitas substantialis aut habens rationem
illius non est in diuinis: quia vt procedit argumentum, qualitas substantialis non est nisi differen-
tia quae coniungitur generi ad constitutionem speciei. Propter quod respectu indiuidui quod est hoc ali
quid, species dicitur quale quid. Quid enim dicitur propter genus quod praedicatur in eo quod quid:
Quale autem propter differentiam quae praedicatur in eo quod quale: super quam fundatur similitudo sub
stantialis indiuiduorum sub eadem specie. Quae cum eadem dicuntur & similia: Petrus enim est
idem Paulo & similis: idem tamen dicitur ratione totius formae speciei vt est aliquid indiuidui: simi
lis autem dicitur non nisi ratione differentiae quae aliquid est ipsius speciei. Differentia autem
ratione differentiae nequaquam potest cadere in diuinis: quia differentia non dicit nisi rationem for-
mae contingentis in composito: & quae est aliquid compositi: & vt aliquid compositi est. Deo au-
tem omnis ratio compositi & compositionis repugnat. Per quem etiam modum ei repugnat ra-
tio generis in quocunque praedicamento. Propter quod licet supposita creata secundum eandem spe
ciei formam dicantur eadem & similia: sed diuersimode, vt iam dictum est: tamen supposita di-
uina secundum eandem deitatis formam solum dicuntur eadem: nequaquam autem dicuntur simi-
lia: quia forma deitatis nequaquam habet rationem qualitatis neque substantialis, neque accidentalis, quia
non includit in se rationem differentiae: sicut includit humanitas.

9 ⁋ Est ergo aduertendum quod ge-
nus respectu speciei duplicem habet considerationem. Vnam, vt est totum respectu ipsius: & con-
tinet in se omnes differentias substantiales quibus diuidi potest virtute, licet actu nullam, vt dicit
Porphyrius. Aliam vero vt est pars constitutiua ipsius cum differentia: & distinguitur ex opposito con-
tra differentiam: & differentia est omnino extra significationem generis & econuerso: & idcirco
nec genus praedicatur de differentia nec econuerso, quia si genus secundum talem considerationem
praedicaretur de differentia, vnus homo esset plura animalia: vt dicit philosophus. Considerando autem
genus secundum talem modum, dico quod nec ratio generis sicut nec ratio differentiae transfertur
ad diuina omnino. Et secundum hoc potest intelligi dictum illud Augustinus Deus est sine quantitate ma
gnus, sine qualitate bonus. Et consimili modo potest dici quod est sine substantia deus. Considerando autem
genus primo modo dixi supra quod in deo non cadit ratio speciei alicuius praedicamenti absque ratio
ne generis: licet alia expositio illius dicti Augustinus assignata sit supra quaestione prima de aequalita
te in fine solutionis primi argumenti. Qualitas autem accidentalis licet nulla sit in diuinis: quia
in deo nullum cadit accidens omnino: eo quod ratio accidentis vt accidens est simpliciter magnam im
perfectionem importat: quae secundum superius determinata omnino a diuinis remouenda est: est
tamen in diuinis ratio qualitatis accidentalis non qua est accidens simpliciter: quia illa vt dictum est
omnino repugnat deo: sed qua est tale accidens, scilicet secundum propriam rationem speciei ta-
lis accidentis: & hoc ideo: quia ratio speciei in quibusdam speciebus praedicamentorum accidentis
importat rationem perfectionis simpliciter, quae necessario in deo inuenitur, & ad diuina transfe-
renda est vt superius est determinatum.

10 ⁋ Quod autem arguitur contra hoc: quod multo fortius
in deo recipitur ratio substantiae quam accidentis: Dico quod verum est quo ad rationem generis praedi Bb251r
camenti substantiae & accidentis: prout procedit argumentum. Tamen quo ad rationem con-
tentorum sub praedicamento substantiae & accidentis: multo magis recipitur in diuinis ratio ac-
cidentis quam substantiae: puta ratio magnitudinis & bonitatis quae a speciebus praedicamentorum ac-
cidentis tracta sunt: quam ratio alicuius speciei de praedicamento substantiae. Et per hunc modum ra-
tio qualitatis accidentalis bene habet recipi & esse in diuinis: licet non ratio qualitatis substantia-
lis. Et sic patet quod contrario modo sit translatio ad diuina ex praedicamentis accidentium, & ex prae
dicamento substantiae. Quia ex praedicamentis accidentium sit translatio per se ratione specierum
non generum. Propter quod dicit Augustinus deum esse sine quantitate magnum, sine qualitate bonum.
Ex praedicamento autem substantiae sit translatio ratione generis, & nequaquam ratione alicuius spe
cierum illius. vt propter hoc bene possimus dicere quod deus est sine humanitate substantia, econtra
rio eius quod dicimus quod est sine qualitate bonus. Vnde bonitas & virtus secundum quae deus dicitur
onus & virtuosus, est bonitas accepta a ratione bonitatis & virtutis moralis: non autem a ratione
bonitatis & virtutis naturalis, quae consistit in substantiali siue essentiali perfectione cuiusque rei:
prout est expositum in solutione tertii argumenti in prima quaestione de aequalitate.