Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe6724

Sources:

Bb: Badius1520b

B25r

1
Irca primum arguitur: quod deus n sit volens. Primo sic. ab eo quod se habet per indifferentiam inquam
tum huiusmodi, nulla procedit actio inquantum huiusmodi. secundum Commnent. super. x. Physicae. voluntas diuina
uantum est de se, per indifferentiam se habet ad omnia volita: nec ab aliqua hius determiari, vt ha
bitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. omnis volens ad suam perfectionem indiget volito. aliter
enim frustra illud vellet. in deo nulla est actio frustra: nec aliquo indiget. ergo &c.

3 ⁋ Con
tra. in aeternis non distant siue differunt actus & potentia. secundum Philosophum. Cum ergo in
deo sit voluntas quae est volendi potentia, vt hitum est supra: ipsa ergo est in actus. sy actus voluntati est velle. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod cum appetitus sit in re ex eo quod est aliquid in rerum natura existens, vt
habitum est supra: quanto ergo aliquod habet esse perfectius in rerum natura, tanto perfectior est in eo appetitus. cum er i
go diuina natura perfectissima sit, vt hitum est supra: in deo ergo est perfectissimus appetitus. Perfectio autem vnius
cuiusque non est nisi secundum quod est in actum. Cum ergo perfectissimus appetitus est voluntas: quia liberrimus, vt habitum est
supra: in deo ergo est voluntas exins in actu volendi. Tale autem ens est volens. deum ergo ponendum est esse volentem. &
hoc ex ratione perfectionis suae in esse naturae non in esse cognitiuo, quia est perfecte cognoscens. Licet ei voluntas non est se
cundum actum nisi existente intellectu secundum actum: non tamen cognoscere est ratio eius quod
est velle. Nonenim ex eo quod cognoscit bonum, habet quod vult bonum: licet hoc non est sine illo, quia vt habitum
est supra, bonum cognitum non determinat voluntatem: sed ex eo vult bonum quod perfectionem habet in esse a forma Bb25v
inquantum habet rationem boni: et dat rationem boni ei cuius est: quemadmodum ex eo intelligit verum quod habet per-
fectionem in esse a forma inquantum habet rationem veri, & dat rationem veri ei cuius est: licet hoc fiat contrario
respectu: quia actus intelligendi perficitur ex habitudine veri ad intellectum quem perficit: actus vero volendi ex
habitudine voluntatis ad bonum in quo perficitur, vt patet ex supra determinatis.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntas est potentia indeterminata: dicendum quod
potentia dicitur indeterminata respectu actus & obiecti dupliciter. Vno modo quo ad substantiam
actus & obiecti. Alio modo quo ad exitum suum in actum erga obiectum. Primo modo non est voluntas in-
determinata neque dei neque creaturae, sicut neque appetitus naturalis aut animalis: quia non est voluntas ni
si boni per actum volendi, non est enim actus voluntatis, nisi velle. Nihil enim agit aliquam actionem aspiciende
ad malum: secundum quod dicit Dionysius. iiii. Capite de di. no. Immo: voluntas diuina est adhuc magis determi
nata quam quaecumque alia, quia determinate vult seipsum sub ratione boni, non tantum sub ratione boni simpliciter seu vniversalis, si
sub ratione boni singularis: cum nulla voluntas creaturae ad rationem alicuius boni sub ratione singularis de-
terminetur. Et hoc contigit voluntati diuinae propter vigorem suae libertatis: & econtra creaturis propter
libertatis debilitatem, vt patet ex praedeterminatis. Secundo modo voluntas quaelibet inquantum voluntas indetermi
nata est econtrario determinationi appetitus animalis: quia appetitus animalis per obiectum particulare sic determi-
natur vt necessitate praeueniente necesse habet per impetum ferri & duci per obiectum determinate in motum: appe
titus vero rationalis nequaquam: immo libere seipsum facit in actum, vt patet ex praedeterminatis. Ab eo quid se ha
bet per indifferentiam primo modo: nulla procedit actio: quemadmodum lapis se habet per indifferentiam ad moueri sui
sum versus quamlibet partem circunferentiae: & quemadmodum aliqui dixerunt quod terra est immobilis propter aequalem distam
tiam ad omnes partes circunferentiae. Loquendo de indifferentia secundo modo, distinguendum: quod est quoddam se hamens per indif
ferentiam & quantum est de se indeterminatum priuatiue scilicet quia ex se est indeterminatum: sed natum determina
ri ab alio vt exeat in actum. Aliud vero est indifferens & quantum est de se indeterminatum negatiue: quia nullo
modo natum determinari ab alio vt exeat in actum volendi. Primo modo appetitus animalis in brutis est indifferens &
ideterminatus priusquam sensus aut vis imaginatiua sibi proponat obiectum: quo proposito, determinatur vt
necesse habeat impetum facere in actum, vt supra expositum est. Secundo modo voluntas in quibuscumque est i-
differens et indeterminata, & priusquam intellectus aut ratio sibi proposuit obiectum, & etiam postquam eidem ipsum
proposuit: quia libere ex seipsa proposito obiecto seipsam ponit in actum tanquam primum mouens & non motum
ab obiecto, nisi metaphorice, sicut finis mouet. Ab eo quod indeterminatum est primo mod scilicet priuatiue nul
la procedit actio nisi determinetur ab alio: & hoc modo ponunt voluntatem determinari qui dicunt quod liber-
tas eius dependet a ratione: & quod necesse habet sequi iudicium rationis particularis. Ab eo vero quid est indiffe
rens & indeterminatum secundo modo scilicet negatiue: bene procedit actio: quia seipsum habet determi-
nare libertate, propria: quae in nullo dependet a ratione: & sic libertas in voluntate dei nullo modo impedit
volendi actum: sed ponit summam nobilitatem circa modum procedendi in actum: quae tanto maior est, quanto
voluntas est liberior.

6 ⁋ Ad secundum, quod omnis volens ad suam perfectionem indiget volito, Dicendum quod cum secun
dum dicta in praecedenti quaestione, principium actus volendi amor est, secundum modos amoris ibi disti-
ctos distinguendi sunt hic & modi actus volendi: quia volens aut vult amore concupiscentiae, aut
complacentiae. Primo modo cum volens vult sibiipsi aliquid: indiget volito: sicut volunt homines citra statum
beatitudinis. Sic autem non vult sibi aliquid deus: quia nullum bonum sibi acquiritur: nec etiam beati: quia
impletum est eorum defiderium, vt exponi debet loquendo de eorum beatitudine. Sed hoc modo deus
vult bona aliis a se, non propter indigentiam suam, quia bonis aliorum nihil sibi accrescit: sed propter indi
gentiam aliorum. Secundo vero modo volens non vult propter indigentiam etiam in illis in quibus sic voli-
tum supplet indigentiam volentis, vt patet in beatis, cum volunt amore complacentiae beatitudinem suam. &
hoc modo vult deus quicquid vult in seipso: quod vult non propter aliquam indigentiam: quia bonum in ipso non
supplet aliquam indigentiam aut imperfectionem: quia nihil est in eo perfectibile: sed quicquod in eo est ipsa sua
erfectio & voluntas, re est ipsum volitum, licet differant ratione. & ideo quid vult deus in seipso, vult propter summam
perfectionem eius quae consistit in illo: quod etiam iam amplius declarabitur in quaestione sequenti.