Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe66589

Sources:

Bb: Badius1520b

B243v

1
CIrca secundum arguitur quod non sit in diuinis plena & perfecta & omnimoda
aequalitas, Primo sic. Perfecta aequalitas nata est esse non solum secundum ma
gnitudinem: sed etiam secundum numerum siue secundum quantitatem. sed
si in diuinis non essent secundum magnitudinem tantum duae personae quantum
tres: non esset in illis perfecta aequalitas secundum Augustinum sexto de trinitate
gnitate, vt dicetur respondendo. Quare cum in diuinis non sunt secundum nu
merum tot duae personae quot sunt tres: non est ergo in illis perfecta aequali-
tas.

2 ⁋ Secundo sic. Plena & perfecta aequalitas in aliquo: non est sine aequalitate omnium quae
sunt in illo. Aliquorum enim inaequalitas repugnaret perfectae aequalitati. sed non est aequalitas
omnium eorum quae sunt in deo: quia non est in deo aequalitas identitatis & similitudinis: quia
non est in eo tanta similitudo quanta est in ipso identitas, eo quod in ipso est identitas alicuius ad
seipsum, non est autem in ipso similitudo nisi alicuius ad alium. & sic maior est illa identitas quam
ista similitudo: ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Non est plena & perfecta aequalitas nisi sit secundum
omnia secundum quae nata est esse aequalitas in quibuscunque: quia sicut in plene perfecto
sunt omnes rationes omnium perfectionum: sic in plena & perfecta aequalitate sunt omnes aequa
litatum omnium rationes. consequens falsum est: quia secundum omnem modum & speciem
quantitatis nata sunt aliqua esse aequalia: quia per se conuenit quantitati secundum eam aequa
le vel inaequale dici, quare & secundum omnes species eius hoc conuenit ei. sed non secun-
dum omnem modum & speciem quantitatis est aequalitas in deo: quia nec omnis modus &
species quantitatis est in deo: ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Quicquid habet rationem perfectionis sim
pliciter in creaturis, ponendum est in deo: cum omnes rationes perfectionum sint in ipso secun
dum superius determinata. sed inaequalitas est de ratione perfectionis creaturarum: quia secun-
dum Augustinutm lxxxiii quaesti nibus quaes xiniiii. si essent omnia aequalia: non essent omnia, quod dicit respon-
dendo ad quaestionem quare deus non fecit omnia aequalia. vt igitur essent omnia: non sunt fa
cta omnia aequalia: sed inaequalia facta sunt aliqua. Quia autem sint omnia: hoc pertinet ad perfe-
ctionem. Oportet ergo quod sit aliqua inaequalitas in deo. sed vbi est aliqua inaequalitas, non est
plena & perfecta atque omnimoda aequalitas: ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. Primum principale & secun-
dum non principale in quocunque non sunt plene & perfecte aut omnino aequalia: quia non sunt
plene, perfecte, aut omnino in quantitate virtutis conformia. in diuinis autem sunt primum
principale & secundum non principale: In producendo aliquid interius: quia secundum Au
gustinum de trinitate, Pater est principium totius diuinitatis. Et secundum Dionysium de di
uinis nominibus, Pater est fontana deitas: filius autem & spiritus sanctus sunt pullulationes.
Et similiter in producendo aliquid exterius, quia pater vt principale agens dicitur omnia fa-
cere per filium: quia omnia per ipsum facta sunt. loannis primo. Per quem fecit & secula. Hebr.
primo. ergo &c. Hinc est (vt videtur) quod filius dicit Ioan. xiiii. Pater maior me est. Et Aposto
lus primae ad Corinthios decimoquinto. Ipse filius subiectus erit illi qui ei subiecit omnia.

7 ⁋ Sexto sic. Illae personae non sunt aequales omnimode, quarum vna alteram superat potestate. Pa Bb244r
ter superat filium potestate, & pater & filius spiritum sanctum. Pater enim potest generare non
filius. pater & filius possunt spirare, non econverso spiritus sanctus. Econtra autem filius potest
generari: non pater, spiritus sanctus potest spirari: non sic filius neque pater: ergo &c.

8 ⁋ Septimo
sic. Illa non sunt aequalia omnino, quorum vnum habet aliquid ad dignitatem pertinens quod non
habet alterum: quia vnum illorum dignius est altero. sed quaelibet diuina persona habet aliquid
ad dignitatem pertinens scilicet suam notionem personalem secundum superius determinata: quod non
habet altera: ergo &c.

9 ⁋ Octauo sic. In diuinis numerus est trium personarum, & quinque notio-
num. Inter quemlibet autem numerum & quamlibet partium eius siue fuerit aliquota siue non, ali-
quota est proportio inaequalitatis: puta vnitatis & dualitatis ad ternarium & quinarium. Vbi
autem est aliqua inaequalitas, non est plena & perfecta siue omnimoda aequalitas: ergo &c.

10 ⁋ In con-
trarium est Augustius vi. de triniitate. c. vlti. in trinitate esse primam aequalitatem, & primam similitu-
dinem: nullo modo inaequalem, nullo modo dissimilem. & lib. xv. c. xiii. dicit. Sicut per omnem mo
dum filius est aequalis patri: sic etiam per omnem modum pater est aequalis filio.

11 ⁋ Dico quod illa plene seu perfecte & omnimode sunt &equalia quae sunt aequalia quo
ad omnia existentia & nata existere in eis, quae quidem in illis nata sunt esse aequalia, & secun-
dum quae nata sunt aliqua dici aequalia. Quare cum secundum iam determinata, quaecunque sunt
aequalia aut nata sunt existere aequalia. secundum quantitatem existentem in eis, & solum secundum quanti-
tatem sunt aequalia: quaecumque autem sunt in diuinis secundum omnem rationem quantitatis quae est
in diuinis aut nata est esse, sunt aequalia: necessarium est igitur ponere quod in diuinis est perfecta
plena & omnimoda aequalitas, & ideo aequalitas summa. Cuius causa & ratio est vna quantitas
singularis in omnibus. Vnde Augustinus in fine. vi. de triniitate. istam aequalitatem commendans quo ad di
uinas personas, dicit sic. In illa summa trinitate tantum est vna persona quantum tres simul: tantum
duae quantum & vna. Et similiter tanta est vna quanta altera. Et idem dicendum est de. substantia
& de attributis comparatis inter se & ad personas. Tanta enim est substantia quanta bonitas, veri-
tas, & sic de caeteris, & econuerso. Et vt dicit Augustinus singula sunt in singulis, & omnia in sin-
gulis, & singula in omnibus, & omnia vnum.

12 ⁋ Ad quorum intellectum aduertendum est quod cum
secundum praedeterminata in deo non sit quantitas nisi perfectionis seu virtutis, quae secundum Philosophum
est perfectio rei ad optimum, quid est vltimum, in quo actus perficitur, & absorbetur omnis potentia
vt praedictum est: secundum diuersitatem ergo actus rei in se diuersificatur virtus rei in qua est ille
actus, & in qua virtute consistit eius quantitas. Est autem duplex actus rei in se praeter actum qui
dicitur operari actione manente intra aut transeunte extra. Quorum vnus consistit in complemen
to esse essentiae & naturae rei secundum formam suam. Alius vero consistit in perfectione existentiae
actualis illius: qui respectu actus qui est operari potest dici primus, & respectu actus formae & es
sentiae potest dici secundus. Virtus ergo in deo in qua consistit sua quantitas, duplex est: siue du-
pliciter potest accipi secundum rationem duorum actuum iam dictorum in deo: qui licet non differant
inter se nec ab essentia secundum rem, differunt tamen saltem secundum rationem. Conpetit enim deo quod sit na-
tura siue essentia, & quod habeat esse tam essentiae quam existentiae: qui sunt actus a quibus in deo nec
differt nec distat potentia ad illos. Competunt etiam hi duo actus omni ei quod est in ipso deo. Secun-
dum enim rationem actus naturae siue essentiae respondet ei virtus quae est magnitudo: & hoc (se
cundum modum superius expositum) tanquam mensura eius in spirituali extensione. Secundum vero
rationem actus qui est existere, respondet ei virtus quae est aeternitas tanquam mensura eius in dura-
tione. Et istae sunt duae rationes quantitatum siue duae quantitates virtuales in diuinis. Quarum
prima in vno simplici immenso continet omnium aliorum perfectiones. Secunda vero continet
in vno simplici fixo & stanti omnium aliorum durationes transeuntes. Alii autem modi continuarum
quantitatuum scilicet locus & tempus, & discretarum. scilicet numerus & oratio, in solis creaturis praecipue cor-
poralibus habent inueniri: praeter hoc quod numerus quoquo modo reperitur in diuinis: vt praeha
bitum. Et sunt illae duae quantitates virtuales mensurae quo ad eorum esse essentiae & existentiae omnium illo-
rum quae sunt in diuinis: que omnia secundum vtramque, aequalitatem omnimodam habent inter se: quia vna sin
gularis magnitudo, & vna singularis aeternitas est mensura omnium illorum quibus magna siue immensa
dicuntur & aeterna. & etiam sibi inuicem sunt mensurae & aequales sibi inuicem inquantum ma-
gnitudo est aeterna, & aeternitas est magna atque immensa: & tanta est magnitudo quanta est aeter-
nitas, & econuerso. & sic de caeteris inter se comparatis. Sed aliter & aliter magnitudo habet es
se mensura essentiae siue substantiae diuinae: & illorum quae habent esse in illa quasi mediante magni
tudine spirituali: sicut in corporalibus caetera accidentia habent esse in subiecto mediante magni- Bb244v
tudine corporali. Est enim magnitudo diuina per se essentiae mensura siue substantiae diuinae:
caeterorum autem quia sunt per magnitudinem in substantia, siue magnitudo corporalis, est men-
sura per se substantiae corporeae. Caeterorum autem quia sunt in illa mediante quantitate: & ita per ac-
cidens. Vnde dicimus non solum quod deitas est immensa & aeterna: sed etiam bonitas & veritas, sapien
tia, paternitas, filiatio, pater & filius, & caetera omnia tam absoluta quam relata: vt sunt aliquid in se
& omnia aequalia sunt magnitudine siue immensitate & aeternitate. Non enim praecedit aliquod il-
lorum alterum aeternitate, aut excedit magnitudine, nec vna persona alteram praecedit aeternitate
aut excedit magnitudine perfectionis, aut in substantia, aut in bonitate, aut in sapientia, aut in po
tentia, aut in aliquo caeterorum. Vnde Augustinus in libro de fide ad Petrum, breuiter aperiens quomodo
tres personae intelligantur esse aequales, dicit sic. Nullus horum alium praecedit aeternitate, aut excedit
magnitudine, aut superat potestate. Aduerte quod dicendo tria haec, aeternitate, magnitudine, & po
testate, quidam notant per hoc poni tres modos quantitatis in diuinis scilicet aeternitatem, quae in corpo-
ralibus respondet tempori: quia aeternitas est mensura esse aeternorum, sicut tempus temporalium: magni
tudinem perfectionis, quae in corporalibus respondet magnitudini in continuis: potestatem, quae respon
det numero in discretis, eo quod respicit effectus varios a diuina potentia procedentes. Sed non est ita:
quia potestas inquantum importat rationem respectus per comparationem ad effectus & operationem
nequaquam potest habere rationem quantitatis supra quam fundetur aequalitas: quia quantitas praedicamen-
tum omnino absolutum quid est, sicut substantia & qualitas: nec fundatur per se relatio communis ni
si super absolutum: vt habitum est in praemissis. Si ergo potestas siue potentia habeat rationem quanti-
tatis in deo, hoc non est nisi inquantum habet rationem absoluti & magnitudinis spiritualis, quae in per
fectione diuinae naturae consistit: quia ratio perfectionis diuinae est ratio elicitiua prima omnium oruem
rum diuinorum & perfectionum tam intra se quam extra. Et sic potentia nequaquam est quantitas in deo alia
a magnitudine dei quae est virtus eius, in qua vltimarum actus essentiae diuinae & potentia ad illum:
quae omnino idem in deo cum tali actu, & distare non possunt. Quae tamen virtus dupliciter potest consi-
derari, & per hoc dupliciter potest considerari diuina magnitudo: quia virtus illa est diuina ma-
gnitudo vt continet spiritualem extensionem absque gradualitate in omnia attingendo, & omnia con-
tinendo secundum modum determinatum in solutione secundae rationis quaestionis praecedentis. Et primo mo
do consideratur vt est vltimum de potentia ad esse essentiae vel existentiae, & tenet se virtus ex parte
actus, in quo consummatur seu completur potentia, quasi interim distinguendo secundum rationem
inter potentiam & actum. Secundo autem modo consideratur vt est vltimum de potentia ad ope
rari siue intra siue extra, & tenet se virtus ex parte potentiae in vltimo sui quod est ei quasi termi-
nus intra: quemadmodum cum aliquis potest ferre centum, potentia qua potest ferre nonaginta
nouem, non est virtus illius ad portandum: quia non est vltimum potentiae: sed illa qua potest fer
re centum & non plus. Vnde in actu vltimato qui est esse essentiae & existentiae, consistit ipsa po
tentia quae est virtus ordinata ad operari primo modo, & est ipsa magnitudo diuinae essentiae si
ue naturae considerata penitus absolute, vt est vltimum de potentia primo modo. Considera-
tur autem sub ratione respectus ad actum qui est operari: vt est vltimum de potentia secundo
modo. & sic significatur virtus quae est diuina magnitudo, nomine potentiae ordinatae ad actum
qui est operari. Actus autem consummatus in esse essentiae est potentia quae est virtus ad elicien
dum actum qui est operari. Et non addit nomen potentiae nisi rationem respectus super nomen
magnitudinis: secundum quam (vt dictum est) non potest habere rationem quantitatis. Vt idcirco
nomine magnitudinis & nomine potentiae nequaquam intelligit Augustinus diuersas quantitates
in deo: aliam scilicet nomine potentiae ab illa quam intelligit nomine magnitudinis: immo vnam so-
lam quantitatem quae est diuina magnitudo per illam differentem solummodo secundum rationes diuersas
alicuius. Quae habet dupliciter considerari. Vno modo secundum se & absolute, & alio modo in
ordine ad aliud.

13 ⁋ Ex quo aduertendum est quod ista quatuor essentia, magnitudo, virtus, potentia,
in spiritualibus idem dicunt secundum rem: quia essentia nominat naturam simpliciter, magnitudo
nominat quantitatem illius simpliciter: virtus vero nominat quantitatem illius vltimatam ab-
solute: potentia vero nominat magnitudinem simpliciter in ordine ad actum operandi: quae
cum intelligitur significari in nomine virtutis, tunc virtus nominat magnitudinem vltimatam
in ordine ad actum operandi vltimate.

14 ⁋ Ex quo vlterius aduertenda est differentia quaedam in-
ter magnitudinem molis & virtutis: quia magnitudo molis inquantum est magnitudo, etiam si
ponatur esse infinita, omnia attingit corporalia & in se continet illa: sed tamen non est princi-
pium operandi aliquid inquantum est magnitudo molis. Magnitudo autem virtutis inquantum est magni
tudo omnia attingit & omnia in se continet secundum modum expositum supra in solutione primae rationis quaestio Bb245r
nis praecedentis: & inquantum est virtutis, est potentia & principium operandi vltimate.

15 ⁋ Quia ergo
Augustinus illa tria quasi de pari annumerat in exponendo quomodo tres personae sint aequales
hoc non facit quia potestas sit in deo quantitas quaedam distincta contra magnitudinem: sed quia ma
gnitudo & potentia licet in deo sint eadem quantitas, differunt tamen secundum rationem modo iam dicto.,
Vnde considerando potentiam secundum rationem propriam potentiae vt distinguitur contra rationem magnitu-
dinis, sicut dicit Augustinus, Nullus horum alium superat potestate: sic potuisset dixisse: Nullus
horum alium superat deitate, aut bonitate, aut veritate, & sic de caeteris. Et semper intelligendum est secundum
illa duo quae sunt magnitudo & aeternitas, quae vniformiter consequuntur omnia quae sunt in diuinis. Dei
tas enim magna est & aeterna: sicut & potestas. Similiter bonitas, veritas, & sic de caeteris.

16 ⁋ Con-
cedendum est igitur simpliciter & absolute quod in diuinis quo ad omnia quae inter se aliquam ha
bent distinctionem vel secundum rem, vel secundum rationem, est plena perfecta & omnimoda aequalitas.
Et secundum hoc concedenda est vltima ratio hoc probans. Nec restat respondere nisi ad difficul-
tates in contrarium adductas in argumentis.

17 ⁋ Quia ergo arguebatur Primo in contrarium, quod non est in deo plena & perfecta
& omnimoda siue in omnibus & per omnia aequalitas: quia non est in deo aequalitas secundum multitudinem scilice
secundum numerum, sicut est secundum magnitudinem: Dico quod multum refert de magnitudine & multitu-
dine siue numero respectu aequalitatis: & est magna differentia inter illa.

18 ⁋ Ad cuius intellectum
sex sunt consideranda circa quantum & tantum in magnitudine, & circa quot & tot in multitudine
siue numero. Quorum primum est quod quantum & tantum cum sint notae comparationis inter supposita
diuersa secundum magnitudinem, aut inter ipsas magnitudines: sicut quot & tot sunt notae compara-
tionis inter illa secundum multitudinem siue secundum numerum: aut inter pares numeros: quantum ta-
men & tantum vno modo sunt nomina, & dicunt denominationem suppositorum a magni-
tudine, dicendo de tribus suppositis quod tantum est vnum eorum quanta sunt duo: & quanta sunt
tria: & econuerso quod tanta sunt duo quanta sunt tria, & econuerso, sub hoc sensu. scilicet tantum est
vnum secundum magnitudinem: aut habet tantam magnitudinem quanta sunt duo: & quan-
ta sunt tria secundum magnitudinem, aut quantam magnitudinem habent, & econuerso: & tanta sunt
duo secundum magnitudinem: aut habent tantam magnitudinem: aut quantam magnitudinem habent, &
econuerso. Alio autem modo sunt aduerbia: & dicunt denominationem magnitudinum a seipsis:
vt dicendo de tribus suppositis quod tantum est vnum eorum quantum sunt duo: & quantum sunt tria: &
quod tantum sunt duo eorum, quantum sunt tria, & econverso: sub hoc sensu scilicet tanta est magnitudo vnius
quanta est magnitudo duorum, & quanta est magnitudo trium, & econverso: & tanta est magnitudo
duorum quanta est magnitudo trium, & econuerso: & sunt ambo idem secundum rem. Quot vero &
tot sunt semper aduerbia dicendo tot sunt duo supposita quot tria: & solum dicunt denominatio
nem multitudinum a seipsis, sub hoc sensu. scilicet tot numero sunt duo supposita quot tria.

19 ⁋ Secundum
vero quoid hic notandum est: est istud, videlicet quod tantum & quantum, tot & quot semper nominant com
parationem secundum aequalitatem, excludendo ab vtroque comparatorum respectu alterius plus & minus
secundum magnitudinem quo ad tantum & quantum: & secundum multitudinem siue numerum quo ad tot
& quot.

20 ⁋ Tertium vero est, quod plus tripliciter accipitur: & econuerso minus sibi contrarium
tripliciter dicitur correspondenter scilicet extensiue, intensiue, & discretiue. Et primis duobus mo-
dis plus & minus nominant abundans & diminutum in magnitudinibus. Tertio autem modo no-
minant abundans & diminutum in multitudinibus siue in numeris: & plus extensiue dictum
denominat suppositum quod sit maius: & magnitudinem quod sit maior: & contrarium illius denomi
nat suppositum quod sit minus: & magnitudinem quod sit minor. & hoc quo ad quantitatem mo-
lis, vel quo ad quantitatem perfectionis. Plus vero intensiue dictum denominat suppositum tantum
modo quod sit magis: & contrarium illius denominat suppositum quod sit minus: & hoc quo ad quam
titatem siue magnitudinem virtutis tantum.

21 ⁋ Quartum vero quod hic notandum est: est quod in diuinis tantum
est vnum suppositum extensiue & intensiue quantum sunt duo & quanta sunt duo: & quantum sunt
tria siue quanta sunt tria, & econuerso: & tanta siue tantum sunt duo supposita: quanta siue quantum
sunt tria, & econuerso. Et hoc secundum omnimodam aequalitatem, excludendo omnem maiorita
tem quo ad plus, & omnem minoritatem quo ad minus. Et hoc tam a supposito quam a magnitu
dine: eo quod in diuinis non est nisi vnica magnitudo numeralis non suscipiens magis & minus.
Similiter in suppositis creaturae sub eadem specie specialissima: & in formis recipientibus ma-
gis & minus cum sunt in eodem gradu intensionis, tantum est vnum suppositum magnitudine per-
fectionis quantum vel quanta sunt duo vel tria: & tantum vel tanta sunt duo, quantum vel Bb245v
quanta sunt tria: & econuerso. Et hoc per omnimodam aequalitatem vt prius: eo quod plurifica-
tio formarum sub eadem specie non recipientium magis aut minus, non auget magnitudinem
perfectionis debitam speciei. Neque similiter plurificatio formarum recipientium magis & mi-
nus sub eadem specie, si sunt in eodem gradu sibi appositae, augent intensionem secundum magnitu-
dinem perfectionis aut virtutis. & hoc quemadmodum punctum additum puncto nihil au-
get. Et ideo tantum est vnum punctum: quantum duo & tria: & tantum duo quantum tria:
aut infinita. In creaturis autem quantum quantitate siue magnitudine molis, puta in tribus
idolis factis ex eadem massa aeris, non est tantum vnum illorum quanta vel quantum duo aut
tria, nec econuerso: nec tantum aut tanta sunt duo quantum vel quanta sunt tria, nec econ-
uerso: sed se habent per omnimodam inaequalitatem quo ad plus & minus extensiue: eo quod in
illis quae sunt mole magna, quantum additum vni quanto semper auget.

22 ⁋ Quintum quod hic
est aduertendum, est quod plus discretiue dictum non consideratur nisi in discretis quantitati-
bus, puta in numeris: & in diuinis dicit pluralitatem suppositorum vel attributorum absque
omni pluralitate magnitudinis perfectionalis siue virtualis in illis. In creaturis vero dicit sem-
per cum plurificatione suppositorum plurificationem magnitudinum in illis. Et ideo secundum
Boethium de Trinitate, cap. iiii. cum dicitur: Pater est deus: filius est deus: spiritus sanctus est
deus: ibi est numerus numerans personas. Nullus tamen est ibi numerus numeratus deitatis:
& per consequens nec magnitudinis. Et quantum est ex parte deitatis: & vniuersaliter omnium
absolutorum in diuinis quasi idem repetitur: ac si diceretur: Deus, deus, deus, sicut & idem re
petitur cum in synonymis dicitur: ensis, mucro, gladius. Et hoc ideo quia numerus numerans diui
nas personas est relationum: & numerus numeratus est relatiuorum personarum. Et sic omnino est
numerus iste numeratus relatiuus: & alterius modi quam sit ille qui est in creaturis: siue sit mo-
lis siue perfectionis aut virtutis: & absque omni pluralitate in re diuina absoluta est ille nume-
rus: vt in diuinis non sit numerus numeratus: sed numerus numerans tantum: in creaturis autem
est numerus & pluralitas vtroque modo. Et similiter cum dicitur in diuinis, Sapientia est deus,
aut magna bonitas deus est, aut magna veritas, & sic de caeteris attributis, & vnivelrstle absolutis
in diuinis: licet ibi sit numerus numerans attributa: nullus tamen est ibi numerus numera-
tus deitatis, aut magnitudinis: sed eiusdem trina repetitio. Et ideo vt descendamus ad propo
situm, cum dicimus in diuinis personis quod non est tot vna persona quot duae aut tres: nec tot
duae quot tres: ita quod plus sunt tres personae quam duae, & duae quam vna, quasi minus est vna persona quam
duae: & duae quam tres.

23 ⁋ Sextum hic considerandum est quod ly plus, & contrarium eius quod est mi-
nus, nullam aequalitatem a diuinis excludunt, nullamque inaequalitatem includunt: eo quod illa
plus & minus non sunt circa aliquid absolutum reale, sed sunt in personis circa relatiua & re-
lationes: & in attributis circa rationes & mentis conceptus siue habitudines & relationes,
vt superius est expositum: super relationes autem relatio communis non fundatur, vt habitum
est supra: neque super id quod rationis est in attributis: quia non consideratur nisi ex relatione
& habitudine: dicitur solummodo super absolutum reale quod est substantia, quantitas, & quali-
tas: licet vt solum rationibus distinguuntur. Sed tunc solummodo dicta plus & minus a di-
uinis aliquam pluralitatem excluderent: & aliquam inaequalitatem includerent secundum plus &
minus. In attributis enim personis ponerent plus & minus discretiue in attributis: vt essent
lures magnitudines in pluribus personis aut attributis: sicut sunt in pluribus suppositis in
creaturis: puta tres magnitudines molis in tribus idolis aeris: & plures magnitudines perfectio-
nis & virtutis in pluribus indiuiduis sub quacunque vna specie specialissima in creaturis: vt id
circo in tribus idolis aequalibus magnitudine molis non sit perfecta aequalitas: quia non tot
est vnum quot duo & tria: nec tot duo quot tria: non solum numero numerante: sed numero
numerato suppositorum & magnitudinum in illis.

24 ⁋ His praelibatis patet plane responsio ad
obiectum primum. Cum enim dicitur, perfecta aequalitas nata est esse non solum secundum magni
tudinem: sed etiam secundum numerum: Dico quod verum est: quia secundum praedicta aequale & inaequa
litas per se & primo dicuntur secundum quantitatem simpliciter: & ideo secundum quamlibet speciem
eius: & species quantitatis ita principaliter est numerus vt magnitudo: si tamen numerus sit
absolutus quia in absolutis: sicut est magnitudo: quia aequale & inaequale non dicuntur secundum
quantitatem nisi sicut secundum fundamentum: & secundum praedicta non habent per se fun-
dari nisi super absolutum. Sed si numerus sit relatiuus & in relatiuis tantum: & sic numerus nu-
merans tantum: non autem numerus numeratus, vt contingit in personis diuinis: non est aequali-
tas nata esse secundum numerum sicut secundum magnitudinem: quia magnitudo in diuinis omnino Bb246r
absoluta est: non sic numerus.

25 ⁋ Quod ergo assumitur in argumento: Si in diuinis non essent se-
cundum magnitudinem tantum duae personae quantum tres: non esset in illis perfecta aequa-
litas: Dico quod bene verum est: quia secundum magnitudinem in diuinis nata est dici aequali-
tas: secundum numerum autem relatiuum non est nata dici omnino aequalitas aut inaequali
tas. Propter quod non sequitur vlterius conclusum: Quare cum in diuinis non sunt tot secun
dum numerum duae personae quot tres: non est ergo in illis perfecta aequalitas. Hoc enim nul
lo modo sequi posset nisi numerus diuinorum in absolutis consisteret: sicut & quantitas. Quia si
ita esset: non esset omnino perfecta aequalitas trinitatis personarum inter se, sicut non est per-
fecta aequalitas trium idolorum: licet sint aequalia secundum magnitudinem: eo quod non sunt
aequalia omnino & secundum omnem combinationem quo ad numerum qui in illis consistit
in absolutis: secundum quem nata est esse aequalitas aut inaequalitas inter quaecunque diuer-
sa absoluta. Vnde si trinitas diuina esset trium personarum absolutarum trium deitatum: si-
cut posuerunt Semiarriani: quia tunc secundum numerum qui consistit in absolutis non es-
sent tot duae personae quot tres: non esset etiam perfecta & omnimoda aequalitas in trinitate
diuinarum personarum: quia esset in illis inaequalitas secundum aliquid. Et sic nunc secundum
catholicos propter numerum qui est in relatiuis, & magnitudinem vnicam singularem & ab-
solutam trium personarum diuinarum, perfecta & omnimoda aequalitas personarum est in di-
uinis. Si enim magnitudo esset numerata in personis, cum tunc esset omnino absoluta: necessa-
rio numerus personarum esset absolutus: & secundum illum esset in trinitate personarum in-
aequalitas secundum magnitudinem: nec esset in illis perfecta & omnimodam aequalitas secundum prae
dicta.

26 ⁋ Ad secundum, quod in diuinis non est perfecta & omnimoda aequalitas: quia non est in eis
perfecta aequalitas identitatis & similitudinis, eo quod non est in illis similitudo alicuius ad se
ipsum, sicut est identitas alicuius ad seipsum: & sic non est in diuinis tanta similitudo, quan-
ta est identitas: Dico quod falsum est: quia tanta est similitudo in diuinis quanta est identitas
comparando identitatem ad similitudinem: modo quo illa quae sunt diuersarum specierum
possunt secundum aequalitatem comparari: vt si aliqui sunt aequales quantitate molis: & alii
in eodem gradu albedinis: & ita similes & aequales: possumus dicere quod quantum sunt aequa-
les mole, tantum sunt similes & aequales albedine. Et si sint in eodem gradu albedinis, & si-
militer in eodem gradu sapientiae, possumus dicere quantum sunt similes & aequales in
albedine tantum sunt similes & aequales in sapientia: & sic in eis est aequalitas similitudi-
nis & aequalitatis, & similitudinis atque similitudinis. Est autem in deo tanta similitudo alicu-
ius ad alterum: quanta est identitas alicuius ad seipsum. Et hoc quia quanta est in deo vni-
tas substantiae secundum quam est aliquid in deo idem sibi: tanta est in eo vnitas qualitatis secun
dum quam aliquid est simile alteri. Licet enim maior sit distinctio extremorum relatorum in si-
militudine quam in dicta identitate, de hoc nihil ad maioritatem vel minoritatem inter illam
identitatem & similitudinem, postquam tanta est vnitas in fundamento vnius quanta est in fun-
damento alterius.

27 ⁋ Ad tertium, quod in deo non est omnimoda aequalitas: quia non est secundum
omnia secundum quae nata est esse aequalitas: Dico quod licet non secundum omnia secundum
quae nata est esse aequalitas simpliciter in aliis, est aequalitas in deo: quia non secundum omnem
speciem qualitatis, vt procedit argumentum: tamen secundum omnia id est secundum omnem
quantitatem quae nata est esse in deo, videlicet secundum aeternitatem & magnitudinem se-
cundum iam dicta, nata est esse aequalitas omnimoda in ipso: & hoc sufficit ad hoc quod dicatur
esse in aliquo omnimoda aequalitas omnium quae sunt in eo. Sed si deficeret in eo inter aliqua
aequalitas secundum aliquam quantitatem quae nata est esse in eo, tunc primo non esset in eo
omnimoda aequalitas: puta si non esset deus tantus in sapientia quantus est in bonitate: non
esset in eo aequalitas: sicut non est omnimoda aequalitas molis inter ea corporalia quae sunt
aequalia secundum longum & latum: sed non secundum spissum & profundum.

28 ⁋ Ad quar-
tum: quod non est omnimoda aequalitas in deo: quia in ipso est aliqua inaequalitas: Dico quod fal-
sum est. Ad probationem eius quod inaequalitas habet rationem perfectionis in creaturis simpli-
citer: dico quod similiter falsum est. Ad probationem illius quod si non esset inaequalitas in creatu-
ris: non esset perfectio vniuersi: Dico quod verum est. Sed ex hoc non sequitur quod inaequalitas ha-
bet rationem perfectionis simpliciter: quia quod sine aliquo non est perfectio in alio, hoc potest con
tingere duplici de causa. Vna scilicet, quod aliquid requirit res illa propter suam perfectionem
puta quod in homine non est perfectio secundum animam rationalem sine corporis organiza-
tione. & hoc proculdubio habet rationem perfectionis. Alia, quia aliquid requirit res illa pro- Bb246v
pter suam imperfectionem, vt contingit in proposito. & hoc etiam quemadmodum contingit
de iustitia: quae quia non perfecte contineri potest in iustitia retributiua praemiorum pro bo
nis: necesse erat ad perfectionem vniuersi secundum omnes partes iustitiae vt esset iustitia re-
tributiua suppliciorum pro malis: & ita est infernus suppliciorum cum suis contentis perti-
nens ad perfectionem & decorem vniuersi: sicut & paradisus praemiorum cum suis contentis.
uia enim in proposito vna creatura secundum speciem quae haberet aequalitatem in suis super
positis, totam perfectionem quae nata est esse in toto genere creaturarum capere non pos-
set: ideo ad perfectionem vniuersi ex creaturis constituti species diuersas diuersorum gra-
duum creaturarum secundum perfectiones plures & inaequales in eo necesse fuit aggregari:
ita quod perfectio vnius non totaliter contineatur in alia: neque secundum eandem rationem qua
perfectio aliqua est in vna creaturarum: ipsa sit etiam in alia. Nunc autem quaelibet diuina per-
sona & quicquid est in diuinis ab alio distinctum qualicunque distinctione, totam perfectionem
quae nata est esse & modo quo nata est esse in diuina natura capere potest. Ideo enim ad pere-
ctionem eorum quae sunt in diuinis pertinet, quod per omnimodam aequalitatem absque omni in-
aequalitate tota perfectio diuina sit in quolibet quod est in diuinis, non vna pars in vno, & alia in
alio: ne aliquid illorum sit pars deitatis: sed tota deitas: & plenus ac perfectus ac vnus deus
simplex sit: non ex pluribus partibus collectus. dicente Augustino contra Maximinum negan-
tem pluralitatem personarum in diuina essentia. Times ne pater sit pars vnius dei: noli hoc ti-
mere. Nulla enim fit partium in deitatis vnitate diuisio: nec vnius trinitatis tertia pars est
vnus: nec maius aliquid duo quam vnus est ibi: nec minus aliquid sunt omnes quam singuli: quia spi
ritualis non corporalis est magnitudo. Et sicut haec vere dicuntur de distinctis tribus perso-
nis comparatis inter se: sic & vere dicuntur de singulis aliis distinctis qualitercunque in diui-
nis inter se comparatis. Vnde idem inquit in eodem. Cum dicis: Deus genuit deum: sapiens
sapientem: clemens clementem: si dixeris partes sunt: simplex ergo virtus ex partibus con-
stat: & simplex haec virtus te definiente est vnus deus: ergo deum ex partibus dicis esse com-
positum. Non dico inquis: non sunt ergo partes. Si ergo in vna persona patris & illa inuenis
quae plura videntur, & partes non inuenis, quanto magis pater & filius & spiritus sanctus
partes vnius dei non sunt: Et hoc nec vt subiectiuae: neque vt integrales. Non vt subiectiuae: quia
neque vt species sub eodem genere. dicente Augustino septimo libro de Trinitate. Si essentia ge
nus est, species autem persona, vt nonnulli sentiunt: oportet appellari tres substantias vt ap-
pellentur tres personae, sicut cum sit animal genus, & equus species, appellantur tres equi
tria animalia. Non enim species pluraliter dicitur: & genus singulariter. Neque vt indiuidua
sub eadem specie. Sicut enim Habraam, lsaac, & lacob tria indiuidua sunt: ita tres homines
& tria animalia. Sed vt dicit ibidem, vna essentia non habet species nec indiuidua, sicut
vnum animal vnius essentiae. Diuina ergo essentia genus non est neque species, & personae indi-
uidua: sicut homo est species: indiuidua autem Habraam, lsaac, & lacob. Nec etiam sunt par-
tes vnius dei vt integrales. dicente Augustino in eodem. Non sic tres personas dicimus vnam
essentiam & vnum deum tanquam ex materia vna tria quaedam subsistant. In statuis enim aequa-
libus plus auri est tres simul quam singulae. In illa vero essentia trinitatis nullo modo ita est: neque
sicut dicimus tres homines eiusdem contemperationis. Nam in his non tantum est vnus
quantum duo. Sed nec est contrarium quod dicit Damascenus. Omne substantia est: particulare ve-
ro hypostasis, quia non dicit hoc nisi propter vniformem modum praedicandi essentiam de
qualibet hypostasi, & vniuersale de suppositis. Licet in hoc sit differentia, quod (vt dicit) in diuinis
quod est commune est idem re & differt ratione tantum in suppositis. In creaturis autem com-
mune est idem ratione tantum: & differt re in suppositis. Et quia haec difficilia sunt intellectui
carnali, dicit Augustinus ibidem. Qui potest capere capiat: qui autem non potest, credat &
pret vt intelligat.

29 ⁋ Ad quintum: quod in diuinis in agendo seu producendo aliquid tam interius
am exterius est primum & principale, atque secundum & non principale, quae non sunt aequa-
lia: Dico quod primum & principale atque secundum & non principale in agendo seu producen-
do possunt accipi inter aliqua dupliciter. Vno modo ex ratione respectus & originis qua
vnum eorum habet esse ab altero siue produci ab illo. Alio modo ex ratione absolutae virtu-
tis quam illa habent in se ad producendum aliquid aliud. Et primo istorum modorum acci-
piuntur in diuinis solummodo primum & principale, & secundum & non principale. Non
autem secundo modo: secundum quod satis declaratum est in quaestionibus de communi pro-
ductione spiritus sancti a patre & filio. Argumentum autem procedit ac si in diuinis essent Bb247r
secundo modo: quod non est verum. Cum enim dicitur pater aliquid agere per filium: puta
in productione spiritus sancti, & cuiuscumque circa creaturas: illic intelligitur mediatio quo ad
plas personas agentes: quia scilicet secunda qua mediante agit prima, est a prima, & virtutem.
agendi habet a prima. Propter hoc enim solum prima dicitur agere mediante secunda. Non au N
tem intelligitur illic mediatio quo ad virtutem qua procedit actio: quia virtus vnius sit prin
cipalis & maior, quae per aliam mediam agit vt per minorem & instrumentalem: quae in agen-
do efficaciam accipit a virtute maiori & principali: vt secundum hoc pater intelligatur agere per
filium sicut rex per Balliuum. Talis enim mediatio in agendo necessario poneret agentium in
aequalitatem secundum gradus, vel in diuersis naturis secundum speciem: vt posuerunt plene Ar
riani in diuinis, dicentes filium & spiritum sanctum esse cum creaturis: vel secundum numerum tantum,
vt posuerunt Semiarriani: qui posuerunt diuinam naturam perfectius esse in vna diuinarum
personarum quam in alia. Quoniam autem, vt dicit Ambrosius in librm de Trinitate, diuini-
tas gradum nescit, nullum discrimen habet vnitatis. Inaequalitas enim secundum gradus non est
nisi in agentibus essentialiter ordinatis ad eundem actum: quae necessario differunt secundum gra
dus perfectionum substantialium. & hoc siue secundum sit a primo siue non. Vnde de talibus
dicit Proclus in propositione sua. vii. Omne productiuum alterius melius est quam id quod producitur.
Aliter enim omnia entia essent aequalia. & hoc quia vnum est primum productiuum omnium
aliorum immediate: & constat quod productum non potest esse maius producente. Aut si ponam
tur omnia produci ordinatim a sibi proximo & immediate: & sic sit ordo productionis in
entibus: idem contingit. Nam qua ratione primum productum esset aequale suo productiuo:
eadem ratione & secundum suo, & sic deinceps: & sic non esset in entibus nisi ordo originis:
sicut non est alius ordo realis in diuinis, in quibus productum est aequale producenti necessa-
rio. et hoc propter vnitatem substantiae singularis in illis: in quibus rationes philosophorum
de inaequalitate perfectionis inter producentem & productum non valent omnino: quia non ha
bent efficaciam nisi in illis quae secundum diuersitatem specificam essentiae inter productum & pro
ducentem producuntur. Vnde & in generatione vniuoca abinuicem eorum quae sunt sub ea
dem specie specialissima, productum necessario est aequale in productione secundum formam produ
centi: puta ignis generans igni generato: aut equus equo. In quibus si aliqua contingit inaequa
litas aut dissimilitudo, illa est per accidens: & accidit essentiae: & est in accidentalibus tantum: quae ne-
quaquam potest contingere in diuinis, propter identitatem substantiae singularis: & omnium absolu
torum in singulis personis. Hoc enim est generale, quod semper generatum per generationem na-
turalem pertingit ad perfectionem naturae quae est in generante: praeter hoc quod in creaturis quia
est generatio cum quadam transmutatione de potentia in actum: non statim a principio ge-
nitum est in accidentalibus aequale generanti: sed per incrementum & temporis successum nisi
assit impedimentum, ad aequalitatem omnimodam perducetur. Vnde Hilarius libro de Synod.
ait. Tolle corporum infirmitates, tolle conceptus initium: omnis filius secundum naturalem nati-
uitatem aequalis est patri: quia est eius similitudo naturae. Quia igitur (vt dictum est) in diuinis prin
cipale, non principale, primum & secundum, non pertinent ad virtutes agentium: sed solummodo pertia
nent ad rationem originis producti a producente: idcirco de hoc nihil ad aequalitatem, quae sequitur
quantitatem non relationem. secundum superius determinata. Propter quod dicit Augustinus con-
tra Maximinum. Originis est quod quid de quo sit: aequalitatis autem quantum sit.

30 ⁋ Quia autem ad-
iungitur in argumento de loannem. xiiii. vbi dicit filius, Pater maior me est: non ergo aequalis est:
Respondetur secundum Athanasium quod illud intelligitur dictum de Christo secundum eius humanitatem: & de
patre secundum eius diuinitatem: quia filius in assumpta humanitate est minor patre: licet in diuinis
tate sit aequalis. luxta illud quod dicit in Symbolo suo: Aequalis patri secundum diuinitatem: minor
patre secundum humanitatem. Et si ille minor, ergo & pater est maior. Et per eundem modum intelligi po-
test quod dicitur secundum Apostolum Hilius subiectus patri. Et bene verum est quod loquendo de maioritate &
minoritate quae consistit in absolutis & gradibus diuersarum naturarum, diuinae scilicet & humanae, pa-
ter in omnibus maior est filio, & filius minor. Hilarius autem exponit illud de patre & filio secundum
amborum diuinitatem, non dico secundum substantiam deitatis. Quia vt dicit Damascenus lib. i. cap. ix.
Sancti sicut negant in filio minoritatem ex parte deitatis: sic & negant in patre maioritatem. Et
Ambrosius libro primo de Trinitate. Per naturam hominis dixit illud, Vado ad patrem: quo-
niam pater maior me est. Nam quomodo potest minor esse deus, cum deus perfectus & plenus site:
sed minor est in natura hominis. Et sequitur post pauca. Non est ergo secundum diuinitatem minor, qui ple-
nitudinem habet deitatis & gloriae. Maior enim & minor in his quae corporalia sunt, distingui solentu. Bb247v
Dico ergo quod verbum dictum exponit Hilarius non secundum substantiam deitatis patris &
filii: secundum illam enim semper sunt aequales: vt patet ex dictis Athanasii, Damasceni, &
Ambrosii: sed solummodo secundum patris & filii proprietates: secundum quas subtiliter val
de Hilarius ponit in patre maioritatem respectu filii: negat tamen minoritatem in filio respe-
ctu patris: cum dicitur libro. ix. de Trinitate, cap. xxviii. Maior pater est: sed filius minor non
est. Et constat quod minoritas non potest abnegari filio respectu patris secundum humanitatem.
Semper enim minor est secundum illam. Dico ergo secundum Hilarium quod pater est maior fi-
lio: sed filius non est minor patre. Sed ista maioritas in patre non procedit ex aliqua magnitu-
dine, aut ex aliquo absoluto, quia eandem magnitudinem habent pater & filius qua pater est
aequalis filio non maior: sed consistit in relatione: & est conditio quaedam circa relationem pa
ternam. Eo enim pater est maior quo pater est, secundum Augustinum in Sermone quodam
de Trinitate. Pater est piincipale nomen deitatis: & hoc quia pater principalitatem & aucto-
ritatem quandam habet super filium: in eo videlicet quod ab ipso habet filius esse: & quicquid in
se habet. Vnde Hilarius exponens dictum suum praemissum ibidem dicit sic. Patrem maio-
rem in glorificandi auctoritate cognosce: glorificatum filium. Maior est pater: sed glorifica-
tus a patre filius minor non est. Et loquitur de glorificatione aeterna claritate quam habuit fi-
lius a patre priusquam mundus fieret: vt ipse filius dicit loannis. xvii. Maior est ergo pater au-
ctoritate glorificantis: sed minor non est filius glorificatus: quia tantam gloriam glorificatus
a glorificante recepit, quantam ipse glorificans in se habuit: immo eandem. dicente Hilario
ibidem. cap. xxvii. Donantis auctoritate pater maior est: maior donans est qui tantum donat
esse quantus ipse est: sed minor non est cui vnum esse donatur: immo propter illud vnum esse
aequalis est illi. Et bene verum est quod minoritate quae pertinet ad relationem communem in-
aequalitatis: & est opposita aequalitati ex vnitate magnitudinis ipsius esse eiusdem in patre &
filio: nequaquam filius minor est patre: sed nec econuerso maioritate quae cum minoritate di-
cta pertinet ad relationem communem inaequalitatis: & opponitur dictae aequalitati: pater est
maior filio: quia haec maioritas non esset in patre super filium nisi ex magnitudine absoluta
non existente tanta in filio quanta est in patre: qua filius necessario diceretur minor: & sic esset
in aequalitas inter patrem & filium ex multo in magnitudine continente maius & minus:
quae sigillatim accepta sunt contraria inter se: & ambo simul sunt opposita priuatiue aequali
contingente ex vno in magnitudine. Vnde sicut impossibile est talem minoritatem quae perti-
net ad relationem communem fundatam super quantitatem esse in filio: sic impossibile est ta
lem maioritatem esse in patre: immo opposita aequalitas necessario & naturaliter inest eis. Si
ergo concedendum est secundum Hilarium quod pater sit maior filio: illa maioritas est alterius
generis quam sit ista quae pertinet ad relationem communem. Quod verum est: quia non fundatur
in quantitate communi patri & filio vt relatio per se: sed potius fundatur in relatione pater-
nitatis vt illius conditio quae est primitas & principalitas quaedam in patre respectu filii: in-
quantum scilicet ab ipso habet esse filius, & non econuerso pater habet esse a filio. Quam
principalitatem seu primitatem intelligit Hilarius in dictis suis nomine auctoritatis: quam in-
cludi significat fiue importat nomen maioritatis. Vnde maioritate qua pater dicitur maior
filio non ponitur aliquis gradus superior magnitudinis in patre super gradum magnitudi-
nis quae est in filio: sed tantummodo ordo auctoritatis in producendo. Hinc dicit Damasce-
nus libro primo cap. ix. Cum audimus maiorem filio patrem, causam intelligamus. Et sumit
causam pro principio originis: vt seipsum quo ad hoc exponit parum ante, sic dicens. Non
enim secundum aliud nisi secundum causam: hoc est quia filius ex patre genitus est: & non
pater ex filio: & quoniam pater est causa filii naturaliter. Et sic est ista maioritas relatio pro-
pria patri, sicut est paternitas: non autem communis patri & filio: eo quod auctoritas principali-
tatis siue primitatis vel principii filio non communicatur a patre: licet natura eadem vel ma-
gnitudo illi communicantur: sicut nec paternitas: immo per illam pater a filio distinguitur:
sicut & per paternitatem: nec propria est patri vt pertinens est ad inaequalitatem: quia non ha
bet in filio aliquam minoritatem pertinentem ad inaequalitatem sibi respondentem: sed est pro
pria patri, pertinens ad rationem originandi actiue in ipso: sicut est imago aut aequa-
tum & similatum esse, pertinens proprie ad rationem originandi passiuam existentem in fi-
lio: secundum superius exposita. Dico autem quod ista maioritas in patre non habet ali-
quam minoritatem sibi oppositam & correspondentem in filio: quia neque habet ipsam
procedentem ex magnitudine minori existente in filio quam in patre: cum illa necessario sit Bb248r
eadem & aequalis in vtroque, sicut dictum est: neque procedentem ex auctoritate minori exi-
stente in filio quam in patre respectu alicuius tertii: puta respectu alterius filii aut spiritus sancti
aut creaturae: vt ideo dici posset quod magis produceret pater spiritum sanctum aut creaturam
uam filius: & non esset aequalis potentia cum hoc in patre & filio: nec pater & filius essent aequa-
les secundum huiusmodi potentiam. Et sic licet pater dicatur maior filio: non tamen filius dicitur &
minor patre: non solum quia pater donat tantum esse quantus ipse est, vt ex magnitudine
quam recipit a patre non possit habere aliquam minoritatem filius respectu maioritatis ipsi-
us patris: quod Hilarius assignat pro causa: sed etiam quia pater nullo modo dat filio subau-
ctoritatem aliquam seu partem aliquam auctoritatis suae super aliquem filium producendum
tum quia illam non posset filius habere nisi super seipsum filium: nec ad alium filium habet
eam pater: quia non habent esse auctoritas & subauctoritas respectu eiusdem. Sic ergo licet
pater dicatur maior auctoritate: filius tamen nunquam dicitur minor auctoritate. Et similiter re-
spectu spiritus sancti pater & filius possunt dici communiter maiores & aequaliter maiores spi
ritu sancto: licet spiritus sanctus non dicatur minor: secundum eundem modum quo pater dicitur
maior filio: licet filius non dicatur minor auctoritate: aut filius nec aequalis, nec minor, nec
maior dicitur patre: quia nullum istorum natum est esse circa filium respectu patris: sed tantum ne-
gatio omnium illorum. Et per hunc modum licet in patre dicatur auctoritas esse: in filio ta-
men nullo modo dicenda est esse subauctoritas: quia auctoritas quaecunque aut nullo modo
est in filio: aut aequalis est in patre & filio.

31 ⁋ Sed contra hoc quod dicit Hilarius de Trinitate: quod
secundum deitatem pater est maior filio: sed non est filius minor: videtur esse illud quod di-
cit in libro de Synod. exponendo verbum Apostoli assumptum in argumento sic inquiens.
Subiectio filii naturae pietas est. Subiectio autem caeterorum: creationis infirmitas est. Constat
autem quod Christus dei filius secundum humanitatem assumptam de numero caeterorum est:
& ad creationis infirmitatem pertinet. Subiectionem ergo illam filii quae (vt dicit) est natu-
rae pietas, secundum deitatis proprietatem intelligit. Non est autem subiectio nisi minoritas
quaedam aut procedens ex minoritate: ergo & pater est maior filio: & filius est minor pa-
tre secundum id quod est in deitate.

32 ⁋ Dico quod maius & minus in patre & filio, duplici-
ter possunt intelligi. Vno modo vt relatiua inter se, scilicet vt pater secundum quod est maior
dicatur relatiue ad filium secundum quod ipse est minor: & econuerso filius secundum quod ipse
est minor, dicatur relatiue ad patrem secundum quod ille est maior: & neuter dicatur ad
alterum maior aut minor secundum quod ipse est pater aut filius. Quemadmodum vnum
milii granum magnum dicitur relatiue ad aliud paruum, & non econuerso: non secun-
dum quod vtrunque est milium: sed solum secundum quod hoc est maius, illud vero minus.
Alio vero modo vt neutrum dicitur relatiue ad alterum, scilicet vt nec pater dicatur
relatiue ad filium nec econuerso secundum quod ille est maior & iste minor: sed pater secun-
dum quod ipse est maior dicatur relatiue ad filium secundum quod ipse filius est: & non secun-
dum quod ipse est minor: & filius secundum quod ipse est minor, dicatur relatiue ad patrem secun-
dum quod etiam ipse est pater: & non secundum quod ipse est maior. Si primo modo, tunc essent ma
ius & minus relationes communes & partes inaequalitatis: sed sic nec aliquo modo pater di-
citur maior respectu filii: nec filius minor respectu patris: vt patet ex iam dictis. Et hoc quia
fundarentur super vnam magnitudinem singularem illis communem: eo quod non fundantur
nisi super magnitudinem existentem in illis: non est autem in illis magnitudo nisi vna. Quia
autem super vnam magnitudinem existentem in illis fundentur: hoc est impossibile: dicente
Ambrosio de Trinitate. Quod vnum est diuisibile non est. Inter maiorem autem minoremque
discretio est. Ergo nec pater minorem habet: nec minor est dei filius: cum in patre & filio nul-
la discretio deitatis sit: sed vna maiestas. Secundo autem modo sunt maius & minus non
principales relationes: sed principalium relationum mutuarum non mutuae occasiones: pater-
nitatis scilicet & filiationis. Maius enim conditio est auctoritatis circa relationem quae est pa-
ternitas: quae auctoritas nequaquam a patre communicatur filio: nec in toto nec in parte.
Minus vero subiectionis conditio est circa relationem filiationis: quae subiectio nullo mo-
do conuenit patri. Et sicut maioritas auctoritatis nominat in solo patre respectu filii vt fi-
lius est facultatem naturalis potentiae ad communicandum ei omnia sua praeter ingene-
rationem & generationem actiuam: quemadmodum maioritas auctoritatis in praelatis no-
minat respectu subditorum facultatem potentiae liberalis ad conferendum illis dona ali
qua: sic etiam minoritas nominat in solo filio respectu patris pietatem naturalis reuerentiae Bb248v
quasi in gratiarum actionem pro sibi communicatis a patre. Quemadmodum minoritas subie-
ctionis in subditis nominat respectu praelati pietatem liberalis reuerentiae ad regratiandum prae
lato pro bonis receptis, praeter hoc quod nominat in illis gradus inferioritatem: qualis non est in
filio dei respectu patris. Quae quidem subiectio minoritatis infirmitas est in creaturis: sed illa in
filio dei respectu patris non est nisi naturae pietas secundum Hilarium. Et ideo in creaturis subiectio
& minoritas omnino indignitatis sunt atque indigentiae: & dicuntur in respectu ad maioritatem
in praelato, & econuerso. In filio autem dei respectu patris omnino sunt dignitatis atque pere-
ctionis: & non dicuntur nec sunt in respectu ad maioritatem quae est in patre, nec econuerso.
Vt secundum hoc sicut dicitur pater maior filio vno modo, scilicet maioritate auctoritatis: non
tamen filius dicitur minor patre, scilicet paruitate auctoritatis: quae non esset nisi subauctori-
tas quaedam dicta in respectu auctoritatis patris: & hoc in ordine ad aliud tertium: sicut sub
auctoritas Balliui dicitur in respectu ad auctoritatem regis in iustitiando seu iudicando ciuem:
quae est in patre respectu filii: & diceretur non nisi in respectu minoris reuerentiae quae esset in
filio respectu patris: sicut si in hominibus pater maiorem reuerentiam exhiberet filio suo, & econ
uerso filius minorem filio suo, prout loquitur in libro suo de trinitate Hilarius: sic filius vno
modo potest dici minor patre, scilicet minoritate reuerentiae vel pietatis qua filius in se natu-
raliter recognoscit bona paternae auctoritatis, & qua illam reueretur: licet pater non dicatur
maior filio, scilicet maioritate reuerentialis pietatis, prout loquitur Hilar. in libro de Svnod.
Si tamen vllo modo secundum filiationem in filio recipi posset minoritas aut subiectio respectu pa
tris: sicut in patre secundum dictum modum recipitur maioritas & auctoritas respectu filii. Quia si
sic: tunc secundum Hilarium, Pater dicitur maior filio: non tamen filius minor patre. Et secundum eun
dem in libro de Synod. sic filius dicitur minor patre: quod tamen pater non dicatur maior filio.
Dico maioritate & minoritate hincinde sibi correspondentibus vniuoce. Quia enim pater dici-
tur maior, & filius minor: maioritas & minoritas non correspondent sibi nisi per quandam aequi
uocationem.

33 ⁋ Ad Sextum, quod vna persona superat alteram potestate: Dico quod nomine potentiae
siue potestatis duo importantur, scilicet essentia & respectus. Artamen non dico significantur:
sed potius intelliguntur. Significat enim essentiam solam: sed solum sub ratione respectus: siue
substantiam contractam ad relationem. secundum quod superius est declaratum. Nunc autem secundum re-
lationem (vt iam supra tactum est) nihil dicitur alteri aequale aut inaequale: sed solummodo
secundum quantitatem siue secundum substantiam vel secundum substantiale attributum aliquod vt habet
rationem quanti absoluti. Propter quod secundum potentiam vt habet vel importat rationem
respectus, non sumitur aequale vel inaequale: sed solummodo secundum quod habet rationem absoluti
quod est per se principium elicitiuum actionis. Nunc autem vt habet rationem absoluti, vna &
eadem singularis potentia est in tribus personis: sicut vna & eadem substantia aut bonitas.
Et ideo tres personae aequales sunt secundum potentiam prout ipsa nominat substantiam: nec pa-
ter superat filium potestate: sed neque aequales neque inaequales sunt secundum potentiam prout no-
minat reiationem: & hoc siue illam nominet in ordine ad actum notionalem: siue in ordine ad
actum essentialem. Non tamen dicuntur aequales personae ratione potentiae vt ipsa nominat respe-
ctum: & est potentia ordinata ad actum essentialem: licet in illa vna persona aliam non supe
rat: quia tali potentia aeque omnipotens sunt tres personae. Et hoc non nisi propter vnitas
tem substantiae: quae elicitiua est talium actuum. lta quod si respectu talium actuum nihil minus
posset vna persona quam altera: hoc necessario argueret in eis diuersitatem. Ideo Augustinus con
tra Maximinum, qui dicebat patrem esse potentiorem filio, dicit sic. Nihil minus patre habe-
re potest ille qui dicit: Omnia quae habet pater mea sunt. Nam si minus habet in potestate ali
quid quam pater: non sunt ipsius omnia quae habet pater. Secundum doctrinam tuam potens
potentem potuit gignere: sed non omnipotens omnipotentem. Habet ergo pater omnipoten-
tiam quam non habet filius: & sic hoc falsum est quod ait filius: Omnia quae habet pater mea
sunt. Non etiam dicuntur personae diuinae inaequales ratione potentiae vt nominat respe-
ctum: & est potentia ordinata ad actum notionalem: licet in illa vna aliam quoquo modo su-
peret. Tali enim potentia non sunt aeque potentes tres personae: sed pater potestate actiua
superat filium: & ambo spiritum sanctum: & econtra spiritus sanctus superat filium: &
ambo patrem potentia passiua: prout procedit argumentum. Et hoc quia substantia diui-
na non secundum quod est substantia simpliciter, est principium talium actuum: sed solum
modo vt quasi determinata est sub proprietate personali secundum superius determina-
ta. Et ideo quod respectu talis actus vna persona aliam in potentia superat: nequaquam arguit in Bb249r
eis diuersitatem substantiae: sed proprietatum solummodo. Nec omnino arguit aliquam inaequa-
litatem in eis: quia inaequalitas non est nisi secundum pluralitatem absolutorum tantummodo.
Et secundum hoc licet aspiciendo ad potentiam ratione potentiae simpliciter quae est principium
actiuum, quaecunque potentia est in vna personarum, est & in aliis, licet ad alium actum: & sub
alio respectu: aspiciendo tamen ad respectum siue ordinem ad actum, potentia quae est in vna per
sona non est in alia: & aliqua potentia pertinet ad omnipotentiam patris quae non pertinet ad omni
potentiam filii: prout haec latius supra tractauimus. Vnde dicit Augustinus contra Maximinum.
Eorte dices, eo ipso pater maior est filio: quia de nullo genitus genuerit. Ad quod cito respondendum.
immo ideo non est maior pater filio quia aequalem genuerit. Vbi continuo innuit distinctionem iam
dictam de potentia, & responsionem iam datam ad argumentum, subdens. Originis quaestio haec est, quis de
quo: aequalitatis autem qualis aut quantus sit: nec cum dicitur filius a patre genitus, ostenditur inae
qualitas substantiae, sed ordo naturae, non quo alter prior est altero: sed quo alter est ex altero. Non
ergo secundum hoc quod pater genuerit & filius non: sed tantum genitus est: & spiritus sanctus pro
cedit ab vtroque & non econuerso: aequalitas vel inaequalitas ibi existit: quia non secundum hoc aliqua
persona alii aequalis vel inaequalis dicitur aut nata est dici: licet pater dicatur secundum hoc ali
quam potentiam habere quam non habet filius: & ambo aliquam quam non habet spiritus sanctus: cum
tamen non dicatur pater habere aliquam magnitudinem aut substantiam quam non habet quaelibet
aliarum diuinarum personarum. Cuius ratio est quod substantia & magnitudo quae omnino abso-
lutum quid dicit, in diuinis plurificari non potest. Potentia autem non significat nisi substantiam:
licet non nisi sub ratione respectus: & illum formaliter importat. Propter quod secundum illius
plurificationem dicuntur potentia plurificari & distingui: & hoc secundum plurificationem &
distinctionem actuum ad quos sunt: licet potentiae omnes in radice substantiae diuinae vna & ea
dem potentia sunt. Et ideo tali potentia non est inconueniens vnam diuinam personam dici po-
tentiorem esse altera: & hoc non nisi quia in se habet diuinam substantiam sub aliqua determina
ta proprietate ordinata ad aliquem actum notionalem: non sic autem persona alia: puta pater sub
proprietate primitatis aut paternitatis ad actum generandi filium, vt propterea propter idem &
eadem de causa dicatur pater maior filio: licet filius non dicatur minor patre: & pater dicatur po
tentior filio (potentia dico actiua) licet non dicatur filius impotentior patre siue minus potens quam
pater: quia potentiam ad illum actum nullo modo habet. Quod tamen non est impotentia in illo, sed
conditio qua non est natus illam habere, secundum quod de hoc satis habitum est supra. Et sic secun-
dum Hilarium cum pater dicatur maior filio: maioritas illa includit maioritatem & auctoritatem
& potestatem. Et sic illa potestas in qua est maior pater, pertinet ad omnipotentiam illam quae est
solius patris, vt superius determinatum est: quae scilicet includit omnipotentiam quam habet filius
cum potentia ad actum generandi, in qua filius cum patre non communicat. Propter quod magis
proprie dicitur quod illa potentia pertinet ad omnipotentiam vt quae est solius patris: quam dicatur quod per-
tinet ad omnipotentiam quae est solius patris, ne intelligatur poni quod alia sit omnipotentia patris
uam filii. Vnde licet vt iam dictum est secundum Augustinum, Pater non habet omnipotentiam quam
non habet filius: aliquam tamen potentiam habet pater contentam in omnipotentia vt omnipo-
tentia sua est, quam non habet filius in illa vt sua est. Vnde quod dicit filius, Omnia quae habet pater
mea sunt: hoc solummodo intelligitur de illis quae insunt deo ratione substantiae simpliciter: &
quae pater gignendo dedit filio: puta substantialia: sed non suam proprietatem generandi aut ali-
quid sibi proprium notionale. Hinc dicit Augustinus contra Maximinum. Fateamur & nos filium
accepisse potestatem ab illo de quo natus est: patri vero potentiam nullus dedit: quia nullus eum ge-
nuit: & gignendo dedit potentiam filio: sicut omnia quae habet in substantia sua gignendo dedit
ei quem genuit de substantia sua. Quod dicit Sicut omnia quae habet in substantia sua, intellige sub
stantialiter: quia pater relatiue habet & fundamentaliter in substantia sua proprietatem generan-
di actiue, quam nullus ei dedit sicut nec aliquod substantialium, & quam etiam nec gignendo filio de
dit. Vnde potentia quam dedit filio non est nisi potentia communis notionalis, scilicet spirandi actiue
aut potentia essentialis aliqua.

34 ⁋ Ad septimum quod nulla personarum diuinarum sit aequalis alteri:
quia quaelibet illarum habet proprietatem pertinentem ad dignitatem quam non habet altera: Di
co quod dignitas substantiale quid & absolutum est in diuinis: & pertinet ad essentiam diuinam: & non
ad relationem: sicut nec aequalitas nisi quatenus fundatur in essentia: & realitatem essentiae in se
continet. Quae quia vnica est, & vnicam realitatem ab illa sortiuntur omnes relationes quae sunt in
diuinis: idcirco omnes sunt vna dignitas licet sint plures relationes. Et sic illa eadem dignitas quae
in patre est paternitas: in filio est filiatio. propter quod quicquid dignitatis habet pater, habet filius: qem Bb249v
sunt aeque digni: non per recompensationem dicendo quod etsi pater habet dignitatem quae est paternitas quam
non habet filius, filius tamen aequalem dignitatem habet quae est filiatio quam non habet pater: quasi alia esset
dignitas in patre paternitas, & alia in filio filiatio: sed aeque digni sunt pater & filius & etiam spiri-
tus sctuns cum illis, per eiusdem scilicet dignitatis impartibilis communionem. Sic ergo quicquid di
gnitatis habet pater in paternitate, habet & filius in filiatione. Et si forte aliquid dignitatis perti-
net ad relationem vnde relatio est: illam aequalem habent: & secundum illam aequales sunt per re
compensationem. tantundem enim dignitatis habet filiatio vnde relatio est, quantum habet pater-
nitas vnde etiam similiter relatio est. Et propterea licet relatio vnde relatio, aliquid dignitatis impor
taret in vna persona quod non esset in alia: de hoc nihil ad aequalitatem vel inaequalitatem: quia vt di-
ctum est, non sunt natae in relatione fundari.

35 ⁋ Ad octauum, quod in diuinis sunt proportiones inaequa
litatis inter quinque notiones & tres personas: ergo non omnimoda aequalitas: Dico quod numerus in di-
uinis atque vnitates ex quibus constituitur, ad quantitatem absolutam secundum praedicta non pertinent
eo quod numerus ille non est nisi relatio tantum & relatorum secundum relationes: quantitas autem ad
uam sequitur aequale aut in aequale secundum praedicta non est nisi de absolutis. Et sic sicut secundum
relationes relata in diuinis non dicuntur aequalia aut inaequalia, vt dictum est: sic nec ipsae relationes
vt relationes sunt inter se comparatae, aequales aut inaequales dici possunt: quia non sunt aliquid ma
gnum etiam virtute proportionale quantitati continuae secundum modum superius expositum: ne-
quod etiam quid multum etiam virtute in diuinis proportionale quantitati discretae: quae in creatu-
ris est multum quid consistens in absolutis: quae non cadit omnino in diuinis. Quia quantum non est
nisi collectum ex pluribus absolutis vnitatibus plus aliquid absoluti continens in toto quam in par-
te: siue fuerit numerus Mathematicus: quia ille non abstrahit a materia intelligibilis: siue fuerit
naturalis: quia ille procedit non nisi ex diuisione continui: siue Metaphysicus, qui est formarum
substantialium, & omnium entium in eo quod sunt entia aliqua in suo genere: & sic habet rationem sub
stantiae: licet non sint verae substantiae. Vnde sicut vna relatio non est maius aut minus quam alia aut
aequale illi per priuationem eius quod est maius aut minus, nec omnes sunt maius aut minus quam vna aut
aequale illi: sic nec vna relatio est plus aut minus quam altera: aut aequale illi per priuationem eius
quod est plus & minus: nec omnes relationes simul sunt plus aut minus quam vna: aut aequale illi. Dico
prout plus & minus aut aequale eis oppositum sunt accidentia numeri proprie dicti: qui semper
aliquid re absolutum ponit in suis vnitatibus. Sed si dicatur esse plus & minus in relationibus aut
relatis secundum rationes: hoc est aequiuoce cum illis plus & minus quae sunt in vere numeris: si-
cut numerus dicitur aequiuoce de numero in relationibus: & de vero numero. Vnde si dicamus
peor in diuinis quinque notiones sunt plus quam tres personae: & ita inaequales illis: & quod tres proprieta-
tes personales sunt aequales tribus personis: aequiuocantur inaequalitas & aequalitas respectu aequa
litatis & inaequalitatis de quibus est quaestio: & quae sunt relationes communes. Et sic quantitas spi-
ritualis in diuinis super quam fundatur aut nata est fundari aliqua relatio communis, solummodo
accipitur proportionaliter duabus quantitatibus continuis in creaturis: quae sunt magnitudo &
tempus: vt sunt immensitas & aeternitas in diuinis, sicut superius expositum est.