Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe65061

Sources:

Bb: Badius1520b

B238r

1
CIrca primum arguitur quod in diuinis non sit aequalitas, Pr
mo sic. aequalitas sequitur quantitatem secundum superius
leterminata. sed in diuinis non est quantitas, quia nec
umerus nec magnitudo, in quae diuiditur quantitas
ad quas omnes aliae quantitates habent reduci, vt ora
o ad numerum, tempus & locus ad magnitudinem, non
est autem in diuinis numerus, quia secundum Boethium
iiii. in deo nullus est numerus. & si non numerus, nec magni
ditionem ad numerum, sicut punctus ad vnitatem, secundum Phi
sophum. iii. physicae. ergo &c.

2 ⁋ Dicet aliquis, quod licet quantitas secundum genus non habeat esse in deo, nec
nfferri a creaturis ad diuina: aliquae tamen species quantitatis secundum proprias rationes specierum
a creaturis habent transferri ad diuina, & sic esse in deo, licet non secundum illum modum quo sunt
in creaturis. de quibus etiam secundum illum modum bene procedit argumentum, vt non intelligatur
dicere. Augustinus quod deus est sine quantitate magnus. Et sic licet in deo non sit aequalitas quae consequa-
tur quantitatem simpliciter, est tamen in eo aequalitas quae consequitur aliquam vel aliquas species eius.

3 ⁋ Sed
contra hoc est secundum quod dicit Philosophus in praedicamentis, quod proprium est quantitati secundum eam
aequale vel inaequale dici. vt ideo non videatur hoc competere alicui speciei quantitatis nisi ratione
ipsius generis. Nunc autem ita est quod quando aliquid competit generi per se & speciei ratione generis, si in
aliquo ponatur species esse & non genus, in illo non conpetit ei illud quod conpetit ei ratione generis. pu
ta cum secundum Philosophum aliqua dicuntur relatiue secundum genera eorum quae per se non dicuntur
relatiue: vt medicina, quia est scientia, & scientia per se relatiue dicitur: si medicina in aliquo ponatur
esse absque genere suo quid est scientia, in illo non conuenit ei referri ad aliud. Quare cum non conueniat
speciei quantitatis secundum eam dici esse nisi ratione generis cuius est proprium: cum in deo sit species
quantitatis sine genere: quando deus est sine quantitate magnus: secundum illam ergo nequaquam habet esse
equalitas in deo.

4 ⁋ Si forte ad hoc dicatur secundum quod tactum est superius, quod non dicitur proprium quan-
titati secundum eam aequale vel inaequale dici, quasi hoc conveniat speciebus quantitatis non nisi per ge
nus earum, sicut non conuenit medicinae relatio nisi per scientiam quae est genus suum vt procedit ob
iectio: sed illud dicitur, quia speciebus solius quantitatis convenit quod secundum eas dicatur aequale vel in
equale, non autem secundum species alicuius praedicamenti: Contra hoc est ars illa Philosophi in lib. po
steriorum scilicet quod quando aliquid convenit pluribus, illud necessario convenit eis per aliquod commune in eis
cui convenit primo & per se. Et dat exemplum de commutata proportione quae convenit numeris & ma
gnitudinibus, & ideo oportet quod eis conveniat per aliquod commune existens in eis, cui conuenit primo
& per se, & est proprium subiectum eius de quo demonstratur. Quare cum speciebus omnibus quantitatis
conueniat secundum eas aequale vel inaequale dici, hoc necessario convenit per aliquid commune existens
in illis cui illud conuenit primo & per se. illud autem non est nisi quantitas, ergo &c. Quare (vt supra)
si in deo est magnitudo secundum aliquam speciem quantitatis sine quantitate, secundum illam nequaquam
potest dici aequalitas esse in deo: & eadem ratione neque secundum illam speciem, quia sicut species quam
titatis quae est magnitudo est in deo sine quantitate, eadem ratione & quaelibet alia species quanti-
tatis quam contingit esse in deo.

5 ⁋ Secundo sic. secundum Augustinus vi. de Trini. ca. vii. &. xv. lib. c. x. in diuinis an Bb238v
omne: bsolutum siue quod ad se dicitur, siue quid secundum substantiam dicitur, & substantiam significa
transitque in substantiam, quantitas quaecunque est in diuinis, absolutum est & ad se dicitur: quia & A
gust. dicit. v. de triniitate. cap. viii. In deo non dicimus tres essentias: nec tres magnitudines: sed vnam essen
tiam: vnam magnitudinem. Item ibidem cap. vi. Aequalitas secundum substantiam dicitur. ergo &c

6
⁋ Tertio sic. si in deo est quantitas, illa non est nisi bonitatis & virtutis, quia secundum Augustinus in si
ritualibus idem est maius esse quod melius esse: quare idem est magnum esse & bonum esse, quia si ma
gis ad magis, & simpliciter ad simpliciter. sed bonitas & virtus in deo sicut & in creaturis quaelitates potius
sunt quam quantitates. sed secundum qualitates aequale non dicitur sed simile. ergo &c. Sed non est aequam
litas sine quantitate: quia secundum Philosophum. v. meta. vnum in quantitate facit aequale. ergo
&c.

7 ⁋ Quarto sic. aequalitas non est alicuius nisi aut ad seipsum: aut ad alium. sed neutro modo est in
diuinis: quia aequalitas dicit commensurationem aequalium in quantitate. sed in deo nulla est omni-
no commensuratio in quantitate: neque alicuius ad seipsum: neque eius ad alium: quia quicquod est in deo
immensum est & infinitum: & in infinito nulla cadit omnino commensuratio: quare neque compara
tio secundum magis aut minus aut aequale secundum Philosophum primo cae. & mund. ergo &c.

8 ⁋ Quinto sic. nulla priuatio est in diuinis, cum sit summe ens quicquid est in diuinis. dicente Au
gust. v. de triniitate. ca. ii. Quis magis est quam ille qui dicit famulo suo Moysi. Ego sum qui sum: & cum in eo
nulla sit materia: non est autem priuatio nisi defectus in ente consequens materiam: aequalitas autem
priuationem dicit secundum Magistrum primo Sententiarum dist. xxxi. & secundum Philosophum
v. &. x. meta. aequale opponitur priuatiue maiori & minori: vnde aequale definitur per abnegationem
vtriusque cum dicitur quod aequale est quod neque maius neque minus est. ergo &c

9 ⁋ Sexto sic. secundum Apo
stolum primae Corinth. i. Christus est dei virtus & dei sapientia, non autem nisi dei patris. Virtus autem
in diuinis si est quantitas est. nihil autem est aequale sine quantitate. sed per ipsam aliquid est aequale alte
ri: quia vtrumque aequalium oportet esse quantitatem vel habere quantitatem. ergo Christus filius pa-
tris non est aequalis patrii, quare nec alia aliqua sunt aequalia in diuinis: quia si non est aequalitas in illis:
nec in aliis. ergo &c.

10 ⁋ In contrarium est illud quod dicit Athanasius in symbolo. Totae tres personae coaeter
nae sibi sunt & coaequales. si coaequales, ergo aequales. sicut sequitur si sunt coaeternae, ergo sunt aeter
nae: & hoc quo ad aequalitatem alicuius ad alterum. Quia vero in deo sit aequalitas alicuius ad seipsum
sicut & identitas: arguitur primo sic. aequale vt dictum est sumitur per abnegationem eius quod est ma
gis siue maius & minus. sed quodcumque in diuinis sicut est idem sibi: sic nec est maius nec minus sibi. er-
go est aequale sibi.

11 ⁋ Secundo sic. sicut se habet substantia ad identitatem: sic se habet quantitas ad
aequalitatem. sed ratione vnius substantiae dicitur aliquid idem sibi & alteri: & etiam alterum alteri, pu-
ta deitate dicitur deitas eadem sibi & patri: & etiam dicitur pater idem filio: quia deitas conuenit ei commu
niter cum patre. ergo ratione qualitatis vnius dicitur aliquid aequale sibi & alteri: & etiam alterum alteri.

12 ⁋ Dico quod clarum est inaequalitatem quae est secundum magis seumaius & minus
in quantitate, nullo modo posse poni esse in diuinis. & hoc quia si in diuinis est quantitas, in eis non est
nisi vna quantitas numero in pluribus: & hoc siue secundum rem siue secundum rationem illa sint plura: & qua
liscunque fuerit illa quantitas. & hoc quia quantitas quaecunque in diuinis est id quod est ipsa diuina essentia.
dicente Augustinus v. de triniitate. cap. x, Deus est magnus magnitudine quae ipse est. &. xi. de triniitate. dicit Deum esse
magnum & ipsam magnitudinem. Essentia autem diuina non nisi vnica numero singularitatis po
test esse in diuinis. Inaequale autem secundum magis seu maius & minus non potest esse vbi est tantum vna
quantitas numero, sicut nec nisi vna deitas. Hinc enim dicit Boethius de triniitate. cap. i. Eos differentia con
comitatur qui eam vel augent vel minuunt: vt Arriani, qui gradibus trinitatem variantes distrahunt at
quod in pluralitatem deducunt Commen id ist non modo personalium proprietatum verum etiam natura
rum numero distinguunt, dicentes solum patrem veritate essentiae deum: filium vero creaturam: &
spiritum sanctum creaturam creaturae. Sed etsi non sit possibilis inaequalitas in diuinis: non tamen ex
hoc statim sequitur quod in eis aequalitas: quia forte neutrum illorum diuinis natum est inesse: sicut lapidi
nec visio nec priuatio eius quae est caecitas. Sed si alterum eorum in diuinis natum esset inesse, seque
retur necessario: si non in est inaequalitas, ergo inest aequalitas. & hoc de necessitate: sic quod non potest non
nesse: super qno est quaestio: a scilicet aequalitas sit in diuinis post quam nullo modo possit diuinis inesse in
aequalitas. Et dico quod cum secundum superius determinata aequalitas per se sequatur vnitatem in quantitate: nec
est aequalitas eiusdem ad se: sed solummodo ad alterum secundum determinata: in quacunque enim
natura siue creata siue increata est reperire vnam quantitatem in pluribus diuersis re aut ratione
in illa natura necessarium est reperire aequalitatem vel materiali vel fundamentali definitione: aequa-
litas est differentium numero vna quantitas: & in pluribus aliquo modo diuersis ad vnum in quam Bb239r
titate quomodocumque fuerit vnum: necessario sequitur aequale, puta siue plura seu diuersa sint natu
ra agente & re absoluta, sicut vnum specie, sicut sunt diuersa indiuidua specie sub eadem specie,
aut sicut essent in diuinis si deitas in pluribus personis non esset vna singularitate, sed sola confor-
mitate, vt dixerunt Semiarriani, vt habitum est supra: siue plura & diuersa sint re relatiua, vt mo-
do sunt tres personae in diuinis, siue fuerint diuersa absoluta agente ratione, & hoc aut diuersita-
te existente in vtroque, vt contingit in diuersis attributis, aut in altero tantum, vt contingit in aliquo
attributorum comparato essentiae diuinae. Petrus enim in diuersitate substantiae secundum rem
aequalis est Paulo in humanitate, & similiter secundum Semiarrianos pater filio: secundum catho-
licos autem filius est aequalis patri in vnitate substantiae secundum diuersitatem relationum. Simi
liter in diuinis aequalia sunt bonitas & veritas, quae sunt attributa diuersa ratione, & agente ratio
ne in vtroque extremorum. Et etiam aequalia sunt deitas & bonitas, in quibus diuersitas causata a ra
tione est in bonitate, non autem in deitate. Super deitatem enim bonitas addit rationem, deitas au
tem est nomen fundamentalis essentiae. Quantus enim est Petrus in forma speciei, tantus est &
Paulus: quantus est secundum Semiarrianos pater, tantus est filius: & similiter secundum catholi-
cos licet diuersimode. Et quanta est in diuinis bonitas, tanta est veritas: & quanta est deitas, tanta
est bonitas. Quantitas enim omnium quae sunt in diuinis, non est nisi vnica, scilicet immensitas: pro
pter quod in omnibus illis non est nisi aequalitas. Sic ergo breuiter concedendum est quod in diuinis est po
nere aequalitatem in diuersis, secundum dictos modos.

13 ⁋ Quia ergo primo arguitur, quod in diuinis non sit omnino ponere ae qualitatem, quia
in eis non est ponere quantitatem: Dico contra negantes esse quantitatem in diuinis, quod inconveniens
est illud quod dicere conantur secundum modum ab eis tactum iam supra in dissolutione primi ar-
gumenti, scilicet quod species quantitatis aliquae secundum rationem speciei sint in deo, non autem se
cundum rationem generis, quia non est species in qua non saluetur ratio generis, nec transfertur
species ad diuina secundum rationem speciei, quin etiam simul transferatur secundum rationem ge-
neris, vt expositum est superius.

14 ⁋ Et verum est quod dicitur in argumento contra illud adducto, scili
cet quod per se quantitati ratione illa qua est quantitas conuenit aequale vel inaequale dici, & non spe
ciei nisi ratione generis existentis in illa, ita quod si species quantitatis esset in aliquo sine ratione gene
ris, secundum illam non diceretur aequale vel inaequale, sicut contingit cum species secundum se non di
citur relatione, licet secundum genus suum dicatur relatiue, vt contingit in scientia & medicina,
sicut dicitur in argumento. Si igitur magnitudo species quantitatis in diuinis amittit rationem ge-
neris, vt non mereatur dici quantitas simpliciter, nequaquam dicetur aliquid secundum illam aequale aut
inaequale.

15 ⁋ Nec valet solutio ad argumentum adducta: scilicet quod non dicitur proprium quantita-
ti secundum eam aequale vel inaequale dici, nisi quia non inuenitur nisi in speciebus quantitatis: qua
si primo & per se consequatur rationes specierum diuersarum, & non rationem generis: quod est im-
possibile, vt bene probat argumentum in contrarium. Immo neque in diuinis neque in creaturis est in-
aequale ratione alicuius speciei quantitatis, quin hoc sit per se & primo ratione generis existentis in
illa: quae ratio generis si absolueretur a specie, nequaquam secundum eam ratione sua propria diceretur
inaequaliter omnino: sicut contingit in medicina, quae secundum rationem propriam nequadam dicitur relatiue si
cut dicitur scientia, nisi vt dicit Commen. scientia diceretur relatiue ad scientem, quod non est verum, quia scien
tia secundum rationem scientiae non dicitur nisi ad scibile. Medicina autem secundum propriam rationem speciei
quae est medicina, dicitur ad scientem scilicet ad medicum, non ad scibile. Sed quod dicitur medicina relatiue ad medici-
nale siue medicabile sicut ad scibile suum, hoc est solummodo secundum rationem generis sui quod est
scientia, existentis in ea: quae dicitur relatiue ad scibile simpliciter, ita quod si a medicina absolueretur omnino
ratio generis su. scilicet scientiae, nequaquam diceretur relatiue ad scibile suum, sed ad scientem tantum. scilicet medicum
Ratione enim generis sui quod est scientia, medicina de vniuersalibus est & acceptis ab experientia parti
cularium & causata ab illis, & ideo refertur ad scibile vt mensurata ab illo. Ratione autem sibi propria ex na
tura speciei de vniuersalibus est per naturalem rationem mediam applicatis ad particularia, & directiua est
operum particularium extra. Et ideo vt sic est applicatiua talium & directiua, refertur ad medicum vt men-
surata ab illo. Et quia talis directio particularium contingit in sola scientia practica: idcirco in sola scien
tia practica contingit quod species secundum rationem generis dicitur relatiue ad aliquod vnum, & secundum pro
priam rationem speciei ad aliud, nequaquam autem in scientia speculatiua. Scientia enim physica non dicitur ad
aliud quam ad scibile metaphysicum: nec mathematica nisi ad scibile mathematicum. Sic scientia simpliciter
non dicitur nisi ad scibile simpliciter, vt omninon ad idem dicatur species ratione generis & ratione
propria differens solum secundum rationem generis & speciei. Metaphysica enim non est nisi scibilis
& ratione qua est scientia simpliciter & ratione qua est metaphysica. Sed ratione qua est scientia sim Bb239v
pliciter, est scibilis simpliciter: ratione vero qua est metaphysica, est scibilis metaphysici tantum: sicut hoc
contingit in relationibus proportionum: quia. scilicet & secundum rationem generis: & secundum rationem speciei referuntur ad
idem. Sicut enim multiplex quod est genus, dicitur ad multiplex: sic duplum quod est species multiplicis, di
citur ad dimidium quod est species submultiplicis. Medicina enim ratione sua siue speciei suae non est nisi me
dici: sed ratione sui generis quod est scientia, non est nisi scibilis. Ratione enim speciei medicina dicitur me
dici medicina & non scibilis. Ratione autem generis dicitur medicina scibilis scientia: & non med
ci: nisi relatiue diceretur ad scientem sicut dicitur medicina ad medicum, vt vult Commentator su
er. v. meta.

16 ⁋ Dico ergo contraria dictis illorum: videlicet quod secundum eundem modum genus & spe
cies secundum rationem speciei habet esse in diuiuis, & transterri in eis a creaturis. Consimiliter habet es
se in diuinis & genus secundum rationem generis: & transferri a creaturis ad diuina.

17 ⁋ Aliter enim ad
primum argumentum respondendum est quam iam responsum sit. Cum enim dicitur in argumento quod in
liuinis non est quantitas, quare nec aequalitas, quae non consequitur nisi quantitatem: hic distinguen
dum est de quantitate secundum rationem generis, ad modum quo illi distinguunt de specie eius
quae est magnitudo, dupliciter scilicet ratione speciei. Est enim magnitudo duplex extendendo nomen ma
gnitudinis ad proprie vsitatam magnitudinem, vbi est aggregatio plurium partium quantitatiuarum
& ad omne habens aliquam rationem magnitudinis, vbi est scilicet aliqua pluralitas perfectionum virtualiter
aggregatarum. Quaedam enim est magnitudo molis siue dimensiua, quae est in solis corporalibus, & reci-
pit maius & minus atque aequale: quae est quantitas continua corporaliter extensiua substantiae cor-
poralis vt partem extra partem habeat & repleat spatium. Quae dupliciter consideratur. Vno modo vt ope
ponitur paruitati relatiue: sicut multitudo opponitur paucitati: & non nominat magnitudinem sim
pliciter: sed magnitudinem excedentem: sicut secundum Philosophum. x. meta. multum sibi corre-
spondens nominat non multitudinem simpliciter: sed solummodo multitudinem excedentem, quamuis con
trario modo. Quia enim multitudo in excessu non habet statum: sed tantum in descensu: ideo non est in mul
titudine tam multum quin respectu pluris sit paucum: est tamen ita paucum quod non est respectu alicu
ius multum. Magnitudo enim extra quia in descensu non habet statum: sed solum in excessu: ideo
est in magnitudine tam magnum quo non est maius, non est tamen ita paruum quin respectu mino-
ris sit magnum, secundum determinationem Philosophi in iii. Physico. Alio autem modo consideratur
magnitudo corporalis vt opponitur priuatiue puncto: sicut multitudo siue numerus vnitati: & diui
sibile simplici & indiuisibili, non autem relatiue: licet sic multitudo relatiue opponatur vnitati sicut mensu
ratum mensurae. Et hoc ideo quod multitudo componitur ex vnitatibus: non sic magnitudo ex pun-
ctis: & sic nominat magnitudinem simpliciter & absolute. Alia vero est magnitudo virtutis siue
perfectionis quae est in spiritualibus: & non in solis spiritualibus, immo & in corporalibus circuit omne
genus: eo quod omnis forma entis creati continet aliquem modum & gradum determinatum atque fini-
tum perfectionis seu virtutis. Simpliciter enim & absolute omne ens potest dici aliquo modo magnum
& magnitudinem habens, sicut omne multum simpliciter & absolute potest dici multitudinem ha
bens. secundum quod de tali magnitudine in spiritualibus dicit Augustius vi. de triniitate. ca. viii. In his quae
non sunt mole magna, hoc est maius esse quod melius ese scilicet bonitate naturae: quod idem est quod perfectius in na
tura & essentia sua. Consimiliter autem magnitudini est quaedam quantitas molis in solis corpora-
libus: & quaedam quantitas virtutis siue perfectionis tam in corporalibus quam in spiritualibus. Si autem quae
ratur vtrum in deo sit quantitas: respondendum est sicut & de magnitudine: Dicendo quod non, loquendo de
quantitate & magnitudine molis, de quibus procedit obiectio prima. Sola enim quantitas molis per additio-
nem se habet ad nunerum sicut punctus ad vnitatem vt vnitas communiter accipit scilicet & in spiritualibus in quid
bus est absque omni positione: & in corporalibus in quibus non est sine situ & positione. Et sicut nequa
quam habent esse in deo quantitas talis aut magnitudo: sic neque etiam numerus ex talibus vnitatibus
progrediens. Per additionem enim se habet punctus ad talem vnitatem, inquantum secundum Philosophum in
libro Posteriorum punctus est vnitas posita. Et similiter magnitudo per additionem se habet ad talem nune
rum: quia prout dicitur in eodem libro, discretum cadit in continuum inquantum magnitudines
numeri sunt. de quo etiam numero procedit obiectio: & dicit Boethius quod non est in deo: & ille est nu
merus qui non habet diuisionem vnitatum suarum secundum actum nisi per diuisionem continui:
secundum modum quo discretum in corporalibus procedit ex continuo. Loquendo autem de quantitate
& magnitudine virtutis siue perfectionis, respondendum est quod illa est in deo, & per quandam Antono-
masiam in solo deo, vt ipse solus quodammodo dicendus sit esse magnus, sicut etiam bonus & sapiens
& caetera huiusmodi.

18 ⁋ Tripliciter enim quid dicitur magnum in spiritualibus. Primo modo sim
pliciter & absolute & absque omni comparatione: & sic omne ens ratione suae perfectionis secundum
formam dicitur magnum, idest magnitudinem aliquam habens: sicut & magnitudine molis omne Bb240r
corporeum dicitur magnum magnitudine opposita puncto, sicut diuisibile indiuisibili priuatione
Secundo modo dicitur magnum simpliciter non absolute, sed in comparatione. & sic creaturae spi-
rituales dicuntur magnae simpliciter respectu corporalium. Tertio modo dicitur magnum simpliciter &
absolute, & absque omni comparatione, & absque comparabilitate: & sic solum ens increatum dicitur. & hoc in
uantum magnitudinis eius proprietas quaedam est infinitas siue immensitas, cui nullum magnum mo-
le respondet: quia nulla magnitudo molis infinita esse potest, licet duobus primis magnis in spiri-
tualibus respondeant duo magna molis in corporalibus. De illa autem immensitate magnitudinis in
diuinis loquitur Augustinus de fide ad Petrum. c. ix. Eirmissime tene, & nullatenus dubita trinitatem
deum immensum esse virtute non mole. Et consistit illa quantitas virtutis siue perfectionis in qua
dam extensione non materiali partium extra partes, quia neque consistit per materialem connexionem
partium, vt contingit in quantitatibus continuis: neque per quandam materialem accumulationem par
tium, vt contingit in quantitatibus discretis: sed consistit in quadam extensione spirituali per spiritualem
connexionem & accumulationem partium virtutum siue virium siue perfectionum in vna & eadem
simplici perfectione siue virtute: quemadmodum calidum intensum in summo, in vna perfectione siue virtute
simplici caloris continet omnes perfectiones siue virtutes quae in diuersis gradibus calorum seorsum natae
sunt existere. Sed talis vis siue perfectio in creaturis nunquam est ita in summo, quin sit mensa id est gradu
aliquo certae mensurae contenta. Est autem in summo ita quod sit immensa id est nullo gradu mensurae contem
ta, in solo deo: propter quod quantitas eius non est nisi immensitas quaedam virtualis vel perfectionis con
tinens in vno simplici gradus perfectionum siue virtutum quae in persectionibus diuersarum creatu-
rarum natae sunt sparsim & seorsum existere. Vnde Augustin. exponens illud quod dixit, Virtute non mole
immediate subdit. Quia omnem creaturam spiritualem atque corporalem virtute continet. Et assimilatur
ista quantitas spiritualis tam in deo quam in creaturis tam quantitati molis quae est in continuis, quam illi quae
est in discretis, eo quod non continet partes distinctas abinuicem, sed vnitas, licet in eodem simplici.
Propter quod potius dicitur magnitudo a quantitate continua, quam numerus a quantitate discreta, licet
in hoc differat ab vtraque illarum, quia illae continent plura re diuersa & sub ratione plurium: ista ve
ro continet plura sola ratione diuersa & sub ratione vnius. Ex quo contingit quod quando aliqua ma
gnitudo maior corporalis continet in se plurium minorum existentium seorsum & extra magni-
tudines: est assignare cuilibet minori gradum sibi correspondentem & commensuratum in maio-
ri, puta pedalem, bipedalem, tripedalem, & sic de caeteris. Quando vero magnitudo minor spiritua
lis continet in se plurium minorum quae seorsum sunt & extra, magnitudines: non est assignare mi
nori gradum sibi correspondentem & commensuratum in maiori, ne deus in creaturis & creatu-
rae in deo mutuo ponantur esse secundum aequale sibi correspondens, quod est impossibile. dicente de
deo Augustinus de fide ad Petrum. Nec aliqua molis quantitate terminatur, quia nulla concluditur:
neque per mundi partes suis partibus ipse diffusus est, vt maiores mundi partes suis maioribus im-
pleat, & minores minoribus, cui nullus latus nec angustus locus est: quia nec minus in angustis quam
in latis totus est. Et secundum hoc determinauimus superius quod idea in deo nullam omnino ratio-
nem limitationis importat. Ex quo etiam contingit quod si magnitudo aliqua corporalis siue cor-
pus aliquod esset infinitum, & secum compateretur omnia corpora mundi finita corporaliter, illa
magnitudo infinita contingeret omnia illa finita & illorum singulum, & contineret ambiendo non
secundum totum ipsius corporis infiniti, sed secundum partem aequalem cuilibet illorum. Nunc autem
cum magnitudo aliqua spiritualis in deo sit infinita, quae secum compatitur omnia entia finita, il-
la spiritualiter attingit omnia entia & singulum eorum, secundum totum ipsius contingendo il-
lud & in esse conseruando, quia de sapientia increata & immensa atque infinita scriptum est quod attin
git a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Nihil ergo est dicere quod in deo non est
quantitas secundum communem rationem generis: est tamen in ipso secundum proprias rationes
aliquarum specierum, licet non secundum modum illum quo sunt in creaturis. Immo secundum omnem
modum quo ratio speciei est in diuinis: similiter & ratio generis sicut dictum est, & secundum illam
equalitas dicitur esse in diuinis. Et sic quantitas de qua dicitur quod proprium est secundum eam aequale
vel inaequale dici: largissime accipitur, pro quantitate scilicet quae directe est in solis creaturis, & di-
recte in praedicamento quantitatis, quae solum est in corporalibus, & pro quantitate virtutis, quae
est etiam in spiritualibus omnibus.

19 ⁋ Quod ergo dicit Augustini quod deus est sine quantitate magnus: di-
cunt aliqui quod hoc intelligitur de qualitate molis, & quae reperitur in corporalibus. Sed tunc eadem
ratione posset dici quod est sine magnitudine magnus, quia sine magnitudine corporali magnus est.
ldeo dicendum aliter: quod nihil per se de creaturis transfertur ad diuina nisi perfectionis simpliciter
rationem importet secundum superius determinata. Nunc autem magnitudo in eo quod magnitu- Bb240v
do est, rationem perfectionis simpliciter importat: non sic autem in eo quod est quantitas simpliciter.
dcirco ergo deus magnus dicitur: sed non absque magnitudine: quia magnitudo est per se ratio di-
gnitatis quae per se competit deo vt secundum eam per se denominetur deus magnus, tamen sine quam
titate: quia ratio quantitatis non est per se aliqua ratio dignitatis quae per se competat deo vt secun
dum eam per se denominetur. Quae tamen quia non dicit per se rationem indignitatis, quae per se re
pugnat deo: idcirco secundum eam deus per accidens potest denominari quantus, scilicet quia con-
tinetur in specie a qua denominatur per se: vt non dicatur deus quantus nisi quia est magnus: aut
aliquid secundum aliam speciem quantitatis pertinens ad dignitatem simpliciter. Vere tamen dicen-
dus est esse quantus secundum quantitatem & aequalis: ratione generis quantitatis primo & per se
& non ratione speciei, nisi vt in ipsa est contracta ratio ipsius generis. Aliter enim in creaturis non
esset idem modus aequalitatis qua vnum magnum dicitur aequale alteri secundum generis ratio-
nem & secundum rationem speciei: sicut non est idem modus relationis qua medicina secundum rationem
generis sui quod est scientia, refertur ad scibile medicinale, & secundum rationem propriam suae spe
ciei refertur ad medicum secundum praedicta. Est autem alia expositio dicti praesentis Augustini: quae
ponitur infra in prima quaestione de similitudine in solutione secundi argumenti. Vnde quod dicitur
in argumento quod in deo non est magnitudo: quia in ipso non est numerus: eo quod magnitudo se ha-
bet per additionem ad numerum: & nec iste nec praecedens: Non procedit obiectio: quia licet in deo
non sit numerus ad quem se habeat magnitudo corporalis per additionem: non sequitur ex hoc quin
sit in eo aliquis alius numerus & magnitudo se hambens per additionem ad illum. Praeter numerum
enim manentem in rebus corporalibus qui est numerus mathematicus, est duplex numerus numera
tus: quidam materialis ex ratione materiae quam sequitur continuum proueniens: qui est in solis corpora
libus. Alius formalis proueniens ex ratione formae: & est triplex. Quidam proueniens ex pluralitate
formarum naturalium absolutarum existentium in rebus creatis tam corporalibus quam spiritualibus: quid
non habet esse in deo: sicut nec materia nec formarum absolutarum pluralitas: secundum quod de vtroque il-
lorum intelligitur illud dictum assumptum in argumento, quo dicitur quod in deo nullus est nume-
rus. De quo etiam dicit Dionysius. ix. cap de di. no. Est sine quantitate, sine numero. Alius vero est nune
rus formalis in diuinis attributis proueniens ex pluralitate rationum: quae sunt rationes formales
distinctiuae attributorum. Tertius vero est numerus formalis ratione formarum relatiuarum: qui est
in personis diuinis: & sic quantitas & secundum rationem numeri & secundum rationem magni-
tudinis habet esse in diuinis, aliter tamen quam in creaturis: & etiam magnitudo se habens per additionem
ad talem numerum, inquantum infinitas est ratio consequens omnem talem numerum in diuinis.

20 ⁋ Ad secundum quod in diuinis numerus dicitur secundum substantiam, & substantiam significat: er
go secundum ipsam non dicitur aequale, sed idem: Dico quod quantitas in diuinis sicut & alia attribu
ta licet substantiam significent quo ad rem significatam: significant tamen eam sub ratione deter-
minata quae quantitati est propria, & accepta in ordine ad substantiam subiectam & in ordine ad alia
attributa: quae (vt dictum est) habent se ad substantiam mediante quantitate, vt expositum est in prae
cedenti quaestione. Et idcirco ipsa substantia sub tali ratione significata comparata ad seipsam vt men
sura intrinseca ad mensuratum, comparatur etiam ad omnia alia quae sunt in diuinis inquantum in
sunt substantiae simpliciter mediante quantitate vt mensurata per ipsam: & hoc quemadmodum quan
titas molis quae est magnitudo, mensura est substantiae etiam corporeae in qua est: & etiam omnium accidem
tium corporalium quae insunt substantiae corporeae mediante magnitudine. Et per hunc modum licet
in diuinis quantitas secundum rem sit substantia, & substantiam significat, & secundum substantiam dicitur
& incidit in substantiam: & propterea dicit Augustinus quod aequalitas dicatur secundum substantiam: tamen secundum
ipsam vt in substantia est non proprie dicitur aequalis in diuinis sed idem: & similiter secundum ipsam vt est quantitas non
pprie dicitur idem sed aequale.

21 ⁋ Ad tertium: quod si in deo sit quantitas illa non est nisi virtutis, quae quantitas est se-
undum quam dicitur simile non aequale: Dico quod duplex est virtus, moralis & naturalis. De prima verum est quod
sit qualitas de prima specie qualitatis: & talis virtus non dicitur esse quantitas sed quaelitas. Est tamen spi
ritualis quantitas virtus secundo modo dicta. scilicet naturalis: quae consistit in complemento naturalis perfectionis
cuiusque rei: & est bonitas rei non moralis sed naturalis. Et de eo quid sic est melius, dicit Augustinus quod est
maius: & hoc quia est perfectius. Et de tali virtute dicit Philosophus primo cae. & mun. quod consistit in vltio: quia
virtus est vltimum de potentia. Quod dicit non tam de potentia quae respicit actum secundum qui est operari, quam de po
tentia quae respicit actum primum qui est esse. Sed in hoc est differentia: quod virtus quae consistit in complemen
to formae cuiusque rei, inquantum respicit actum qui est esse, proprio nomine dicitur quantitas perfectiona
lis: inquantum vero respicit actum qui est operari, retinet commune nomen: sed appropriate dicitur
quantitas virtualis. Et ideo quaecumque plura siue secundum rem siue secundum rationem vnum & idem complementum Bb241r
in persectione ex actu naturalis bonitatis formae cuiuslibet attingunt vel obtinent siue in crea-
turis siue in diuinis, in illis aequalitas est fundata super illud vnum. Et in illis quae in creaturis vnum con-
plementum dicto modo non attingunt in forma sua: sed aliud & aliud secundum gradus existen-
tes in essentiis formarum suarum, licet super illud vnum quod est in eis quo ad essentiam formae
possit fundari in illis idem aut simile, tamen super multum quod est in completione siue comple-
mento siue perfectione formarum, quod alterius gradus est in vno & alterius in altero, fundatur in
aequale. Propter quod quaecunque secundum magnitudinem spiritualem sunt aequalia in complemento
definitione specifica, & hoc aequalitate quae est qualitas substantialis, sunt similia quo ad essen-
tiam naturae in qua est complementum, & non econuerso. Quia sicutur quantitas talis includit
qualitatem substantialem siue essentialem rei & plus, scilicet gradum in illa: sic aequalitas includit
similitudinem, & plus, scilicet carentiam secundum magis & minus siue secundum maius & minus in il
la similitudine. Quaecumque enim communicant vnam formam, possunt dici eadem aut similia secundum
illam, etiam si inaequaliter illam participent: sed non possunt dici aequalia secundum illam si alterum
illorum perfectius illam participet quam reliquum. Hinc de tali aequalitate & similitudine in tali qua
litate & tali quantitate dicit Ricar. iii. de triniitate. c. vii. Per omnia aequales oportet vt sint per omnia
similes. Nam similitudo potest haberi sine aequalitate: aequalitas autem nunquam sine mutua simi
litudine. Et sic patet quod argumentum illud peccat secundum fallaciam aequiuocationis. Virtus enim si-
cut & bonitas aequiuoce dicitur de virtute morali & naturali. Similiter forma rei naturalis exi-
stens in suo complemento, in quo potentia ad illud vltimatur & perficitur, bonum naturae est.
Quam liu enim aliquid est in potentia ad illud inquantum huiusmodi, imperfectum siue incom-
pletum est: & quantum est in re de potentia distante ab illo actum & complemento, tantum est ei
admixtum de malo: & quantum de actum & complemento, tantum habet de bono, & hoc secundum
plus & minus. Et secundum quod plus & minus habet de complemento, secundum hoc etiam plus & mi
nus habet de spirituali magnitudine quae consistit in tali complemento. Et differt complemen-
tum a quantitate sola ratione: quia complementum vt simpliciter accipitur, nominat rem & na
turam cuius est illud complementum. Vt determinat gradum perfectionis in illa natura, vel vt
excessum omnis gradus importat, notat quantitatem illius spiritualem, & nomine virtutis ap-
pellatur sicut & ipsum complementum. Quae cum est nomen complementi simpliciter accepti: si
illud est scientia tantum, secundum illam dicitur habens illam in illa idem alteri vel diuersum ab illo. Si ve-
ro illud est qualitas siue accidentalis, siue substantialis: vt differentia specifica in creaturis tantum:
In deo enim non est complementum habens rationem differentiae: quia in illo non est compositio ex gene
re & differentia: tunc secundum illam dicitur habens illam in se simile vel dissimile alteri. Cum ve-
ro est nomen quantitatis, tunc secundum illam dicitur habens illam in se aequalis vel inaequalis alte-
ri.

22 ⁋ Ad quartum, quod aequalitas dicit commensurationem aequalium in quantitate: sed in deo nul
la est omnino in quantitate commensuratio, neque alicuius ad seipsum, neque ipsius ad alium: Dico se-
cundum superius determinata, quod differunt vnitas singularitatis & conformitatis in hoc quod vnitas
singularitatis non est nisi in vno secundum numerum: vnitas vero conformitatis non est nisi in vno
secundum speciem aut genus. Et ad vnum vtroque modo si fuerit substantia, sequitur identitas: sed non
simpliciter identitas: nisi fuerit vnum in singularitate. Si vero fuerit quantitas, ad ipsam sequi-
tur aequalitas. Si autem fuerit qualitas, ad ipsam sequitur similitudo. Sed in diuinis solummodo
sequitur hoc ad vnum singularitate, & prout habet esse in diuersis personis specialiter aequali-
tas, & similitudo: vt habitum est supra. Nunc autem conformitas vt est in quantitate, specialiter
idem est quod commensuratio, sicut curuitas vt est in naso est simitas. Propter quod proprie loquendo
de commensuratione: ipsa non cadit in diuinis: sicut neque aliqua vnitas conformitatis: quae requi
rit in diuersis diuersas vnitates singularitatis, quae in diuinis non sunt in aliquo absoluto quod
sit fundamentum relationum.

23 ⁋ Quod ergo dicitur, quod aequalitas dicit commensurationem in quan
titate: Dico quod hoc non est vniuersaliter verum: sed solummodo habet veritatem de aequalitate quae
fundatur super vnum conformitate quantitatum quae est in solis creaturis, sicut & in solis creatu-
ris aequalitas nominat proportionem aequalium. Quia ergo vnitas conformitatis quantita-
tum non est in deo, nec inter aliqua quae sunt in deo, quia in illis non est nisi vnitas singularitatis
eiusdem quantitatis secundum numerum: haec est ergo causa & ratio per se quare aequalitas in deo
est absque omni commensuratione. est tamen vera aequalitas: quia commensuratio non sequitur aequa
litatem simpliciter, nec causatur ab ea: sed solummodo consequitur aequalitatem quae fundatur
super vnitatem conformitatis in quantitate & causatur ab illa, quae non est nisi in quantitati-
bus diuersis secundum rem. Et sic conformitas accidit aequalitati simpliciter: quae aliquando fun Bb241v
& datur super vnum singularitate in quantitate: aliquando vero super vnum conformitate.

24 ⁋ Quod
autem aliqui assignant pro causa, quod commensuratio non cadit in diuinis, quae ponit mensuratio
nem: & mensuratio dicitur a mensura: mensura autem ponit finitatem in quantitate: quae non
est in deo sed in solis creaturis: quia diuina perfectio non est mensurabilis aut mensurata, nec a
se nec ab alio, eo quod terminum non habet nec extra nec intra: sed (vt procedit argumentum) omnino
infinita est & immensa: ad quam reducitur omnis mensura & omne mensuratum vt ad mensu-
ram primam non mensuratam: sicut omne mouens & motum reducitur ad primum mouens
non motum: Hoc nequaquam est per se ratio illius: quia si sicut secundum Semiarrianos ponitur
deitas in patre & filio non esset vna singularitate sed conformitate tantum: in illis deitas esset alia
& alia singularitate, & in vtroque esset infinita & immensa, & esset aequalitas personarum per
commensurationem earum secundum illas deitates & earum quantitates diuersas ex eo quod essent con-
formes sicut dictum est: & poneret haec commensuratio mensurationem secundum quantitates per
sonarum diuinarum non passiuam a mensura mensurata, quasi conformiter sint mensuratae: sed
actiuam a mensura mensurante, quasi conformiter sint mensurae aliorum. Ex eo autem quod ali
quid est mensura mensurans: nulla omnino in illis ponitur finitas omnino: sed illa sola mensu-
ra ponit finitatem quae est mensurata & mensura mensurati non adaequati illi a quo mensura-
tur. Et sic vt aequales essent personae dictae per commensurationem, non requiritur quod habeant quan-
titates mensuratas: sed sufficit illas in hoc esse conformes quod vniformiter sunt mensurae aliorum-
& quod neutra illarum excedit alteram in maius, aut exceditur ab altera in minus. Similiter ad
aequalitatem quae modo est in personis diuinis, nulla requiritur commensuratio: fed sufficit quod
neutra excedat alteram, non propter vnitatem conformitatis alicuius: sed solummodo propter
vnitatem singularitatis in quantitate. Vnde non valet quod inducitur vlterius in argumento ad
probandum quod in diuinis non cadit commensuratio: quia quantitas in diuinis est infinita, & in
infinito non est commensuratio secundum maius aut minus aut aequale. Dico enim quod hoc verum non
est de infinito comparato ad infinitum: sed solummodo de infinito comparato ad finitumh Aut
si loquatur de infinito comparato ad infinitum: illud non est verum nisi de infinito magnitu-
dine corporali, & hoc ideo quia non est natum esse aliquod infinitum in specie quantitatis mo-
lis, & comparatio secundum aequalitatem non est nisi in illis quantitatibus quae sunt eiusdem spe
ciei quantitatis: vt habitum est supra. Nunc autem est simpliciter, immo necesse est esse aliquid
infinitum in quantitate virtutis: & ideo eo modo quo ponitur alia & alia quantitas virtutis in
finita in diuersis personis, scilicet per impossibile, & secundum semiarrianos tantum, necesse est consimi-
liter ponere comparationem secundum aequalitatem inter illa: licet non inter duas magnitudines
infinitas mole, etiam si ponantur esse non solum per impossibile: sed etiam per incompossibile.
Nec valet etiam aliquid ad propositum quod dicunt alii: videlicet quod diuinae personae sint com-
mensurabiles inter se stante immensitate & infinitate quantitatis perfectionalis in illis: ex hoc
scilicet quod vna aliam mutuo comprehendit, & neutra alteram mutuo excedit: quia hoc non sit
per aliquam commensurationem actiuam aut passiuam, nec per aliquam conformitatem in quan
titate, quorum alterum sequitur ad commensurationem sicut dictum est: sed solum sit per coexi
stentiam quantam: vt patet ex diu supra determinatis de modo essendi vnam diuinam personam
in alia.

25 ⁋ Ad quintum quod aequalitas dicit priuationem, quae non est in diuinis: ergo &c. Dicunt
aliqui quod quia aequalitas sequitur ad vnitatem in magnitudine per remotionem maioris & mi-
noris, & propterea secundum Philosophum quinto & decimo metaphysicae, aequale priuatiue op-
ponitur maiori & minori: Vnde ibidem in decimo probat aequalitatem per priuationem exces-
sus in maius & minus: Secundum hoc ergo (vt dicunt) ratione sui fundamenti aequalitas priua-
tionem importat sicut & vnitas super quam fundatur, & si quid positiue importatur nomine
aequalitatis illud tantum est relatio secundum rationem. Et quia sic (vt dicunt) aequalitas sim-
pliciter importat priuatiuum, & secundum quid positiuum: scilicet ratione relationis, quae re-
latio quae in creaturis est secundum rem: in deo est secundum rationem: ideo vt dicunt aequa-
litas in diuinis secundum rem solam priuationem importat, & positionem secundum rationem.
in creaturis vero & priuationem siue remotionem atque positionem secundum rem. Propter quod
(vt dicunt) ait Magister tertio sententiarum distinctione trigesimaprima. Secundum substantiam
filius est aequalis patri, & vterque spiritui sancto: & appellatio tantum relatiua est. Aequalitas ergo
patris & filii non est relatio vel notio: sed propter vnitatem naturae indisparitas. Et consimi-
lia dicit de similitudine consequenter subdens communiter de vtroque. Vnde quibusdam non
indocte videtur nomine aequalitatis aut similitudinis non aliquid poni sed remoueri: vt ea Bb242r
ratione dicatur filius aequalis patri: quia neque maior est eo neque minor, & hoc propter vni ta-
tem essentiae. Dicunt tamen quod aequalitas non importat priuationem quae sonet in defectum
& non entitatem, sicut dicit argumentum, & bene: vt propter hoc Magister signanter dicat no
mine aequalitatis aliquid remoueri sed non priuari. Large tamen loquendo de priuatione ta-
lis remotio priuatio dici potest, quae potius est negatio. eo quod secundum Philosophum. iiii. Meta-
physicae, in hoc differunt priuatio & negatio, quod priuatio dicit in subiecto aptitudinem ad pri-
uatum cum eius remotione, negatio vero non: sed dicit remotionem absolutam vtriusque si-
mul vel alterius tantum. Propter quod inaequale quod proprie est priuatio, non dicit omnem modum
priuationis: sicut potest dicere negatio. & bene sequitur negatio ad priuationem: vt si est in-
aequale, ergo est non aequale: sed non econuerso, si est non aequale, ergo est inaequale. In diui-
nis autem est aequalitas sine aptitudine ad maius & minus: quae aequalitas priuat: quia aequa
le in diuinis ita est aequale quod nullo modo potest esse inaequale. Propter quod secundum prae-
dicta verius est aequale in diuinis quam in creaturis, in quibus inaequale potest esse non aequale.
Quanto enim aequalitas est maior, tanto magis recedit & elongatur a suo opposito. Quod contin-
git tum propter vnitatem quantitatis singularitatis in aequalibus: quae idcirco siue illa vni-
tas augeretur siue diminueretur, nihil minus maneret aequalitas: sicut & quadratum siue ap
ponatur Gnomon, siue amoueatur, semper est eodem modo quadratum: tum propter impos-
sibilitatem augmenti aut diminutionis in diuina quantitate. In creaturis autem in quibus
aequalitas fundatur super diuersas quantitates, alterata aucta aut diminuta statim facta est in
aequalitas.

26 ⁋ Sed ex hoc in dicto istorum statim apparet contrarietas. Si enim verius est aequa
le quod nullo modo potest esse inaequale: quia aptitudo nominat defectum entitatis quae nata
est inesse, & pro tanto priuatio est species non entis, quam non nominat negatio: sed potius no
minat entitatis defectus importatae per maius & minus remotionem: quae in deo nullam im-
perfectionem importat: quia non est negatio nisi entitatis defectiuae: propter quod per ipsam
negationem talem infinuatur affirmatio verissimi entis positiua: & est negatio importata in di
uinis nomine aequalitatis negatio negationis duplicis, quarum vna importatur nomine po-
tentiae ad maius, alia vero nomine potentiae ad minus: Dico ergo quod aequalitas in diuinis di-
cit priuationem non habitus aut alicuius positiui, quae nequaquam est in diuinis: vt procedit ar-
gumentum: sed defectus & priuatiui, qui verissimam entitatem ponit in diuinis, & hoc ratione
sui fundamenti, quod est vnitas quantitatis super quam fundatur, quod respondet ei in re. Propter quod
ita haereticus esset qui negaret aequalitatem esse in deo, sicut qui negaret deum esse: quia ad
vnum sequitur alterum: licet aequalitas in deo sit relatio secundum rationem tantum.

27 ⁋ Et dicunt
aduersantes adhuc, quod magnitudo non est fundamentum aequalitatis nisi quia est vna: vnum
autem respectu multorum priuatiue dicitur, non positiue: sicut indiuisio respectu diuisionis
secundum Philosophum quarto Metaphysicae. Ad quod dico quod in vnitate consistit totum
quod est formale in multitudine: & in creaturis per materialem replicationem vnitatis super se
ipsam causatur multitudo, & hoc per defectum formae vnitatis in illa. lta quod diuisio in multi-
tudine licet secundum rationem nominis positionem dicat: secundum tamen rationem rei di-
cit veram priuationem eius quod est formale, & non positionem: nec eius quod est materiale: & econ
uerso indiuisio in vnitate: licet secundum rationem rei dicat veram positionem eius quod est for
male: & non priuationem nisi eius quod est materiale. Nunc autem in formali consistit vere esse,
& positiuum quid, non autem in materiali. Et dicit secundum rem vnum positionem, & mul
tum priuationem: licet secundum rationem nominis contingat contrarium: cuius ratio est
quia ratio nominis sequitur intellectum nostrum, cuius est nomina imponere rebus secundum
modum quo intelliguntur sub intellectu. Quia secundum Philosophum in libro peri hermenias,
Voces sunt signa siue notae intellectuum, & intellectus sunt signa rerum. Nunc autem pro-
pter debilitatem nostri intellectus materialia magis nota sunt nobis quam formalia. secundum quod idcir-
co dicit Philosophus decimo Metaphysicae, quod multitudo nobis magis nota est quam vnitas. Ei au
tem quod est magis notum nobis positiue, magis positiue possumus nomen imponere: & pro-
terea frequenter quae secundum rem sunt magis positiua, significamus priuatiue: & econver
so quae sunt magis priuatiua secundum rem, significamus positiue: vt patet de mortali & im
mortali, corruptibili & incorruptibili, corporali & incorporali.

28 ⁋ Sed dicunt adhuc quod in di
uinis non est vnitas positionum, cum non sit in eis vnum quod est principium numeri: quod maxi-
me videtur aliquid positiue dicere. Dicet forte aliquis ad hoc, quod si non est in diuinis vnum
quod est principium numeri, tunc vnum quod est in illis super quod fundatur aequalitas, est vnum quod Bb242v
convertitur cum ente. de quo constat quod non dicit priuationem: sed veram positionem sicut & ens: & si di-
cat negationem quae importatur nomine indiuisionis: quia vnum est ens indiuisum: illa tamen negatio est negatio
negationis, quia diuisio secundum rem negatio est.

29 ⁋ Sed nec illud verum est: quia vnum super quod fundatur relatio
conis identitatis, aequalitatis, & similitudinis, non est nisi vnum oppositum multo: super quod fundantur rela
tiones contrarae scilicet diuersum, inaequale, dissimile, licet in diuinis alterum naturaliter insit, & reliquum
impossibile est inesse. In diuinis enim sunt vnum & relationes fundatae super illud. Vnde verum est quod in di
uinis non est vnum quod est principium nuneri, qui quasi per materialem replicationem vnitatum super se in ea
dem natura constituat numerum absolutorum, sicut contingeret si secundum Semiarrianos deitas plurifica
retur in patre & filio. Ex talium enim vnitatum replicatione nunerus constitutus appellatur numerus mate
rialis: quid est impossibilis in diuinis. Et ideo non est in diuinis vnum quod est principium nueri. Est tamen in
diuinis vnum quod est principium nuneri formalis per replicationem vnitatum relatiuarum super se in eadem
natura deitatis, cum tres personae numerantur in diuinis ad modum differentium si
dicta, vel in diuersis naturis, sicut contingit cum deus connumeratur creaturae, & dicitur quod
deus & creatura sunt duo, in quibus & deus est vnum, & creatura est vnum.
illud vnum in tribus personis plurificatum formaliter & relatiue fundantur in deo identitas,
aequalitas, & similitudo: quia tale vnum non convenit pluribus, quale secundum praedeter
vnum super quod fundatur relatio communis: sed fundantur super vnum quod convertitur cum ente increato quod est di
uina essentia, quod est cone tribus personis, sicut est ipsa diuina essentia consider
tiae, quantitatis, & qualitatis, cui non respondet multum in diuinis: quia multum in personis est ex al-
terius generis vnitatibus. Vnde nec huic vnitati opponitur: sed opponitur ei multum
ris non priuatiue sed vt est, & tale vnum verissime positiuum est. Super illud autem multum quod est deus
& creatura, fundantur diuersum inaequale & dissimile.

30 ⁋ Quia autem arguitur per Magistrum Sententia-
rum, quod aequalitas dicit priuationem: quia (vt dicit) non est relatio vel notio. i. relatio realis vel
rationalis: vt etiam (secundum quod dicit) quibusdam non indocte videatur nomine aequalitatis
non poni aliquid, sed remoueri: Dico quod re vera aequalitas non est relatio realis, sed rationalis
& quo ad hoc non est nisi appellatio relatiua. Nihil tamen positiui habet in rerum natura, quantum
relatio realis & rationalis. Quia tamen habet sibi aliquid respondens in re super quod fundatur, &
quo ad hoc non est pure rationalis, sed completiue tantum secundum superius determinata, & quo ad
hoc habet aliquid positiui in rerum natura: sed ratione sui fundamenti, ratione cuius non di
cit remotionem sed positionem tantum: ratione etiam eius quod completiue est a ratione, non dicit remoti
ue sed tantum positiue: licet non nisi id quod est aliquid secundum rationem.

31 ⁋ Ad intelligendum ergo
quomodo dicat Magister nomine aequalitatis non aliquid poni sed remoueri, sciendum quod nomine
aequalitatis tria est considerare. scilicet significatum, & rationem intelligendi, & vsum ipsius nominis. Si
ergo aspiciamus ad nominis significatum: dico secundum iam dicta quod aliquid ponit & nihil
remouet. Si autem aspiciamus ad rationem nostram & modum intelligendi significatum il-
lud: dico quod non ponit aliquid, sed remouet tantum: quia aequalitatem non intelligimus sicut nec
definimus (vt tangitur in argumento secundum Philosophum) nisi per abnegationem eius
quod est maius & minus: sicut etiam non intelligimus nec definimus vnum nisi per abnegationem
diuisionis: inquantum definitio vnius est quod est ens indiuisum. Si vero aspiciamus ad vsum: sic in
telligit magister nomine aequalitatis non poni aliquid sed remoueri: quia non vtimur principaliter nomine
aequalitatis in diuinis ad ponendum aliquid per illud super illa quae sunt relata aequalitate: & dicuntur fo
re aequalia: sed potius ad remouendum ab eisdem comparatis inter se maius & minus, & hoc propter hae
reticorum pertinaciam, praecipue Arrianorum, quid dicebant patrem esse maiorem quo ad deitatem, & filium minorem
licet in rei veritate per illam remotionem intelligitur vera positio in relatione aequalitatis, & ratione funda-
menti illius, & ratione eius quod habet a ratione sicut iam dictum est. Propter quod ad insinuandum quod nullus esset
propter negationem quam aequalitas importat defectus in deo intelligendus, sed positio tantum: non dixit magi
ster nomine aequalitati aliquid priuari sed remoueri. Priuari enim non dicit nisi carentiam eius quod non inest
natum tamen est inesse: quod vere est defectus. Remoueri autem dicit exclusionem eius quod est extra, quod nequaquam
natum est inesse, quod re vera nullum ponit defectum. Et hoc quemadmodum cum in verbis personalibus primae
& secundae personae intelligitur nominatiuus definitus ego vel tu: dicendo curro curris, nominatiuus ille expres
sus non apponitur seu exprimitur ad aliquid ponendum quod prius non erat intellectum: sed solummodo ad aliquid
remouendum: quia secundum Priscianum non apponitur nisi ad significantiam discretionis faciendam, dicen
do, ego curro vel tu curris, ac si diceretur nullus alius praeter me vel praeter te currit: seu nul-
lus alius ita bene. Et cum secundum eundem in singulari numero intelligitur vnus: dicendo ho
mo vel equus, vnus non apponitur ad aliquid ponendum: sed potius ad remouendum: dicendo vnus Bb243r
homo vel vnus equus currit, ad significandum quod non plures currunt: quemadmodum etiam di-
cimus quod deus est vnus, ad excludendum siue remouendum non esse plures deos. Hoc etiam mo-
do vtimur nominibus numeralibus in diuinis: dicendo quod sunt tres personae, ad excludendum
siue remouendum quod non sunt plures nec pauciores. Ex quali vsu talium nominum, scilicet non
ad pone ndum aliquid, sed potius remouendum: nequaquam argui potest quod quantum est ex parte sui
significati nihil omnino ponant in diuinis nisi priuationem: & non aliquid positiue: sicut nec pos-
sumus dicere quod illa pronomina ego, tu, cum exprimuntur cum verbis primae & secundae perso-
nae, nihil omnino de suo significato ponunt nisi aliquid priuatiue.

32 ⁋ Ad sextum, quod filius est vir-
tus patris, quae quantitas est in diuinis, nihil autem est aequale suae quantitati: ergo &c. Dico quod
illud dictum est per appropriationem, non autem per proprietatem. Pater enim & filius sunt vna
virtus. Vnde Augustinus. vii. de trinitate. capitu. iiii. exponens quomodo Christus est dei vir-
tus & dei sapientia, & respondens rationi haereticorum quam tetigit in principio sexti libri, dicit
sic. Ipse Christus virtus est & sapientia dei, quia est de deo virtute & sapientia. Ipse virtus & sa
pientia dei est, sicut lumen de lumine. Argumentum vero procedit ac si pater non esset virtus
aut sapiens ex se.

33 ⁋ Quod autem arguitur ad oppositum primo quod in diuinis sit aequalitas ad minus ad
seipsum, quod est contra superius dicta: quia. scilicet vnumquodque in diuinis sicut est idem sibi, sic est nec
minus nec maius seipso: ergo est aequale sibi: Dico quod non sequitur: quia magis & minus etiam
continentur sub inaequali: & aequale & inaequale non diuidunt immediate totum ens. In hoc enim
differunt opposita sicut affirmatio & negatio, & opposita sicut habitus & priuatio, quod affirma-
tio aut negatio de quolibet dicitur, & per immediationem diuidunt totum ens. De quolibet enim
verum est affirmare aut negare quodcunque. Priuatio autem & habitus non sic: sed habent solum
modo esse circa determinatum subiectum, & determinato tempore, & circa illud solummodo
per immediationem se habent vt alterum eorum insit: circa alia autem subiecta non sic: quia po
test neutrum illorum illis inesse: & sic contingit in proposito. Aequalitas enim aut inaequali-
tas non sunt nata esse nisi inter diuersa, non autem sunt eiusdem ad seipsum. Et ideo licet in
diuinis nihil sit seipso maius aut minus: nihil tamen cum hoc est in illis sibi aequale.

34 ⁋ Ad se-
quens, quod directe videtur esse contra hoc scilicet quod ratione vnius substantiae qua in diuinis dicitur ali
quid idem sibi, dicitur etiam idem alteri: ergo & ratione vnius quantitatis aliquid dicitur aequa
le alteri & sibi: Dico quod bene sequeretur hoc si quantitas aeque eodem modo se haberet ad causan
dum aequale, sicut substantia ad causandum idem. Sed non est ita: quia substantia sub ratione sub
stantiae manens duplicem patitur considerationem. Vnda. scilicet vt est aliquid secundum se consideratum.
Alteram, vt est aliquid alterius. Non sic autem quantitas: quia si non consideretur quantitas vt est
aliquid secundum se consideratum, statim induit rationem substantiae, & amittit rationem quantita
tis, nisi consideretur vt est aliquid alterius. Propter quod licet super substantiam vt secundum se con
sideratur, fundetur identitas qua dicitur idem sibi: puta deitas deitati, & non penes primum mo-
dum identitatis: & vt consideratur sicut aliquid alterius, super illam etiam fundetur identitas qua
ipsa dicitur idem illi cuius est aliquid: puta deitas ipsi patri, & qua illi quorum ipsa est aliquid,
communiter dicuntur idem sibi: puta pater filio: tamen super quantitatem vt secundum se considera-
tur, non fundatur aequalitas, sed identitas: qua ipsa dicitur eadem sibi: sed solummodo vt conside-
ratur sicut aliquid alterius, super ipsam fundatur aequalitas, & hoc non sui ad illud cuius est: sed
solummodo illorum duorum quorum est aliquid inter se. Non enim magnitudo dicitur aequalis
sibi vel habenti magnitudinem in se, sed solummodo aequalia dicuntur habentia communiter in se
eandem magnitudinem numero, quod contingit in solis diuinis: aut specie, quod contingit in creatu-
ris. Et sic vnum & idem quod est substantia aliqua, habens in se aliquam quantitatem: licet ratione
substantiae dicatur idem sibi, ratione tamen quantitatis illius non dicitur aequale sibi, sed alte-
ri tantum. Et sic res quaelibet per hoc quod ipsa est bene comparatur sibiipsi, & hoc non nisi primo modo iden-
titatis: per se autem quod est aliquid sui inquantum huiusmodi, nullo modo sibiipsi comparatur, sed alteri
tantum: licet aliter & aliter cum illud sit substantia, & cum sit quantitas aut qualitas. Quia cum est substam
tia, habens illam comparatur bene per identitatem ad ipsam substantiam habitam: dicendo pater
est idem deitati. Deitate enim deitas est eadem sibi, & cuilibet personae habenti eam, & similiter quaelibet per-
sona alteri. Cum vero est quantitas aut qualitas, hamens illam non comparatur quantitati per aequalitatem: sed so
lummodo alteri habenti illam, neque conparatur qualitati per similitudinem, sed solummodo habenti il-
lam.

35 ⁋ Ex quo patet quod aequalitas & similitudo necessario praesupponunt aequalia & similia prius Bb243v
natura esse aliquo modo diuersa seu distincta, quam inter se referantur aequalitate aut similitu
ne: licet identitas primo modo nullam distinctionem relatorum praesupponit: sed solummodo r
ferendo ratio illa distinguit. Patet etiam quod aequalitas & similitudo requirunt quod quantitas & qua
litas sint aliquid illorum quae secundum illas referuntur: licet non requirat dicta identitas
substantia secundum quam referuntur eadem, sit aliquid illorum. Etenim cum in creaturis quam
titates diuersae comparentur inter se secundum aequalitatem: dicimus enim lineam esse aequa
lem lineae: hoc non contingit nisi quantitas quaelibet non solum sit mensura alterius: sed etiam
suiipsius, & semetipsam denominet: vt mensura mensuratum. Dicimus enim non solum quod lignum
est quantum, sed etiam quod quantitas est quanta, & ipsa inquantum est mensura, est quantitas, &
aliquid suiipsius inquantum est quantum denominatum pro mensuratiuo. & per hoc vna quam
titas vt ipsa est quantum quoddam & mensuratum, aequalis est sibi vt ipsa est mensura, &
hoc in solis creaturis: in quibus sunt diuersae quantitates specie aut genere: non autem in di-
uinis: quia in illis non est nisi vna quantitas numeralis, quae plurium est. Propter quod licet di
camus in diuinis quod immensitas est immensa: non tamen dicimus quod immensitas est aequalis im
mensitati, nec dicimus quod immensitas patris est aequalis immensitati filii: licet dicamus quod pater
immensitate est aequalis filio, & econuerso: & quod veritas est aequalis immensitate bonitati &
econuerso, & sic de caeteris. secundum quod haec magis clarent ex supra determinatis.