Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe64678

Sources:

Bb: Badius1520b

B236v

1
CIrca tertium arguitur quod trium personarum inter se in diuinis non sit plena & perfe
cta identitas, Primo sic. illa sola est plena & perfecta identitas qua nulla alia est ma
ior. sed maior est identitas patris ad seipsum vel essentiae ad essentiam vel vtrius
quod inter se: quam sit patris ad filium: tum quia ad seipsum est identitas absque omni dif
ferentia reali relatorum: ad filium autem cum hoc quod est identitas relatorum
in substantia, est & aliqua differentia illorum in proprietatibus relatiuis realibus: tum
quia ad seipsum est identitas secundum totum quod est vtrunque relatorum: relatio au-
tem patris ad filium est identitas secundum aliquid eius. Maior autem est identitas quae est secundum
totum: quam quae est secundum aliquid sui. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quorum est plena & perfecta identitas:
vnum eorum de altero vere praedicatur: quia secundum Boeth. nulla propositio verior est illa in quae idem
praedicatur de se. sed pater non vere praedicatur de filio: nec econverso. Non enim vere dicitur quod pater est filius
aut econuerso. ergo &c.

3 ⁋ Contra. tanta est identitas patris & filii: quanta est vnitas substantiae eius
cum filio communis, secundum quam sunt idem. sed plena & summa est vnitas substantiae secundum quam pa-
ter est idem filio & econuerso. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod illorum est plena & perfecta identitas quorum nulla potest esse omnino
imo diuersitas contraria identitati: nec vlterius ex diuersitate pilosoalitas. Quia siqua est talis pluralitas, d scilicet
non est ex diuersitate, illa est absque omni admixtione contrarii: & propterea necessario illa identitas est
in termino in quo non potest esse in aliquo defectus per sui contrarii admixtionem: & in non habentibus con
trarium nihil est nisi in termino: & absque receptione eius quod est magis aut minus. In patre autem ad
filium nulla potest esse diuersitas contraria identitati: quia pater consideratus in ordine ad filium: non
habet in se nisi essentiam communem cum filio: & proprietatem qua distinguitur a filio. Ex parte au Bb237r
tem essentiae, quia vna est & communis patri & filio, non est nisi plena & perfecta identitas absque omni
diuersitate contraria. Ex parte autem proprietatis, quia relatiua est: non est vlla identitas patris ad
filium, nec etiam contraria diuersitas, quia secundum relationem vt relatio est, & vt per ipsam sit compa
ratio ad oppositum: nullum relatiuorum natum est dici alteri idem aut diuersum, sicut neque aequale aut
inaequale. Vnde sicut pater secundum quod est ad filium. i. relatiua proprietate sua qua habet esse ad filium
non dicitur aequalis vel inaequalis filio: sic nec filius secundum quod est ad patrem, dicitur aequalis aut inaequa
lis filio, vt habitum est supra. Sed ambo mutuo dicuntur aequales secundum substantiam solam, inquan-
tum nomine substantiae includitur quantitas, secundum superius exposita. Sic ergo pater secundum quod est
ad filium non dicitur idem nec diuersum filio, nec econuerso, sed ambo mutuo sibi dicuntur idem secun
dum substantiam solummodo. Quare cum vt procedit vltima ratio, & bene, plena & perfecta sit vni-
tas substantiae communis secundum quam sunt idem inter se tres personae diuinae, & tam plena & perfecta
sit vnitas illius substantiae, vt secundum eam sint idem inter se duae vel tres personae: quam vt secundum eam
ipsa diuina essentia est eadem sibi: & plena autem & perfecta omnino sit identitas qua deitas est idem
sibi: plena igitur & perfecta dicenda est esse identitas qua pater est idem filio, & tam plena & perfe
cta quam plena & perfecta est identitas qua diuina essentia est eadem sibi, de qua constat quod omnino &
simpliciter plena & perfecta est. Idcirco igitur simpliciter concedendum est quod plena & perfectissima in
termino est identitas inter patrem & filium. Etsi enim in patre considerato in ordine naturae ad filium
sit aliquid plus quam in deitate considerata in ordine rationis ad seipsam, puta proprietas relatiua quae
est paternitas, de ea nihil plus ad identitatem quam si non esset omnino. & hoc quemadmodum si sint
duo quadrata absque gnomone circunscripto similia, & alteri eorum circumscribatur gnomo: per hoc
quadratum habens gnomonem circunscriptum non minus est simile non habenti gnomonem quam prius
immo aequaliter, quia de similitudine vel dissimilitudine nihil ad gnomonem, licet de aequalitate aut
inaequalitate aliquid sit ad gnomonem. Quia habens gnomonem non habenti per gnomonem additum est
inaequalis: & si non habenti addatur gnomo, fit iterum aequalis. Quadratum enim addito gnomone cre-
uit, alteratum autem non est, vt dicitur in praedicamentis. Sed de identitate aut diuersitate, aequalitate aut
inaequalitate, similitudine aut dissimilitudine patris ad filium, nihil omnino ad proprietatem relatiuam
quae in patre est alia quam in filio, licet patre considerato in ordine rationis ad seipsum, de identitate pa
tris ad seipsum, multum ad proprietatem patris. Quia secundum relationem vt substantia est, & non sit per
ipsam comparatio ad oppositum, nec persona cuius est comparatur per illam ad oppositum, sed ad se-
ipsam: bene natum est vtrumque relatiuorum dici idem sibiipsi sicut & secundum substantiam: quia (vt di-
ctum est in praecedenti quaestione) talis identitas est secundum rationem totalitatis eius quod comparatur.
Et sic pater comparatus ad seipsum proprietate sua qua habet esse, & etiam substantia sua absoluta di
citur idem sibi, licet comparatus ad filium illa proprietate siue secundum illam, nec idem nec diuersus
dicitur filio, sicut nec aequalis nec inaequalis, nec similis nec dissimilis, vt dictum est. Et similiter econuer
so filius relatiua proprietate sua qua habet esse ad patrem, dicitur idem sibi licet non patri, sicut nec
illa siue secundum illam dicitur aequalis vel similis patri, vt habitum est supra. Et sic in primo modo iden
titatis quaelibet persona dicitur eadem sibi proprietate propria ei secundum quam est ad alteram. In secundo
autem nulla personarum proprietate sua dicitur eadem alteri, sicut nec aequalis aut similis. Vnde si quae
ratur an filius secundum quod dicitur ad patrem sit idem patri: consimiliter quaestioni Augustinus superius tactae
an scilicet filius secundum quod comparatur ad patrem sit aequalis patri: Et iterum si quaeratur an filius secun
dum quod comparatur ad patrem sit idem sibiipsi: istis duabus quaestionibus contrario modo debet respon
deri, vt patet ex dictis.

5 ⁋ Veruntamen aduertendum est quod in vtraque dictarum quaestionum latet aequi-
uocatio ex parte illius quod est secundum quod est, quia ly secundum quod est, potest esse vna dictio scilicet coniun
ctio causalis significans idem quod prout siue inquantum: vel potest esse duae partes, vt ly secundum sit ad
uerbium, & ly quod nomen. Et si primo modo, respondendum est ad primam quaestionem quod sic: filius enim
secundum quod. i. prout vel inquantum dicitur ad patrem, est idem patri. Non enim est idem aequalis aut simi-
lis patri, nisi inquantum dicitur hoc est comparatur ad patrem, quia inquantum secundum se consideratur
aut inquantum siue prout comparatur ad seipsum, non est nisi idem sibi. sed tunc relatio non habet ratio
nem relationis, sed potius substantiae, secundum praedicta. Ad secundam autem quaestionem respondem
dum est quod non filius enim secundum quod. i. prout vel inquantum dicitur ad patrem, non est idem sibi, sed
solummodo patri, & solummodo est idem sibi prout dicitur hoc est comparatur ad seipsum. Si vero se
cundo modo, scilicet ly secundum quod, est duae partes: respondendum est ad primam quaestionem quod non si
lius enim secundum quod id est secundum id quo dicitur ad patrem, scilicet secundum filiationem, nec est idem nec
aequalis nec similis patri, sed est idem illi substantia siue essentia, aequalis quantitate, similis qualitate
vt iam & similiter superius expositum est. Ad secundam vero quaestionem respondendum est quod sic. fi- Bb237v
lius enim secundum quodid est secundum id quod dicitur ad patrem scilicet secundum filiationem: est idem sibiipsi
sicut secundum substantiam: sed hoc prout ambo integrant rationem suppositi, vt iam expositum est.
Et isto secundo modo intellectus eius quod est secundum quod, intelligit Augustinus & prosequitur suam
quaestionem, vt patet inspicienti dicta & intentionem illius.

6
⁋ Quod arguitur primo contra iam dicta, quod non est plena & perfecta identitas pa-
tris ad filium: quia maior est eius identitas alicuius vt patris ad seipsum: Dico quod falsum est. Licet ei
secundum plura sit identitas patris ad se quam ad filium: pater enim est idem sibi & secundum substantiam
& secundum paternitatis proprietatem: est autem idem filio secundum substantiam tantummodo, vt patet ex
dictis: & hoc sicut secundum plura, hoc est secundum plures vnitates, quaternarius est aequalis qua-
ternario quam binarius binario: non tamen maior est aequalitas patris ad seipsum quam ad filium: sicut non
est maior aequalitas quaternarii ad quaternarium: quam binarii ad binarium: neque similiter maior est iden-
titas essentiae ad essentiam quam patris ad filium: quia vtraque est secundum idem: & nihil de identitate
vel diuersitate ad paternitatem & filiationem, sicut dictum est.

7 ⁋ Quod arguitur primo pro syllogizando
quod maior est identitas patris ad seipsum vel essentiae ad essentiam quam patris ad filium: quia patris ad
seipsum vel essentiae ad essentiam est identitas absque differentia relatorum reali: non sic patris ad si
lium: quia realiter differunt scilicet relatiuis proprietatibus: Dico quod si sumatur differentia proprie, quae
non est nisi ex absolutis, illa ponit diuersitatem proprie dictam: quae contrariatur identitati & dimi-
nuit eam cum secundum partem incidit in eodem cum identitate. Sed talis differentia non est in di
uinis: sed solummodo contraria communiter accepta pro distinctione quae est ex relatiuis: quae non
ponit diuersitatem nisi communiter acceptam: & quae non contrariatur identitati nec diminuit eam
omnino cum est incidens in eodem cum identitate, vt dictum est.

8 ⁋ Quod arguitur secundo pro syllogizando quod
maior est identitas patris ad se quam ad filium: quia ad se est idem secundum totum: ad filium autem est
idem secundum aliquid sui: & ita quasi secundum partem: & maior est identitas secundum totum
quam secundum aliquid sui vel secundum partem: Dico quod hoc vltimum verum est in illis solummodo
quae vere sunt pars & totum: vt in compositis ex materia & forma. In illis enim maior est identitas
inter illa quae sunt eadem secundum totum. scilicet & secundum materiam & secundum formam, quam inter illa quae
sunt eadem secundum alterum eorum solum: qualiter non est ponere totum & partem in diuinis pro-
pter naturae siue essentiae diuinae simplicitatem. Suppositum enim licet contineat essentiam cum proprie
tate relatiua secundum modum superius determinatum, non tamen est proprie totum ad vtrunque illo
rum. Nec illa sunt partes suppositi: quia relatio non distinguit suppositum subsistens in essentia
nisi ab opposito: seipsam etiam non distinguit nisi a relatione sibi opposita: non autem ab essentia
considerata in supposito vno in ordine ad essentiam eandem existentem in supposito alio: sed ratio
sola illa abinuicem distinguit. Et sic essentia est aliquid suppositi vt in quo subsistit quasi materiali
ter: Relatio vero est aliquid suppositi quo subsistit quasi formaliter, & distiguitur ab opposito. Et hoc
modo licet diuersimode totalitas suppositi vtrumque illorum contineat, est tamen improprie totalitas in
continente vtrunque: & contenta improprie habent rationem partialitatis. Et in talibus non est maior idem
titas illa quae est secundum totum quam illa quae est secundum partem: & hoc quia tales scilicet partes, nullam con
positionem ponunt in tali toto: & quia identitas non sequitur vnum in substantia vt solummodo no
minat essentiam quae est vere substantia: neque vt solummodo nominat substantiam quae est suppo
situm: sed etiam vt nominat quodcunque consideratum secundum rationem substantiae: siue sit essen.
tia quae est vere substantia: siue sit suppositum: siue fuerit quodcunque reale aut qualemcunque realita
tem habens. & haec est per se ratio communis substantiae ad quam sequitur identitas. Vnde quia eadem ra
tione omnimode & secundum totum & secundum aliquid sui dicitur pater idem sibi secundum totum, &
filio secundum aliquid sui: idcirco nequaquam maiori identitare dicitur pater idem sibi quam filio: licet quo
quo modo secundum plura vt dictum est: etsi de identitate patris ad seipsum aliquid ad relatio-
nem pertinet quae est paternitas: nihil autem ad ipsam de identitate patris ad filium, secundum prae
dicta. Vel potest dici quod vna harum identitatum non potest dici maior alia quia non penitus vniuo
ce dicitur pater idem sibi primo modo identitatis, & idem filio secundo modo, propter praedictam
distinctionem illorum duorum modorum: & in solis vniuocis habet locum comparatio secundum
magis & minus. Licet enim sit album in voce & album in colore secundum Philosophum in Top
non tamen dicitur vox albior colore propter non vniuoce dici album de vtroque.

9 ⁋ Quod arguitur secundo
principaliter: si plene & perfecte pater esset idem filio: vere posset vnum praedicari de altero: & dici quod pa
ter est filius & econverso: Dico quod hoc secundum Boethium non habet veritatem nisi de illis quae sunt idem
primo modo identitatis. Nec est vera illa propositio, Nulla propositio verior est illa in qua idem prae
dicatur de eodem. nisi intelligendo de eodem primo modo identitatis. Vnde non dicit Boethius Bb238r
nulla in qua idem praedicatur de eodem, sed in qua praedicatur idem de se. De illa enim in qua praecicatur
idem de eodem secundo modo identitatis, simpliciter falsa est. Licet enim nihil ad relationem de identi
tate aut diuersitate patris ad filium: quia vt pater comparatur ad filium, relatio habet rationem relatio-
nis & non substantiae. secundum quam rationem substantiae identitas aut diuersitas sequitur rem quancumque quam se-
quitur, vt dictum est: multum tamen ad relationem de veritate & falsitate praedicationis patris de filio, autem
econuerso: quia non ab eo quod est res vel non est, simpliciter dicitur oratio vera vel falsa: vera ab eo quod
est: falsa ab eo quod non est: sed solummodo dicitur oratio vera vel falsa ab eo quod res est vel non est prout
exprimitur per sermonem. Vnde etsi cursus insit homini simpliciter: non tamen haec est vera, homo currit be-
ne, nisi insit illi sub tali modo. Consimiliter etsi pater simpliciter est in filio & econuerso, & sunt vnum
& idem, secundum quod dicit Christus dei filius Io. x. Ego & pater vnum sumus, per quid etiam sunt idem: non
tamen haec est vera, pater est filius, aut econuerso, nisi pater insit filio aut econuerso, sub tali modo, vt scilicet
patri formaliter conueniret filiatio sicut & paternitas, & filio paternitas sicut filiatio, quod falsum est
& impossibile, nisi ponatur personarum confusio secundum Sabellium.