Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe64473

Sources:

Bb: Badius1520b

B236r

1
CIrca secundum arguitur quod in diuinis sit tantum vnus modus identitatis secundum
formam & speciem, Primo sic. Distinctio relationum communium secundum for-
mam & speciem non est nisi secundum formalem & specificam distinctionem suo
um fundamentorum, vt patet ex supra determinatis, quare cum ex parte fun-
damenti identitatis in diuinis nulla omnino cadat distinctio: quia non est in di
uinis nisi vnica & singularis substantia: nulla ergo consimiliter distinctio secundum
formam & speciem potest esse in diuinis ex parte identitatis.

2 ⁋ Secundo sic. diffe a
rentia secundum materiam tantum non diuersificat formam & speciem alicuius existentis in differenti-
bus secundum materiam solum. sed identitas in diuiuis non diuersificatur nisi secundum materiam
tantum: quia secundum relata quae sunt idipsum omnino in primo modo identitatis, & alterum & alterum in se
cundo, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quia si modi identitatis ad se & ad lI
alium non differunt nisi secundum materia. scilicet secundum relata quae sunt materia & subiectum solum
& non secundum formalem rationem fundamentorum, tunc secundum idem fundamentum omni
no posset aliquid identitate referri ad seipsum & ad alium: cum eadem substantia quae est in diuinis in vno ali
quo, sit in quolibet alio. consequens falsum est: quia eadem ratione posset aliquod aequalitate & similitudine re-
ferri ad seipsum & ad alium: cum eadem quantitas & qualitas quae est in vno aliquo: sit etiam in quolibet sicut
& eadem. illud tamen falsum est secundum praedeterminata. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod in relationibus comounibus distinctio secundum formam & speciem non accipitur se
cundum rem fundamentorum: sed solummodo secundum formales rationes ipsorum. Res enim fundamenti omnium relationum quae
sunt in diuinis & propriarum & conmunium vna est singularis quae differt secundum formales rationes substantiae
quantitatis & quaelitatis importantium quo ad aliquas species suas in creaturis aliquid perfectionis simpliciter quam id-
circo a creaturis transferuntur ad diuina: secundum superius determinata: & hoc manente in consideratione
rationis, ratione substantiae quantitatis & quaelitatis: & secundum rem rationes quantitatis & qualitatis incidant in rationem
substantiae. Non enim approbamus dictum aliquorum dicentium quod res praedicamentorum quantitatis & quaelitatis transfe
runtur a creaturis ad diuina non secundum rationem generis: quemadmodum transfertur res substantiae: sed secundum ratio-
nem aliquarum specierum tantum, prout supius determinauimus. Et propter dictam distinctionem secundum rationes for
males in diuinis substantiae quantitatis & quaelitatis, dicuntur distingui formaliter & secundum formam ac spe
ciem rationis tria genera relationum conmunium, quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo. Et consimiliter di
co ex parte modorum identitatis: quod quia ipsi accipiuntur non secundum rem & naturam fundamenti: sed secundum forma-
les rationes in illa, secundum formam & speciem differunt atque distinguuntur. Quia sicut illa tria genera relatio
num conmunium distinguuntur secundum tres formales rationes scilicet substantiae quantitatis & quaelitatis: sic duo modi
identitatis distinguuntur secundum duas formales rationes substantiae, quorum vnus est quo praecise & proprie ap
pellatur substantia aliquid quod est absolutum & essentiale distinctum contra notionale & respectiuum: quod quidem
essentiale est in eo cuius est cum eius notionali siue respectiuo: & per hoc est in eo vt aliquoid eius. Alius ve
ro est quo coniter appellatur substantia omne quod habet rationem substantiae: cuiusmodi est quocquod est in diuinis
& in creaturis consideratum vt est aliquid in rerum natura, & res alicuius praedicamenti. Super substantiam pri
mo modo dictam fundatur secundus modus identitatis quo aliquid dicitur idem alteri a se secundum rationem eius
quod est aliquid sui & similiter alterius inquantum huiusmodi. Super substantiam vero secundo modo dictam fundatur pri-
mus modus identitatis quo aliquid dicitur idem sibi secundum rationem scilicet totalitatis suae, vt pater sibiipsi secundum
rationem totalitatis suae, qui constitutus est ex substantia cum proprietate: & similiter filiatio sibiipsi:s
& deitas atque bonitas: & vniuersaliter quicquid est in diuinis & in creaturis ratione totalitatis eius
qua est aliquid, vt tactum est in quaestione praecedenti. Et est ratio totalitatis in relatis ratio vna for-
malis: quamuis naturaliter differant relata in isto modo identitatis, puta pater, paternitas, deitas, boni-
tas, & huiusmodi in diuinis. Et ideo est identitas in omnibus his secundum formam & speciem ra
tionis, differens solum secundum naturam relatorum. Et similiter in alio modo identitatis ratio par
tialitatis vel quasi partialitatis qua aliquid est aliquid alicuius, est formalis ratio in relatis vna, quan-
uis naturaliter differant relata: puta pater & filius a bonitate & veritate. Et ideo iden- Bb236v
titas patris & filii. Et similiter bonitatis & veritatis est eadem secundum formam & speciem rationis: quamuis
naturaliter differunt relata. Sed differt relatio identitatis & materialiter & formaliter simul: cum di-
citur secundum secundum modum, pitr est idem filio: aut bonitas est eadem sapientiae: & cum dicitur secundum primum mo-
dum identitatis, Deitas est eadem deitati siue sibiipsi: aut deitas patris est eadem deitati filii: quia
ibi relata sunt alia & alia secundum alios & alios respectus: aut alias rationes. Personae enim differunt respecti
bus: & attributa rationibus secundum praedeterminata. Et est ibi relatio secundum id quod est aliquid relatorum
in ambobus eisdem secundum substantiam eandem numero: quae etiam est aliquid vtriusque. Hic vero sunt relata
eadem: & est relatio secundum id quod est habens totalitatem relatorum. Et sic licet idem sit in re id quo pater
est idem filio: & quo deitas est eadem sibi. scilicet vna substantia numeralis: differt tamen relatio identitatis
in illis secundum relationes formales totalitatis & partialitatis fundamenti. Ibi enim substantia est relatio
nis fundamentum vt est aliquod relati & propria pars: hic vero vt est totalitas relati: licet non differat
dicere, deitas est eadem deitati aut sibiipsi: & deitas patris est eadem deitati filii: quia vna & eadem est
deitas vtriusque: nisi in eo quod cum dicitur deitas esse eadem sibi, differentia eius secundum quod fit relatio in re
latis, est a ratione sola. Cum vero dicitur deitas patris eadem deitati filii, similiter est differentia illius a sola ratio
ne: sed est adminiculo relatorum differentia eius validior & apparentior: licet non minor, vt patet ex
praedictis. Non tamen pater dicitur idem filio quia substantia vtriusque est eadem: sed solummodo quia
substantia vtriusque est vna: & hoc quia vnitas illius realis est: & ex natura rei: identitas autem illa ra
tionalis est & a ratione. Et fundamentum relationis est tale absolutum, siue sit illa relatio secundum rem siue
secundum rationem: non autem relatio siue realis siue rationalis. Et sic omnino secundum aliam rationem substan
tiae pater est idem filio & sibiipsi. Est enim substantia qua pater est idem sibi, quasi totum ad substantiam
qua est idem filio. illa enim continet essentiam & relationem: ista vero essentiam tantum. Et similiter substantia
qua pater est idem sibi, quasi totum est ad substantiam qua deitas est eadem sibi: sed secundum eandem rationem
substantiae: quia ratione substantiae quae est totalitas relatorum. Et secundum dicta concedenda est vlti-
ma ratio eadem concludens.

5 ⁋ Ad primam in oppositum, quod ex parte substantiae in diuinis nulla cadit omnino
distinctio: Dico quod verum est: substantiam in diuinis stricte sumendo scilicet pro essentia absque omni ratione
respectus & relationis. Accipiendo tamen large substantiam sicut sumitur quando dicit Philosophus quod vnum
in substantia sequitur idem, bene cadit in substantia distinctio, vt iam dictum est: & expositum est su
perius. Et sic large accepta substantia ipsa bene distinguitur secundum duas formales rationes & in di-
uinis & in creaturis: secundum quas sunt duo modi identitatis & in diuinis & in creaturis, vt dictum
est.

6 ⁋ Ad secundum quod in diuinis identitas distiguitur secundum materiam tamt scilicet secundum relata, ergo &c. Dico
nm quod falsum est. immo cum hoc quod differentia est secundum relata quando aliquid refertur ad se & ad alterum: est
etiam differentia secundum rationes formales substantiae in his relatis & in illis, vt patet ex iam dictis.