Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe64064

Sources:

Bb: Badius1520b

B234v

1
CIrca primum arguitur quod non sit ponere indentitatem indi-
uinis, sic. Non est identitas nisi alicuius ad seipsum vel
ad alterum. sed neutro modo habet esse identitas in diuinis. ergo &c. Probatio assumptae est primo de identi
tate alicuius ad seipsum duplici medio, Primo sic. omnis identitas est secundum vnitatem substantiae communis illis quae
ea referuntur. Eadem enim sunt secundum Philosophum. v. meta, quorum substantia est vna. sed nulla substantia vna communs
est in diuinis ipsis relatis: tum quia omne relatum in diuinis est substantia: & sic substantiae esset substantia: tum quia
substantiae quae relatiue dicitur esset substantia alia secundum quam relatiue dicitur ommunis cum illo ad quod relatiue dicitur.
consequens falsum est praecipue in diuinis: quia non est aliqua substantia in diuinis nisi vnica singularis, quod etiam si
poneretur, de illa posset formari eadem quaestio scilicet an esset eadem sibi, & esset processus in infinitum & impossibile.
i ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si substantia diuinitatis esset eadem sibi: aut ergo seipsa est eadem sibi: aut aliquo
sibi addito, non seipsa: quia cum identitas sit relatio: tunc essentia esset relatio. ex quo sequaretur errox scilicet quod sentia
non sit essentia sed relatio. dicente Aug. ibidem. Si filius ponatur essentia relatiue dici ad patrem, conficit iopina
tissimus sensus, vt ipsa essentia non sit essentia: vel certe cum dicitur essentia, non essentia led re
latiuum dicatur. & sequitur post pauca. Si essentia ipsa relatiue dicitur essentia, essentia ipsa non est es
sentia. Et hoc quia in diuinis essentia distinguitur contra relationem. Si autem substantia deitatis sit eacem
sibiipsi aliquo addito, hoc additum non potest esse nisi id quo relatiue dicitur, quod non est nisi substan
tia: & hoc est impossibile: quia in diuinis non est nisi vnica substantia. ergo &c.

3 ⁋ Quia autem non siti
diuinis identitas alicuius ad alterum puta patris ad filium: arguitur similiter duplici medio, Primo sic.
omnis alteritas est propter diuersitatem. Non est enim alteritas nisi vbi est substantiae diuersitas: qua
quidem diuersitas est contraria identitati, quare si aliquid esset idem alteri, esset simul idem & diuersum: & essent contra-
ria in eodem, quod est impossibile. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. quaecumque sunt altera abinuicem quantuncumque habeant in se
aliquid vnum, substantialiter differunt, puta in creaturis indiuidua sub eadem specie, & in diuinis ipse personae. sed
alia potius sunt diuersa quam eadem. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est, quod idem & diuersum diuidunt totum ens secundum
Philosophum. ix. meta. & habitum est. sed in diuinis nulla cadit diuersitas, secundum Boethicorum de triniitate. cap iii. ergo &c.

6 ⁋ Dico quod cum secundum superius determinata identitas sequatur vnitatem in lubstam
ia: & in diuinis in substantia est summa vnitas: quia non est in illis nisi vna substantia singularis, quae ca-
dit in significatione omnium quae sunt in diuinis: Nomen enim essentiae cuiusmodi est deus aut deitas, vt con
sideratur in ordine ad alia quae sunt in diuinis secundum praedeterminata in proxima quaestione praecedente, a sola essen
tia sub ratione substantiae imponitur ad significandum: Nomina autem attributorum & a substantia & ab essentia impo
nuntur ad significandum: sed sub absoluta ratione determinata praeter rationem substantiae aut essentiae secundum su
perius determinata: Nomina vero relationum vt sunt paternitas, filiatio, identitas, aequalitas, & similitudo
similiter ad significandam substantiam siue essentiam imponuntur: sed sub ratione respectus quid est relatio: Nomina ve
ro personarum cuiusmodi sunt pitur & filius & spiritus sanctus: imponuntur ad significandum essentiam cum respectu quid est
relatio: secundum quod ambo cadunt in significatione personae, vt determinatum est supius: Idcirco ergo in diuinis est suma
identitas quantum est ex parte substantiae seu essentiae singularis significatae in omnibus quae sunt in diuinis: licet diuer
simode, vt dictum est. Veruntamen cum dicit Philosophus quod idem sequitur vnum in substantia, intelligendum est quod ibi sumitur
substantia conissime ad tres modos substantiae. Vno enim modo substantia est natura & essentia substantialis de prae
dicamento substantiae: quae in diuinis est sola deitas: & se habet ad modum spae secundae in praedicamento spae, in eo vi-
delicet quod communis & conicabilis est pluribus diuinis suppositi. Al o autem modo suba est suppositum hamens in se subam
& naturam primo modo dictam: & se habet in diuinis ad modum subae primae in praedicamento subae: qualis suba
in diuinis est quaelibet persona diuina. Tertio modo est suba largissime accipiendo subam omne quod considera Bb235r
tur per modum substantiae, sicut est cuiusque praedicamenti vt consideratur secundum id quod est aliquid in se: & exins
in praedicamento suo. Et ad vnum in substantia quolibet horum modorum est identitas sui ad seipsum.
Et ideo loquendo de identitate alicuius ad seipsum: identitas omne ens consequitur tam existens in di
uinis quam in creaturis. Est enim deitas idem sibi: similiter bonitas, veritas, & quodlibet significans attributum
aliquod in diuinis idem est sibi. Similiter paternitas est eadem sibi & filiatio: & quodlibet significans rela-
tionem. Similiter pater est idem sibi: similiter filius sibi: & spiritus sanctus sibi. Et hoc secundum
primum modum identitatis superius tactum. Sed loquendo de substantia primo modo specialiter, a qua impo-
nitur ad significandum nomen pure absolute absque omni ratione respectus determinati, & quae est fundamen
tum primum omnium determinatarum rationum & absolutorum & respectuum in diuinis: Sciendum quod ipsa dupliciter
habet considerari. Vno modo vt est aliquid in seipsa & secundum seipsam, puta deitas vt est deitas simpli
citer. Alio autem modo vt est aliquid alicuius. Et primo modo ad seipsam sequitur sola identitas secundum
primum modum identitatis scilicet sui ad seipsam, qua ipsa dicitur eadem sibi secundum seipsam. Secundo au
tem modo ad ipsam sequitur identitas penes secundum modum identitatis scilicet alicuius ad alterum, qua quaecumque
quae sunt in diuinis diuersa seu distincta ratione, vt sunt attributa & relationes omnes: aut diuersa seu di
stincta secundum rem, vt sunt personae: dicuntur esse eadem inter se. Secundum hunc enim modum dicimus
quod in diuinis bonitas est eadem veritati & econverso: quia vna substantia diuinitatis significata in vtro
quod, licet secundum aliam rationem & sub alio respectu. Et secundum hunc modum dictum est supra quod vnum
quodque eorum scilicet diuinorum attributorum non minus est idem alteri quam sibi. Secundum hunc etiam modum in diui
nis paternitas est eadem filiationi & non econverso: quia vna substantia diuinitatis significatur in vtro
quod: licet sub ratione alterius respectus. Et secundum hunc modum etiam vnaquaeque relationum in diuinis non mi
nus est eadem alteri quam sibi. Secundum hunc etiam modum pater est idem filio & econuerso: quia. scilicet vna singula
ris deitas est in vtroque. Et secundum hunc etiam modum vnaquaeque diuinarum personarum non minus est
eadem alteri quam sibi. immo isto modo, quo scilicet aliquid dicitur idem substantia vt ipsa est aliquid sui, nihil dici
tur sibi idem: sed alteri tantum, vt habitum supra. Et vt generaliter loquar, isto medo eadem sunt inuicem
singula quae sunt in diuinis singulis, puta bonitas, sapientia, prnitas, filiatio, pater, filius, & sic de caeteris.
Et secundum hoc aduertendum, quod cum substantia quae deitas est in diuinis dicatur esse aliquod alicuius, substam
tia largissime accipitur scilicet & prout alicuius dicitur substantia deitatis quia cum aliquo alio cadit in
significato alicuius quod quasi integratur ex vtroque illorum: quemadmodum in persona cadunt substantia &
relatio personae constitutiua: & prout substantia deitatis cadit in significato alicuius sub ratione absoluta
sed accepta ex habitudine seu respectu & comparatione ad aliud, vt in attributis: vel qui est relatio, vt
in nominibus relationum. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio pro ista parte adducta.

7 ⁋ Ad primam in oppositum quae probat quod in diuinis non est identitas, quia identitas
est secundum vnitatem substantiae communis illis quae sunt eadem: qualis non potest esse in diuinis: quia substantiae relata
& substantiae ad quam refertur esset substantia aliqua communis secundum quam referretur vnum eorum ad alterum: Dico quod ve
rum est, quia sicut secundum Augustius vii. de triniitate. ca. primo, omnis essentia quae relatiue dicitur est aliquid excepto
relatiuo: vt necesse sit differre relatum & relationem secundum quam formaliter refertur: sic omne relatum
est aliquid excepto eo secundum quod refertur fundamentaliter. & sic identitate substantia refertur secundum substam
tiam vnam communem relatis: sed tamen substantia quae refertur: & substantia ad quam refertur: & substantia secundum
quam refertur: aliter non est nisi penitus vna & eadem substantia: puta quando est relatio identitatis alicuius ad
eipsum: & hoc siue in diuinis siue in creaturis. Eadem enim substantia est vtriusque extremorum relatorum: quae secun
dum rationem differt vt illa est vnum extremorum: & vt est alterum: & vt est substantia secundum quam referuntur, quae
inquantum huiusmodi communis est illis secundum rationem, non vt aliquid illorum, sicut communis est substantia eadem nunero in diuin
nis in relatis identitate secundo modo vt in patre & filio: neque vt contracta in illis, sicut communis est eadem sub
stantia specie aut genere in creaturis relatis identitate forma enim speciei aut generis est aliquid cone suppo
sitis quae illa referunt, puta humanitas Petro & Paulo cum dicuntur idem homo secundum speciem: vel animalitas
Petro & Brunello cum dicuntur idem animal secundum genus. Continet enim quodlibet suppositorum substantiae
creatae in se substantiam quae est forma speciei vel generis cum ratione determinante essentiam commu-
nem in supposito: sicut quodlibet suppositum diuinum continet in se substantiam deitatis cum rela
tione determinante suppositum continens essentiam communem. Sed substantia secundum quam
referuntur relata primo modo identitatis, est totum quod sunt illa quae referuntur. Quae enim referuntur primo modo identita
tis, referuntur inter se secundum substantiam: quae est totum id quod sunt relata. Referuntur enim inter se ratione totalitatis
suae. Pltur enim in diuinis est idem prim siue sibiipsi secundum totum quod est pitir, continems scilicet essentiam cum, proprietate relati
ua. Non sic autem referuntur inter se illa quae referuntur secundo modo identitati: sed referuntur inter se secundum substantiam
quae est aliquid eorum quae referuntur, vel saltem aliquod alterius eorum. Non autem referuntur secundum substantiam quae est totum quid sunt
ambo. Persona ei vna est eadem alteri personae, & relatio relationi, & attributum attributo, & singsa singulis Bb235v
in diuinis, vt dictum est. Quae omnia differunt inter se secundum rationes vel respectus diuersos in relatis:
& cum ratione vel respectu continent in suo significato communem essentiam. Quando vero est comparatio
secundum identitatem inter diuinam essentiam & personam aut attributum aut aliquam relationem: tunc est relatio se
cundum substantiam quae est aliquid alterius relatorum tantum, essentia enim est aliquid personae & caeterorum: sed non est
aliquid sui: sed est totum quod est ipsa. Quod ergo dicitur in argumento, quod in diuinis non est aliqua substantia
communis alicui cum alio: Dico quod verum est substantia quae est re differens ab illis. Est tamen bene communis
substantia differens ratione a relatis secundum illam, vt dictum est.

8 ⁋ Et quod arguitur contra hoc: quod tunc de
illa substantia communi eadem quaestio formaretur, an esset eadem sibi secundum substantiam: & dicendum esset quod sic:
semper enim eadem est sibi secundum substantiam: alia tamen secundum rationem modo iam dicto: Et quod additur quod tunc
processus iret in infinitum, Dico quod verum est: & hoc bene possibile est in illis quae solum habent esse secundum rationem:
licet non sit possibile in illis quae habent esse secundum rem & naturam.

9 ⁋ Ad secundum, si substantia deitatis esset
adem sibi: aut ergo seipsa id est substantia quae ipsa est: aut aliquo alio: Dico secundum superius determinata in
quarta quaestione articuli praecedentis quod aliquo siue secundum aliquid referri aliqua relatione quacumque potest
intelligi dupliciter, vel materialiter siue fundamentaliter, vel formaliter. Et dico quod substantia deitatis
est eadem sibi seipsa non alio fundamentaliter loquendo. Diuersa tamen secundum rationem sicut dictum est. Eorma
iter autem loquendo est eadem sibi alio quam substantia. scilicet relatione quae est identitas: quae est alia & alia secundum ratio-
nem in vtroque extremorum, vt patet ex praedeterminatis: & etiam alia a substantia relata sola ratione. Error autem
qui concluditur sequi secundum Aug. non sequitur nisi ponendo quod secundum substantiam aut essentiam
ponatur aliquid referri formaliter. Et quod arguitur in fine, si aliquo alio dicitur diuina essentia eadem sibi quam seipsa
hoc non potest esse nisi illud sit id quod relatiue dicitur: Dico quod verum est formaliter: & tunc falsum est quod
istud non est nisi substantia, quoniam id quo aliquod relatiue dicitur, formaliter non est substantia: sed relatio
uae est aliquid praeter substantiam quae relatiue dicitur: & praeter substantiam secundum quam relatiue dicitur: sicut substantia est
aliquid praeter illam. Sed omnis ista diuersitas in relatione identitatis primo modo est secundum rationem tantum. In rela
tione autem identitatis secundo modo substantia secundum quam relatiue dicitur, puta qua pater idem filio dicitur
est aliud a relatione alietate quae est inter deitatem siue essentiam quae est in patre & filio communis secundum rem
& relationem siue identitatem quae est aliquid commune in illis secundum rationem. Substantia vero quae relatiue dicitur:
est aliud a relatione alietate quae est inter diuinum suppositum quod est aliquid secundum rem: & identitatem in illa
quae non est aliquid nisi secundum rationem. Vnde dictum Augustius vii. de trinitate Omnis essentia quae relatiue dicitur est aliquid
excepto relatiuo: aliter intelligitur in diuinis personis quo ad tertium modum relationis: & aliter & in di
uinis & in creaturis quo ad primum modum relationis. In diuinis enim personis essentia quae relatiue
dicitur tertio genere relationis: est suppositum reale & relatiuum: & relatio ipsa qua essentia relatiue dicitur,
est aliquid secundum rationem tantum. Essentia vero quae dicitur relatiue primo genere relationis, & ipsa relatio secundum quam
relatiue dicitur: ambo sunt secundum rem. Sed differunt in diuins & creaturi: quia in diuinis essentia quae relatiue di
citur est ipsum suppositum. Relatio vero qua dicitur relatiue, puta pater ad filium, est aliquid suppositi illius
& de constitutione illius, puta paternitas in patre. In creaturis vero essentia quae relatiue dicitur est suppo
situm. Relatio vero est aliquid extra siue praeter constitutionem suppositi. prout Augustinus continue declarat
exemplariter dicens. Sicut homo domins, & homo seruus. Homo & homo ad se dicuntur: Dominus vero & ser-
uus ad aliquid relatiue. Sed si non esset homo id est aliqua substantia, non esset qui relatiue dominus di
ceretur: sed econverso si non esset domins autem seruus: esset homo qui diceretur. In diuinis autem cum relatiue
dicitur deus pater & deus filius, deus & deus ad se dicuntur. Pater vero & filius ad aliquod relatiue dicun
tur: & si non esset deusid i. aliqua substantia, non esset quid relatiue diceretur pater aut filius: & econverso si non
esset pater aut filius: non esset qui deus diceretur: quia non esset deus nisi subsistens in supposito relati
uo secundum superius declarata. & sic dictum Augustinus praecise intellectum in solis creaturis veritatem ha-
bet.

10 ⁋ Ad primum vero eorum quae probant quod in diuinis nihil est idem alteri a se: quia alteritas ponit di
uersitatem: & ita esset simulidem & diuersum: Dico quod quantuncumque sint aliqua abinuicem altera: dum
tamen eorum sit substantia vna, secundum illam habent identitatem inter se. Sed hoc quo ad vnitatem
substantiae numeralem est impossibile contingere in aliis quam in illis solis quae altera sunt solis respecti
bus aut relationibus, vt contingit in solis diuinis. Altera enim aliquibus absolutis vt sunt supposi
ta in creaturis, impossibile est habere eandem substantiam numeralem: sed solummodo eandem spe
cie aut genere. Et ideo in diuinis in quibus est alteritas secundum relationes & respectus solummodo
bene potest esse identitas alicuius ad alterum a se quod non differt ab ipso re absoluta.

11 ⁋ Et quod assumitur quod
tunc aliquid alteri simul esset idem & diuersum: quia alteritas ponit diuersitatem: Dico quod non quae
libet alteritas ponit diuersitatem: sed solummodo illa quae est ex absoluto. Illa vero quae est ex
respectiuo, nullam omnino ponit diuersitatem, nisi extendendo nomen diuersitatis: quia se-
cundum respectum non sunt nata dici aliqua eadem vel diuersa, vt habitum est supra. Bb236r

12
⁋ Per hoc patet ad secundum, dicendo quod licet altera abinuicem semper formaliter differant: si tamen
illud formale sit respectiuum: secundum illud nequaquam dicuntur diuersa: sed solummodo dicuntur
eadem secundum substantiam absolutam quam habent communem vel simpliciter, vt in diuinis, vbi
est alterorum eadem substantia numero, vel cum determinatione secundum speciem vel secundum genus, vt in
creaturis, vbi eadem est alterorum substantia secundum speciem aut secundum genus tantum. Sicut enim secundum Augustinus
v. de triniitate. ca. iii. cum dicitur vnum, vt non addatur secundum quid vnum, cum plura vnum dicuntur, ea
dem natura non dissidens significatur: sic cum dicitur idem, & non additur secundum quid idem: cum plu-
ra dicuntur idem, identitas simpliciter in eadem natura non dissidente intelligitur.