Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe6299

Sources:

Bb: Badius1520b

B23v

1
CIrca quartum arguitur, quod amor in deo sit actus ipse amandi, quia sicut se habet in
deo notitia ad actum cognoscendi ex parte intellectus, sic se habet amor ad actum
amandi ex parte voluntatis. sed ex parte intellectus notitia est ipse actus noscendi in
eius intelligentia, non autem habitus in memoria, neque aliquid aliud in eo. ergo ex
parte voluntatis amor ipse erit actus amandi in voluntate: non autem vt habitus vel vt
passio.

2 ⁋ Quia autem amor sit in voluntate vt passio siue affectio, arguitur, quia eius con
trarum. scilicet odium, passio est & affectio in illo cuius est, & contraria sunt eiusdem generis, non ergo est actio
aut habitus.

3 ⁋ Quia autem sit habitus arguitur, quoniam illud quod mouet agentem ad agendum, habitus est in ipso
non actus vel passio, quia est vt principium illorum. amor in deo est huiusmodi, vt patet ex di-
cto Dionysii in fine quaestionis praecedentis. ergo est habitus, non actio aut passio.

4 ⁋ Hic oportet intelligere: in principio: quod cum in genere triplex sit appetitus, scilicet
pure naturalis absque omni cognitione: animalis per cognitionem sensitiuam: & rationalis per
cognitionem intellectiuam: Quorum primum non est nisi per principium inclinatiuum ad motum: non
autem motiuum nisi per accidens: Secundum est per principium motiuum: sed per appetibilis deter-
minationem: Tertium vero est motiuum libere & ex se, sicut patet ex supra determinatis: Sic autem est Bb24r
in essentialiter ordinatis secundum gradus adinuicem, quod quicquid est perfectionis in inferiori &
imperfectiori, est & in perfectiori: licet sub ratione eminentiori: quemadmodum vegetabile est in sensibili,
& vtrumque in rationali: sicut trigonum in tetragono & tetragonum in petagono: vt determinat Philosophus se
cundo de anima. Principium igitur inclinatiuum ad motum secundum appetitum pure naturalem non motiuum, est in princi
pio motiuo secundum appetitum animalem: & principium motiuum secundum appetitum animalem: amoto illo quid est imperfectio-
nis in ips scilicet determinatiuo ad motum per appetibile praedictum, virtute est in motiuo secundum appetitum rationa
lem. Hoc enim principum. scilicet voluntas, secundum quod est natura habet principium inclinatiuum ad motum in se
non motiuum: secundum autem quod est appetitus simpliciter, non mouet nisi quasi indeterminate & quasi
in habitu: sicut non mouet appetitus animalis priusquam determinetur per obiectum. Secundum autem quod ille ap
petitus est rationalis, seipsum ex seipso determinat ad actum, solummodo proposito sibi bono per cogni
tionem in intellectu. Vt in appetitu qui est voluntas, sit tria considerare secundum rationem differetia
scilicet principium inclinatiuum, & principium motiuum simpliciter, & rationem qua dicitur ex se motiuum
ex qua habet libertatem: vt dictum est supra: cui in nullo derogatur per principium naturale inclina-
tiuum: licet principium motiuum sit quasi concomitans principium naturale inclinatiuum. Quoniam principium
inclinatiuum: eo quod non est motiuum: licet determinet obiectum in quod est mouendum: & hoc simpliciter
& in genere: vt bonum sub ratione boni simpliciter: & in illo ad bonum quod est ratio omnis boni: secun
dum quod verificatur & exponitur illud philosophi, Omnia bonum appetunt: non tamen determinat appe
titum ad aliquem motum determinatum in determinatum bonum: quemadmodum determinatur appe-
titus animalis secundum praedeterminatum modum. Huiusmodi autem principium inclinatiuum sub ratio-
ne qua est inclinatiuum & non motiuum, amor est in omni genere appetitus: & diuersificatur secundum
diuersificationem appetitus: vt secundum quod sunt quinque modi appetitus, scilicet naturalis, animalis, hu
manus, angelicus, & diuinus: sic quinque sunt modi amoris: vt patet ex auctoritate Dionysii posi
ta in praecedenti quaestione. Et (vt dicit in eodem) amor est virtus quaedam vnitiua & continua-
tiua. & non solum vnitiua & continuatiua, sed etiam conuersiua, secundum quod dicit in praece-
dentibus. Est autem ecstaticus diuinus amor, non finens seipsos esse amantes sed amandorum:
vt scilicet amans non maneat ipse amans: sed fiat quodammodo ipse amatus. secundum quod de-
clarat per illud quod dixit Paulus, Viuo ego iam non ego, viuit autem in me Christus: dicens. Vt
vere amator & mente excedens, sic inquit, deo non ipsam sui viuens: sed amati vitam vt nimis di-
lectissimam. Et secundum hoc amor tripliciter habet considerari, praecipue ille qui est cum appetitu ra
tionali, de quo principaliter loquimur. Vno modo inquantum habet vim inclinatiuam volun-
tatis amatiuae in actum amandi: & mediante actu in obiectum. Alio modo inquantum in ipso
actu vnit amantem cum amato. Tertio modo inquantum per vnionem convertit amantem in amatum
quodammodo.

5 ⁋ Descendendo igitur ad quaestionem dicimus quod amor consideratus primo modo habet
rationem habitus tanquam inclinatiui potentiae ad actum & in obiectum. Vnde dicit Dionysius quod
amor mouit ipsum deum ad agendum, vt habetur in fine praecedentis quaestionis. Secundo modo
quodammodo habet rationem actus: & est amor idem quod ipsa amatio: quae est actio amandi, si-
cut lectio est actio legendi. Tertio autem modo habet quodammodo rationem passionis. Conver-
tendo enim amantem in amatum tanquam in summe dilectum, summam concipit delectationem ex praesen-
tia summe delectabilis sibi: & per hoc sit ipsius amoris intensio: & amandi actus. Magis enim ama-
mus quod quasi essentialiter & essentiali amore nobis aliquo genere magis vnitur, aut naturali pro
pagatione, aut familiari conversatione, aut aliquo alio modo. Sed quasi accidentaliter & quasi acci
dentali intensione amoris aliquando magis amamus ad tempus quos amamus ex aliqua passione quam illos quos
amamus ex naturali propagatione: vel alio modo: licet facilius transit: sicut & transit ipsa passio. Et
intenditur sic amor ex passione: quemadmodum si quis esset naturaliter rubeus, ex passione super-
uenientis verecundiae amplius fit rubeus. Et sic amor dicitur passio propter intensionem quam reci-
pit in se ex passione: sed magis proprie passibilis qualitas siue affectio. Et licet secundum haec
amor vno modo possit dici habitus, alio modo actio, tertio autem modo passio: ex se tamen & ex
sua natura non habet, quod sit passio, nisi quia in ipso sit intensio ex passione: neque quod sit actio, nisi quia
per actionem vnit amantem amato: sed ex se & natura sua habet solummodo quod sit habitus. Vnde
quia in deo non cadit passio nisi metaphorice dicta, vt infra videbitur: ideo amor dei in sua essentia
intensionem non est natus recipere: neque in deo habet vllo modo rationem passionis aut affectionis nisi
extendendo nomen affectionis, sicut ipsum extendit Augustinus, ad nomen habitus. In deo au-
tem quia est vera amationis actio, quodam modo in deo actio potest dici, sicut & in creaturis suo
modo: & secundum hoc ab aliquibus amor dicitur primus actus voluntatis: proprie autem neque in deo: neque
in creaturis habet aliam rationem quam rationem habitus: & hoc secundum modum quo ratio habitus potest poni Bb24v
in deo, secundum praedeterminata.

6 ⁋ Sed est aduertendum, quod amor vt habet rationem habitus, distin-
guitur in tres modos amoris, secundum quod respicit diuersos actus amationis quorum est principium
inclinatiuum: & similiter in alios tres: secundum quod respicit essentiam ipsius habitus. Primo modo di-
stinguitur in amorem concupiscentiae siue beniuolentiae: & in amorem beneficentiae: & in amorem con-
placentiae. Amor primo modo est ille quo volumus bonum alicui. Secundum quem ea quae alicui volumus non
dicimus proprie amare sed concupiscere: & illum amare cui bonum desideramus: quemadmodum
vult & amat aliquis vinum: & hoc im proprie & per accidens: quia amat ipsum sibi in vsum: & per se
amat seipsum. Iste modus amoris non cadit in deo nisi respectu creaturarum quibus vult bonum
propter ipsas subiectiue, non propter se, licet per ordinem ab bonum quod est ipse. Amor beneficentiae est ille
quo non solum bonum alicui desideramus sed facere disponimus. Et est iste modus similiter in deo
respectu creaturarum: & non differt multum a primo. Amore complacentiae volumus bonum alicuius
vt est eius, quia in ipso nobis complacet. Et est iste modus verissimus amoris: quia est boni secundum
quod est bonum siue secundum quod est honestum, non secundum quod est vtile aut delectabile. & est in deo
perfectissimus & respectu sui & respectu creaturarum. Vult enim deus bonum vniuscuiusque secun-
dum quod eius, siue sui, siue alterius: licet bonum alterius vult in ordine ad bonum quod est eius. Se
cundum vero quod amor respicit aut nominat essentiam ipsius habitus, distinguitur in amorem
naturalem, liberalem, & gratuitum. Et est amor naturalis in omnibus entibus iuxta gradum ap-
petitus in eis, vt dictum est: & est etiam in agentibus per voluntatem, principium & origo omnis volun-
tariae actionis, non cessans inclinare voluntatem in actum volendi bonum: sed indeterminate. dicente
Augustino in expositione tituli psalmi. x. Beati quorum. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de
vnoquoque homine etiam male operatur nisi amor: Vnde iste amor in nobis origo est & fundamen
tum amoris liberalis, qui consistit in virtutibus acquisitis: & ex contrario amoris illiberalis & faci-
norosi qui consistit in vitiis. Vnde secundum quod est principium inclinans ad bonum simpliciter, dici
tur Charitas large sumendo charitatem. Secundum vero quod est principium inclinans ad bonum appa
rens & vt nunc, dicitur libido vel cupiditas. Et est idem in radice naturae. vnde dicit Augustinus
ibidem. Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum. Quales impetus habebat ad
mundum, tales habeat ad artificem mundi. Non vobis dicitur nihil ametis: absit: pigri mortui detesta
ti miseri eritis. Amate. Sed quid ametis, videte. Amor dei, amor proximi, charitas dicitur. Amor
mundi, amor huius seculi, cupiditas dicitur: cupiditas refrenetur: charitas excitetur. Et sic ab amo-
re naturali oriuntur ista duo, quasi duae radices virtutum & operum virtutis: & radices vitiorum &
operum vitiorum. Vnde & per distinctionem amoris in amorem qui est in finem: & in eum qui est
ad finem, distinguuntur praecepta legis diuinae in praecepta primae tabulae quae pertinent ad amorem
dei: & in praecepta secundae tabulae quae pertinent ad amorem proximi. Iste amor naturalis in volun
tate dei est vt voluntas est natura: & secundum rationem & ordinem conceptuum nostri intellectus
est quasi praeuius actui volendi elicito a diuina voluntate, inclinans ipsum in bonum quod est ipse: in quod
ipsa semetipsam libere & quasi eligibiliter mouet volendo & amando seipsum. Et quia est so-
lum principium inclinans non mouens, nihil derogat libertati diuinae voluntatis: immo magis est
in firmitatem libertatis. Quae voluntas quasi inclinatur per amorem: & propria quasi electione tenet se
immutabili necessitate concomitante in bono amato. In homine autem & in angelo tempore praecedit
eius inclinatio in bonum ante omnem actum volendi electiuum elicitum ex voluntate angelica aut hu
mana. Vtrum autem actus volendi non electiuus in angelo praecessit primum actum volendi electiuum
uo malus angelus erat obstinatus: & bonus per gratiam confirmatus: de hoc nihil ad praesens. Et quia
iste amor inclinat in modum naturae ad vnum vltimum: ideo comparat Augustinus eum ponderi in gra
uibus & leuibus cum dicit. xiii. libro confessionum capite. ix. Te fruimur requies nostra, locus noster
amor illuc attollit nos: corpus pondere suo nititur ad locum suum: ignis sursum, deorsum lapis
sua loca petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur & quiescunt. Pondus meum amor meus
eo feror quocumque feror. Amor autem liberalis in intellectualibus est: & consistit in habitibus vir-
tutum includentibus in se amorem naturalem, sub modo perfectiori inclinans in bonum simplici-
ter quam secundum quod erat pure naturalis. Et est in homine amor naturalis radix & origo amoris li
beralis & omnium habituum virtuosorum: vt sint habitus virtutum nihil aliud quam determinationes amo-
ris naturalis: quibus determinate inclinat ad bonum secundum quod est finis diuersarum virtu-
tum: & per fines proprios ad finem omnium bonorum communem. in quo consistit beatitudo & fi-
nis virtutum. dicente Augustino de moribus ecclesiae capite, xv. Non arbitror cum de moribus
& vita sit quaestio, amplius esse quaerendum quod sit hominis summum bonum quo referenda sunt omnia
nisi quod habere est beatissimum: id autem solus deus: cui haerere non valemus nisi dilectione, amo Bb25r
re, charitate. Quia si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil omnino esse affirmauerim, nisi summum amo
rem dei. Nam illud quod quadripertita dicitur virtus, ab ipsius amoris vario affectu, quantum intelligo, dicitur. vt Te
perantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur: fortitudo amor facile tolerans omnia propter id quod amatur: iu-
stitia amor soli amato seruiens: prudentia amor ea quibus adiuuatur, ab eis quibus impeditur sagaciter
eligens. Sed hunc amorem non cuiuslibet rei sed dei esse dicimus. Et infra. xxiii. Vt nihil aliud sit bene vi-
uere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum, a quo existit, vt incorruptus in eo amor atque inte
ger custodiatur, quod est temperantiae: vt nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis: nulli alii seruiat, quod est
iustitiae: vigilet in discernendis rebus, quod est prudentiae. Et secundum hoc si virtutem ad amorem comparemus, ni
hil aliud est quam ordo amoris, vel amor ordinatus. Quantum enim ad materiale in virtute & substantiam ha-
bitus, virtus non est nisi amor ordinatus: quantum vero ad formale & completiuum virtus non est nisi ordo amo
ris. Talis autem amor in deo est: quemadmodum & habitus virtutum. secundum modum superius determinatum. Et quia
iste amor secundum diuersas virtutes inclinat ad diuersos fines proprios diuersarum virtutum circa huma-
na bona: in modum eius quod mouetur processiue ad loca diuersa: cuius motus principium, instrumentum pes est
ideo Augustinus hunc amorem comparat pedi. Exponens enim illud Psalmi. ix. In laqueo suo quem absconde
runt comprehensus est pes eorum. dicit sic. Pes animae recte intelligitur amor: qui cum prauus est, vocatur cupi-
ditas aut libido: cum autem rectus, dilectio vel charitas. Amore enim mouemur tanquam ad locum quo tendimus
Amor autem charitatis est virtus gratum faciens, diuinitus infusa: quae est forma caeterarum virtutum diri
gens ipsas in vnum finem vltimum supernaturalem modo supernaturali: cum ex se non dirigant in illum nisi modo naturali
& humnano. Et talis amor est in deo: immo est ipse deus, dicente loannem. in tertia Cano. sua. Deus charitas est.
& in nobis comparatur alis: quia eo ad caelestia volamus.

7 ⁋ Quia ergo arguitur primo quod amor est actio in voluntate: quia notitia est actio in intel-
lectu: Dicendum quod reuera pro actione quandoque sumitur sicut & notitia: vt cum partes imagis in nobis distinguuntur
penes illa tria, mens, notitia, & amor. proprie tamen amor non est actio sed amatio.

8 ⁋ Ad secundum quod est i
passio: quia eius contrarium vt odium, est passio: dicendum quod odium secundum quod est nomen vi-
tii, passio non est, sicut neque amor, nisi ex annexa tristitia: quemadmodum & amor quandoque dicitur passio ex
annexo gaudio vel delectatione.

9 ⁋ Argumentum probans quod sit habitus, simpliciter concedendum est.