Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe62751

Sources:

Bb: Badius1520b

B229v

1
CIrca quintum arguitur quod distinctio & differentia relationum conmunium in deo con
paratur ex comparatione ad easdem vt habent esse in creaturis, Primo sic. Diuina
essentia siue deus & quicquid est in eo, vnum est & idipsum re & ratione sibi
propria, & hoc absque omni pluralitate & distinctione. sed tale cum secundum se cum
ratione sibi propria absque comparatione siue habitudine ad aliud extra appre-
ral henditur quod est differens re: absque omni pluralitate & distinctione apprehenditur.
ergo diuina essentia siue deus cum apprehenditur absque comparatione & habitudine ad aliud extra
differens re: absque omni pluralitate & distinctione apprehenditur. Si autem absque omni pluralitate &
distinctione: ergo & absque pluralitate & distinctione attributorum essentialium & relationum com
munium: quia illarum distinctio & pluralitas apprehendi non potest fine distinctione & pluralitate
nter substantiam, qualitatem, & quantitatem: vt patet ex supra determinatis.

2 ⁋ Secundo sic. Si circa
essentiam diuinam apprehendantur plura distincta, hoc non potest esse nisi tripliciter: quia aut ap-
prehendit illa distincta secundum se & simpliciter: aut per comparationem eorum adinuicem, aut per con-
parationem ad similia re distincta in creaturis. Non primo modo, quia tunc per intellectum non
esset talium distinctio: sed magis illa circa diuinam essentiam distincta inueniret, quod nullus concedit.
Non secundo modo: quia comparabilia debent praecedere comparationem, & actus comparationis semper
praesupponit distinctionem comparatorum. Relinquitur ergo modus tertius vt necessarius.

3 ⁋ Con-
tra, vbi potest esse maior distinctio, & minor. maior est distinctio diuinarum personarum quam attri
butorum aut relationum communium consequentium illa: quare cum illa potest esse in diui-
nis absque habitudine ad aliquid extra, & ista.

4 ⁋ Ad quaestionis huius dissolutionem circa relationes communes fundatas super diui
nam essentiam & attributa essentialia quae sunt quantitas & qualitas, quam supra determinauimus
circa substantiam diuinam & eius attributa generaliter, & etiam ad ampliorem declarationem eo-
rum quae tacta sunt ibi circa distinctionem attributorum & substantiae seu essentiae in deo, est hic
aduertendum, quod ex omnibus quae per proprietatem de deo dicuntur, non est nisi vnicum. scilicet esse siue
ens, a quo deus ipse dicitur & denominatur essentia, quod omnino proprie de ipso dicitur, & est pri
ma & principalis ratio perfectionalis in deo existens, & ad dignitatem pertinens. Substantia enim non
ita proprie de deo dicitur. dicente Augustius vii. de triniitate. ca. iiii. in fine. Sicut ab eo quod est esse appellatur
essentia: ita etiam ab eo quod est subsistere substantiam dicimus, si tamen dignum est vt deus dicatur suba
sistere. Et probato quod hoc non sit dignum, subdit in fine quinti capituli dicens. Et tamen siue essentia di
catur, quod proprie dicitur, siue substantia, quod abusiue, vtrumque ad se dicitur, non relatiue. Intellige quod
vtrumque eorum sic ad sei. i. absolute dicitur, quod neutrum eorum relationem aliquam aut respectum ex suo signi
ficato importat, sicut nec aliquod aliorum absolutorum essentialium in diuinis praeter essentiam sim-
plicissimum conceptum importat, qui primo aspectu de deo concipitur secundum se & absolute: caetera ve
ro important conceptum essentiae sub aliqua ratione determinata concepta circa essentiam ex habitu
dine ad aliquid aliud. Aspiciendo enim ad impositionem nominis substantia in diuinis, super rationem essen
tiae quae absolutissima est rationem determinatam importat sumptam per intellectum ex respectu quem
habet essentia ad caetera quae in diuinis concipiuntur: respectu quorum se habet essentia sicut subie-
ctum & fundamentum. Dicitur enim essentia substantia a subsistendo quodammodo rationibus attributa
libus, idealibus, perfectionalibus, & relationibus, inter quae propria ratio soli deo conveniens perfe-
ctionalis consequens ordine rationis essentiam dei, est diuina immensitas: quae est quaedam diuina quam
titas: vt infra declarabitur. Caetera vero diuina. scilicet & attributa & fundata in illis, nec non & aliae ra-
tiones perfectionales existentes in diuina essentia: ordine quodam rationis in diuina substantia se-
quuntur eius immensitatem, sicut quodammodo in corporalibus ad materiam immediate consequitur
quantitas molis, & mediante illa caetera omnia.

5 ⁋ De caeteris autem consideratis in immensitate diuina
substantiae aduertendum est quod illa sunt rationes ideales, & attributales, & perfectionales: quae inihoc
differunt quod rationes attributales sunt rationes quaedam perfectionales secundariae quasi diuinae naturae siue
essentiae supadditae, & hoc in diuina essentia existentes vnitae, & in diuina notitia siue intelligen-
tia existentes distinctae & plurificatae. Sunt autem rationes perfectionales primariae quasi diuinae essen
tiae primo naturaliter inditae, in duplici genere. Quaedam enim sunt omnino absolutae & genera- Bb230r
les, cuiusmodi est viuere siue vita, sub quo continentur intelligens & volens: siue intelligentia &
voluntas. Quaedam vero sunt omnino respectiuae & speciales, cuiusmodi sunt rationes ideales: quae
non sunt nisi imitabilitates quaedam diuinae essentiae a creaturarum essentiis secundum gradus di-
uersos in naturalibus perfectionibus earundem: quibus essentiae creaturarum per se referuntur
ad diuinam essentiam vt mensurata ad mensuram secundo genere relationis. Et sunt eaedem ra
tiones istae ideales & perfectionales: vt communiter distinguuntur contra attributales: licet inter
se propriis rationibus distinguantur. Dicuntur enim ipsae rationes ideales, rationes perfectiona
les inquantum continentur vnitae in diuina perfectione, siue in diuina essentia vt ipsa perfecta est.
Et per illas ipsa diuina essentia perfecta vt mensura: refertur ad essentias creaturarum: sed per
accidens: quia scilicet ipsae essentiae creaturarum per se referuntur ad diuinam essentiam secundum
suas perfectiones vt mensurata ab illa secundum rationes perfectionales existentes in illa. Ipsae autem
eaedem rationes perfectionales dicuntur rationes ideales inquantum continentur quasi segregatae
& distinctae in diuina notitia siue intelligentia, & hoc in ordine siue habitudine ad essentias crea
turarum, & secundum rationem formae exemplaris, in cognoscendo scilicet per illas creaturarum es
sentias, & secundum rationem efficientis in instituendo illas vt sint aliquid secundum esse essentiae
sub determinato gradu perfectionis in ipsa earum essentia. Omnes enim rationes perfectionales
quibus diuersi gradus perfectionum respondent in creaturis vt perfectionales sunt in perfectio-
ne diuinae essentiae virtute, & vt in vno simplici indiuiso atque indiuisibili continente eas vnitae: quem
admodum in calore si esset separatus, in vno simplici virtute continerentur omnes gradus omnium ca
lorum existentium & natorum existere in materia. praeter hoc quod in calore separato contineren-
tur virtute omnes gradus calorum in vno simplici finito & in gradu finitae perfectionis existen-
te. In diuina vero essentia continerentur virtute in vno simplici infinito & perfectionis infinitae
absque omni gradu, secundum quod alias exposuimus in quaestione secunda. xiiii. Quodlibet. Eaedem ve
ro rationes quae vt in diuinae essentiae perfectione sunt vnitae: sunt rationes perfectionales & prin-
cipia formalia in mensurando perfectiones creaturarum: vt autem actione sunt in diuina notitia vt
in apprehendente & distinguente eas & plurificante, sunt rationes ideales, & principia exemplaria
in instituendo perfectiones creaturarum in esse essentiae, & hoc priusquam secundum rationes illas fiant ipsae
essentiae creaturarum in esse actuali. Quarum distinctionem re vera nec intellectus diuinus circa per
fectionem diuinae essentiae apprehenderet vt plures secundum rationem, nisi in habitudine ipsius diui-
nae essentiae ad distinctionem realem ipsorum creabilium imitantium secundum diuersos gradus perfectio-
nis suae perfectionem diuinae essentiae. Non quod idea secundum diuinam considerationem aut nostram, limi
tationem aliquam importet, etiam per comparationem ad veram limitationem existentem secundum gradus in
essentia creaturae, secundum quam quaelibet creatura suam ideam existentem in deo imitatur: licet ali
qui hoc dicant: immo tota perfectio diuinae essentiae infinita includitur in ratione cuiuslibet ideae,
& tota perfectio diuinae essentiae est idea cuiuslibet creaturae: licet non nisi ratione illa qua conti
net virtute perfectionem quae propria est cuique creaturae, & quae considerantur in ipsa perfectione di-
uinae essentiae in habitudine ad quancumque creaturam. Aliter enim falsus esset omnis intellectus idea
rum, & similiter omnis sermo de ideis: quia omnis sermo & intellectus comprehendens in deo ali
quid limitatum, falsus est. Vnde & quaelibet essentia creaturae perfectionem diuinae essentiae imitatur
secundum modum suum diuersimode, non propter aliquam diuersitatem ex parte dei, neque secundum rem-
neque secundum rationem considerationis dei aut nostri: sed solummodo propter diuersitatem realem ex
parte essentiae ipsius creaturae. & hoc quemadmodum etiam in producendo creaturas, & in guber-
nando productas, deus se habet ad illas secundum vnam dispositionem: licetiillae ad deum non se ha
beant secundum vnam dispositionem: sed secundum diuersas, vt. dicit. x. Propositio de causis. Et sic idea neque
secundum considerationem nostram, sicut neque secundum considerationem dei, aliquam limitationem impor-
tat, etiam in comparatione ad veram limitationem in creaturis: licet ipsa nominet respectum ad li-
mitatum. Vnde non dicitur quod in deo alia sit idea equi, alia hominis, neque secundum aliam rationem idea
lem dicitur homo factus, & secundum aliam equus: nisi quia essentia diuina continens virtute omnes
rationes perfectionales creaturae, alio respectu comparatur ad essentiam hominis, alio vero ad es-
sentiam equi, & hoc ex eo solo quod comparatur ad aliud & aliud: sed hoc non habendo in se illos
respectus abextra: sed solummodo adextra: vt videlicet non quia essentiae creaturae extra sunt aliae &
aliae, ideo ideae in deo sint aliae & aliae, quasi alietas essentiarum creaturae extra, sit causa alieta-
tis idearum in deo: sed potius econuerso essentiae creaturarum extra sunt aliae & aliae: quia ideae
earum quas imitantur sunt aliae & aliae: licet alietas idearum non accipiatur per intellectum etiam
diuinum nisi in ordine ad alietatem essentiae creaturae. Imitantur dico non tam in essendo quam in Bb230v
cognoscendo. In essendo: quia essentia creaturae ex hoc est essentia quod est ideatum: quemadmodum per
imitationem diuinae essentiae & illud quod non est tale scilicet quod non habet diuinam essentiam vt ideam si-
bi respondentem, quam imitatur vt formam exemplarem & rationem perfectionalem, purum nihil est &
non intelligibile, nec res alicuius praedicamenti. In cognoscendo autem, quia creaturae non cogno
scuntur a deo nisi quia cognoscit se imitabilem ab illis: nec potest se intelligere imitabilem ab il-
lis nisi simul cointelligendo illas: non in seipsis: vt obiecta causantia in deo suam notitiam: sed in
sua imitabilitate existente in deo: vt illa quae sunt creata a notitia quam deus habet de ipsis. Noti-
tia enim dei de creaturis non est causata ab illis: sed potius causatiua illarum. dicente Auicen.
lib. viii. metaph. c. xlvii. Ipse intelligit res simul vt non per eas multiplicetur: sed quod siuunt formae
earum ab eo intellectae. Vt scentias quod intentio intellecta aliquando accipitur de re quae est: sicut con
tingit cum nos sentimus de caelo per considerationem & sensum formam eius intellectam. Et ali-
quando forma intellecta non sumitur de his quae sunt: sed econuerso: sicut omnes intelligimus
formam artificis quam adinuenimus, & deinde forma intellecta mouet ad hoc vt sit in opere. lgitur
non quia fuit ipsa, deinde intelligimus eam: sed quia intelligimus sit ipsa. Talis ergo est compa
ratio quod est ad primum qui est necesse esse: quia ipse intelligit suam essentiam: & quicquid facit de-
bere esse sua essentia. Sequuntur ergo formam suam intellectam formae secundum quod sunt: & ab ista
scientia fiuit esse secundum ordinem quem intelligit. &. c. xlviii. Nemo autem putet quod intellecta apud
eum habent formas & multitudinem, ideo multitudo formarum quas intelligit sit pars essentiae
suae. Hoc ergo quod intelligit suam essentiam, causa est intelligendi illud quod est post suam essentiam.
Suum ergo intelligere eius quod est post suam essentiam, causatum est eius quod est intelligere suam
essentiam. Et non est relatio alicuius eorum ad ipsum nisi secundum quod ex rebus est non in eo: sed
hoc quo ad causalitatem notitiae, non autem quo ad esse essentiae earum, in quibus in diuina co
gnitione constituitur mundus archetypus ab aeterno in mente fluens per diuinam notitiam de
perfectione diuinae notitiae: qui ex tempore fluxit secundum dispositionem diuinae voluntatis in esse exi-
stentiae. Licet philosophi ponentes mundum fuisse ab aeterno, dixerunt ipsum fluxum eius in es
se existentiae processisse ex sola diuina notitia necessitate naturae & perfectionis illius assistente
beneplacito voluntatis eius, & hoc secundum modum quo ponimus illum fluxisse ab illo in esse es-
sentiae. dicente Auicen. lib. ix. metaph. c. xxxvi. Omne autem esse quod est ab eo, non est secundum viam
naturae ad hoc vt esse omnium sit ab eo non nisi per cognitionem: nec per beneplacitum cum sit
pura intelligentia quae intelligit seipsam vt esse omnium sequitur ab eo, eo quod euentus omnium
sit ab eo, sic quod sua essentia est sciens quod sua perfectio & sua excellentia est vt fiuat ab eo bonitas.
& hoc est de concomitantibus suam gloriam. Omnis autem scientia quae scit quod prouenit ex ea
nisi admiscetur ei impedimentum aliquod: placet ei id quod prouenit ex ea: & ex hoc quod intelligit
sequitur ordo bonitatis in esse: & intelligit qualiter est possibile, & qualiter est elegantius proue
nire esse totius secundum iudicium sui intellectus. Quia igitur ideae in deo causalitatem omnimodam
habent super res quarum sunt formae in constituendo illas in esse essentiae & existentiae, & hoc
secundum rationem causae formalis exemplaris: idcirco respectus ideae ad ideata non est penes genus relationis
quod est inter mensuram & mensuratum: sed potius penes primum quod est inter producentem & produ
ctum. Non enim idea mensura est ideati inquantum est idea distincte existens in intellectu diuino:
sed potius est principium productiuum illius: & mensura illius est inquantum est ratio perfectio-
nalis vnite existens in essentia diuina. Sedenim ex perfectione diuina prouenit quod a ratione idea
li in deo fiuit in esse essentiae primo essentia creaturae, & secundo mediante dispositione diuinae vo
luntatis in esse existentiae, & vtrobique secundum determinatum & limitatum gradum perfectionis.
Et quia Peripatetici non distinguunt fluxum creaturarum in esse existentiae ab illo qui est in esse es-
sentiae, ideo etiam quia ille qui est in esse essentiae est ab aeterno: posuerunt etiam illum qui est in
esse existentiae, processisse a deo ab aeterno, & solo ordine naturae diuinam perfectionem praeces-
sisse existentiam creaturae sicut praecessit & eius essentiam. dicente Auicecen. vbi iam supra. Sed Stoi-
ci in hoc verius sentientes distinguunt vnum fluxum ab altero, ponentes vnum fuisse ab aeterno
& alterum ex tempore, & secundum a primo sicut exemplatum ab exemplari, siue ab exemplo. dicen-
te Platone in primo Timaei. Perspicuum est quod iuxta syncerae & incommutabilis proprietatis exemplar
mundi sit instituta molitio: imago est vt opinor alterius. Et quomodo hoc, clare explicat in prin
cipio secundi dicens. Mens cuius visus contemplatioque intellectus est: idearum genera contempla
tur intelligibili mundo: quae ideae sicut ibi sunt animalia, sic deus in hoc opere suo sensibili diuersa
animalium genera statuit esse debere. Boethius autem imitator Platonis libio i. de conso. de eodem
in metro suo sic ait. Forma boni liuore carens tu cuncta superno Ducis ab exemplo: pulchrum Bb231r
pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formans, Perfectasque iubes perfecta ab-
soluere partes. & lib. i. de triniitate. c. iii. dicit. Ex his formis quae praeter materiam sunt ideae aeternae
istae formae veniunt quae sunt in materia & corpus efficiunt. & hoc vt ibidem dicit Commntatorem qua
dam exempli ab exemplari conformatiua deductione. Nam formis quae in corporibus sunt, abutimur
formas vocantes dum imagines sunt. Assimilantur enim formis his quae non sunt in materia con
stitutae. Appellant autem Plato & Boethius ideas rerum essentias in diuina notitia vt quaedam ob-
iecta cognita comprehensas, quae secundum rem sunt aliae a diuina natura, & hoc aliter quam nos iam locu
ti sumus de ideis: appellando scilicet ideas rationes cognoscendi illas quae secundum rem sunt eaedem
cum natura diuina. Et sunt duo modi rationum in arte diuina. Quarum vna est ratio cognoscendi
illa quae sunt extra, & non obiectum cognitum, aut in esse institutum de qua plane loquitur Au
gu. vi. de triniitate. c. vlti. loquens de verbo sic inquiens. Ars quaedam est omnipotentis atque sapientis dei plena
omnium rationum viuentium incommutabilium: & omnes vnum in ea, sicut & ipsa vnum de vno, cum quo vnum.
Alia vero est ratio cognoscendi & essendi illorum quae sunt extra, & obiectum cognitum atque
in esse essentiae institutum de qua dicit super Ioan. sermone primo sic. Faber qui facit arcam primo
in arte arcam habet. Si enim in arte arcam non haberet: vnde illam fabricando proferret: & infra.
Sic fratres charissimi sapientia dei per quam facta sunt omnia. secundum artem continet omnia antequam
fabricaret omnia. Constat autem quod ratio quae est arca in arte, est quoddam obiectum cognitum in-
stitutum ab arte. Constat etiam quod rationes illae quae sunt vnum in arte sicut & ipsa ars cum eo cuius
est: est ratio cognoscendi & essendi tantum. Et (vt dicunt aliqui) in hoc conueniunt rationes attribu-
tales cum idealibus & perfectionalibus: quia. scilicet non distinguuntur rationes attributales siue di-
uina attributa, puta bonitas & sapientia secundum intellectum creatum & increatum, a diuina essen-
tia, aut inter se, nisi considerata sint in comparatione ad illa quae eis respondent in creaturis extra
vt sunt creaturae, essentia, bonitas, & sapientia, sicut nec ideae siue rationes ideales aut perfectiona-
les quae incidunt cum ideis, licet quoquo modo aliter & aliter. Quia (vt dicunt) ideae non consideram
tur, vt tactum est iam secundum intellectum creatum aut increatum, ex ordine siue in ordine & com
paratione ad illa quae eis per conformitatem respondent in creaturis vt exemplata exemplari, nisi
secundum rationem cuiusdam limitationis, eo quod in animali (vt dicunt) non responderet quaelibet idea
ideato sicut proprium exemplar proprio exemplato. Attributa vero non considerantur secundum intelle-
ctum creatum & increatum similiter ex ordine siue in ordine & comparatione ad illa quae eis per
conformitatem respondent in creaturis: sed considerantur absque omnis limitationis ratione: quia omnes
perfectiones quae in ipsis creaturis super ipsarum creaturarum essentias consideratae pertinent ad di-
gnitatem simpliciter: deo attribuuntur per quandam eminentiam: vt secundum beatum Dionysium. Deus non
solum sit dicendus bonus & sapiens: sed superbonus, & supersapiens & caetera huiusmodi. Propter quod etiam
(vt dicunt) non sunt in deo attributa sub ratione exemplaritatis aut alicuius causalitatis respe
ctu illorum quae eis respondent in creaturis: sicut sunt ideae secundum praetactum modum. Dicitur
enim deus bonus & sapiens & caetera huiusmodi absque eo quod sit aut intelligatur vllo modo cau
sa in creaturis talium sibi respondentium: cuiusmodi sunt bonitas, & sapientia in creaturis. Et ta
men vt dicunt talium perfectionum distinctio in diuinis inter se aut ablessentia, aut pluralitas eo-
rundem, aut omnino esse eorum in diuinis super essentiam aut praeter essentiam non potest acci-
pi in deo per intellectum circa diuinam essentiam, nisi apprehendendo eas circa diuinam essen
tiam in habitudine seu comparatione & ordine ad consimilia eis respondentia, quae in creatu-
ris differunt secundum rem & inter se & a creaturarum essentia. Quia vt dicunt, & secundum
quod tactum est in argumentis: non potest intellectus quicunque circa vnum & idem re plures
rationes quascunque concipere, aut illud sub pluribus rationibus apprehendere nisi per habi-
tudinem & comparationem ad aliqua illis correspondentia plura & distincta secundum
rem. Vt tamen vnum & idem sint re verum & bonum in eodem, nunquam intellectus compre-
henderet aliam esse rationem veri & aliam boni: nisi ex habitudine & comparatione illius
vnius ad diuersas potentias animae re distinctas, habentes actus re diuersos & distinctos, qua-
rum sunt per se obiecta. Et sic secundum istos in diuinis substantia, quantitas, & qualitas,
non possunt apprehendi vt plura & diuersa inter se secundum rationem nisi in habitudi-
ne ad substantiam, quantitatem, & qualitatem, quae sunt re plura & diuersa in creaturis.
Et eadem ratione vlterius identitas, aequalitas, & similitudo fundatae super substantiam, quan-
titatem, & qualitatem in diuinis nequaquam possunt apprehendi vt plura & diuersa inter se se-
cundum rationem nisi in habitudine ad identitatem, aequalitatem, & similitudinem, quae sunt re Bb231v
plura & diuersa, fundatae super substantiam, quantitatem, & qualitatem re plura & diuersa existen-
tes in creaturis.

6 ⁋ Dico autem partim concordando cum praedictis, & partim discordando ab
isdem, quod quandocumque in eodem quod non est nisi vnum, & idipsum re, quando ad se dicitur, & ab
solute & secundum se consideratur, est aliqua pluralitas & distinctio siue diuersitas vel secundum
rem vel secundum rationem, illa non est nisi in habitudine & comparatione quadam illorum plurium
sed non est in habitudine ad diuersa secundum rem extra illis respondentia: sed sufficit quod sit in ha
bitudine vel ipsorum inter se, vel ipsorum ad aliqua alia plura & diuersa secundum rem, siue intra.
siue extra. Puta cum natura deitatis sit vnum & idipsum absolutum dictum ad se, in ipsa est
pluralitas & distinctio personarum secundum rem ex habitudine & comparatione illarum inter se:
non autem ad aliqua distincta diuersa secundum rem illis correspondentia. Pater enim & filius sunt in
diuinis ex natura rei, non autem ex aliqua consideratione rationis aut intellectus, & hoc ex so-
la mutua habitudine eorum adinuicem distincti, non autem ex aliqua habitudine ad patrem &
filium qui sunt in creaturis vt aliqua alia diuersa secundum rem existentia in creaturis. In ipsa etiam
diuina essentia est pluralitas & distinctio idearum secundum rationem ex habitudine sola ad cor-
respondentia eis in creaturis extra. In ipsa etiam est pluralitas attributorum atque distinctio, nec
non & relationum communium, de quibus est quaestio. Quorum pluralitas & distinctio si non es-
set nisi ex habitudine ad correspondentia eis in creaturis, tunc non esset omnino alius modus
distinctionis illorum & idearum, nec esset alia bonitas in deo quam idea bonitatis existentis in creaturis,
etiam si ideae considerarentur secundum rationem cuiusdam limitationis: non sic autem attributa.
non obstante ratione quae iam contra hoc adducta est secundum praedictos: quod scilicet rationes attri
butorum excessiue & per modum cuiusdam supereminentiae sunt in deo. Esse enim bonitatem
per supereminentiam in deo respectu ipsius quod ei respondet in creaturis, non repugnat rationi
exemplaritatis. Bonitas enim & sapientia quae sunt in creaturis imitantur quadam peregrina
similitudine bonitatem & sapientiam existentes in deo, sicut essentiam dei quadam peregrina
similitudine imitantur essentiae creaturarum: licet quaedam similitudine maiori & quaedam mi-
nori: prout dicit Augu lxxxiiiiii quods qed ii. Multis modis dici possunt res similes deo. Aliae secundum vit
tutem & sapientiam factae: quia in ipso est virtus & sapientia non facta. Aliae inquantum solum
viuunt: quia ille summe & primitus viuit. Aliae inquantum sunt: quia ille summe ac primitus est.
Et ideo quae tantummodo sunt: nec tamen viuunt aut sapiunt: non perfecte sed exigue sunt ad si-
militudinem eius. Omnia autem quae viuunt & non sapiunt, paulo amplius participant similitudi
nem. lam porro quae sapiunt, illa similitudine proxima sunt: vt in creaturis nihil sit propinquius.
Et sic sicut deus non dicitur idea nisi ex habitudine sicut causa exemplaris ad ideatum in cogno-
scendo & producendo ideatum secundum praedictum modum: sic non est dicendus bonus aut sapiens nisi ex ha-
bitudine sicut causa exemplaris & idealis ad bonitatem aut sapientiam quae est in creaturis, quod
falsum est. Falsa est etiam differentia quam quo ad hoc nituntur assignare inter rationem idealem &
attributalem, siue inter ideam & attributum: videlicet quod idea in deo non consideratur nisi secundum
rationem cuiusdam limitationis, non sic autem attributum, quoniam in deo nulla limitatio omni-
no considerari potest nisi intellectu falso & erroneo: sicut iam dictum est supra. Et quod dicunt quod
immo: quia aliter non responderet propria idea proprio ideato: vt scilicet in deo alia sit idea ho
minis, alia equi: hoc falsum est. Absque enim omni limitatione in ratione ideae in deo respondet pro
pria idea proprio ideato, & alia est idea hominis & alia equi. Quia quod propria idea respondeat
proprio ideato, & alia sit idea vnius ideati & alia alterius, hoc non est quia aliae & aliae limita-
tioni in essentia creaturarum respondeat alia & alia limitatio in ideis: Tunc enim gradus esset
ponere ex parte dei in perfectione idearum, sicut sunt gradus perfectionis in essentiis creaturarum:
quod erroneum est dicere: sed hoc est idcirco quod idea non est omnino in deo nisi ex habitudine ad
essentiam creaturarum: & solummodo in deo est alia & alia idea alterius & alterius, quia alia &
alia est perfectio in essentia vnius creaturae & alterius, respectu cuius idea habet rationem idealem.
Per hoc enim ratio perfectionalis vna & eadem in perfectione essentiae deitatis est. Ex hoc autem est
alia & alia idea in diuina notitia: quod est ad aliam & aliam perfectionem existentem in alia & alia essen-
tia creaturae. ita quod si amoueas alium & alium gradum perfectionis in creaturis: vt contingit plaerumque
in illis quae sunt sub eadem specie specialissima: creaturis diuersis non respondent diuersae ideae
in deo. Licet enim secundum aliam ideam factus sit homo & secundum aliam equus: non ta-
men secundum aliam & aliam ideam factus est vnus equus & alius, secundum quod hoc alias declaraui-
mus in quadam quaestione de Quolibet.

7 ⁋ Dico ergo quod postquam ita est quod distinctio attributorum
si non accipiatur nisi in habitudine ad respondentia eis in creaturis, sicut accipitur distinctio Bb232r
idearum, ipsa attributa sunt ideae quaedam, eo quod non potest dici quod differunt sicut limitatum &
illimitatum, nec occurrit alia differentia inter illa assignanda, nisi forte illa quae iam inferius
assignabitur. & hoc clare falsum est. Necesse est ergo ponere attributa esse in deo: & distingui
abinuicem absque omni habitudine ad aliqua eis respondentia in creaturis: prout superius de-
terminauimus loquendo de attributis. Et per eundem modum dicendum est in deo poni relationes
communes: & distingui inter se absque omni habitudine ad illa quae respondent eis in creaturis, de
uo quaerit quaestio proposita.

8 ⁋ Quod videtur sentire Augustinus vbi docet quod intelligimus deum esse ve A
rum, bonum, & caetera talium, non reflectendo aciem mentis ad illa quae correspondent eis in creaturis,
sicut ad nebulam phantasmatis: sed potius abstrahendo illa ab eis. Octauo enim de triniitate. ca. iii. dicit
sic. Est trinitas deus vnus, solus, magnus, verus, veritas: quem si cogitare conamur, nullus cogitetur
per locorum spatia contactus aut complexus: sed quicquid tale occurrerit sine vlla dubitatione re-
spuatur. lta enim respuetur omne corporeum. In spiritualibus autem omne mutabile quod occurrerit:
non putetur deus. Vbi paucis interpositis quae inferius iam apponentur, sequitur. Ecce, vide si po
tes, deus veritas est, noli quaerere quid sit veritas. Statim enim occurrent caligines imaginum & ne-
bula phantasmatum, & perturbabunt serenitatem quae primo ictu defluxit cum diceretur veritas. Ec-
ce in ipso primo ictu quo velut coruscatione perstringeris cum dicitur veritas, mane si potes: si
non potes relaberis in ista solita atque terrena. & sequitur. c. iiii. Ecce verum: vide si potes: non amas
certe nisi bonum. Et post pauca enumeratis pluribus bonis particularibus pertinentibus tam ad mo-
res quam ad naturam & vsum rerum naturalium, in summa recolligens omnia: subdit dicens. Quid pluratus
bonum hoc & bonum illud, vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis non alio bono bonum: sed bo
num omnis boni. & infra sequitur. Cum itaque audis bonum hoc & bonum illud, quae possunt alias dici
etiam non bona: si poteris sine illis quae participatione boni bona sunt prospicere ipsum bonum
cuius participatione bona sunt. Simul enim & ipsum intelligis cum audis hoc aut illud bonum. Si er
go poteris illis detractis per se ipsum prospicere bonum, prospexeris deum. Sicut autem hoc dicit de ve
ro & bono, similiter intellige & de caeteris attributis: atque aduerte quod dicit. Si ergo poteris illis subtra
ctis per se ipsum prospicere bonum: prospexeris deum. Et vide an verum esse poterit quod de deo quod verus sit
bonus, sapiens, aut aliquod aliorum huiusmodi, non prospicitur in ipso nisi ex habitudine ad similia
illis correspondentia in creaturis. Certe nequaquam: immo habitudo ad illa impedit (vt dicit) ne sere-
ne in deo conspici possint. Quia si in deo conspici poterunt absque dicta habitudine: poterit ergo simili
ter conspici & illorum distinctio abinuicem & ab essentia: atque eorum pluralitas absque omni habitu
dine dicta. Dico quantum est ex parte illorum vt cognoscibilia sunt in deo & de deo, & quantum
est ex parte intellectus diuini: licet forte non quantum est parte intellectus nostri non simpliciter
sed solummodo pro statu communi vitae praesentis, in quo intellectus noster se habet ad manifestissi-
ma naturae, cuiusmodi sunt illa cognoscibilia de deo quantum est ex parte illorum, sicut se habet ocu
lus vespertilionis ad lucem solis: vt dicitur in secundo Metaph. Eorte enim nihil quod dei est, siue essen
tia, siue vita, siue bonitas, siue sapientia, siue intellectus, siue voluntas, siue generatio, siue spiratio, siue
paternitas, siue filiatio, siue quodcumque aliud absolutum aut relatiuum pro statu communi vitae praesentis potest
intelligi ab intellectu nostro etiam sub ratione attributi generalissimi nisi in habitudine ad sibi
correspondens in creaturis: quemadmodum ab initio nullum illorum apprehendere potest de
deo nisi quadam manuductione a similibus illis correspondentibus in creaturis. Et sic a diffe-
rentia reali in creaturis procedit differentia rationis in attributis: econtrario illi quod dictum est iam supra
de differentia idearum & ideatorum. Nec est in hoc vlla differentia in apprehensione illorum quae sunt
absoluta & essentialia, & eorum quae sunt relatiua & personalia: quia quo ad omnia haec in creata natura con
spicimus quid de increata sentire debeamus: vt dicit Ricar. i. de triniitate. c. iii. Est tamen ad hoc signum no-
tissimum, quod omnia illa quantum est de se absque dicta habitudine ab intellectu nostro sunt cogno
scibilia quantum est ex parte naturae ipsius: hoc videlicet, quod quanto ea quae simpliciter di-
gnitatis sunt in creaturis, maiori abstractione & separatione ab eisdem intelligimus: tanto ma-
gis syncerae cognitioni diuinorum appropinquamus. Quanto etiam intellectum nostrum a sensi-
bus & sensibilibus abstrahimus amplius, & a nebulis phantasmatum & affectione seu amore cor-
poralium sequestramus seu depuramus: aptior fit ad intelligendum diuina. dicente Augusti
no de loanne euangelista in exponendo illud, In principio erat verbum, in principio super Ioan.
Nisi transcenderet omnia quae creata sunt, non perueniret ad eum per quem facta sunt omnia.
Debet autem abstractio diuinorum intelligibilium quae ex creaturis cognoscuntur, & simili-
ter ipsius intellectus debentis illa intelligere, fore tanta: vt sint absque omni habitudine ad creata. Non
solum enim debent a conditionibus creaturarum sequestrari: sed per abnegationem se habere ad illas. Bb232v
Non enim sola sequestratio dictorum sufficit, sub quali intellectus noster intelligit vniuersale per
abstractionem conditionum particularium a rebus intellectualibus, & etiam a seipso, intelligendo scilicet po
num simpliciter non cointelligendo hoc vel illud: sed etiam requiritur abnegatio omnium eorum quae
sunt in creaturis ab ipso quod intelligendum est de deo, intelligendo scilicet bonum simpliciter, non solum omit
tendo per intellectum hoc & illud: sed abnegando etiam, & dicendo quod non est hoc nec illud, nec
simpliciter aliquid eorum quae sunt in creaturis. Vnde de tali abnegatione dictum est iam secundum
Augustinum. Est trinitas vnus deus &c. vbi sequitur continue interpositum quod iam omissum est.
Non enim paruae notitiae pars est cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam scire
possimus quid sit deus, possimus iam scire quid non sit. Non enim est certe nec terra nec caelum, nec
quasi terra aut caelum: nec tale aliquid quale videmus in caelo, nec quicquam quale non videmus, & est
forte in caelo, nec si augemus imaginatione cognitionis lucem solis quantum potest, siue quo sit ma
ior siue quo sit clarior millesies tantum aut innumerabiliter: neque hoc deus est. Nec sicut cogitantur
angeli mundi spiritus caelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium qui seruiunt deo mutantes atque
versantes, nec si omnes cum sint milia milium in vnum collocati vnus fiant, nec tale quid deus est. Nec
si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitatione difficillimum est. Si autem ali
quis tali abnegatione facta conatur omne quod creatum est transcendendo, aliquid eorum quae ipse deus
est comprehendere: hoc non potest fortasse vllo modo intellectu coniuncto corpori quod corrumpitur
& aggrauat animam adhuc pro statu vitae praesentis, nisi in habitudine ad aliquid simile illi correspon
dens ei in creaturis: a quo attributa dicuntur quasi a creaturis deo tributa. Quod tamen proculdubio po
test intellectu separato a tali corpore, & depurato ab omni affectione carnali & nebula phantasma
tis: & hoc vel per mortem vel per auersionem omnimodam a sensibus corporis: vt contingit in eestasi.
Aliter enim sine intellectu & notitia creaturae non posset esse beatus, cum nihil intelligatur ex habi-
tudine ad creaturam nisi cointelligendo ipsam creaturam. Istud autem falsum est, dicente Augustinus
v. confes. c. iiii. Infelix ille homo qui scit illa omnia, te autem nescit. Beatus autem qui te scit etiansi
lla nescit. De vtroque autem modo separationis intellectus a corpore in diuina visione loquitur Au
gust. lib. de videndo deum exponens illud Exod. xxxiii. Non videbit me homo & viuet & illud Apostoliu
ii. Corin. xii. Scio hominem raptum &c. dicens. Beatus est qui audiuit ineffabilia verba quae non li-
cet homini loqui: vbi adeo facta est ab huius vitae sensibus quaedam intentionis auersio, vt siue in cor
pore siue extra corpus fuerit id est vtrum in vehementiori ecstasi mens ab vita in aliam vitam fuerit alienata
manente corporis vinculo: an omnino fuerit resoluta: vt in plena morte contingit: nescire se di
ceret: quia necesse est abstrahi ab hac vita mente: quando in illius ineffabilitatem assumitur. Et non
sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis vt sepelienda cadauera remanerent, etiam
istam excellentiam reuelationis fuisse concessam. De tali ergo intellectu humano sic auerso, & si-
militer de quolibet intellectu humano plene beato & praecipue diuino: Dico quod attributorum distin
ctionem & per consequens relationum communium distinctionem fundatarum in illis in diuina essentia in
telligere potest absque omni habitudine ad consimilia illis correspondentia in creaturis. Pertinet
enim omnium illorum notitia ad visionem beatam essentialem. In quo omnino differunt rationes at-
tributales a rationibus idealibus: quae a nullo intellectu omnino & in nullo statu intelligi pos-
sunt absque habitudine ad correspondentia illis in creaturis.

9 ⁋ Quod ergo arguunt primo in contrarium, quod praedictorum esse aut eorum plurali
tas seu distinctio in deo ac pi non possunt per intellectum siue creatum siue increatum circa diuinam
essentiam nisi apprehendendo illa in habitudine ad consimilia respondentia illis in creaturis, quae
in illis sunt re differentia: quia essentia dei siue ipse deus & quicquid in ipso est, vnum est & id
ipsum re simplici & ratione quae propria est ei ex se absque omni distinctione & pluralitate: & ideo
cum absque habitudine ad alia apprehenditur, sub illa sola ratione apprehenditur: & ideo absque omni plu-
ralitate & distinctione: Dico quod verum est si absque omni habitudine omnino ad aliud apprehende-
retur. In deo enim propter suam simplicitatem nihil pure & omnimode absolutum absque omni habitu
dine ad aliud potest plurificari aut distingui, aut esse plurificatum aut distinctum: sed si in ipso sit
plurificatio aut distinctio aliqua, illa necessario fit non absque habitudine ad aliud, vel secundum rem
vel secundum rationem, vel quod est extra in creaturis, vel quod est intra in diuinis: vt iam dictum est & expo
situm supra loquendo de attributis. Vnde dico quod esse attributorum & relationum conmunium in di
uinis & pluralitas atque distinctio est secundum rationem per habitudinem ad aliud: & hoc non neces-
sario ad correspondentia illis extra: vt quidam dicunt: sed potest fieri ex habitudine eorum quae sunt
intra in diuinis, comparatorum inter se vel ad personarum emanationes. Attributa enim solam diuinam Bb233r
essentiam nominant. Sub quibus rationibus determinatis substantiae quantitatis & qualitatis scilicet magnitu
dinis bonitatis & sapientiae & huiusmodi, quae circa essentiam concipiuntur, non nisi ex quaedam habitudine illorum ad quaedam
alia, & secundum diuersitatem huiusmodi rationum, non secundum aliquam diuersitatem absolutam in essentia diuina quae est
aliorum fundamentum, habent esse, plurificari, atque distingui attributa. Nec oportet quod concipiantur in habi
tudine ad extra differens secundum rem: immo sufficit quod concipiantur in habitudine adintra: et ad indiffe
rens secundum rem, differens vero sola ratione. Est enim in diuinis (vt dictum est) vnicum tantum mere absolutum ratio-
ne significati & nominis significantis conceptum absque omni habitudine secundum esse siue essentiam. Substantia ei
licet ratione significati sit mere absolutum: ratione tamen impositionis ipsius nomins importat habitudinem ad illa
quibus subsistit, vt iam dictum est supra: et significat essentiam sub ratione, propria substantiae quae est secundum
se existere: accepta ex habitudine eius ad attributa existentia in illa: et ad omnes rationes perfectionales
atque ideales vt est subsistens illis, a qua & denominatur substantia. Inter quae considerata in diuina substam
tia primum est quantitas siue magnitudo quae inest substantiae: & mediante illa caetera omnia secundum
iam superius dicta. Diuinae enim substantiae ratione qua est increata, convenit quod sit immensae magnitudinis: & ratio
ne qua est immensae magnitudinis conveniunt ei quaecumque sunt dignitatis & perfectionis simpliciter, siue in
ueniantur in creaturis siue non. Et sic in propriis suis conceptis ex habitudine seu comparatione eo
rum per intellectum inter se distinguuntur substantia et quantitas: inquantum substantia quantitati
subsistit: & quantitas substantiae insistit: et per eundem modum distiguuntur a substantia et quantitate caetera
diuina in diuinis considerata: et hoc ratione vna illis communi, inquantum substantia mediante quantitate illis suba
sistit: et illa eidem insistunt: quae propriis rationibus ex habitudine eorum inter se distinguuntur absque omni
habitudine adextra. Deitas enim sub ratione scientiae notitiae aut sapientiae concipitur ab intellectu in ha
bitudine ad seipsam conceptam sub ratione scibilis aut scientis: et econuerso: sicut eadem deitas con
cipitur ab intellectu sub ratione paternitatis in habitudine ad seipsam conceptam sub ratione filia-
tionis et econuerso: licet in hoc sit differentia duplex. Prima, quod relationes sunt illae habitudines: non
sic autem relationes caeterorum quae sunt in diuinis absoluta. Secunda, quod in diuinis paternitas et fi
liatio sicut pater et filius: et vniuersaliter relationes ac habitudines notionales habent esse, & distin
gui a natura rei, non autem a consideratione intellectus, a qua in diuinis habent solummodo esse
et distingui rationes caeterorum. Et sic intellectus concipit in diuinis diuersos respectus relationum
notionalium ex habitudine illarum inter se: quarum distinctionem inuenit operatam a natura rei:
sed non operatur. Concipit autem diuersas rationes attributales ex habitudine illorum inter se: quorum di
stinctionem non inuenit operatam a natura: sed ipse illam opeatur: et hoc quemadmodum ipse operatur rela-
tiones respectuum alicuius ad seipsum secundum primum modum identitatis: et hoc absque omni habitudine ad
aliquid extra: quemadmodum etiam concipit respectus diuersos relationum conmunium inter duas personas, puta
identitatum, aequalitatum, et similitudinum mutuarum inter patrem et filium. Non enim identitatem, aequalita
tem, et similitudinem quibus pitir est idem aequalis et similis filio et econverso: oportet apprehendere in ha
bitudine ad aliquam identitatem, equalitatem, et similitudinem quibus aliquae creaturae sibi sunt eaedem aequales et si
miles: maxime quia non est inuenire relationes cones similes et correspondentes in creaturis: quia super idem nu
mero in creaturis non fundantur plures identitates aut aequalitates aut similitudines inter diuersa supr
posita, sicut fundantur in diuinis inter distinctas personas per earum habitudinem mutuam secun
dum superius determinata. Et secundum hunc modum distinguit intellectus in diuina essentia ratio
nem boni: et concipit eam ex habitudine illius ad rationem voluntatis in eadem: et econverso: & similiter
rationem veri ex habitudine illius ad rationem intellectus: et econverso. Et ex hoc vlterius cum in deo vnum et idem re
sint verum et bonum, intellectus circa diuinam essentiam apprehendit aliam rationem veri et aliam rationem
boni, non necessario ex habitudine, & comparatione illius vnius ad diuersas potentias animae re distin-
ctas habentes actus re diuersos et distinctos quorum sunt per se obiecta: nec ex comparatione ad
bonum et verum quae in creaturis sunt diuersa secundum rem: sed sufficienter comprehendit il-
las diuersas et distinctas ex habitudine ad diuersas rationes intellectus et voluntatis: et sic ad di-
uersas rationes dissimiles omnino: quemadmodum et in diuinis sumitur omnis distinctio attribu
torum: nequaquam autem ad rationes similes: quemadmodum a rationibus similibus deo attribuuntur
a creaturi: puta bonitas a bonitate: veritas a veritate: pulchritudo a pulchritudie: et sic de caeteris.
Et sic per distinctionem rationum siue habitudinum quas important attributa vt oppositas: quae
in diuinis considerantur ex parte intellectus inter se vt opposita inter se ex vna parte et ex alia
parte, voluntas distinguit inter se illa quae sunt ex vna parte quadam diuersitate respectuum si-
bi inuicem oppositorum: quo facto comparat illa quae sunt ex parte intellectus ad illa quae sunt
ex parte voluntatis: et vniuersaliter illa quae non distinguit secundum respectus oppositos inter se, con
parat inter se secundum quandam oppositionem disparationis: quod sufficit ad plurificationem et distinctionem Bb233v
attributorum in diuinis: nec plus requiritur. Et per hunc modum distinguuntur inter se tres modi rela
tionum communium in diuinis, prout supra expositum est. Quod ergo dicunt, quod circa vnum & idem re &
subiecto intellectus nunquam apprehenderet aliam rationem veri & aliam rationem boni nisi ex habitudine illius vnius ad
diuersas animae potentias re distinctas: quarum actus realiter sunt distincti: per hoc intendendo quod cum in deo
totum quod est, vnum & idem re est & subiecto: intellectus idcirco nunquam apprehendit aliam & aliam rationem di
uersorum attributorum nisi in habitudine illius vnius ad diuersa realiter distincta illis respondentia: Dico
quod hoc falsum est & in deo & in creaturis. Ponendo enim potentias animae non esse aliud re a subiecto eius
(secundum quod alias declarauimus in quadam quaestione de Quolibet) idem & vnum re & subiecto sunt verum &
bonum sicut intellectus & voluntas: & intellectus in substantia apprehendit rationem veri ex habitudie & con
paratione illius vnius ad seipsum sub ratione intellectus: & similiter rationem boni ex habitudine sui ad seipsum
sub ratione voluntatis absque omni distinctione secundum rem inter intellectum & voluntatem. Quia si actus intel-
ligendi & cognoscendi in anima sint diuersi secundum rem: illa diuersitas omnino accidit dictorum di-
stinctioni secundum rationem. Ex tali enim habitudine veri & boni ad intellectum & voluntatem nihil minus
distinguerentur in anima verum & bonum etiam si essent vnum & idem secundum rem in substantia animae actus voluntatis
& intellectus, sicut sunt ipse intellectus & voluntas: quemadmodum hoc contingit in deo. Dictum ergo illo
rum non procedit nisi supponendo potentias animae differre secundum rem inter se. Quod etsi ita esset, ista tamen diuersitas
inter voluntatem & intellectum accideret distinctioni veri & boni in habitudine ad illos: sicut iam su-
pra dictum est de distinctione actuum eorum. Et sic omnino accidit distinctioni attributorum in deo habi
tudo ad diuersa secundum rem illis respondentia, siue secundum idem nomen & eandem rationem, sicut bono vero pul
chro in diuinis respondent verum bonum & pulchrum in creaturis, a quibus etiam a nobis attribuuntur deo: siue se
cundum aliud nomen & aliam rationem, sicut bono & vero in deo respondent voluntas & intellectus in crea
turis.

10 ⁋ Quia autem secundo per rationem diuisiuam id quod videtur esse omnino contrarium dictis, arguunt sic: si intel
lectus aliquis etiam diuinus circa suam essentiam apprehendat aliqua plura & distincta: hoc non potest
esse nisi tripliciter &c. Dico quod non apprehendit illa distincta secundum se & simpliciter: quia: vt procedit pri
mum membrum argumenti, intellectus tunc non operaretur talem distinctionem: sed eam operatam inueni-
ret: & hoc non nisi ex natura rei: sicut in absolutis inuenit distinctionem suppositorum substantiae in
creaturis: & in relatiuis distinctionem suppositorum in diuinis: quod falsum est in propositis secundum di
cta. Similiter dico quod non necessario apprehendit illa plura & distincta per comparationem & in habitudine
ad similia correspondentia in creaturis: quod intendit concludere tertium membrum: sed dico quod intellectus & creatus
& increatus illa apprehendere potest vt plura & distincta absque omni comparatione ad re differentia extra
in creaturis: sed solummodo per comparationem eorum mutuam inter se. & sic sola ratione differentia sunt in diui-
nis & intra, vt patet ex dictis. Et quod arguitur contra hoc, quod si intellectus apprehenderet distinctionem &
pluralitatem illorum per comparationem & habitudinem illorum adinuicem siue inter se: tunc comprabilia necessario prae
cederent comparationem: & actus comparandi necessario praesupponeret distinctionem comparatorum siue con
parabilium: quia comparabilia semper praecedunt comparationem: & actus comparandi aliqua semper praesupponit eorum distin
ctionem: & sic apprehensio intellectus per comparationem non causaret dictorum distinctionem, vt dictum est: Di-
co quod cum apprehensa ab intellectu sunt res naturae: ipsae & earum distinctio naturaliter apprehendunt
apprehensionem intellectus qua illas & earum distinctionem apprehendit: & similiter comparationem
per quam apprehendit illas & illarum distinctionem. Et tunc vniversale verum est quod comparabilia praecedunt compara
tionem: & hoc illam quam operatur intellectus circa comparabilia: licet non illam quam circa illa operatur
natura, puta circa diuinas personas inter se comparatas habitudine relatiua. Cum vero apprehensa
ab intellectu sint res rationis: inquantum huiusmodi & ipsae & earum distinctio causantur ab intellectu appre-
hendente illas per comparationem quam operatur comparando illas inter se. Et ideo ipsae res huiusmodi inquantum
sunt res rationis & earum distinctio naturaliter sequuntur apprehensionem intellectus qua illas & earum distin
ctionem apprehendit: & apprehendendo eadem operatur: & similiter comparationem per quam apprehendit illas & il
larum distinctionem. Ipsa enim apprehensio & comparatio sic apprehensorum naturaliter sunt simul: quia non est
comparatio nisi per apprehensionem, nec apprehensio nisi per comparationem, qua singulum comperatorum
intelligitur in habitudine siue in ordine ad alterum, sicut vniversale vnum relatiuorum apprehenditur per intelle-
tum in habitudine siue in ordine ad alterum: & idea in deo in ordine ad ideatum: licet idea sit causa
ideati. Dico ergo quod attributa diuina inquantum attributa sunt, & significant diuinam essentiam sub ratio-
ne respectuum determinatorum qui sunt res rationis: intellectus non apprehendit illa & illorum distinctio
nem per eorum comparationem inter se, quasi ipsa & eorum distinctio praecedat & illorum & distin-
ctionis eorundem intellectum atque comparationem inter se, vt ipse intellectus illa vt prius existentia atque di-
stincta absque operatione intellectus ex comparatione quam operatur illorum inter se, & illorum
distinctionem apprehendat sicut apprehendit omnino absoluta atque diuinas personas: & eorum Bb234r
distinctionem, secundum quod nititur procedere argumentum contra illud secundum membrum, secundum quem modum aeque
bene procederet contra tertium membrum. Sicut enim arguitur quod non apprehendit intellectus attributa distincta per con
parationem eorum adinuicem: quia comparabilia & eorum distinctio debent praecedere comparationem illorum inter se: sic
potest argui quod non apprehendat intellectus attributa distincta per comparationem ad sibi similia in creaturis
re distincta: quia consimiliter comparabilia & eorum distinctio debent praecedere comparationem illorum ad si-
bi similia in creaturis. Sed dico quod intellectus apprehendit attributa diuina & eorum distinctionem per
eorum comparationem inter se: quia. scilicet comparando illa ea apprehendit & distinguit: & apprehendendo
illa comparat & distinguit. Et operatur intellectus ista tria simul tpore: licet apprehensio & comperatio etiam
sint simul natura, & praecedant natura ipsam distinctionem: sicut apprehensio & comperatio idearum ad ideata
praecedit natura ipsa ideata, & distinctionem idearum inter se atque ideatorum inter se, vt iam tactum est. Et habent
esse ideae a tali apprehensione & comperatione id quod sunt secundum rationem, & ab ipsis ideis ipsa ideata id quid sunt
secundum rem, vt iam dictum est. Aliter enim attributa & eorum distinctio praecederent illorum apprehensionem: & causarent il
lam: & similiter apprehensio comparationem: & coinciderent secundum & tertium membrum distinctionis in primum, si
cut apparet consideranti.

11 ⁋ Si autem distinctio aliqua attributorum & per consequens relationum conmu-
nium accipiatur in diuinis in habitudine ad illa quae inueniuntur respondentia in creaturis, hoc non con-
tingit nisi ex parte intellectus nostri secundum statum vitae praesentis communem: si tamen hoc sit necessarium: quid
non assero. Dico ergo quod intellectus non apprehendit circa diuinam essentiam praedicta distincta & plura se
cundum se: & simpliciter & absolute: sed operatur illorum distinctionem apprehendendo illa in comparatione eo
rum adinuicem: nec apprehendit illorum distinctionem per comparationem & habitudinem eorum ad consi-
milia & correspondentia eis in creaturis. Et sic in hac diuisione primum membrum & tertium interimen
da sunt: & secundum simpliciter est concedendum.

12 ⁋ Aut si velimus & debemus omnino ponere quod in
eo quod est vnum & idipsum re & ratione quantum est de se, non potest cadere distinctio aut pluralitas ali
qua etiam secundum rationem nisi ex ordine & habitudine ad aliqua distincta secundum rem: dico quod adhuc ipsa
distinctio & plurificatio talium in diuinis fit adintra: quia ( vt supra declaraui) omnia attributa es-
sentialia in deo pertinent ad voluntatem & intellectum: & quae pertinent ad intellectum ordinan-
tur ad emanationem realem quae est modo intellectus: & quae pertinent ad voluntatem ordinantur
ad emanationem realem quae est modo voluntatis: quae realiter in diuinis oppositione disparationis
distinguuntur, vt supius declaratum est. Et per hunc modum circa diuinam essentiam apprehenduntur attributa
distincta ex habitudine eorum ad correspondentia eis intra diuinam essentiam, distincta non re abso
luta & secundum esse existentiae: sed re relatiua: & secundum esse subsistentiae: qualiter distinguuntur per
sonae diuinae: quarum vna procedit modo naturae de intellectu: alia vero modo libertatis de volunta-
te, secundum modum superius expositum. Per hunc ergo modum & maior & minor distinctio sunt in ded
absque omni comparatione adextra: licet diuersimode secundum dictum modum.

13 ⁋ Et bene tenet forma vltimi
argumenti in diuinis: si maior distinctio in illis possit ese. scilicet personarum inter se absque omni comparatione
adextra: quare multo fortius & minor: & hoc quia ipsa minor ordinatur ad maiorem, & maior resoluitur
siue reducitur in minorem. Et est diuina essentia quodammodo fundamentum relationum notionalium
mediantibus rationibus attributalibus: quia ordine quodam rationis prior est distinctio attributo-
rum quam emanatio personarum: & similiter distinctio personarum quam distinctio relationum communium
inter se, vt sunt personarum: quia nec esse habent nisi per personas distinctas quarum sunt. Ratio ei
non distinguit inter identitatem aequalitatem & similitudinem personarum inter se, prout nomi-
nant tres habitudines comparatas inter se, nisi per distinctionem inter substantiam quantitatem &
qualitatem: prout habent esse in personis distinctis secundum rem. Neque etiam distiguit inter extre-
ma cuiuslibet habitudinis nisi per distinctionem substantiae quantitatis & qualitatis secundum
rationem, prout habent esse in personis distinctis secundum rem similiter. Super substantiam enim
alia & alia ratione existentem in alia & alia persona, fundatur alia & alia identitas: & similiter super
quantitatem alia & alia aequalitas: & super qualitatem alia & alia similitudo. Vt sicut ad apprehen
dendum identitatem aequalitatem & similitudinem inter diuinas personas, non oportet intellige-
re haec in habitudine ad identitatem, aequalitatem, & similitudinem suppositorum in creaturis: sed in
sola habitudine personarum inter se: sic neque ad apprehendendum in personis diuinis esse alia & alia inter
se identitatem, aequalitatem, & similitudinem secundum rationem, & similiter distinctionem secun
dum rationem substantiae quantitatis & qualitatis: non oportet apprehendere in habitudine ad eorum similia di-
uersa re in creaturis: neque omnino distinctionem quoruncumque diuinorum attributorum ab essentia & ab aliis
attributis: quia relationes communes nec esse nec distinctionem habere possunt fine esse & distinctione suo
rum fundamentorum. Quare cum erroneum sit dicere diuinas personas inter se non habere identitatem
aequalitatem, & similitudinem secundum rationem diuersorum nisi in habitudine ad identitatem aequa Bb234v
litatem & similitudinem secundum rem in creaturis: similiter erroneum est dicere in illis non esse substantiam
quantitatem & qualitatem secundum rationes diuersas, nisi in habitudine ad consimilia illis re diuer
sa in creaturis: maxime cum sit aliquod attributum cui nullum simile respondet secundum speciem
in creaturis: cuiusmodi est diuina immensitas siue infinitas.