Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe62359

Sources:

Bb: Badius1520b

B228r

1
CIrca Quartum arguitur quod tres modi relationum conmunium in deo dicuntur secundum
relationem non substantiam, Primo sic. imago in eo quod imago similis est & aequalis.
Nam dicit Aug. lxxxiii quaestionibus quaestione viii. Omnis imago est similis: sed non omne simile
est imago. Et. q. lxxiiii. dicit de filio respectu patris. Imago eius est, quia de il
lo est, & similitudo quia imago est. Et. vi. de Trini. ca. vlti. Imago si perfecte
imitatur id cuius est imago: ipsa coaequatur ei. Si autem coaequetur, ergo est co-
aequalis. sed imago secundum quod imago relatiue dicitur. Nam dicit Augustinus quod filius eo est imago quo
filius: quo autem filius est, relatiue dicitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus. v. de Trini. ca. vi. inqui
rit secundum quid filius sit seu dicatur aequalis patri, dicens. Quia filius non ad filium dicitur relatiue: sed
ad patrem: non secundum hoc quod ad patrem dicitur, aequalis est filius patri. per quod innuit (vt videtur) quod si
in deitate duo essent filii, aequalis diceretur vnus alteri secundum quod ambo essent filii. & eadem ratione simi-
lis. Sed si in diuinis esset alius filius, sicut tunc vnus filius ad alium conpararetur secundum aequalitatem
aut similitudinem propter conformitatem filiationum: sic econtra modo cum vnus filius comparatur
ad patrem qui non est filius secundum id quod est ad patrem, propter difformitatem paternitatis ad filiatio
nem filius debet dici inaequalis aut dissimilis patri. id autem secundum quod ad patrem dicitur filius, est rela
tio: secundum relationem ergo filius debet dici patri aequalis. & hoc alia relatione quam prnitate & filiatione
fundata super illas relationes quae sunt paternitas & filiatio.

3 ⁋ Tertio sic. sic se habet relatio ad rela a
tionem: sicut se habet substantia ad substantiam: ergo permutatim sicut se habet substantia ad relationem
sic se habet relatio ad substantiam. Sed substantia numquam dicitur secundum relationem: ergo nec relatio vnquam diciu
secundum substantiam, quare cum identitas, aequalitas, & similitudo in diuinis relationes sint: non dicuntur secundum
substantiam. Quare cum secundum Augustinus quaecumque sunt in diuinis aut secundum substantiam dicuntur aut secundum
relationem: quia nihil in illis dicitur secundum accidens: dicuntur ergo in diuinis secundum relationem.

4 ⁋ Quarto
sic. secundum Augustinus v. de triniitate. ca. vii. secundum substantiam dici, est dici ad se. sed nulla relatio dicitur ad se:
immo relatio dicitur ad aliud secundum praedicta. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est Augustinus v. de triniitate. ca. vi. Qui per-
scrutando secundum quid filius non dicitur aequalis patri. scilicet quod non secundum relationem qua dicitur ad patrem: sic
concludit dicens. Restat igitur vt secundum substantiam sit aequalis, quare vlterius concludo, non secundum relatio
nem: cum sint duo modi praedicandi seu dicendi ex opposito distincti in diuinis.

6 ⁋ Praeterea ea quae conue
niunt personis diuinis. secundum id quod est in eis simpliciter vnum, conveniunt eis: quia in quo diuinae personae sunt
vnum: non est nisi ipsa diuina substantia, vt substantia est. Sed relationes cones intrinsecae tribus perso-
nis (de quibus ad praesens est sermo: de communibus autem ad extrinsecum debet esse sermo loquendo de deo
in comparatione ad creaturas) conveniunt diuinis personis secundum id in quo sunt vnum: quia super vnita
tem omnes fundantur, vt habitum est supra. ergo &c. Bb228v

7
⁋ Dico ad intellectum quaestionis & ad eius dissolutionem, quod cum duo praedicamenta
olummodo sunt in diuinis scilicet substantia & relatio: quicquid ergo est in diuinis, ad alterum illorum
pertinet: & est aut substantia aut relatio, vt longe superius declaratum est. Et similiter omnis modus
essendi, praedicandi, seu dicendi, aut ad modum essendi, praedicandi, seu dicendi substantiae, aut relationis
pertinet. Quae quidem substantia & relatio in diuinis sunt idipsum re, inquantum secundum superius
determinata, relatio in diuinis incidit in substantiam: & ideo in diuinis distinctio substantiae &
relationis inter se non potest esse secundum rem. Distinctio igitur ipsorm scilicet substantiae & relationis in di
uinis inter se non est nisi secundum, proprias rationes & modos essendi, praedicandi, seu dicendi. Est autem
proprius substantiae modus & ratio, esse & praedicari & dici secundum se & absolute. Modus autem pro-
prius & ratio relationis est esse, praedicari, & dici in ordine ad aliud. Vnde vna & eadem res in di-
uinis quae est ipsa natura diuina, vt est, praedicatur, & dicitur absolute & secundum se: substantia est: &
substantia dicitur: & substantialiter praedicatur: Vt vero est praedicatur & dicitur in ordine ad aliud: relatio
est & dicitur, & relatiue praedicatur. Et appellat Augustinus modum essendi & praedicandi & dicendi absolute
qui est substantiae: modum essendi, praedicandi, & dicendi ad se. Modum vero essendi, praedicandi, seu di
cendi relationis: appellat modum essendi, praedicandi, seu dicendi ad aliud. Qui modus qui ex parte
substantiae dicitur ad se: non sic debet intelligi, vt substantia intelligatur esse praedicari aut dici ad se
vtendo illa determinatione per se, ad aliquid ponendum circa esse praedicari aut dici ipsius substan
tiae, acsi ipsa substantia esset aliquod relatum ad seipsam: aut forma relatiua qua aliquid refertur ad se
ipsum. Sed sic debet intelligi, vt videlicet substantia intelligatur esse praedicari & dici ad se: vtendo illa
determinatione ad se: ad aliquod remouendum circa esse praedicari & dici substantiae scilicet abnegando ab
ea esse praedicari & dici ad aliud: & per hoc cointelligendo circa ipsam modum praedicandi, essendi, &
dicendi alium nobiliorem, qui est esse praedicari & dici secundum se & absolute. Et sunt idem inter se ista
duo, dici ad se, & dici substantialiter ex parte substantiae. Et similiter ex parte relationis ista duo: di-
ci ad aliud: & dici relatiue. dicente Augustino. v. de trinitate cap. viii. Illud praecipue teneamus,
quicquod ad se dicitur praestantissima illa diuinitatis trinitas, substantialiter dici: quicquid autem ad
aliud, non similiter: sed relatiue.

8 ⁋ Est etiam aduertendum quod esse praedicari & dici secundum substantiam
aut secundum relationem dupliciter potest intelligi. Vno modo formaliter: Alio modo quasi materia
liter scilicet fundamentaliter. Primo modo idem est secundum substantiam dici quid substantialiter siue ad se,
siue secundum se & absolute dici: & similiter idem secundum relationem dici: quod relatiue siue ad aliud dici. Et
hoc modo dici secundum substantiam: opponitur ei quod est dici relatiue siue ad aliud. Et secundum hoc potest
formari quaestio de omni eo quod inuenitur in diuinis: Vtrum. scilicet dicatur secundum substantiam, an secundum relatio
nem. i. substantialiter, an relatiue: secundum quod formauit quaestionem de aequalitate Magister Sen-
tentiarum. i. li. Sententiarum. dist. xxxi. in principio dicens sic. Considerari oportet cum tres personae aequa
les sibi sint: vtrum relatiue hoc dicantur: vel secundum substantiam. Quod bene declarat cum respondet subdens
Ad quod dicimus: quia sicut simile nihil sibi est: Similitudo enim (vt dicit Hilarius) sibi ipsi non
est: ita & aequale aliquid sibi non dicitur. Dicitur ergo relatiue filius aequalis patri: & vterque spiritui
sancto. Secundo autem modo idem est secundum substantiam dici quod a substantia fundamentaliter denominari
& similiter idem est secundum relationem dici, quod relatiue fundamentaliter denominari. Et secundum hoc ibidem
Magister secundam quaestionem format de aequalitate, praesupposita responsione ad quaestionem primam iam
dictam, dicens. Et si relatiue, supple dicitur aequale & non substantialiter secundum primum modum praedictum
iam quaestio secunda est penes secundum modum dicendi secundum substantiam, vel secundum relationem scilicet vtrum secundum
relationem an secundum essentiam consideranda sit aequalitas. Quod bene declarat ex sua responsione qua
dicit. Dicitur relatiue filius ad patrem & vtrique spiritus sanctus, cum aequalis patri filius, & vtrique spi
ritus sanctus propter summam simplicitatem essentiae & vnitatem. Aequalis est igitur filius patri
secundum substantiam: non secundum relationem. Vbi dicendo secundum substantiam bene declarat quod prius statim
accepit essentiam pro substantia. Cum enim duo habeat in se filius: substantia. scilicet & relationem: quae am-
bo sunt de constitutione personae in diuinis: & secundum substantiam suam dicatur ad se: & secundum rela-
tionem dicatur ad aliud: quaerit Augustinus eandem quaestionem per alia verba: & eam pertractat. v. de
Trinitate. ca. vi. vnde assumptum est secundum argumentum. Alloquendo enim haereticos dicit sic. Coguntur
dicere secundum quid filius sit aequalis patri: vtrum secundum id quod ad se dicitur, an secundum id quod ad pa-
trem dicitur: quoniam ad patrem filius dicitur: ille autem non est filius, sed pater. & supple si esset filius
aequalis patri secundum id quod est filius: & secundum id quod ad patrem dicitur, oporteret quod similiter pa-
ter esset filius: quia aequalitas non fundatur nisi super id in quo ambo aequalia conueniunt. Nunc
autem pater & filius non referuntur inter se relationibus convenientibus siue similibus: sed potius dissi
milibus & disconuenientibus. Et hoc est quod Augustinus subdit dicens. Quia non sic ad se dicuntur Bb229r
pater & filius quom amicus. Relatione quippe dicitur amicus ad amicum: & si aequaliter se diligunt, ea
dem in vtroque amicitia est. Quae quidem dilectio communis in vtroque est fundamentum amicitiae con
munis: quae ob hoc eadem estid i. aequalis. Et post pauca interposita concludit dicens. Quia vero filius
non ad filium relatiue dicitur sed ad patrem, non autem secundum hoc quod dicitur ad patrem, aequalis est filius pa
tri: restat vt secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quicquid autem ad se dicitur secundum substantiam
dicitur, restat igitur vt secundum substantiam sit aequalis.

9 ⁋ His praelibatis patet quod quaestio valde in aequiuoco
proposita est. Si enim secundum positum in quaestione intelligamus dicere circunstantiam causae forma-
lis iuxta primum membrum distinctionis praepositae, tunc quaestio ipsa secum responsionem suam importat.
In eo enim quod quaerit de relationibus an dicantur secundum substantiam an secundum relationem, manifestum
est quod non dicuntur nisi relatiue & ad aliud, & ita non nisi secundum relationem formaliter loquendo, secundum
quod processerunt duo media obiecta. lsta enim, pater est idem aequalis aut similis filio secundum relatio-
nem: puta secundum identitatem, aequalitatem, aut similitudinem, est per se quarto modi dicendi per se, sicut
illa, interfectum interiit secundum interfectionem. Si vero ly secundum intelligatur dicere circunstantiam qua-
si causae materialis & fundamentalis iuxta secundum membrum distinctionis: in quo quaestio aliquam habet
dubitationem: Dico generaliter quod omnis relatio dicitur secundum substantiam, & similiter quaecumque dicum
tur relatiua secundum substantiam dicuntur relatiua. Et hoc sumendo substantiam large, prout in diui
nis distinguitur contra relationem: quia nec in diuinis sicut nec in creaturis fundari potest super
relationem: quia esset procedere in infinitum relationem fundando super relationem. Quia qua ratione su
per vnam illarum puta primam fundaretur alia. scilicet secunda, etiam eadem ratione super illam aliaum scilicet secun
dam fundaretur tertia: quod est inconveniens: immo omnis relatio fundatur super absolutum. Speciali
ter autem relationes communes nec in diuinis nec in creaturis fundari possunt super relationes
alias quae sunt non communes: puta relatio communis inter patrem & filium super paternitatem & filiatio-
nem: quia secundum praedeterminata, relationes communes non fundantur nisi super aliquod vnum
existens in ambobus relatis, praecipue in diuinis: quia in illis illud vnum debet esse vnum singularita
te. Paternitas autem & filiatio quae sunt relatiua inter se, nunquam sunt vnum: quia sunt opposita: nec
est in talibus etiam nata fundari relatio similitudinis aut dissimilitudinis, identitatis aut diuersi-
tatis, aequalitatis aut inaequalitatis, sicut neque caecitas, neque visio in lapide. Vnde nec duo filii, nec
duo patres in creaturis, aut in diuinis si essent in illis, ex eo quod ambo sunt patres aut filii, simi-
les, aequales, aut iidem vllo modo dicuntur. Et secundum haec concedenda sunt duo vltima obiecta.

10 ⁋ Ad primum in oppositum quod super rationem imaginis fundatur aequalitas & simili-
tudo, & imago relatio est: Dico quod super imaginem non fundatur relatio aequalitatis aut similitu-
dinis: sed sunt aequalitas, & similitudo de essentia imaginis, & eadem relatio est in illis quae est
in ratione imaginis, non quae est communis pertinens ad tertium genus relationum: sed quae est pro
pria pertinens ad secundum genus, secundum superius determinata. Et sic etiam obiectio de ista aequa
litate & similitudine nihil facit ad propositum, vbi est quaestio de relatione communi.

11 ⁋ Ad secundum
quod filius non est aequalis patri secundum hoc quod ad patrem dicitur scilicet secundum filiationem: quia filius filia-
tione non ad filium dicitur sed ad patrem: Dico quod verum est: quia id secundum quod aliquis dicitur alteri
aequalis fundamentaliter, requirit scilicet & quod sit vnum in ambobus vt dictum est supra, & quod sit absolutum vt
dictum est iam. lta quod si alterum horum deficiat. secundum illud non potest dici aliquid alteri aequale. Hilia-
tio ergo secundum quam filius dicitur ad patrem, cum non est vnum aliquid in filio & in patre: quia pater
in eo quod est pater non est filius: idcirco quia in diuinis filius non ad filium dicitur: sed ad patrem:
bene arguit Augustinus quod non secundum id quod ad patrem dicitur est aequalis patri, & hoc tanquam ex vna
causa, qua deficiente in aliquo secundum illud nihil potest dici alteri aequale. Ex quo non sequitur quod
illa existente & in illo deficiente alia causa, secundum illud possit dici aequale: quia hoc solummodo
tunc sequeretur si altera illarum causarum sufficeret. Quid si ita esset, tunc Augustinus dicendo quod filius non di-
citur aequalis patri secundum quod dicitur ad patrem: quia filius non dicitur relatiue ad filium: sed ad patrem
innueret bene sequi quod filius secundum quod ad patrem dicitur, esset aequalis illi si relatiue diceretur ad
filium: quod esset si pater esset filius: sic quod idem esset patrem esse & filium esse, quia non essent idem li-
cet idem esset filius & pater. FHilius tamen non diceretur filius relatiue ad filium: nisi per accidens scilicet
si idem esset filius vnius & pater alterius: quia filius non dicitur per se nisi ad patrem. Sed etiam si
per accidens filius diceretur ad filium: tamen filius secundum id quod est ad filium non esset aequalis pa-
tri secundum id quod ille pater est: sed potius secundum quod filius est. Si vero non accidat quod aliquis sit filius
vnius & pater alterius: sed filii duo sint duorum diuersorum patrum, tunc neuter relatiue dici-
tur ad alterum, secundum quod ambo sunt filii, nec per se, nec per accidens. Qui licet conveniant in filiatione Bb229v
& habeant commune & vnum quod ambo funt filii: secundum hoc ergo nec iidem, nec aequales, nec similes
dicuntur, nec est filiatio existens in ambobus relatio communis: vt dictum est supra, articu. id est quaestid est de re-
lationibus communibus. Nunc autem in diuinis non est ita qod scilicet idem sit pater & filius, neque respectu vnius, neque
respectu diuersorum, nisi secundum Sabellium, qui ponit personarum confusionem in diuinis.