Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe62210

Sources:

Bb: Badius1520b

B227v

1
CIrca Tertium arguitur quod relationes communes in diuinis sint distinctiuae perso
narum diuinarum, Primo sic. Hilarius. iii. de Trini. vbi dicit, Similitudo sui non est
per similitudinem personarum: probat distinctionem personarum: quod non esset possibile
nisi essent personarum distinctiuae. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, non est relatiua oppo
sitio nisi distinguat relata. aliter enim non esset oppositio: quia oppositorum natura
est quod non sunt simul in eodem. Sed relationes communes inter personas diuinas
relatiuam oppositionem important: quia non est relatio nisi sit ad aliud vt ad oppositum. ergo &c.

3 ⁋ Contra. nihil commune tribus est distinctiuum personarum: quia personae in distinctiuis earum non conveniunt:
quia in communibus sunt vnum: & vnitas repugnat distinctioni. ergo &c.

4 ⁋ Quia secundum praedeterminata relationes communes in diuinis causantur ab vno
in substantia, quantitate, & qualitate: & sequuntur istud in personis: & in ipso tres personae commu
nicant absque omni differentia nisi fuerit rationis tantum: distinctiua autem personarum plus debent
differre quam ratione tantum: aliter enim differentia per illa non esset realis: qualis debet esse differentia
diuinarum personarum: Idcirco dico prout procedit vltima ratio: quod relationes communes nullo
modo sunt distinctiuae personarum diuinarum. Distinctiua enim debent esse propria distinctis. Vnde
Damascenus assignans differentiam inter distinctiua & non distinctiua, dicit quod pater, filius, &
spiritus sanctus in omnibus sunt vnum praeter ingenerationem quae propria est patri: & ge-
nerationem passiuam quae propria est filio: & processionem passiuam quae propria est spiritui
sancto. Quia tamen secundum praedeterminata supra articulo. lxvii. quaestione. iii. in solutione primi ar-
gumenti, relationes communes personarum inter se non causantur ab vno in substantia, quantitate,
& qualitate, nisi vt est plurium distinctorum secundum rem: non secundum rationem solum: & pluralitas illa perso-
narum licet non sit causa principalis diuersitatis relationum conmunium personarum vt propter quam sic:
est tamen causa earum adminiculatiua vt sine qua non: Idcirco vlterius dico quod licet relationes illae non
sint distinctiuae personarum siue causatiuae distinctionis earum: sed potius praesupponant distinctionem il-
larum: ipsam tamen a posteriori sicut effectus causam notificant & declarant. propter quod dicuntur esse
signa quaedam distinctionis illarum: ipsam ostendentia sicut signum signatum: teste Hilario, qui dicit. Ea-
ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Inuicem sui esse similes in eo quod dicit simi
itudinem nostram: ostendit. Inuicem dixit, tamquam alius & alius abinuicem in eo quod similes sunt: fore
ostendantur. Et hoc non per distinctionem illorum trium modorum relationum conmunium inter se: quae
sunt identitas, aequalitas, & similitudo: sed per distinctionem extremorum cuiuslibet habitu-
dinis dictarum relationum abinuicem in personis. Pro quanto tamen dicti tres modi relationum com
munium habent causari a personarum distinctione, quam necessario praesupponunt relationes Bb228r
communes in diuinis personis, distinctionem quandam diuinarum personarum ostendunt: aliam vero cau-
sant. Ostendunt enim distinctionem personarum realem & essentialem quae est secundum relationes proprias
& dissimiles, & quasi indiuiduorum diuersarum specierum quasi per diuersas differentias specificas consti
tutarum, quae sunt paternitas, filiatio, & spiratio: sub quibus in tribus personis ad modum generis se
habens commune est diuina essentia: praeter hoc quod cone in creaturis quod est genus, in diuersis spe
ciebus est vnum secundum rationem tantum: & diuersum secundum rem. Econtra autem in diuinis cone quod est essentia
est vnum singulare secundum rem in personis diuersis: & diuersum secundum rationem tantum. Et propterea in diui
nis vnitate communis sunt personae plures simpliciter vnum. In creaturis autem vnitate communis non sunt
plura supposita simpliciter vnum: sed solum cum determinatione generis aut speciei. dicente Augustinus v. de
Trini. ca. iii. Cum dicitur vnum vt non addatur quid vnum: cum plura vnum dicuntur, eadem natura atque essen-
tia non dissidens significatur. Causant autem dictae relationes communes in diuinis personis distinctionem
personarum secundum rationem quasi accidentalem: & est quasi diuersorum indiuiduorum sub diuersis spe
ciebus: & distinguuntur solum per materiam in qua recipiuntur species diuersae. ldentitas enim aequalitas
& similitudo est alia & alia: quia est in alia persona & alia. Sicut enim albedo est alia & alia in Petro
& Brunello secundum rem: sic aequalitas est alia secundum rationem in patre ad filium: & alia in filio ad pa
trem. Et sic de identitate & similitudine.

5 ⁋ Quod ergo arguitur primo quod relationes communes sunt causaliter distinctiuae per-
sonarum: quia Hilarius per illas probat distinctionem personarum: Dico quod verum est si probaret per distin-
ctionem illarum in diuinis personis distinctionem personarum sicut effectum per causam. Nunc autem non est
ita: immo solummodo probat vnam per alteram, sicut causam per effectum, sicut dictum est.

6 ⁋ Ad secundum, quid
non est relatio nisi distinguat: Dico quod verum est vel essentialiter, vel quasi accidentaliter. Nunc autem
cones relationes (vt dictum est) non distinguunt diuersas personas essentialiter. Propter quod non dicuntur
distinctiuae illarum. Distinguunt tamen illas quasi accidentaliter, vt dictum est.