Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe61063

Sources:

Bb: Badius1520b

B223r

1
CIrca secundum arguitur quod dicta tria genera relationum communium non vnifor-
miter se habent ad tres diuinas personas, Primo sic. Augustinus dicit. i. de Trini. cap
iiii. In patre est vnitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto vnitatis aequalitatisque con
cordia. hoc autem non esset si omnino vniformiter aequalitas esset in patre & fi-
lio, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ad imaginem pertinet aequalitas in diuinis. Dicit enim
Augustinus vi. de Trini. cap. vlti. Imago si perfecte implet illud cuius est imago: ipsa
cecteg adaequatur ei, quicquid autem pertinet ad imaginem in diuinis proprium est filio,
quia ipse proprie est imago, vt habitum est supra. in eo autem quod est proprium vni non est vniformi
tas cum altero, ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Dionysius dicit de di. no. cap. ix. In causis & causatis non recipi- Bb223v
mus conuersionem similitudinis & aequalitatis. sed secundum Dam. lib. i. cap. xi. Pater est causasi-
lii. ergo inter patrem & filium non recipitur conuersio similitudinis & aequalitatis. Hoc autem non
esset si omnino vniformiter haberent esse in patre & filio. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. filius dicitur aequa
lis aut similis patri: quod dicitur ei adaequatus aut assimilatus, non dicitur autem pater sic aequalis
aut similis filio quod dicatur ei aequatus aut assimilatus. hoc autem non esset si vniformiter essent in vtroque.
ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. pater & filius & spiritus sanctus identitate dicuntur idem in numero singulari.
Non dicuntur autem similitudine & aequalitate nisi similes & aequales in plurali: quod non esset si vnifo
miter identitas cum aequalitate & similitudine essent in deo. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. Hil. dicit. iii. libro
de triniitate. Deo simile esse aliquid quod ex ipso non fuerit non potest sed ex deo filio aut ex deo spiritu san
cto non est deus pater: nec ex deo spiritu sancto est deus filius. ergo deo filio aut deo spiritui sancto
non est similis deus pater: nec deo spiritui sancto est similis deus filius: & tamen deo patri sunt similes
deus filius & deus spiritus sanctus: & deo filio est similis deus spiritus sanctus: quia ex patre sunt filius
& spiritus sanctus: & ex filio est spiritus sanctus. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. sicut fundamenta relationum
se habent ad diuinas personas: sic & relationes fundatae in illis. sed fundamenta non se habent vni-
formiter ad personas diuinas: quia sunt in patre ex se: in filio autem a patre: in spiritu sancto a patre
& filio. ergo &c.

8 ⁋ Contra. in quibus vniformiter sunt fundamenta, & fundata in illis. fundamenta di
ctarum relationum omnino vniformiter sunt in illis: quia sunt penitus vnum in illis. ergo & dictae
relationes in illis fundatae.

9 ⁋ Item relationes illae sunt aequiparantiae: quod non esset nisi vniformiter essent
in illis. ergo &c.

10 ⁋ Dico quod quaelibet diuinarum personarum dupliciter potest considerari. Vno mo
do in se. Alio modo in habitudine ad alias. Et secundum hoc duplicem intellectum potest habere quaestio
Vnum: vtrum tria genera relationum communium vniformiter se habeant ad singulas diuinas personas
secundum se. Alium, vtrum vniformiter se habeant ad singulam personarum in habitudine ad al
teram. Si primo modo, dico quod non vniformiter se habent ad singulas personas: quia secundum pri
mum modum identitatis quaelibet diuinarum personarum dicitur eadem sibi. nulla tamen earum
dicitur aequalis aut similis sibi, vt expositum est supra quaestione secunda articuli praecedentis. Si
secundo modo, qui proprie pertinet ad quaestionem praesentem: Dico quod relationes illae vno modo pos-
sunt considerari vt sunt in radice sui fundamenti. Alio modo vt sunt in forma propria. Et adhuc pri
mo istorum modorum non vniformiter se habent ad personas diuinas: quia fundamentum earum
in patre habet esse ex se: in filio autem a patre: in spiritu sancto vero a patre & filio, prout tactum est
iam in septimo argumento: & expositum supra in dissolutione secundae rationis quaestionis tertiae
articuli praecedentis ad confirmationem ex dictis beati Hilarii. Secundo autem modo proprie intelli
gitur quaestio. Quaerit enim non solum an identitas sit in tribus personis diuinis vniformiter aequa-
litati & similitudini: sed etiam an singulae relationum illarum vniformiter se habeant ad singulas
personas diuinas, puta identitas ad patrem & filium & spiritum sanctum. & sic de aequalitate & si-
militudine. Et dico quod vtroque modo vniformiter habent esse in tribus personis, & hoc comparando
singularum relationum genera singulis personis diuinis & secundum se consideratis & adinui-
cem comparatis. Comparando enim genera singularum relationum singulis diuinis personis secun
dum se vt habent esse in suis fundamentis sicut in radice: bene dicitur ex parte substantiae hic pa-
ter, hic filius, hic spiritus sanctus: & ex parte quantitatis: quantus pater: quantus filius: quantus spi
ritus sanctus: & etiam ex parte qualitatis: qualis pater, qualis filius, qualis spiritus sanctus. Similiter
comparatis diuinis personis inter se ex parte fundamentorum, bene dicitur: quod pater hoc filius, hoc
spiritus sanctus, & econverso: quod vnus, hoc duo, hoc tres, & econverso: & hoc ex parte fundamenti quod
est substantia. Similiter quantus pater, tantus filius, tantus spiritus sanctus, & econuerso: quantus
vnus tanti duo, tanti tres, & econverso: & hoc ex parte fundamenti quod est quantitas. Similiter qua-
lis pater, talis filius, talis spiritus sanctus: & econuerso: qualis vnus, tales duo, tales tres, & econuer-
so: & hoc ex parte fundamenti quod est qualitas. Similiter comparando genera singularum relationum
singulis personis consideratis secundum se vt illa habent esse in forma relationis: bene dicitur: ldem pater-
idem filius, idem spiritus sanctus: aequalis pater, aequalis filius, aequalis spiritus sanctus: Similis pa-
ter, similis filius, similis spiritus sanctus. Similiter comparatis diuinis personis inter se, bene dicitur: idem
pater filio & spiritui sancto: idem filius patri & spiritui sancto: idem spiritus sanctus patri & filio. &
similiter aequalis & similis. Similiter bene dicitur personis tantum comparatis cum singulis relationibus: si
cut idem pater: sic idem filius: sic idem spiritus sanctus: & econuerso. sic & de aequali & de simili: quam
tum idem pater, tantum idem filius, tantum idem spiritus sanctus: & econuerso. Similiter bene dicitur compara
tis & personis inter se: & relationibus inter se: sicut idem aequalis & similis est pater filio & spiritul Bb224r
sancto, & filius spiritui sancto, sic econverso. Et quantum idem aequalis & similis est pater filio, & filius spi
ritui sancto, tantum econuerso. Rationes ad vtramque partem adductae indigent responsionibus.

11
⁋ Quod ergo in argumento primo dicitur quod in filio est aequalitas: dico quod si illud dixisset
Augu. per proprietatem: tunc procederet argumentum: probando videlicet quod aequalitas non esset vni-
formiter in patre aut spiritu sancto & in filio: quia non esset omnino in patre aut spiritu sancto, sed in
solo filio. Nunc autem non dixit illud nisi per quandam appropriationem. propter convenientiam enim aequa
litatis quae est communis relatio ad proprium filii: filio attribuit aequalitatem, non propter aliquid quo aliter
aut verius conveniat filio quam aliis personis diuinis. Quia ei pater prima persona est: vnitas autem principium
& primum in numeris: ideo in personis diuinis patri appropriatur vnitas. Solet enim vnum quia est principium
in numeris, poni pro primo. secundum illud Mat. xvi. Et valde mane vna sabbatorum veniunt ad monumentum
Vnai. i. prima: quae secundum Christianos est dies dominica. Vnitas autem primo est in substantia, ad quam per se sequ-
tur identitas. Idcirco ergo per hoc quod dicit In patre vnitas, intendit patri appropriari identitatem. Quia
autem filius in diuinis secunda persona, in qua primo habetur dualitas: dualitas autem per se & primo
est in quantitate numerali, ad quam per se sequitur aequalitas: idcirco aequalitatem appropriat filio. Et po-
tuisset etiam appropriando dixisse in filio dualitas, sicut dixit in patre vnitas, & per dualitatem in-
tellexisse aequalitatem, sicut per vnitatem intellexit identitatem: quae bene est alicuius ad seipsum,
aequalitas autem non est nisi ad alterum. Quia autem spiritus sanctus nexus est patris & filii, vt habitum
est supra loquendo de proprietatibus spiritus sancti, & concordia necti solent diuersa & distincta: ideo
spiritui sancto appropriatur concordia: concordia autem sequitur similitudinem: similitudo autem
concors est, vt infra declarabitur loquendo specialiter de similitudine. Idcirco ergo nomine concordiae
intellexit Augustinus spiritui sancto appropriari similitudinem, vt secundum hoc dicta appropriatio Augustinus
respiciat tria genera relationum conmunium. & sic non propter aliquam praerogatiuam aequalitatis aut diffor
mitatem eius in filio & in aliis personis, sed propter solam appropriationem dixit Augustinus aequalitas in fi-
lio.

12 ⁋ Ad secundum, quod secundum Augu. ad imaginem quae propria est filio pertinet aequalitas, ergo &c.
Dico quod licet loquendo de aequalitate quae ad imaginem pertinet, & propria est filio sicut imago, bene procedit a
gumentum: de hoc tamen nihil ad aequalitatem quae est relatio communis, de qua est sermo: quia aequiuocatur aequa
litas.

13 ⁋ Ad cuius intellectum & ad maiorem expositionem eorum quae circa imaginem supposita sunt
in praecedentibus: Sciendum quod secundum superius exposita filius quia principaliter per modum naturae & se
cundum principaliorem modum naturae procedit, cuius est simile ex simili producere, & productum
assimilare producenti: idcirco similitudo non tam appropriata quam propria est filio, & est in ipso secundum
qualitatem quae consistit in quantitate perfectionali siue virtuali, quam in se habet sicut quaelibet res naturalis, &
hoc commensurantem secundum aequalitatem illi cuius est similitudo. Similitudo autem procedens a natura
assimilante si est coaequata secundum quantitatem illi a quo existit, imago est. Ad imaginis enim
rationem non nisi tria concurrunt, scilicet quod sit ab altero expressa, & secundum quantitatem illi commen-
surata, & secundum qualitatem conformata. Vnde si remoues esse ab altero, quantuncumque sit aequa-
le aliquid & simile alteri non est illius imago, dicente Hil. lib. de Syne. Neque quisquam ipse sibi imago, sed eum
cuius imago est, necesse est vt imago demonstret. & lib.o iii. de Trini. dicit. Imago sola non est. Quantum
cumque etiam sit ab altero & simile illi sic quod sit similitudo illius, si tamen non sit illi commensuratum non
est eius imago perfecta. Quia vt dicit Augustius vi. de Trini. cap. x. imago si perfecte implet illud cu
ius est imago: ipsa coaequatur ei. Quantuncumque etiam sit ab altero & illi commensuratum, si non sit
conformatum & simile illi, non est eius imagoras dicente Aug. lxxxiii qiaestioni qiubus quaest xoviii. Omnis imago similis
est, quamuis non omne simile sit imago. Vnde illa tria simul explicat Hil. de Sndiem dicens. Imago est rei
ad rem coaequata & discreta similitudo. Et sunt commensuratio secundum quantitatem, & conforma
tio secundum qualitatem abintra integrantes essentiam imaginis: ab alio autem esse, est ordo quidam
ipsius. Et comprehendit illa duo Hil. sub nomine speciei quando dicit speciem esse in imagine. & quam
do dicit in libro de Syno. Imago est eius ad quem imaginatur species indifferens. Vnde Augustin. exponen
do quid appellauit nomine speciei, dicit vbi supra. In imagine speciem appellauit credo propter pul-
chritudinem, vbi est prima aequalitas & prima similitudo, nulla in re differens, & nulla ex parte dis
similis, sed ad identitatem respondens ei cuius est imago. Et apparent dicta tria clarius in imagine
corporali quae continet in se similitudinem fundatam in qualitate existente in quantitate, quae dici
tur forma vel existens figura: continet etiam in se quantitatem commensuratam illi quantitati cu
ius est imago. In imagine enim corporali oportet quod totum corpus eius secundum superficiem & li-
neamenta sit aequale corpori eius cuius est imago, & hoc secundum quantitatem est. Oportet etiam
quod sit eadem forma superficiei secundum concauum & conuexum, siue secundum depressum & ele- Bb224v
uatum: & eadem sigura lineamentorum circa superficiem: & hoc secundum qualitatem in quantita-
te. Quae etsi assunt: tamen si id in quo sunt non sit ad alterius imitationem productum siue ab illo
siue ab alio: non dicitur esse eius imago quantuncunque sit illi simile & aequale similitudine & aequa-
litate quae sunt relationes communes. Similiter si sit ad alterius imitationem productum, & non sit
simile aut aequale: non est imago: aut si in aliquo deficiat a similitudine aut aequalitate non est per-
fecta imago. Vlterius etiam si sit omnino aequale aut simile: & ad alterius imitationem productum
ab alio aut etiam ab eodem: sed non materialiter, secundum quod imaginarius in ligno facit imaginem
sui, ex modo productionis non dicitur similitudo eius cuius est imago: quia solius naturae ex mo-
do productionis suae est sibi in natura sua productum assimilare: & tunc solummodo quando pro
ductum est simile producenti in natura sua, sicut est proles parenti, dicitur similitudo illius: & ea-
dem ratione aequalitas, quoniam similitudo substantialis & aequalitas perfectionalis semper vniformiter
sese consequuntur, vt habitum est supra. Propter quod dicit Augustius vi. de trinit. cap. x. de filio. In ipso
est prima aequalitas & prima similitudo. Prima dicit ad differentiam secundae: quia haec aequalitas
& similitudo ad proprietatem pertinet: quae est constitutiua personae filii. Aequalitas autem & similitu-
do communes consequuntur tres personas constitutas: quae idcirco aequalitas secunda & similitudo
secunda dici possunt. Sed ista similitudo & ista aequalitas propter identitatem numeralem naturae
in parente & prole in diuinis dicitur nulla in re dissidens: quia est aequalitas: & nulla ex parte dissimilis: quia
est similitudo: & ad identitatem tantum illius est imago: quia est eiusdem naturae singularis in illo. Sed
in creaturis propter diuersitatem naturae numeralem imago in prole in multo dissidens est & dis-
similis: & ad diuersitatem illius cuius est imago. Et quia talis similitudo & aequalitas est in produ
cto ex modo productionis naturalis: igitur sunt relationes propriae in solo producto: & non sunt re-
lationes communes producenti & producto: sed proprie producto: quibus ad omnimodam aequali
tatem & conformitatem producens sibi productum commensurat. Propter quod relatio imaginis ad
rationem mensurati & mensurae pertinet, quamuis mensura in diuinis non sit mensura secundum gra
dum determinatum: sed secundum immensitatem solum. Quae immensitas licet in se sit verissime
positiuum quid, tamen respectu intelligentiae nostrae a negatione mensurae gradualis imponitur. Vt
enim dicit Ricar. ii. de trinita. cap. vi. Immensum dicitur quod nulla mensura comprehenditur. & ibi
dem. Immensum dicitur quod nulli mensurae aequale vel aequabile inuenitur. Et ideo sicut genitum &
ingenitum eandem relationem important licet differenter secundum affirmationem & negationem,
secundum Augustinus de triniitate. v. cap. vii. sic eandem relationem important mensum & immensum si-
ue actiue siue passiue dicantur. Mensum enim siue mensuratum non est proprie nisi finitum: neque si
militer mensura nisi finiti mensurati, siue ipsa mensura sit finita siue infinita. Immensum autem siue
actiue sumatur siue passiue, semper infinitum est: & non nisi infiniti. Et ideo dicitur imago relatio
ne reali sicut mensuratum ad imaginatum siue in diuinis siue in creaturis: & econuerso imagina-
tum inquantum huiusmodi, relatione tantum secundum rationem ad imaginem: quia. scilicet imago dici-
tur ad ipsum: quamquam secundum rationem qua imago est naturaliter producta ab imaginato, est inter ipsos
relatio realis in vtroque pertinens ad primum genus relationis, quod est in actiuis & passiuis.

14 ⁋ Quod ergo dicitur
in argumento: aequalitas pertinet ad imaginem &c. Dico quod verum est de aequalitate, propria, de quae procedit argumentum
& quae pertinet ad secundum genus relationis. Non est autem verum de aequalitate pertinente ad tertium genus re-
lationis de qua est hic sermo. & sic argumentum hoc procedit in aequiuoco sicut & argumentum praecedens.

15 ⁋ Ad tertium secundum Dionysium quod in causis & causatis non recipimus conversionem similitudinis & aequalitatis:
Dico in principio quod ratio ista duplicem potest habere intellectum. Vnum. scilicet quod non recipimus conversionem aequalitatis
& similitudinis inter relata vt semper & mutuo & vniformiter modo denominentur ab aequalitate & modo a similitu
dine. Alim. scilicet quod non recipimus conversionem aequalitatis & similitudinis inter se vt semper vniformiter con
sequuntur sese aequalitas & similitudo secundum tres modos tactos in prima quaestione huius articuli. Rnden
dum est ergo primo secundum primum intellectum: deinde secundum alium. Dico ergo prosequendo primum intellectum
distinguendo quinque distinctionibus principalibus, quod duplex est conversio in relatiuis. Quaedam proprie dicta: quae
est conversio secundum idem nomen omnino & secundum idem nominis significatum: quae fit & contingit solummodo in relatiuis
relatione com. scilicet identitatis aequalitatis & similitudinis: vbi vtrumque eorundem aequalium & similium mutuo dicitur idem aequale &
simile alteri. Quaedam vero alia est conversio in relatiuis coniter dicta: quae nec est secundum idem nomen penitus: nec se-
cundum idem noins significatum: quae contingit in primis duobus generibus relationum. In primo enim genere vnius relationis no
men imponitur ab actione, & alterius a passione: & in secundo vnius nomen imponitur a ratione mensurati, & alterius a
ratione mensurae. Et sumendo coniter conversionem ad vtrumque modum conversionis, in omnibus relatiuis secundum tria
genera relationum & secundum omnes modos illorum recipimus conversionem: & hoc tam in diuinis quam in creatu
ris. prout dicit Philosophus in praedicamentis. Dia relatiua ad convertentiam dicuntur. accipiendo scilicet con Bb225r
uertentiam pro conuersione dicta communiter ad vtrumque dictorum modorum. & hoc siue secundum eosdem
casus siue secundum diuersos. Dicitur enim calefactum a calefaciente calefactum: & calefaciens calefa-
ctum calefaciens: & similiter pater filii pater: & filius patris filius. & hoc secundum primum genus
relationis. Dicitur etiam mensuratum mensura mensuratum: & mensura mensurati mensura: & si-
militer dicimus imago imaginati imago: & imaginatum imagine imaginatum. & hoc penes secundum
genus relationis. Dicimus etiam idem eidem idem: aequale aequali aequale: simile simili simile: & hoc
secundum tertium genus relationis.

16 ⁋ Loquendo autem de conversione primo modo scilicet proprie dicta: distin
guendum est de causa & causato: quia accipiuntur aliquando proprie, prout causa describitur quod est
id ad cuius esse sequitur aliud. & semper differunt re absoluta causa & causatum. Aliquando autem acci-
piuntur communiter pro principio & principiato: prout in diuinis Damasc.s accipit causam pro prin
cipio: & causatum pro principiato, vt tangitur in argumento. Et secundo modo sumendo causam & cau
satum: distinguendum est de aequalitate & similitudine prout pertinent ad imaginem & ad secundum
genus relationis: & prout pertinent ad tertium genus scilicet relationum conmunium. Secundum enim quod pertinent
ad secundum genus: non recipimus in ipsis conuersionem quae est primo modo scilicet secundum idem nomen &
idem nominis significatum. Non enim sicut dicitur aequale aequali aequale: aut simile simili simile: sic di
citur imago imagini imago: nec vniuersaliter mensuratum mensurati mensuratum. Recipimus tamen
in ipsis conuersionem secundo modo scilicet secundum aliud nomen & aliud nominis significatum in ipsis relatio
nibus, vt dictum est iam. Secundum vero quod pertinent ad tertium genus relationis, bene recipimus con
uersionem in ipsis & in diuinis & in creaturis, sicut dictum est. Sumendo causam & causatum pri-
mo modo scilicet proprie, distinguendum est de productione causati a causa. Aut enim est vniuoca & na-
turalis scilicet secundum eandem naturam in causa & causato: & aequalem in forma & specie in ambobus.
Aut est aequiuoca, & secundum aliam & aliam naturam in eisdem: & inaequalem in forma & specie: quae ple
na & perfecta & secundum veritatem est in vno eorum: in altero autem per imitationem & participationem
quandam. Si primo modo: aut ergo nomen aequalitatis & similitudinis imponitur principaliter
a relatione: aut imponitur principaliter ab actione aut passione, quibus natura communicatur: ad
quam sequitur relatio. Primo modo imponuntur haec nomina aequalitas & similitudo: siue aequale
& simile. Secundo modo imponuntur haec nomina aequans aequatum: similans similatum. Et primo
modo bene adhuc recipimus conuersionem proprie dictam aequalitatis & similitudinis in relatiuis
tam in diuinis quam in creaturis. Sicut enim propter naturae vnitatem vnum eorum aequale aut simile est al
teri: sic & econuerso: vt Petrus Paulo secundum humanitatem: & pater filio secundum deitatem. Secundo
auntem modo in causis & causatis non recipimus conuersionem proprie dictam secundum aequalitatem & simi
litudinem neque in diuinis, neque in creaturis, vt procedit quartum argumentum. Non enim sicut dicimus
causatum aequatum causae aut similatum: sic dicimus econuerso causam aequatam aut similatam
causato. Aequari enim & similari super esse aequale aut simile ponit quendam accessum ad vnitatem
perfectam in quantitate & qualitate: & per hoc ad aequalitatem & similitudinem: & aequatum & similatum
esse ponit acceptionem aequalitatis & similitudinis super esse simile & aequale: a quo nomen eius
principaliter imponitur. Quae scilicet accessus & acceptio, non ponunt aliquod in causa, sed in causato tantum.
Propter quod licet accepta aequalitate aut similitudine in causato a causa ambo dicuntur aequalia
& similia: causatum tamen tantum dicitur aequatum & similatum: non autem causa: sed ipsa causa potius dicitur
aequans & similans. Et sic recipimus conuersionem inter causam & causatum aequalitatis & simi-
litudinis secundo modo conversionis: & vniverstale inter relatiua primo genere relationis: quod consistit: in
actiuis & passiuis. Sicut enim dicuntur inter se calefaciens & calefactum: sic aequans & aequatum: si-
milans & similatum. praeter hoc quod calefactum non dicitur nisi ad calefacientem: aequatum autem & simi-
latum non solum dicuntur ad aequantem & similantem, qua. scilicet causat aequalitatem & similitudinem in alio: sed etiam
ad illud secundum quod aequatur & similatur. Est enim aequatum aut similatum id quod accipit formam aequalita-
tis aut similitudinis ab alio: & hoc ad imitationem alterius: siue illud alterum fuerit ipsum aequans
aut similans: siue aliquid aliud. Vnde si quis ad imaginem primo factam aliam faceret aequalem & similem
illi & ad illius imitationem, secunda diceretur adaequata & assimilata primae, & non econverso. Et hoc
penes secundum genus relationis, quod consistit in commensurationibus: licet mutuo vtraque diceretur esse
similis aut aequalis alteri secundum tertium genus relationis: & aequatum & similatum diceretur relatiue
ad aequantem & similantem secundum primum genus relationis. Vnde si aliquis sit aequans & similans aliquid
ad imitationem suiipsius: tunc aequatum & assimilatum inquantum huiusmodi referuntur ad aequantem & simi-
lantem, inquantum est aequans & similans primo genere relationis. Inquantum vero ad imitationem eius
aequatur & similatur: referuntur ad eundem secundo genere relationis. Inquantum vero aequatum & similatum
facta sunt aequalia & similia: referuntur ad eundem conuersum tertio genere relationis. Et hoc vni Bb225v
formiter in diuinis & in creaturis: praeter hoc quod in creaturis fit adaequatum & similatum accessu
ad vnitatem quantitatis & qualitatis per motum alterationis aut augmenti & diminutionem. Qui mo-
tus per se sit in quantitatem aut qualitatem: & per accidens in relationem aequalitatis & similitudinis.
Et cum sit in quantitatem aut qualitatem: dicitur augmenti & diminutionis aut alterationis: cum
vero sit in relationem: dicitur aequationis aut similationis, licet sit vnus & idem secundum rem. In di-
uinis autem sit assimilatum vel aequatum non accessu ad vnitatem quantitatis aut qualitatis per aliquem
motum medium inter producentem & productum: qui dicitur actio vt est ab agente & producente: &
passio vt recipitur in passum & productum: sicut hoc contingit in creaturis: in quibus non solum
est habitudo inter producentem & productum: sed etiam inter vtrumque eorum & motum medium: inquan
tum habet esse a producente & recipi in subiectum, de quo productum producitur mediante motu.
In diuinis autem ablato motu omnino aufertur omnis habitudo ad motum: in quo consistit reali-
ter actionis substantia atque passionis: & remanet tantummodo de ratione actionis & passionis habi-
tudo inter producentem & productum secundum duos terminos scilicet a quo, & qui ab. Vt in diuinis non sit
aliud aequatio & similatio quam acceptio a producente in productum absque omni successiua accessio-
ne eiusdem quantitatis & qualitatis: ad quae sequitur in eis aequalitas & similitudo: & productum
similatum producenti: & non econuerso. Si autem productio causati a causa sit aequiuoca secundum
aliam & aliam naturam inaequalem forma & specie in producente & producto: quae perfecte & per essentiam
est in producente, & per quandam participationem in producto: vt contingit in homine vero producente, &
in homine picto: in talibus productum dicitur simile & similatum illi ad cuius imitationem pro
ductum est: & non econverso. Vnde in talibus causis & causatis nequaquam recipimus conversionem
similitudinis: sicut neque aequalitatis. dicente Augustino. vi. de Trini. vt supra. Imago si perfecte
implet id cuius est imago: ipsa coaequatur ei: non illud imagini suae. Et sumit ibi coaequari non
pro aequalitate mutua: sed pro adaequari: & hoc siue idem fuerit producens, & ad cuius imitationem
producitur: siue aliud & aliud. Sed ad producentem inquantum est producens refertur sicut productum pri
mo genere relationis: & hoc secundum rationem causae agentis: ad id vero quod imitatur inquantum huius-
modi: secundo genere: & secundum rationem causae formalis exemplaris: per quem modum quaelibet crea-
tura refertur ad deum inquantum est imago aut vestigium illius: & hoc non per aliquam aequalitatem
quae nulla potest esse in talibus: sed solummodo per quandam longinquam similitudinem, vt expositum
est in fine secundae quaestionis praecedentis articuli.

17 ⁋ Sic ergo ad dictam conuersionem differenter se ha-
bent similitudo, aequalitas, & aequatio, aut similatio: quia in aliquibus recipimus conuersionem
similitudinis scilicet quando est secundum eandem formam naturae: & in aliquibus non scilicet quando est secundum formam
participatam tantum. In omnibus autem recipimus conuersionem aequalitatis: & hoc quia non est nisi
secundum eandem. In nullo autem recipimus conuersionem quae est secundum aequationem & similationem: quia
includit imitationem & formae receptionem per passionem: quae non possunt esse in eo quod imitatur: neque
in eo a quo recipit: quia contraria essent in eodem, & esset idem causa & causatum respectu eiusden-

18 ⁋ Prosequendo autem intellectum secundum dicti Dionysii: Dico vtendo distinctione secunda principali prae-
posita, quod in causis & causatis proprie acceptis nequaquam recipimus vniuersaliter conversionem aequa
litatis & similitudinis: quia in creaturis in quibus proprie sunt causa & causatum: loquendo de aequa
litate, quantitate molis, & de similitudine, aliquando est aequalitas sine similitudine inter aliqua:
& aliquando similitudo sine aequalitate: & aliquando non tanta est similitudo quanta est aequalitas.
Et prima duo membra contingunt ex parte similitudinis secundum omnem modum qualitatis & substantia-
lis & accidentalis. Vnde secundum quandam speciem qualitatis de qua minus apparet: sigurae angulares scilicet
triangulus & quadrangulus dicuntur similes in habendo angulos & latera proportionalia: sed di
cuntur inaequales inaequalia spatia continendo inter latera: & econtra dicuntur dissimiles in habendo
angulos & latera non proportionalia: sed aequales aequalia spatia continendo. Vnde & in talibus
potest fieri augmentum secundum quantitatem absque alteratione secundum qualitatem: quia quadratum addito
gnomone creuit: sed non alteratum est. Tertium autem membrum non contingit nisi ex parte similitudinis secundum
qualitatem recipientem magis & minus. Propter quid secundum illam contingit esse similitudinem maiorem & mi
norem: perfecum. scilicet & imperfectam: Et perfecta ponit aequalitatem: imperfecta vero inaequalitatem. Quartum
autem membrum est impossibile: quod scilicet non sit tanta aequalitas quanta est similitudo: si tamen sit aequalitas: quia
aequalitas non recipit magis & minus: sicut neque quantitas. Similiter loquendo de aequalitate, quam
titate perfectionis seu virtutis, & similitudine, licet possit aliquando esse similitudo absque aequalitate, vt
in qualitatibus accidentalibus recipientibus magis & minus: nunquam tamen potest esse aequalitas absque
similitudine. secundum quancumque qualitatem similitudo fuerit. Aeque enim calidum & non aeque calidum bene est
simile. Vnde in talibus ista tria se habent per ordinem, similitudo, & aequalitas, & adaequatio: & vnum Bb226r
eorum se habet ad alterum per additionem. Nam aequale praesupponit simile, & addit paritatem in
qualitate. Similia enim sunt quaecumque participantia eandem qualitatem specificam, etiam impariter & in
aequaliter: sed non sunt aequalia nisi pariter & aequaliter participent illam. Adaequatio autem semper
supponit aequalitatem super quancumque quantitatem fuerit fundata: & addit productum esse ad imi-
tationem alicuius. Non enim ex hoc quod aliquid est alteri aequale, est ei aequatum, nisi sit ad illius
imitationem productum. In causis & causatis communiter acceptis scilicet in diuinis: tantummodo recipi-
mus conuersionem aequalitatis & similitudinis secundum vtrumque modum conuersionis in prima di-
stinctione principali: dum tamen nomen aequalitatis & similitudinis principaliter imponatur
a relatione, vt dicit membrum primum quintae distinctionis: & relatio aequalitatis & similitudi-
nis sit relatio communis, non autem, propria filio pertinens ad imaginem, vt tactum est in tertia di-
stinctione principali praecedente. Si enim nomen aequalitatis aut similitudinis imponatur prin
cipaliter ab imitatione: vt dicitur aequatum & similatum: aut pertinet ad imaginem: tunc in
diuinis non recipitur conuersio: sicut nec in creaturis, vt dictum est. Caeterum autem recipitur:
& hoc quia in diuinis idem est fundamentum dictarum relationum in tribus personis. Ex illo enim
sequitur etiam quod vna persona mutua sit eadem aequalis & similis alteri secundum primum modum
intelligendi dictum Dionysii: & quod quaelibet personarum quantum est eadem alteri tantum sit aequalis &
similis mutuo, & econverso.

19 ⁋ Breuiter ergo recolligendo iam dicta pertinentia ad dissolutionem
tertiae & quartae rationis simul: Dico quod in casibus in quibus non recipimus conuersionem aequa-
litatis aut similitudinis neque secundum primum intellectum dicti beati Dionysii, neque penes secundum
vt quando est similitudo imitationis tantum in creaturis: aut nominis impositio est ab actu imitandi:
aut relatio non est communis pertinens ad tertium genus relationis, sed potius ad secundum siue in
diuinis siue in creaturis: aut quando est relatio communis. Sed cum recipimus conversionem patris secundum
intellectum dicti beati Dionysii: quod contingit in creaturis tantum: non habent dictae relationes vnifor
miter esse in relatis per ipsas: quia ipsa relatio est in vno eorum tantum: non autem in alio. In casibus vero
in quibus recipimus conversionem aequalitatis: vt in creaturis quando est relatio communis significata
principaliter nomine aequalitatis & similitudinis: habent dictae relationes esse vniformiter in relatis per
ipsas semper. secundum primum intellectum dicti Dionysii: & quandoque secundum secundum: quandoque vero non. In diui
nis vero quando est relatio communis significata nomine aequalitatis & similitudinis principaliter, semper
habent dictae relationes esse in relatis per illas: & secundum primum intellectum, & secundum secundum. Et sic vni
uersaliter quaecumque relationes vere communes sunt diuinis personis: omnino vniformiter habent esse in il
lis personis. Et quando conversionem earum in illis recipimus: sic quod mutua relatione identitatis, aequali-
tatis, & similitudinis inter se referuntur: aut non sunt de tertio genere relationis cones relationes:
sed sunt de primo genere aut de secundo: aut non est impositio nominis principaliter a tali relatione
sed ab actu imitandi: secundum quod haec omnia patent ex iam dictis. Et propter istam vniformitatem & conuersio
nem mutuam dictarum relationum in personis diuinis: dicit Auinus, xv. de Trini. ca. xiiii. Pater genuit
filium per omnia sibi similem & aequalem. Non autem dicit eundem: quia aliqua est identitas sui ad seipsum quae
non est filii ad patrem, vt infra patebit, & supra tactum est in parte. Genuit autem pater filium sic per
omnia sibi aequalem & similem atque eundem secundum modum identitatis quae in diuinis est personae ad per
sonam: quod nec est nec esse potest omnino vna illarum alteri difformis in aequalitate, similitudi-
ne, & identitate. Et hoc quia sunt eaedem similes & aequales propter vnam & eandem numero quam
titatem, qualitatem, & substantiam in tribus personis absque susceptibilitate eius quod est maius & mi
nus: & eius quod est magis & minus. Et dato per impossibile quod quantitas in diuinis augeretur aut di
minueretur: & similiter qualitas aut substantia: cum tamen tres personae sint vna essentia, vna ma
gnitudo, vna bonitas, vt dicit Augustinus. vi. de Trini. ca. ii. semper singula diuinarum persona
rum aliis maneret aequalis similis & eadem qualitercumque fieret transmutatio secundum maius aut mi
nus siue secundum magis & minus: sic quod impossibil e sit saltem secundum intellectum imaginari vnam
alteri inaequalem aut dissimilem in aliquo: aut non eandem secundo modo identitatis superius tacto,
Propter quod etiam in diuinis non est aequale priuatio eius quod est maius aut minus: nec simile pri
uatio eius quod est magis & minus: sicut sunt in creaturis propter priuationem annexam illis. Sed in
diuinis sunt purae positiones siue affirmationes quibus non sunt annexae priuationes, hoc est pos
sibilitates aut habilitates ad contraria, sed negationes purae illorum.

20 ⁋ Ad quintum: quod pater & filius
singulariter dicuntur idem: non autem singulariter dicuntur similis aut aequalis: sed pluraliter tantum si-
miles aut aequales: ergo &c. Dico ad huius intellectum: quod quia secundum praedicta, identitas, aequalitas,
aut similitudo, non causantur a substantia quantitate & qualitate de proximo ratione substantiae quantita-
tis & qualitatis inquantum huiusmodi: sed potius ratione vnius in quolibet illorum: & hoc non solummodo Bb226v
semel accepti sed pluries secundum pluralitatem relatorum secundum illa: & hoc secundum rem vel secundum rationem:
idcirco in quolibet modo relationum conmunium dictarum relatioest alia & alia vel secundum rem vel secundum
rationem in diuersis relatis secundum illas: vt alia sit identitas patris siue in patre ad filium, alia econver
so filii siue in filio ad patrem: & similiter qualitas alia: & similitudo alia. Propter quod cum accipiuntur
secundum se licet adiectiue in praedicationibus, necessario plurificantur secundum plurificationem suppositorum
& solum pluraliter praedicantur de relatis: cum tamen alia nomina siue substantiua siue adiectiua absoluta sub
stantiae quantitatis & qualitatis, & etiam relatiua ad extrinsecum, quae ab vno & eodem penitus scilicet & secundum
rem & secundum rationem vt est in diuersis personis causantur: nequaquam in plurali praedicantur: etiam cum adiectiue
accipiuntur secundum se. Vt ecclesia catholica profitendo fidem suam circa absoluta siue substantiue siue adie-
ctiue accepta: quae sunt nomina substantiae, quantitatis, & qualitatis: dicit. Pater deus est: filius deus
est: spiritus sanctus deus est. Pater immensus est: filius immensus est: spiritus sanctus immensus est. Pater bonus
est: filius bonus est: spiritus sanctus bonus est. Et tamen non tres dii, sed vnus est deus: sicut nec tres im
mensi, nec tres boni: sed vnus immensus & vnus bonus. Et similiter circa relatiua ad extrinsecum siue
substantiue siue adiectiue accepta dicit. Pater omnipotens est: filius omnipotens est: spiritus sanctus omnipotens
est: & tamen non tres omnipotentes, sed vnus omnipotens. lta pater domins est: filius domins est: spiritus sanctus domins
est: & tamen non tres domini, sed vnus est domins. Similiter creator pater est: creator filius est: creator spiritus san
ctus est, non tamen tres creatores, sed vnus creator. Et hoc licet illa quae adiectiue significantur cum super
positis pluraliter expressis: pluraliter praedicantur de pluribus: dicendo Pater bonus est: filius bonus est:
spiritus sanctus bonus est: & sunt tres bonae personae. Sed hoc non contingit propter aliquam plurificationem
circa rem significatam vel re vel ratione: sed solummodo propter modum significandi adiectiue: qui requirit
quod adiectiuum conformetur suo substantiuo in genere, numero, & casu. Sed circa nomina relatiua relatione
communi adiectiue accepta dicit. ldem pater sibi est & filio & spiritui sancto. ldem filius sibi est & pa
tri & spiritui sancto. ldem spiritus sanctus sibi est & filio & patri: & hoc secundum diuersos modos iden-
titatis: & tamen non vnus idem: sed tres iidem sunt. Similiter aequalis pater est filio & spiritu sctom: aequalis filius
est patri & spiritu sctom: aequalis spiritus sctuns est patri & filio: & tamen non vnus aequalis, sed tres aequas
les sunt. Similis est pater filio & spiritu sctom: similis est filius patri & spiritu sctom: spiritus sctuns similis est patri
& filio: & tamen non vnus similis, sed tres similes. Et hoc propter identitatum, aequalitatum, & similitudinum
pluralitatem in relatis secundum rationem, ad diuersitatem fundamentorum secundum rationem in illis. Et quemad-
modum dicimus pater spirator est, filius spirator est: sed tamen non vnus spirator, sed duo spiratores
& hoc propter vim spiratiuam: quae non est nisi voluntas vt est duorum: & sic secundum rationem bifurcata, vt
habitum est supra, & amplius declarabitur infra.

21 ⁋ Quod ergo arguitur quod tres personae dicuntur idem singu-
lariter, non autem similis aut aequalis, ergo &c. Dico quod falsum est: immo sicut non dicuntur singulariter
similis aut aequalis: sic nec idem. Et sicut non dicuntur nisi pluraliter similes aut aequales, sic nec iidem. Et
sicut singulariter dicuntur idem: sic & simile & aequale: quia quodlibet eorum in neutro genere substanti-
uatum dicitur singulariter de tribus: & resoluuntur idem simile & aequale neutraliter accepta, in adie-
ctiuum masculine, & in substantiuum suum significans essentiam & supponens diuinas personas indefinite
dicendo, Pater & filius & spiritus sanctus sunt idem aequale & simile. Pater ille, puta deus: qui est
idem aequalis & similis: in diuersis tamen personis: quia nihil est aequale aut simile aut idem sibi secundo
modo identitatis, vt habitum est supra. Vnde quod tres personae sint idem masculine per vnum i, literam scri-
ptum sine expressione substantiui: non recipitur: sicut non recipitur quod sunt aequalis aut similis: licet quid
libet eorum recipiatur expressione substantiui: dicendo masculine quod sunt idem aequalis aut similis
deus, sicut dictum est. Et sic recipitur quod sunt idem neutraliter per vnum i, literam, sicut quod similiter
aequale & simile. Sed est aequiuocatio in eo quod est idem singulariter scriptum per vnum i, ad mascu
linum & neutrum: non sic autem ex parte aequalis & similis. Vnde quod tres personae dicantur iidem
in plurali masculine sicut & aequales & similes, hoc non est nisi scribendo iidem per duo ii, li-
teras: licet in prolatione modicum distet idem prolatum per vnum i, & per ii, duplex. Et no-
ta quod licet non bene dicatur pater & filius & spiritus sanctus singulariter & masculine sunt
idem aequalis & similis, sicut dictum est: & hoc quia singulum eorum, scilicet identitas, aequa-
litas, & similitudo in tali praedicatione respicit tres personas vt relata tria per singulum, in
quae necessario plurificantur saltem secundum rationem secundum superius determinata: Bene ta-
men dicitur singulariter & masculine quod pater est idem aequalis & similis filio & spiritui
sancto, & econuerso: eo quod in tali praedicatione singulariter singulas personas respiciunt vt re-
lata per illa: & vt in singulis fundatur super rationem vnius in substantia, quantitate,
aut qualitate semel accepti. Sic ergo iuxta primum intellectum dicti Dionysii superius
expositum omnino se habent singula genera relationum communim vniformiter ad sin- Bb227r
gulas personas diuinas: quia vniformiter idem pater: idem filius: idem spiritus sanctus. Et hoc etiam
sibi quo ad primum modum identitatis: & cuilibet aliorum quo ad secundum modum identitatis. Aequalis
pater: aequalis filius: aequalis spiritus sanctus: Similis pater: similis filius: similis spiritus sanctus.
Et hoc non sibi: sed cuilibet aliorum tantum. Et secundum hoc procedunt duo argumenta in oppositum.
Et similiter iuxta secundum intellectum dicti Dionysii, vniformiter se habent singulae relationes trium
generum ad tres personas: quia vniformiter idem pater, aequalis pater, similis pater. ldem filius,
aequalis filius, similis filius. ldem spiritus sanctus, aequalis spiritus sanctus, similis spiritus san-
ctus. Sed hoc non nisi cuilibet aliorum, & penes secundum modum identitatis: quia penes primum mo-
dum identitatis non vniformiter idem est pater, & aequalis, & similis. Et sic de filio & spiritu
sancto: quia secundum primum modum identitatis quilibet eorum sibiipsi est idem: sed nullus eorum
sibiipsi est aequalis aut similis, vt patet ex praedeterminatis. Ex quibus patet quod non aequaliter
quaelibet hypostaseon se habet ad alteram & ad seipsam, nec vniformiter: sed potius substantia
& quodlibet substantiale attributum existens in quolibet suppositorum, aequaliter & vniformiter
per identitatem se habet siue refertur ad alterum, & ad seipsum: licet inter illa attributa sit diffe-
rentia secundum rationem: & quo ad hoc differt secundum rationem identitatis cuiuslibet eorum ad alterum &
ad seipsum: & quo ad hoc non vniformiter se habet ad alterum & ad seipsum: & minus se habet ad
alterum quam ad seipsum, vt inferius amplius declarabitur.

22 ⁋ Quod arguitur sexto ex illo dicto Hilarii
Deo simile esse aliquid quod ex ipso non fuerit, non potest: Dico quod dictum illud intelligitur de simili
tudine vera & perfecta, qua creatura similis deo esse non potest: quae solummodo deo similis esse
potest quadam similitudine imaginaria imperfecta, vt tactum est articulo praecedente quaestione. ii.
in fine. Vnde & dictum illud non intelligitur nisi de illis quae habent esse a deo vt a principio produ
ctiuo comparatis per similitudinem ad deum producentem. Ex quibus deo vt principio productiuo
nihil simile esse potest vera similitudine & perfecta: quod non fuerit ex ipso vt ex cuius substantia sicut
ex principio quasi materiali producatur: quemadmodum filius producitur a patre & ex patre: & spiritus
sanctus a patre & filio: & ex ipsis: quia in vnitate substantiae singularis a patre producitur, & a patre
& filio spiritus sanctus. Nunc autem sic producitur creatura a deo trinitate: quod licet producatur ab illo: non
tamen ex ipso in vnitate substantiae singularis: sed in diuersitate maxima. Et ideo non producitur a deo
vt simile vera & perfecta similitudine: sed solummodo vt simile imaginaria & imperfecta similitudine, vt ex-
positum est supra. Ex eo autem quod deo producenti nihil est simile similitudine vera & perfecta nisi dicto mo
do fuerit ex ipso: nequaquam sequitur seu excluditur quin deo producto puta filio & spiritu sancto: simi
le possit esse dicto modo Deus producens, vt filio deus pater, & spiritui sancto deus pater & deus
filius.

23 ⁋ Quod vero arguitur septimo & vltimo, quod fundamenta tria trium relationum conmunium non se ha
bent vniformiter ad tres personas diuinas: quare nec ipsae relationes: Dico quod verum est secundum iam dicta
prout habent esse in illis vt in radice suorum fundamentorum existentium in illis. Sic enim identitas, aequa-
litas, & similitudo, quemadmodum secundum fundamenta in patre habent esse ex se: in filio autem & spiritus sancto
a patre: & etiam in spiritu scton a filio. Prout vero habent esse in personis in propria forma relationis communis:
vniformiter habent esse in personis: nec aliquo modo existunt in vna personarum ex alia vel aliis: nec aliquo
ordine naturae existunt primo in vna quam in aliis aut in alia: licet fundamentaliter ordine naturae
fundamenta earum primo sint in vno, & secundo in aliis: quia a prima persona est in secunda & tertia. Et sic
in prima persona sunt relationes illae cones primo radicaliter: & secundo in secundua persona, & tertio in ter
tia. Licet etiam formaliter non statim existente prima existunt in illa identitas, aqualitas, & similitudo eius
ad alias ex eo quod est prima: sed solummodo existente persona secunda: & ex eo quod est secunda, vt iam dictum est su-
pra: non tamen aliquo modo est identitas, aequalitas, aut similitudo primo in secunda persona, & secundo in prima
ab vtraque aliquo ordine naturae: aut aliter in secunda quam in prima: sed simul & vniformiter in vtraque
Et sic de tertia respectu primae & secundae. Licet enim (vt dictum est) radicaliter propter fudamenta non
habeant esse vniformiter in tribus personis: sed a persona prima in secunda: & ab vtraque in tertia: & sic or
dine quodam naturae penes primum & secundum habent esse in personis: sicut & illarum fudamenta: relatio-
nes tamen dictae fundatae in illis vt geminatis secundum rationem: secundum esse suum conpletum & formale conside-
ratae non habent esse ordine naturae primo in vna, & secundo in aliis: nec ab vna primo, & deide ab aliis
sicut nec ipsa dualitas aut trinitas personarum. Et sic quamquam secundum dicta aspiciendo ad dictum ordinem na
turalem quo prima persona habet in se ex se illud vnum a quo causantur dictae relationes identitas, aequali-
tas, & similitudo: & aliae personae habent illud a prima, quoquo modo dictae relationes non sint vniformiter
in personis diuinis: vt propterea prima persona simpliciter possit dici eadem aequalis & similis secundae personae & tertiae
& persona secunda & tertia quoquo modo non simpliciter dicantur eaedem aequales & similes primae: sed potius coeae-
dem coaequales & consimiles: vt quasi per quandam imitationem identitatis, aequalitatis, & similitudinis Bb227v
existentium in prima persona intelliguntur identitas, aequalitas, & similitudo esse in aliis: tamen aspi
ciendo ad complementum formale dictarum relationum: nulla difformitate aut ordine naturae ha
bent esse in tribus personis diuinis: quia quo ad huiusmodi complementum: nequaquam habet esse vna
dictarum relationum aliter in prima persona quam in aliis. Quo ad hoc enim relatiua sunt simul natura:
& neutrum est causa alterius vt sit, sicut dicit philosophus in Praedicamentis. Et sic simile est quodammodo
de esse vniformi talium relationum in diuinis personis & aeternitatis atque aliorum attributorum.
Aeternitas enim licet aeque primo & omnino vniformiter conueniat tribus personis: per quandam
tamen appropriationem simpliciter dicitur esse in solo patre: coaeternitas vero & quasi non simplici
ter aeternitas in filio & spiritu sancto: & sic de caeteris quae communiter dicuntur in tribus personis. Vnde
Augustinus. vi. de Trini. ca. vlti. exponens illud Hilarii. ii. de Trini. Aeternitas in patre. dicit
sic. Nonne esse consecutum arbitror in aeternitatis vocabulo: si quod pater non habet patrem de quo
sit: filius autem de patre est quod sit: atque coaeternus sit. Quod dicit infinuando quod filius quia per gene
rationem a patre accipit quod sit aeternus: idcirco non simpliciter aeternus: sed coaeternus illi dici
debeat: & pater non coaeternus: quia aeternitatem a nullo accipit: sed simpliciter aeternus. Et per
eundem modum Pater simpliciter idem aequalis & similis filio & spiritui sancto debet dici: non autem
coidem coaequalis & consimilis, & econverso filius & spiritus sanctus non simpliciter idem aequalis &
similis patri: sed coidem coaequalis & consimilis illi, quamquam ad excludendam omnem difformitatem
dictarum relationum conmunium in diuinis personis dicit Athanasius in Symbolo suo de singulis
diuinis personis. In hac trinitate nihil prius aut posterius: nihil magis aut minus: sed totae
tres personae coaeternae sibi sunt & coaequales. Intellige & easdem & consimiles: quasi non solum
filius & spiritus sanctus possint dici coaequales, coiidem, & consimiles patri: sed etiam pater co-
aequalis illis, & coidem, & consimilis.