Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe60892

Sources:

Bb: Badius1520b

B222v

1
CIrca primum arguitur quod dicta tria genera relationum conmunium non se habent vnifor
miter inter se in diuinis, Primo sic. Sic se habent inter se fundamenta relationum
incut & ipsae relationes: quia secundum fundamenta habent relationes communes
esse & realitatem & pluralitatem & distinctionem, vt patet ex supra determinatis. Fun
damenta autem illorum, quae sunt substantia, quantitas, & qualitas, non se habent
vniformiter in diuinis: quia in diuinis quantitas & qualitas incidunt in substan
tiam: & non econuerso substantia in illa, vt supra declaratum est loquendo de attri
butis in deo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. plurificabile & non plurificabile non se habent vniformiter inter
se. sed in diuinis identitas plurificatur secundum duos modos: quorum vnus est quo aliquid dici
tur idem sibi: alius quo aliquid dicitur idem alteri, non sic autem plurificatur aequalitas & similitu-
do: quia nihil est aequale sibi: sed solummodo alterum alteri, vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est. quod illa tria genera relationum communium in diuinis sequuntur vnum, patet ex prae
determinatis. vbi est ergo summa vnitatis vniformitas, & illorum generum summa vniformitas est.
sed in personis diuinis summa vnitatis vniformitas est: quia in illis est vnitas in qua nulla cadit di-
uersitas neque multitudo. dicente Boethio de trinitate. ca. 4. Nulla est in deo diuersitas: nulla ex diuersita
te pluralitas, quare nec numerus sed vnitas tantum. Propter quod etiam in diuinis nulla cadit relatio com
munis consequens mulum scilicet neque diuersitas neque inaequalitas neque dissimilitudo, vt patet ex praedeter
minatis. Non est autem difformitas nisi ex diuersitate & pluralitate. ergo &c.

4 ⁋ Dico iuxta iam dicta in fine praecedentis quaestionis, quod in relatione qualibet duo
o est considerare: vnum quod habet ex ratione sui generis scilicet modum quid est ad aliud se habere: & alterum quod habet Bb223r
ex suo fundamento scilicet esse suum & quiditatem. Et quo ad primum non solum relationes communes in deo
sed etiam quaecumque relationes etiam in creaturis vniformitatem habent inter se, quia. scilicet omnis relatio in eo
quod est ad aliud simpliciter, vniformiter est ad aliud, sicut patet ex determinatis. Quo ad secundum
autem est considerare relationes dictas in ordine ad duplex fundamentum. scilicet proximum, quod est vnum: quod
in praemissis proprie loquendo appellauimus principium causatiuum relationum conmunium: & primum, quid
est substantia, quantitas, & qualitas: quod proprie loquendo appellauimus principium fundamentale, si
cut patet ex praedeterminatis & est primum formale respectu secundi. Et quantum est ex parte primi fun-
damenti omnino vniformitatem habent inter se dicta tria genera relationum communium in diuinis,
quia omnia sequuntur vnum dictum ab vnitate singularitatis, vt patet ex praedeterminatis. Et con-
sistit vniformitas inter illa tria genera in tribus: quae sunt consequentia, conversio, & aequalitas: quia
quantum est ex parte vnitatis, si est aliquid in diuinis idem alicui, est aequale & simile eidem, & econver-
so si est alicui aequale aut simile, est idem illi, & si est aequale est simile & econuerso: & quantum est idem,
tantum est aequale & simile, & econuerso: & quantum est aequale, tantum est simile & econverso. & sic pro-
cedit bene vltimum argumentum. Vnde si in aliquo deficiat vniformitas in deo quo ad dicta tria ge
nera relationum conmunium: hoc solum contingit ex parte fundamenti primi quod est substantia, quantitas, aut
qualitas: ex parte quorum etiam sumitur distinctio generum relationum conmunium, vt habitum est supra. Di-
co ergo quod ex diuersitate fundamentorum in deo contingit quod non sit omnino vniformitas dictorum generum
inter se in deo. Primo quo ad hoc quod in deo incidunt aequalitas & similitudo in identitatem & non econ
uerso, & similitudo in aequalitatem & non econverso. & hoc ad modum incidentiae in diuinis quantitatis
& qualitatis in substantiam, & non econuerso, & qualitatis in quantitatem & non econuerso, secundum quod
procedit primum argumentum. Secundo quo ad hoc quod propter duplicem modum considerandi substantiam
& vnum modum considerandi quantitatem & qualitatem: duplex est in diuinis sicut & in creaturis modus idem
titatis: cum tamen non sit nisi vnicus aequalitatis & similitudinis, prout superius est expositum, sicut proce
dit secundum argumentum. In diuinis autem quantitas & qualitas incidunt in substantiam, quia ipsa natura
siue essentia diuina ex se habet rationem substantiae & non ex consideratione intellectus. Cuius conside
ratio nisi in ipsa diuina substantia attendat rationem quantitatis & qualitatis: quantitas & qualitas o-
mnino sunt ipsa res quae est substantia, & nullatenus differunt ab illa: intantum quod nec etiam ratione ab il-
la differunt. Quare differentia quantitatis & qualitatis inter se & amborum a substantia, non existit nisi
in consideratione intellectus, vt supra expositum est loquendo de differentia attributorum: & in quinta quae
stione sequente amplius exponetur. Vnde quod dicit Augustinus de Trini. Deus est sine quantitate magnus.
sine qualitate bonus: hoc non dicit quia quantitas & qualitas secundum quasdam suas species habeant trans-
ferri ad diuina: non autem secundum rationes suorum generum: quod superius loquendo de attributis impro
bauimus: sed quia quantitas & qualitas translata ad diuina, proprias rationes suorum generum non habent
extra considerationem intellectus, vt dictum est ibidem. Et per hunc modum quantitas & qualitas incidunt
in substantiam, & vnitas quantitatis & qualitatis in vnitatem substantiae, & per consequens aequalitas & simi
litudo in identitatem. Propter quod similitudo in diuinis non solum excludit dissimilitudinem sibi oppositam
sed etiam diuersitatem oppositam identitati. dicente Hil. iii. de Trini. Non aliunde est quod in omnibus simi
le est, neque diuersitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. In diuinis etiam qua
litas incidit in quantitatem, eo quod sicut qualitas materialis inest substantiae materiali mediante quanti-
tate molis: sic & qualitas quae est in diuinis inest substantiae spirituali mediante quantitate virtutis siue per
fectionis. Bonitas enim & sapientia quae in deo sunt qualitates, & caeterae rationes attributorum quae aliquid di
gnitatis important simpliciter in creaturis, sub ratione qualitatis in substantia diuina non concipiuntur
intellectu nisi in ratione immensitatis & magnitudinis dei perfectionalis aut virtualis in illa. Ex eo
enim quod deus est immensus, quaecumque sunt dignitatis simpliciter, secundum quantitatem ei attribuuntur, &
sicut qualitas incidit in quantitatem sic & vnitas qualitatis in vnitatem quantitatis, & per consequens
similitudo in aequalitatem.

5 ⁋ Argumenta vtriusque partis patent ex dictis.