Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe6072

Sources:

Bb: Badius1520b

B23r

1
rca tertium arguitur, quod amor non sit in deo, Primo sic. Amor & odium sunt contraria:
uae nata sunt esse circa idem. secundum Philosophum. In deo autem non est odium, quare neque amor.

2
⁋Secundo sic. Amor determinat voluntatem ad volendum & ad amandum: quia (vt dicit
ugu. super Psal. Amor vacare non potest. Voluntas dei omnino libera est, & a nullo
determinata, vt. habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Nihil quod recipit magis
galaut minus, habet esse in deo, quia est mutabile quid. Amor autem ratione qua amor,
recipit magis & minus: quia semper est maior amor ad maius bonum. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est illud
Dionyus. de di. no. Infinitum seipso & carens principio diuinus amor ostenditur. sed talis amor non est nisi
in deo, quia quicquid est extra ipsum, finitum est & habens principium. ergo &c.

5 ⁋ Dicendum quod aliquorum erat opinio, quod amor non est de diuinis nominibus, neque
potest poni in deo, & hoc vna ratione, quia sub nomine amoris nihil vnquam deo attribuitur in sacris eloquiis.
Contra quos dicit Diony. iiii. de di. no. Audebit & hoc dicere vera ratio, quia ipse omnium causalis per
bonitatis excellentiam omnia amat, omnia facit & continet. Et est diuinus amor optimus optimi per optimum.
ipse enim benefactor existentium amor in optimo per excellentiam ante subsistens. Et respondet eorum rationi,
quod licet sub proprio vocabulo sacra eloquia deo amorem non attribuunt, tamen ei amorem attribuunt sub aliis
vocabulis, quibus sententialiter deo attribuitur amor. Stultum enim est vocibus intendere, & non sententiae.
dicens esse irrationale arbitrio & stultum, non virtuti intentionis attendere sicut dictionibus: & hoc non
esse diuina intelligere volentium, sed sonos leues percipientium &c. Vbi subiugit. Veruntam vt non hoc
dicere putemur tamquam diuina eloquia submouentes, audiant hanc amoris nominationem criminantes &c.
Vvbi inducit plures snimas sacrae scripturae, quibus significatur & implicatur quod amor sit in deo. Alia vero
ratione idem ponebant sumpta ab amore in nobis. Credebant enim quod amor non est in nobis nisi ex passione
siue affectione & commotione quadam, quae in deo cadere non pabet omnino: quare neque amor secundum ipsos.
Sed ratio ista non cogit, quoniam nomen amoris commune est ad verum amorem, & alium de quo illi loquuntur.
Propter quod ad differentiam illius theologi istum appellant verum amorem. dicente Dionysio. Mihi videntur
theologi cone quidem dixisse dilectionis & amoris nomen: propterea autem diuinis magis referre vere
amorem semper consequentem talium virorum adamationem, cum non sit verus amor sed vmbra, aut magis casus
veri amoris. Audendum autem (vt ibidem: dicit) hoc pro veritate dicere: quia omnium causalis bono & opti
mo omnium amore. &c. Vbi declarat ex diuinis operationibus circa creaturas, deo inesse amorem, suppo
nens quod illa sine amore fieri non habent. Quom autem illud intelligendum sit, in proxima quaestione sequenti vi
debitur. Quantum autem ad praesentem pertinet quaestionem, sufficit scire quia amore large accepto omnes actiones qui
bus creaturae inter se in ordine vniuersi sociantur, non procedunt ab eis sine amore. dicente Dionysio.
Amorem siue diuinum, siue angelicum, siue intellectualem, siue animalem, siue naturalem dicamus, vnitiuam
quandam & continuatiuam intelligimus virtutem, superiora quidem monentem in prouidentiam inferiorum, aequi-
formia iterum in socialem vicissitudinem: & nouissima subiecta ad meliorum & superpositorum conversionem:
t sic secundum. v. modos appetitus supra distinctos in quaestione de libertate voluntatis dei, qui sunt
principia omnium opeationum contigentium in creatore & in creaturis, ramindeant. v. modi amoris: inter quos super
mus & supereminens est amor diuinus, sicut est diuinus appetitus. Et sicut diuinus appetitus est ad bonum sim
pliciter, sic & diuinus amor modo corrundente: vt in hoc differat in deo amor a gaudio, delectatione, & huiusmodi
quam sunt in deo: vt gaudium & delectatio in deo sicut & in nobis, tantummodo sint de bono praesenti: deside-
rium autem de bono expectato. Sed amor est boni simpliciter & in communi, quem supponit omnis appetens. Vnde & af-
fectiones omnes & passiones in quocumque sint, amorem praesupponunt. Gaudium enim & delectatio, desiderium
& spes, & caetera huiusmodi, non sunt nisi boni per se amati, quia habetur vel optatur haberi. Ira vero, timor-
tristitia, & huiusmodi, non sunt nisi boni non habiti vel amittendi. Vnde nemo timet bonum amittere, nisi
quia amat ipsum habere: neque tristatur de malo, nisi quia per ipsum priuatur bono amato vel desiderato.

6 ⁋ Ad primum in oppositum, quod odium non est natum deo inesse: quare neque amor: dicendum
quod secundum expositionem philosophis in postpraedicamentis, illa maxima, Contraria nata sunt fieri circa
idem, intelligitur, nisi alterum determinate insit. Nunc autem determinate ex natura suae bonitatis
amor in est deo. dicente Dionysio. Dibus est bonum & optimum & concupiscibile, & amabile, & dele
ctabile, & per ipsum & propter ipsum, & minora meliora conuersibiliter amant, & sociatiue aequifor-
mia, & meliora minora prouide, & haec semetipsa singula quaeque connexione, & esse bonum & Bb23v
optimum desiderantiam facit & vult omnia quaecumque facit & vult.

7 ⁋ Ad secundum quod amor determi
nat voluntatem ad amandum & volendum, dicendum est quod differt dicere voluntatem determinare ad vo
lendum, & inclinare. Quod enim determinat appetitum, ducit ipsum in actum appetendi determinate id ad
quod ipsum determinat: quemadmodum dictum est supra de appetitu brutali. Et sic voluntas nunquam ali-
quo ad volendum determinatur. Licet enim determinate vult seipsum ita quod non possit se non velle, non
tamen determinatur sua voluntas in volendo seipsum ad seipsum volendum: quia voluntas sua
non ducitur necessitate praeueniente vt velit se: sed libere seipsum ducit in volendo, licet necessi
tate immutabilitatis concomitante: vt dictum est supra. Quod autem voluntatem inclinat ad volendum,
non ducit ipsum in actum: sed tantum quasi allicit vt seipsum ducat: quemadmodum habitus virtutum in
voluntate inclinant ipsam ad actus proprios eliciendum, & per consimilem modum quasi trahunt pas-
siones. Et per hunc modum amor vacare non potest: sed semper allicit voluntatem ad actum volendi bo-
num, quod est amoris obiectum, & hoc vel simpliciter indeterminate, quando amor sumitur vt sima
pliciter indeterminate respectu cuiuscumque boni: determinate vero quando est respectu alicuius bo-
ni determinati, secundum quod de hoc amplius videbitur in quaestione sequenti.

8 ⁋ Ad tertium, quod amo
recipit magis & minus, & nihil tale est in deo: Dicendum quod differentia est inter actus pertinentes ad dei
voluntatem, & ad dei intellectum: quoniam illi qui pertinent ad intellectum, ad creaturas non terminantur
sicut effectus intellectus, sed solum sicut terminus. Actus vero volendi dei, quando est in respectu
ad creaturas, non solum respicit eas vt actionis terminum: sed vt eius effectum. Quaecumque enim
vult in creaturis, quae pertinent ad ipsarum existentiam in esse & in bene esse, effectus diuinae voluntatis sun
vt declarari habet loquendo de emanatione creaturarum a deo. Nunc autem ita est, quod actus aliquis
potest deum denominare vel ratione substantiae actus, vel ratione effectus qui ex ipso solet conse
qui in creaturis licet non ratione substantiae actus. Verbi gratia, cum deus dicitur diligere creatu-
ras, substantia huius actionis est in deo: quia est ipsa diuina essentia. Cum vero dicitur quod deus irasci
tur creaturis, substantia huius actus secundum quod nominat passionem, non est aliquid in deo, sed
ab hoc actu nominatur quia effectum ad modum irascentis operatur circa creaturas. Et primo modo
actus de deo dicitur proprie. Secundo autem modo non nisi transumptiue & metaphorice. Et sicut est
de substantia actus, sic est de magis & minus circa ipsum actum. Nam magis & minus possunt intel
ligi dici de deo circa aliquem actum dupliciter. Vno modo ex intensione in substantia actionis. Ali
modo ex intensione in substantia effectus. Primo modo nulla actio omnino dicitur de deo secundum
magis & minus: quia actio sua est sua substantia, in qua non cadunt magis & minus. Secundo modo actio
voluntatis terminata ad creaturam vt ad effectum eius, dicitur secundum magis & minus. Dicitur enim deus
magis diligere maius bonum: quia maius bonum est quod operatur in vno quam in alio: ad modum illius qui
magis de bono facit vni quam alteri: quia magis intensiue secundum substantiam amoris amat vnum quam alte-
rum. Et sic non proprie sed metaphorice secundum magis & minus praedicantur de deo actus pertinentes ad
voluntatem eius. Quare cum amor sit ratio in voluntate actus volendi & causandi effectus bonitatis
in creaturis, dicente beato Dionysio. ca. iiii. de di. no. Ipse benefactor existentium amor in optimo, per
excellentiam autem subsistens non sinit ipsum infoecundum in seipso manere. Mouit autem ipsum in agen
dum, iuxta omnium genitiuam excellentiam. Secundum hunc igitur modum amor in deo potest dici & vere dicitur
secundum magis & minus, non ratione substantiae suae, sed intensionis bonitatis in effectu suo: vt ve-
re dicatur deus habere maiorem amorem ad maius bonum, & minorem ad minus bonum.