Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe59820

Sources:

Bb: Badius1520b

B218v

1
CIrca tertium arguitur quod non in qualibet habitudine relationum communium
relationes extremae sint aliae & aliae abinuicem, Primo communiter in diuinis & in
creaturis, sic. Si relationes communes in extremis suis essent aliae abinuicem: pu
ta vt similitudo in vno similium esset alia a similitudine in alio similium: hoc non
esset nisi ad alietatem relatorum sequeretur alietas relationum in ipsis existentium
u, m hoc autem falsum est: quia tunc secundum modum alietatis relatorum esset alie
cengau tas relationum in ipsis: sicut secundum modum alietatis hominum est alietas ri-
sibilitatum in ipsis, quod similiter falsum est: quia relata secundo modo identitatis & aequalitate & si
militudine semper re distinguuntur: non sic autem relationes existentes in illis, vt patet in aequalitate
& similitudine & identitate diuinarum personarum inter se: in quibus quia sunt relationes secun
dum rationem tantum: non sunt extrema nisi secundum rationem: & tamen personae relatae sunt aliae abinui-
a ce secundum rem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. vbi non est distinctio fundamentorum nec relationum funda tarum in Bb219r
illis. Relationes enim communes non plurificantur nisi secundum plurificationem fundamentorum: sicut
nec relationes aliae consimiles, puta in vno non est nisi vna paternitas: licet ad plures filios: & simi-
le non est simile nisi vna similitudine ad plures quibus est similis: & hoc propter vnum funda-
mentum talium relationum. Quare cum substantia super quam fundatur identitas in illis
quae sunt eadem, non distinguatur omnino, nec similiter quantitas super quam fundatur aequa
litas in aequalibus: nec similiter qualitas super quam fundatur similitudo in similibus, quia super substam
tiam fundatur identitas ratione qua est substantia simpliciter: non autem ratione qua est haec vel illa:
nec ratione qua est in hoc vel in illo: & similiter aequalitas super quantitatem: & similitudo super qua
litatem, quia proprium est substantiae secundum eam dici idem & diuersum: & quantitati secundum
eam dici aequale & inaequale: & qualitati secundum eam dici simile & dissimile. Substantia autem secun
dum quod est substantia simpliciter, nullo modo distinguitur etiam in diuersis. Similiter nec quantitas nec
qualitas. sicut figura inquantum est figura simpliciter, non distinguitur omnino in lsoscele & Sca
leno: quia secundum Philosophum. iiii. physico. sunt eadem sigura: licet non sint idem triangulus. ergo
&c.

3 ⁋ Ex eodem medio arguitur idem specialiter in diuinis, quia cum in deo in tribus personis sit vna a
substantia, vna quantitas, vna qualitas, super quas fundantur relationes communes scilicet identitatis, aequa-
litatis, & similitudinis trium personarum inter se: est ergo vna identitas trium personarum sicut vna
substantia, vna aequalitas sicut vna quantitas, vna similitudo sicut vna qualitas. ergo &c.

4 ⁋ Quod con C
firmatur per hoc quod de patre & filio dicit Hila. iii. de triniitate. Eandem in vtroque & virtutis similitudi
nem & diuinitatis plenitudinem profitemur. Omnia enim accipit filius a patre. vult ergo quod a patre
accipiat illam similitudinem virtutis quae est patris ad filium: & similiter eadem plenitudinem di-
uinitatis: quae quidem plenitudo ad aequalitatem quantitatis pertinet.

5 ⁋ Tertio ad idem sic. Quae
minus sunt distinguibilia minus sunt plurificabilia: quia non est plurificatio nisi per distinctionem
qua plura habent esse plura. sed minus sunt distinguibiles relationes propriae in diuinis, puta pater
nitas & filiatio, quam communes, puta identitas, aequalitas, aut similitudo: quia illae sunt aliorum distin
ctiuae scilicet personarum, vt habitum est supra: non autem istae, vt declarabitur infra. Magis autem sunt
distinguibilia inter se aliorum distinctiua quam non distinctiua, quare cum relationes propriae & simi-
les plurificari non possunt in diuinis: non enim possunt in illis esse plures paternitates aut plures
filiationes: ergo nec relationes communes similes: cuiusmodi sunt identitas, aequalitas, & similitu-
do, in diuinis plurificari possunt.

6 ⁋ Quarto sic. inter se minus distinguuntur relationes sub eodem &
genere existentes quam diuersa genera relationum. Puta similitudo in diuinis personis diuersis, quam aequa-
litas & similitudo. sed aequalitas & similitudo & identitas in diuinis non distinguuntur inter se ni
si ratione tantum, vt habitum est supra. Similitudo ergo, aut identitas, aut aequalitas, vt sunt in diuersis
personis, minus distinguuntur quam secundum rationem. sed minor distinctio quam secundum rationem
nulla est omnino. ergo &c.

7 ⁋ In contrarium arguitur primo sic. super. xiiii. cap. Boethii de triniitate. Con-
mentator dicit sic. Sicut ipsa quae sunt similia: sic & illa secundum quae sunt similia, necesse est es-
se diuersa. sed ipsa quae sunt similia semper sunt diuersa & alia & alia, vt patet ex duabus quaestio-
nibus praecedentibus. illa autem secundum quae similia sunt similia, sunt extrema similitudinis in
similibus. illa ergo extrema necesse est esse diuersa: sicut & relata per illa: & sic oportet quod sint diuer
sa & alia atque alia. Et sicut hoc arguitur de extremis similitudinis, sic argui potest de extremis iden
titatis & aequalitatis quia qua ratione verum est illud dictum Commentatoris: Sicut ipsa quae sunt
similia &c. eadem ratione verum est dicere: sicut ipsa quae sunt eadem & aequalia: sic & illa secun-
dum quae sunt eadem & aequalia: necesse est esse diuersa.

8 ⁋ Secundo sic. quod requirit distinctionem eo-
rum in quibus existit: necessario habet esse distinctum in illis: quia indistinctum natum est esse in in
distincto sicut distinctum in distincto. sed relationes communes aequalitatis & similitudinis requi
runt distinctionem illorum in quibus sunt: & hoc secundum rem: quia similitudo non est suiipsius
nec aequalitas. Non est enim aliquid aequale aut simile sibi, vt iam habitum est supra. Relatio similiter idem
titatis etiam requirit distinctionem & differentiam relatorum in quibus est, vt etiam habitum est
supra. ergo &c.

9 ⁋ Et hoc est quod tertio arguitur sic. quod esse relatiuorum vel ipsorum relatorum est ad
aliud se habere secundum modum iam supra expositum: hoc contingit quia per se relationi com-
petit quod esse suum accipiatur in comparatione ad aliud esse: quid scilicet competit alteri relationi sibi
correspondenti: quod non est sine ipsarum relationum distinctione in ipsis relatis. ergo &c.

10 ⁋ Quarto
sic. secundum Augustius v. de triniitate. cap. viii. tres personae non sunt tres magni sed vnus magnus: quia
vna est magnitudo trium. ergo a contrario cum tres personae siue diuinae siue creatae sint tres aequa-
les, tres similes, tres iidem: hoc non contingit nisi quia sunt ibi tres aequalitates, tres similitudines.
& tres identitates. ergo &c. Bb219v

11
⁋ Dicunt aliqui quod sicut in rebus absolutis duplex inuenitur distinctio earum: vna
secundum rationem quiditatis earundem: quae est inter res diuersorum generum aut specierum tantum:
alia secundum esse, quae est solummodo inter res differentes numero tantum sub eadem specie specialisi ma
quia indiuidua nihil quiditatiuum aut rei addunt supra quiditatem aut rem speciei: sed solummo
do determinationem illius: sic & duplex distinctio inuenitur in relationibus: vna secundum rationem
quiditatis earum: alia vero secundum esse earundem. Quarum prima ( vt dicunt) conpetit relationi vnde re
latio est: quia relationis vnde relatio est, proprium est ad aliud se habere. Et tali modo distinguuntur
relationes diuersae secundum speciem: cuiusmodi sunt omnes relationes oppositae dissimiles vt paternitas
& filiatio: & tria genera relationum communium inter se comparata: de quarum differentia habitum
est supra. Sed non sic distinguuntur relationes communes similes, quae scilicet sunt similium nominum in vtro
quod relatorum, eo quod non sunt nisi eiusdem speciei specialissimae quandofundantur super vnum specie, vt
est similitudo in duobus similibus: & aequalitas in duobus aequalibus: & identitas in duobus eisdem
de quibus proposita est praesens quaestio, an scilicet in similibus aut aequalibus aut eisdem sit diuersa & alia at
qued alia similitudo & aequalitas & identitas. Vnde dicunt quod relationes communes similes non distin-
guuntur nisi secundum esse: quae distinctio (vt dicunt) non competit relationi vnde relatio est: sed so-
lummodo ratione sui fundamenti, quae est res alterius praedicamenti. Nam relationi non respondet
proprium esse vnde relatio est: sed solummodo esse sui fundamenti. Talis ergo ( vt dicunt) distinctio est
per fundamentum. Vbi ergo non plurificatur fundamentum: relationes communes similes (vt dicunt) plu
rificari non possunt: vt contingit in diuinis vniversali, & in creaturis quo ad idem numero: & vbi fundamen
tum plurificatur, ibi plurificantur & ipsae, vt contingit in creaturis vniverisalei in aequalitate & similitudine &
identitate specie aut genere. Et ideo dicunt quod in diuinis non sunt in tribus personis plures aequalita
tes: sed tantum vnica: quia non nisi vnica magnitudo est in eis: similiter non est nisi vnica similitudo: et
vnica identitas: quia non est nisi vnica substantia & vnica qualitas in eisdem: licet in creaturis diuer-
sis aequalibus similibus aut eisdem sint diuersae similitudines aequalitates & identitates, secundum quod in
eis sunt diuersae quantitates, diuersae qualitates, & diuersae substantiae super quas fundantur: & sic per
accidens sunt relationes illae diuersae scilicet quia fundamentum est aliud & aliud.

12 ⁋ Quod dicunt quasi re-
latio communis semper quantum est de se sub eadem specie sit eadem numero in relatis: & quod non est
alia & alia nisi quia in relatis fundamentum est aliud & aliud: quemadmodum in absolutis formis quan
tum est de se sic est quaelibet earum eadem numero sicut est eadem specie nisi sit per materiam aliam &
aliam secundum aliquos, aut per agens secundum alios. Quia enim aliquid sit quid per se formaliter:
& quod secundum rationem quiditatis differat ab alio: hoc non convenit ei nisi secundum rationem aliam
& aliam generis aut speciei: quia quod sit quid secundum rationem indiuidui: & quod secundum illam ratio
nem differat ab alio: hoc non convenit ei nisi quia in se habet formam speciei determinatam: & hoc
aut per agens tantum, vt quando habet formam determinatam, in se & non in alio existens, vt contingit
in angelis vnius speciei: aut simul per agens & per materiam siue subiectum aliud & aliud, vt contin
git in formis materialibus siue eductis de potentia materiae, cuiusmodi sunt formae pure naturales dif
ferentes solo numero: & in formis materialibus non eductis de potentia materiae: sed in materia tantum
Cuiusmodi sunt animae rationales: quarum differentia dicitur esse secundum esse & non secundum
rationem suae quiditatis, quia licet in se habeant quiditates speciei eiusdem differentes numero: illa
differentia non contingit ex ratione quiditatis: sed solummodo ex ratione detractionis illius quam ha-
bet ab agente siue per materiam & subiectum, siue sine materia & subiecto. Vnde etsi vtraque differem
tia ponatur dici fore secundum esse: prima tamen differentia dicitur secundum esse per se quod dicitur esse quidi
tatiuum. Secunda vero dicitur secundum esse acquisitum siue per accidens: quod communi nomine dicitur esse abso
lutum siue esse simpliciter & absque determinatione.

13 ⁋ Quod dicunt isti de distinctione scilicet quod duplex est:
& secundum rationem suae quiditatis, & secundum esse: bene verum est: & habet locum tam in praedicamentis abso-
lutis quam in relationibus. semper enim differentia specie distinguuntur secundum rationem suae quiditatis. Differentia
autem numero: secundum esse tantum. Sed quod dicunt quod distinctio secundum rationem suae quiditatis conpetit relationi
vnde relatio est: hoc non est verum nisi quiditas relationis appelletur modus essendi ad aliud purus: qui
solus proprius est relationi ratione sui praedicamenti secundum praedeterminata. Quod non potest poni: quia cum modus
ille quantum est de se non distinguatur vt est supra expositum: secundum hoc ergo esse quiditatiuum non esset
nisi vnum & idem in toto praedicamento relationis: nec secundum ipsum esset illa distinctio eorum quae sunt sub
praedicamento relationis: secundum quod etiam hoc supius est declaratum. Quare cum distinctio eorum quae habent illum modum
communem sub praedicamento relationis, secundum praedeterminata non sit nisi per fundamenta: si distinctio dicta
cadat in praedicamento relationis scilicet secundum rationem quiditati & secundum esse, modo quae quiditas & esse habent esse in praedicamento
relationis, ambae distinctiones erunt per fundamenta. Quod verum est hoc modo, videlicet quod a fundamentis Bb220r
diuersorum modorum & rationum distinguentibus relationes secundum genera & species, dican
tur distingui relationes secundum rationem quiditatiuam, & secundum esse quiditatiuum specisi
cum, quod a talibus fundamentis contrahunt. Et sic sumitur differentia relationum communium differem
tium genere aut specie inter se: & hoc penes differentiam formalem secundum genera & species il
lorum super quae fundantur. Propter quod etiam formaliter secundum genus & speciem differunt re-
lationes fundatae super illa fundamenta: licet quandoque secundum rem: quandoque secundum rationem
tantum: prout rationes fundamentorum quandoque differunt secundum rem, vt contingit in substantia
vera, & quantitate & qualitate accidentalibus substantiae: quandoque secundum rationem tantum, vt contingit in
substantia vel habente rationem substantiae: & in quantitate perfectionis: & in qualitate substantia
li existentibus in substantia. Secundum quod in diuinis loquens de substantia & substantialibus attributis li
bro primo cap. xi. Dam. dicit sic. Secundum omnia sunt vnum pater & filius & spiritus sanctus prae-
ter ingenerationem, generationem, & processionem, cogitatione vero secundum diuersum. i. lcet omnia il-
la sint idem re in tribus personis: ratione tamen distinguuntur singula a singulis & a seipsis. Afun
damentis vero vnius modi & rationis vnius distinguentibus relationes secundum numerum tantum
dicuntur distingui tantum secundum esse: & sic sumitur differentia relationum conmunium differentium nunero solo
scilicet penes differentiam numeralem vel quasi: licet quandoque differant secundum rem, quandoque autem secundum rationem tantum.
Primo enim: modo genus relationis communis distinguitur sicut per primas differentias tractas a suis fun
damentis in relationem substantialem continentem identitatem & diuersitatem, quae sequuntur vnum & multum
in substantia: & in relationem accidentalem, quae sequitur vnum & multum in duobus praedicamentis acciden
tis absolutis. Quae continet sub se duas species: quarum vna sequitur vnum & multum in quantitate: & dicitur
aequalitas et inaequalitas. Altera vero sequitur vnum & multum in qualitate: & dicitur similitudo & dissimi
litudo. Quae vlterius descendunt in species secundum species quantitatis et qualitatis vsque ad species spe
cialissimas praedicamentorum absolutorum: quae species specialissimae relationum non diuiduntur nisi per differentia
numero tantum, secundum differentiam numeralem fundamentorum. Et quamuis talis distinctio relationum sit per aliud, est
tamen essentialis praedicamento relationis: eo quod esse et realitatem seu quiditatem non est natum habere nisi per alid.
Relationi enim vnde relatioem: nec proprium esse nec propria quiditas respondet: sed solummodo esse et quiditas sui fum
damenti. Et ideo bene verum est quod vbi sub relationibus communibus eiusdem speciei specialissimae relationis
non plurificatur realiter fundamentum: nec similiter relationes fundatae super illud realiter plurificam
tur, vt contingit in diuinis sicut dictum est. Nihilominus tamen licet non distiguantur secundum rem: distiguuntur
tamen secundum rationem saltem. Impossibile est enim quod relata sint diuersa siue secundum rem siue secundum rationem quind rela
tiones quibus referuntur sint diuersae saltem secundum rationem. Quare cum in omni habitudine relationum necesse sit
relata esse diuersa vel re vel ratione, vt in duabus quaestionibus praecedentibus est expositum: necesse est
etiam in omni habitudine relationum ipsas relationes in extremis esse diuersas vel secundum rem vel secundum rationem.
Secundum rem enim semper sunt diuersae relationes extremae cuiuslibet habitudinis relationum conmunium in crea
turis, praeterquam in relatione secundum identitatem numeralem, in quae sunt diuersae secundum rationem tantum: & hoc vni-
formiter ipsis relatis. In diuinis autem nunquam sunt diuersae secundum rem: sed semper secundum rationem tantum: & hoc
vel vniformiter ipsis relatis: sicut contingit solummodo in primo modo identitatis: vniveral difformiter illis, sicut
vniversale. contingit in secundo modo identitatis, & in aequalitate & similitudine, in quibus relata sunt personae diui
nae distinctae secundum rem: cum tamen relationes quibus referuntur, distinctae sint solummodo secundum rationem, vt amplius de-
clarabitur in sequenti quaestione.

14 ⁋ Sed est hic aduertendum ad dictorum ampliorem intellectum, quod inter se
differunt si proprie accipiantur ista tria scilicet respectus, relatio, & habitudo: quia omnis rela-
tio est habitudo & respectus, sed non econuerso: & omnis relatio est respectus: sed non econuerso. Cu
iuslibet enim accidentis est respectus ad suum subiectum vt ad id cui natum est inesse: nulla tamen est re
latio accidentis ad suum subiectum aut habitudo. Est enim relatio respectus quid est modus essendi quo id cuius
est, ad aliud dicitur. Et cum proprie accipitur relatio, ipsa non nominat nisi extrema habitudinis, de quibus proposita est
peneps quaestio, quibus relata adinuicem referuntur. Est enim habitudo proprie dicta quasi medium interuallum con
tinens sicut extrema duas relationes oppositas: propter quod & ipsa habitudo dicitur relatio et induit nomen
& rationem vtriusque extremorum respectu vtriusque: quemadmodum spatium interuallum inter sursum
et deorsum respectu sursum dicitur deorsum: et respectu deorsum dicitur sursum. Et loquendo de re
latione quae est habitudo duorum extremorum, identitas et aequalitas et similitudo sunt tres relationes
id i. tria genera habitudinum: de quarum differentia habitus est sermo fuperius. Loquendo autem de
relatione quae est extremum habitudinis, est sermo de differentia relationum in hac quaestione. Et sunt in
qualibet dictarum trium habitudinum duae relationes consimilium nominum cum ipsa habitudine. In qua
libet enim habitudine identitatis sunt duae identitates: quae sunt relationes diuersae in diuersis relatis
secundum identitatem: et similiter in habitudine aequalitatis sunt duae aequalitates, quibus mu- Bb220v
tuo inter se referuntur aequalia: & similiter in habitudine similitudinis duae sunt similitudines qui
bus inter se referuntur similia. Qui enim negat hanc alietatem in extremis cuiusque habitudinis: ne-
cessario negat habitudinem & omnem respectum & relationem relatorum inter se, secundum quod pro
cedunt, & bene, quatuor vltimae rationes: quae idcirco concedendae sunt.

15 ⁋ Quidam tamen dicunt quod
ad plurificationem relationum communium non sufficit plurificari supposita relata, nisi cum hoc
plurificentur supposita in relatis. Quod proculdubio verum est de plurificatione relationum secun-
dum rem: sed non est verum loquendo de plurificatione secundum rationem. Impossibile est enim re-
lata plurificari maxime secundum rem vt diuersa supposita, quin fundamentum relationis quod est
vnum in illis secundum rem, plurificetur secundum rationem: quia secundum vnam rationem necessa-
rio habet esse in vno: & secundum aliam in alio: vt diuinitas in patre & filio. Et per hoc etiam necessa-
rio relatio vna secundum rem iuxta vnitatem realem fundamenti, necessario plurificatur secundum ra
tionem iuxta plurificationem fundamenti secundum rationem. Vnde relatio quae est habitudo duo
rum relatorum inter se: nullo modo fundatur in vno & eodem re & ratione simul. Ad semel enim
vnum quod est vnum re & ratione simul: non sequitur idem nec aequale nec simile nec habitudo ali
qua omnino: quia nulla est habitudo fine omni diuersitate extremorum suorum: quae diuersitas
extremorum habitudinis non est fine diuersitate aliqua fundamenti: sicut non sunt diuersae habi-
tudines fundatae in eadem re singulari sine omni diuersitate secundum rationem in illa. Puta in di
uina natura non fundantur tres habitudines quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo, nisi habeat tres
rationes in se: triuum scilicet praedicamentorum, quae sunt substantia, quantitas, & qualitas: & hoc quoli-
bet illorum distincto & accepto secundum rationem bis ad minus. quia non ad vnum semel acceptum
sed plurificatum solummodo sequitur relatio communis, vt habitum est supra. Et sic sicut in diuinis
oportet concedere quod super idem re fundantur tres habitudines relationum communium sola ratione
diuersae secundum supra determinata, quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo secundum diuersas
rationes scilicet substantiae, quantitatis, & qualitatis in illo: sic oportet concedere quod super idem re fundam
tur in qualibet habitudine duae relationes secundum diuersas rationes eius silicet vnius & vnius in di-
uersis relatis: quemadmodum & in creaturis super substantiam, quantitatem, & qualitatem quae sunt re di-
uersa, fundantur identitas, aequalitas, & similitudo, quae sunt habitudines re diuersae: & super diuer-
sas substantias numero aut specie in diuersis relatis fundantur diuersae identitates quae sunt relationes
re differentes: & similiter super diuersas quantitates & diuersas qualitates fundantur diuersae simili-
tudines & diuersae aequalitates re differentes. Et ita sicut non sequitur in diuinis si vnum sunt secundum
rem substantia, quantitas, & qualitas: quod identitas, aequalitas, & similitudo in diuinis non sint diuer-
sae relationes communes ratione differentes: sic non sequitur si vna sit substantia, vna quantitas, vna qua-
litas in diuinis secundum rem, quod identitas, aequalitas, & similitudo fundata in illa vt est in diuersis
personis, non diuersificetur secundum rationem, neque plurificetur in singulis personis: vt secundum hoc alia sit
identitas qua pater est idem filio: & alia econuerso qua filius idem patri: & sic de aequalitate & simi
litudine: vt sic diuersitati rerum in personis creatis, respondeat diuersitas rationum in personis di
uinis. Et quemadmodum in creaturis plus differunt secundum rem substantia, quantitas, & quali
tas inter se: & similiter relationes fundatae in illis inter se: quam differant duae substantiae aut duae quan
titates aut duae qualitates: & similiter duae relationes fundatae in illis: sic in deo plus differunt secun-
dum rationem substantia, quantitas, & qualitas: & similiter relationes fundatae in illis inter se: quae
sunt identitas, aequalitas, & similitudo: quam differat secundum rationem substantia vt est in diuersis
personis: similiter quantitas aut qualitas: aut relationes fundatae in illis, puta similitudo patris ad
filium a similitudine filii ad patrem: licet quandoque in creaturis differant re extrema vnius habitu
dinis: cum tamen genera habitudinum differant inter se ratione: puta identitas, aequalitas,
& similitudo hominis ad hominem in humanitate, in qua idem sunt. Nam substantia, quantitas, &
qualitas substantiales, quamuis inter se sola ratione differant: extrema tamen cuiuslibet illarum habitudi-
num inter se differunt secundum rem: quia alia est humanitas vnius & alterius, in qua differunt rea-
liter substantia vnius & substantia alterius: & similiter quantitas & qualitas substantiales. Et sic cum
tres personae diuinae sint eaedem aequales & similes inter se secundum rationem, sunt tres diuersae idem
titates & similitudines earundem. Propter quod in plurali dicitur quod sunt tres eaedem non vnus: & hoc
sumendo esse masculine, sunt tres aequales non vnus aequalis: & tres similes non vnus similis, vt pro-
cedit & bene vltima ratio: quamuis sit in tribus vna substantia: vna magnitudo: vna qualitas. & hoc quia
non fundantur dictae relationes in illis nisi vt secundum rationem habent diuersificari in personis:
sicut nec simpliciter aequalitas aut similitudo fundatur in quantitate aut qualitate: nisi prout ha-
bent esse in personis diuersis. Si enim esset magnitudo in deo aut qualitas absque personarum distin- Bb221r
ctione, nullo modo super illam fundaretur aequalitas aut similitudo. Propter quod etiam nequaquam potest
dici substantiue quod tres personae sint vnus idem aequalis aut similis: sicut dicitur quod sunt vnus deus
vnus magnus, aut vnus aeternus: quia scilicet non est denominatio ab aequalitate aut similitudine
aut identitate in diuinis, nisi propter substantiam magnitudinem aut qualitatem ratione diuersam in
personis. Est autem denominatio a magnitudine in diuinis, non propter aliquam diuersitatem eius se-
cundum rationem, sed solummodo propter ipsam simpliciter. Esset enim in deo magnitudo & denomi
natio ab illa, etsi in illo nulla esset distinctio personarum (si tamen esset absque illa) non tamen esset: in eo aequa
litas aut similitudo, neque denominatio ab illa. Et similiter esset de denominatione a substantia & qua
litate. Et secundum hoc distinctio identitatum aequalitatum & similitudinum plurium in diuinis, licet
sit secundum rationem: non tamen sine adminiculo distinctionis realis personarum. Propter quod identitas aequa
litas & similitudo personarum diuinarum inter se, magis accedunt ad rationem relationum realium quam
identitas alicuius ad seipsum, & maior est distinctio secundum rationem identitatum aequalitatum autem
similitudinum quibus eaedem personae dicuntur eaedem aequales aut similes inter se, quam sit identitatum
quibus idem secundum rationem diuersificatum refertur ad seipsum. Relationes enim secundum ratio-
nem gradus habent: & quaedam minus appropinquant relationibus realibus, & magis sunt secundum
rationem, vt contingit in primo modo identitatis. Quaedam vero magis appropinquant relationibus rea
libus, & secundum hoc sunt minus secundum rationem, vt contingit in secundo modo identitatis. Re
lationes etiam diuersificantur secundum diuersitatem fundamentorum, non solum realiter vt con-
tingit in creaturis, sed etiam rationaliter, & hoc dupliciter. Vno modo secundum modum eundem
fundandi, & secundum vniformen rationem fundamenti, sicut fundantur diuersae aequalitates super magni-
tudinem vnam in diuersis personis, & diuersae similitudines super vnam qualitatem, & diuersae idem
titates super vnam substantiam. Alio modo secundum alium & alium modum fundandi, & secundum
difformem rationem fundamenti, sicut fundantur diuersae relationes notionales in diuinis super essen
tiam diuinitatis, puta paternitas vt est illa potentia actiua, & ratio qua vt ratione actiua aliquis pro
ducat, & filiatio vt est potentia passiua, & ratio qua quis de ipsa producatur, vt tactum est & expo
situm in supra determinatis, sicut etiam fundantur diuersae relationes reales super idem re cum
voluntas mouet seipsam, licet mediante extraneo, vt determinauimus in quadam quaestione de
Quolibet.

16 ⁋ Quod ergo arguitur primo contra iam dicta, si extrema relationis communis essent
alia abinuicem, hoc non esset nisi propter pluralitatem relatorum: Dico quod verum est, non tamen propter
eam vt propter quam principaliter, sed solummodo vt propter quam adminiculatiue & sine qua non
Quia si non esset diuersitas relatorum secundum rem in creaturis, non esset diuersitas vnitatum substam
tiae quantitatis aut qualitatis secundum rem, ad quas in illis sequuntur identitas similitudo & aequa-
litas realiter diuersae, vt ad causam propter quam sic. Similiter si non esset diuersitas in personis in diuinis
non esset diuersitas rationum in quantitate aut qualitate aut substantia diuina ad quas sequuntur
aequalitas aut similitudo & identitas secundo modo identitatis, vt ad causam propter quam sic origina
liter: quae tamen vt ad causam propter quam sic, sequuntur completiue ex consideratione rationis. Aliter
enim non essent relationes secundum rationem. lta quod causa alietatis talium relationum in diuinis admi
niculatiua & sine qua non, est personarum distinctio. Causa vero propter quam sic originaliter, est diuersi
tas secundum rationem vnitatum substantiae, quantitatis, & qualitatis in illis. Causa vero propter quam
sic completiua, est intellectus siue ratio sine fundamentali causa adminiculatiua. Ex sola rationis conside
ratione bene causatur relatio identitatis secundum primum modum tam in diuinis quam in creaturis.

17 ⁋ Quod arguitur vlterius, quod propter alietatem relatorum non sunt alia inter se extrema in eadem ha-
bitudine relationis communis, quia tunc illa essent alia inter se secundum rem, sicut inter se alia sunt
ipsa relata: Dico quod verum est si ipsa relatorum alietas esset per se causa alietatis dictarum relatio-
num propter quam sic. Nunc autem non est sic nec in creaturis nec in diuinis, vt dictum est. Propter
quod licet relata sint alia in diuinis secundum rem: tamen relationes cones existentes in illis non sunt alie inter
se nisi secundum rationem, sicut nec sua fundamenta. Et quia hoc modo tales relationes communes
personarum causantur ab ipsarum personarum distinctione: idcirco licet non sint distinctiuae personae, sunt
tamen demonstratiuae distinctionis earum sicut signum causae suae. Vnde ad talem differentiam extremo
rum relationis diuersitate relatorum secundum rem: respexit Commetatorem quando dixit. Omne simile alii
a se simile dicitur, nec tamen diuersa solum sunt quae sunt similia, sed etiam secundum quae sunt si-
milia, vt supra in fine quaestionis praecedentis, licet maiori diuersitate in diuinis differunt similia quam
illa secundum quae sunt similia.

18 ⁋ Sed contra hoc directe videtur illud dictum eiusdem Commen. in pri-
ma ratione ad oppositum, vbi dixit. Sicut ipsaquae sunt similia, sic & illa secundum quae sunt similia Bb221v
necesse est esse diuersa. Et est dicendum pro solutione ad hominem, quod non omne simile currit ad
quatuor pedes. Aliquando enim simile est in omnibus simile: aliquando in aliquo tantum. Vnde verum
est quod si similia sunt diuersa, quod necesse est vt etiam illa secundum quae sunt similia, sint diuersa: vt fundamen
ta & relationes secundum quas referuntur: & hoc quo ad generalem differentiam: quia. scilicet sicut ipsa quae
sunt similia sunt diuersa: sic necesse est & illa secundum quae sunt similia, esse diuersa. Non tamen opor
tet quod sint diuersa semper eodem modo diuersitatis: immo aliquando sunt similia diuersa secundum
rem: cum tamen ea secundum quae sunt similia, vt sunt relationes quibus referuntur, & fundamenta illarum
in relatis, diuersa sunt secundum rationem tantum, sicut dictum est in diuinis. Pro solutione autem ad rem:
Dicendum est quod est quaedam similitudo fundata in similibus super vnitatem singularitatis funda-
menti: vt est similitudo personarum in diuinis. Est autem alia fundata super vnitatem conformitatis,
vt est diuersorum suppositorum in creaturis. & in hac similitudine secunda loquitur Commentator: &
verum est dictum suum: non autem in similitudine prima: & de illa non est verum. Vnde ad literam
loquitur contra illos qui ponebant vnitatem substantiae secundum speciem esse in patre & filio: &
eos secundum illam esse similes: sicut sunt duo homines. ait enim sic. Semiarriani filium & patrem
esse vnius substantiae secundum quidem vnius essentiae singularitatem negant: sed secundum di-
uersarum essentiarum conformitatem affirmant. Substantiam patris & filii vnam quae singularita
te intelligitur, quodammodo disiungunt & separant: licet vnitate similitudinis vnam ponunt. Et sumit
ibi similitudinem pro conformitate, & tunc sequitur immediate assumptum in argumento: Sicut
enim ipsa quae sunt similia: sic & illa secundum quae sunt similia necesse est esse diuersa. Quod vt ex serie
literae patet non dicit nisi ad probandum quod dicti Semiarriani substantiam diuinam in patre & filio exi
stentem distinguunt & separant per hoc quod ponunt eam vnam conformitate: & per hoc illos similes: &
negant eam vnam esse singularitate: & similes illos esse secundum illam.

19 ⁋ Ad secundum, vbi non
est distinctio fundamentorum, neque relationum fundatarum in illis: Dico quod verum est vbi non est fun
damentorum distinctio neque secundum rem neque secundum rationem. illic enim non est fundatio ali
cuius relationis omnino sicut dictum est, & sicut tangit argumentum.

20 ⁋ Quod assumitur, quod substantia
quantitas & qualitas non distinguuntur omnino in illis quae eis referuntur: Dico quod falsum est. In re
lationibus enim realibus distinguuntur secundum rem, & in rationalibus distinguuntur secundum ra
tionem, vt patet ex dictis.

21 ⁋ Quia autem assumitur ad illius probationem, quod super substantiam ratione qua
est substantia simpliciter fundatur identitas: & similiter aequalitas super quantitatem: & similitudo super
qualitatem: quia proprium est substantiae secundum eam dici idem & diuersum &c. & secundum quod hu
usmodi non distinguuntur omnino: Dico quod illud non dicitur proprium illis quia illud convenit sub
stantiae simpliciter & quantitati & qualitat scilicet ratione generis, & speciebus illarum per genus: sicut
relatio conuenit medicinae per suum genus, quod est scientia, cui per se simpliciter & primo convenit: sed
illud dicitur quia identitas non inuenitur nisi in substantia aut habente rationem substantiae: si-
militer neque aequalitas & inaequalitas nisi in quantitate aut habente rationem quantitatis: neque si-
militudo nisi in qualitate aut habente rationem qualitatis. Et sic proprium est quantitati secundum
eam aequale vel inaequale dici: & qualitati secundum eam simile vel dissimile dici: & substantiae secundum
eam idem vel diuersum dici: licet hoc non conueniat illis nisi vt sunt vnum & vnum, diuersa secun-
dum rem vel secundum rationem: & hoc in diuersis relatis secundum rem aut secundum rationem, secun-
dum quod iam supra expositum est: quod non esset si proprium esset illis ratione generis, vt procedit argu
mentum.

22 ⁋ Quod arguitur specialiter ex eodem medio in diuinis, quod in tribus personis non est nisi vna
substantia, vna quantitas, vna qualitas: ergo nec nisi vna identitas, vna aequalitas, vna similitudo: Dico quod
verum est secundum rem. Non autem verum est quod sit tantum vna secundum rationem: sicut nec fundamen
ta sunt in personis vnum secundum rationem. Quia si essent vnum secundum rationem, sicut & sunt vnum
secundum rem: tunc solum diuersae relationes secundum rationem non fundarentur super illa: sed
nec relatio aliqua omnino, vt patet ex dictis.

23 ⁋ Ad dictum Hilarii quo medium videtur confirma-
ri: Dico quod dictum Hilarii non potest habere veritatem nisi de identitate similitudinis in virtute &
plenitudinis in deitate secundum rem: quia illam accipit a patre in accipiendo fundamentum idem
secundum rem similitudinis & aequalitatis: & sic accipit illam identitatem similitudinis & aequali-
tatis a patre in sua radice etsi non in sua forma, nec secundum illam rationem qua est in patre ad filium. Tunc
enim ordine quodam naturae esset illa similitudo primo in patre & secundo in filio: quod est contra natu
ram relationum, quia debent esse simul natura. Vnde non habet a patre esse similitudo aut aequa-
litas in filio nisi per hoc quod illarum aequalitas habetur in filio a prse: & tunc per hoc quod illud est duo-
rum, habent aeque primo similitudo & aequalitas esse in patre & filio: non autem a patre in filio nisi
ium radicaliter (vt dictum est) per suum fundamentum.

24 ⁋ Ad tertium quod relationes distinctiuae persona- Bb222r
rum plures propriae & similes non possunt esse in diuinis, quare multo minus possunt esse plures
communes similes non distinctiuae: Dico quod relationes non distinctiuae personarum & conmunes ac simi-
les magis sunt distinguibiles inter se in diuinis quam distinctiuae personarum & propriae, eo quod distincti
uae personarum eo quod reales sunt, nec habent fundamentum communicabile pluribus, prout superius
est declaratum loquendo de propriis personarum, nullo modo plurificari possunt re aut ratione. Non
distinctiuae autem personarum & conmunes, eo quod consequuntur personas distinctas, & sunt secundum ratio
nem, & habent fundamentum communicabile pluribus, plurificari possunt secundum rationem in plu
ribus. Nec est verum quid supponitur, quod relationes non distinctiuae aliorum minus sunt distinguibiles
inter se. immo contrarium est verum, scilicet quod non distinctiuae aliorum, eo quod sunt essentiales, & per hoc con
munes sicut & sua fundamenta, magis sunt inter se distinguibiles. Quia distinctiuae aliorum non distin
guunt illa sua propria distinctione: tunc enim essent magis distinguibiles quam aliae, sicut ponit argumen
tum: sed solummodo distinguuntur illa per comparationem ad sua opposita: quae propterea singulis di
stinctis sunt propria.

25 ⁋ Ad quartum quod extrema relationis communis minus distinguuntur quam relationum
communium genera, quae non distinguuntur nisi secundum rationem, quare & illa extrema minus di
stinguuntur quam ratione, & sic nullo modo: Dico quod hoc non sequitur nisi supposito quod differentia se-
cundum rationem non suscipiat gradus secundum magis & minus: quod non est verum: immo vt dictum
est, gradus recipit: sicut & differentia secundum rem gradus recipit. Quando enim ambo, scilicet rela
tionum communium genera & similiter extrema, inter se differunt secundum rem vt in creaturis: tunc
magis differunt secundum rem genera quam extrema, vt aequalitas & similitudo quam duae similitudines in-
ter mutuo relata, sicut magis differunt quantitas & qualitas quam duae qualitates aut duae quantitates
Quando etiam ambo differunt secundum rationem tantum, vt in diuinis, magis secundum rationem differunt
genera quam extrema. Sed quando genera differunt secundum rationem tantum, & extrema secundum rem
vt contingit in identitate & substantiali aequalitate ac similitudine: tunc magis differunt extrema
quam genera: sicut magis differt similitudo vnius hominis a similitudine alterius, quibus similes sunt
inquantum homines sunt: quam differant similitudo & aequalitas quibus inter se sunt similes & aequales.
Quartus modus contrarius huic est impossibilis, scilicet quod genera magis differant quam extrema: quia
impossibile est quod genera diuersa relationum inter se differant secundum rem, & extrema vnius habitu
dinis illarum differant inter se secundum rationem tantum.
Irca quartum arguitur quod extrema habitudinum relationum conmunium vniformi
ter sunt abinuicem alia in singulis rebus & generibus relationum communium, pr
mo sic. Extrema dicta in singulis dictis sunt alia abinuicem oppositione relatiua.
Oppositio autem relatiua vniformis est in singulis dictis, ergo &c.

26 ⁋ Secundo sic. Ex
trema dicta in singulis sic se habent quod si vnum illorum est relatio secundum rem, &
aliud. & si vnum eorum ab altero est aliud secundum rem, & econtrario. & si vnum
secundum rationem tantum, & aliud. & si vnum eorum ab altero est aliud secundum ra-
tionem, & econtrario. in quo est omnino vniformitas, ergo &c.

27 ⁋ In contrarium est quod in aliquibus re
bus & in aliquibus generibus sunt alia abinuicem secundum rem: in aliquibus autem secundum ratio
nem tantum, in quo est magna difformitas, ergo &c.

28 ⁋ Dico quod differt quaerere vtrum dicta extrema vniformiter sint aliam abinuicem
absolute, & vtrum sint alia abinuicem in singulis rebus & generibus relationum conmunium. Primo mo
do quaereret quaestio vtrum sicut primum illorum est aliud a secundo, sic secundum eorum est aliud a pri
mo. Et esset respondendum quod immo: quia si primum illorum est aliud a secundo secundum rem, & secun-
dum est aliud a primo similiter secundum rem: & si est aliud ab illo secundum rationem tantum, & reli-
quum econuerso est aliud ab illo secundum rationem tantum, vt procedit secunda ratio. quia in eadem ha
bitudine relationis non potest in vno extremorum esse relatio secundum rem, & in alio secundum ra-
tionem. Secundo antem modo proposita est quaestio praesens, vtrum scilicet eo modo quo differunt di
cta extrema in vna re, puta in diuinis, eodem modo differunt in alia, puta in creaturis. & quomodo
differunt in vno genere relationum communium, sic & in alio.

29 ⁋ Et est dicendum quod non sic sunt vnifor
miter & alia abinuicem, quod in singulis rebus sint quaedam alia abinuicem secundum rem, & alia secun-
dum rationem: sicut hoc contingit de alietate relatorum relationibus communibus, vt expositum est
in penultima quaestione praecedente. In diuinis enim nulla extrema relationum conmunium sunt in vllo ge-
nere alia abinuicem secundum rem, sed omnia in qualibet habitudinum sunt alia abinuicem secundum
rationem tantum. In creaturis vero in primo modo identitatis sunt alia abinuicem secundum rationem
tantum. In secundo autem modo & in duobus aliis generibus relationum conmunium, scilicet aequalitatis
& similitudinis, sunt alia abinuicem secundum rem tantum, & nequaquam secundum rationem. in quo est ma- Bb222v Bb222v
gna difformitas alietatis extremorum, vt procedit vltima ratio. Est autem propria difformitas in
diuinis, quod minor est alietas secundum rationem extremorum in primo modo identitatis quam in secun
do, & in aequalitate & similitudine, vt tactum est in quaestione praecedente. Alias autem nulla est dif-
formitas alietatis inter dicta extrema.

30
⁋ Ad primum in oppositum quod in singulis rebus & generibus est omnino vnifor-
mitas alietatis dictorum extremorum: quia oppositio relatiua: Dico quod secundum saepius tacta su-
perius, & in quaestionibus de Quolibet, in relationibus est duo considerare: aliquid quod est in eis ex ratio
re sui generis: & est modus purus essendi ad aliud: & aliquid quid est in eis ex ratione sui fundamenti:
& est id quod realitatis habent. Et ex parte primi in relationibus nulla est differentia aut difformitas
omnino: quia in nullo modus ille diuersus est in vna relatione & in alia: & ex parte illius contingit
oppositio relatiua extremorum relationis inter se: quia ratione illius modi relationis esse est ad alid
se habere. Propter quod omnino vniformis est in extremis cuiusque habitudinis alietas oppositionis re
latiuae:quod scilicet vnum extremorum non sit omnino id quod relatum re & ratione: quae oppositio necessa-
rio contingit inter omnia extrema relationis, vt habitum est in quaestione praecedente. Ex parte autem
secundi est difformitas in extremis, de qua procedit ista quaestio: quia ex ratione fundamenti proce
dit quod quaedam extrema differunt secundum rem: & quaedam secundum rationem: secundum mo
dum quo contingit quod quaedam sunt relationes secundum rem, quaedam vero secundum rationem
tantum, secundum quod superius est expositum. & sic nihil ad propositam quaestionem de vniformitate op-
positionis relatiuae.