Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe59115

Sources:

Bb: Badius1520b

B216r

1
CIrca secundum arguitur quod relata vniformiter sunt abinuscem alia in singulis re-
bus & generibus relationum communium, Primo sic. Relata non requiruntur esse
alia & alia in relatione communi nisi ratione vnius super quod fundantur, quod re-
quirit plurificari in relatis, vt iam tactum est in dissolutione primi argumenti
uaestionis praecedentis. Sed vnum vniformiter plurificatur in singulis rebus,
secundum singula genera relationum communium: quia vbique plurificatur: sicut
commune in singularia. ergo. &c.

2 ⁋ Secundo sic. relata relatione communi in sin-
gulis rebus & relationibus communibus non differunt nisi aut secundum rem, aut secundum ra
tionem. Sic autem inueniuntur differre in singulis rebus & generibus communium relationum,.
quia in deo in quolibet genere relationis communis aliquando differunt secundum rem: puta quan-
do personae referuntur inter se secundum identitatem qualitatem aut similitudinem. Similiter &
in creaturis: puta quando Petrus dicitur idem Paulo aequalis aut similis. Aliquando autem diffe-
tunt secundum rationem tantum: puta secundum relationem identitatis quando in diuinis vnau
persona aut aliquid eorum quae sunt in diuinis siue fuerit substantia, siue relatio, dicitur eadem
aut idem sibi, & in creaturis vnum indiuiduum vel aliquid eorum quae sunt in illo, dicitur idem
sibi. Similiter secundum relationem aequalitatis & similitudinis, quando vnum suppositum siue
in diuinis siue in creaturis dicitur aequale aut simile sibi. Quia enim aliquid possit dici aequale aut si-
mile sibi sicut & idem, arguitur ex hoc, quod sicut suppositum quodlibet dei aut creaturae habet in se ra-
tionem substantiae inquantum est natura & quiditas aliqua in qua nata est fundari identitas: & pro
pter hoc dicitur idem sibi: sic habet in se rationem quantitatis inquantum est immensum vel deter
minatum secundum gradum molis aut persectionis in qua nata est fundari aequalitas: propter quod
consimiliter debet dici aequale sibi. habet etiam in se rationem qualitatis inquantum habet in se aliquid quo
formaliter existit id quid est in essentia & natura in qua nata est fundari similitudo: propter quod debet
Sici simile sibi. Vnde & Boet. li. de trinitate. oquens de deo dicit sic. Illi nihil simile est praeter seipsum. ergo &c. Bb216v

3
⁋ Tertio ad principale sic. Damai. dicit libl. is. capit. xi. Hypostaseon vnumquodque se habet ad alterum
non minus quam ad seipsum, quare neque magis. quod patet ex causa dicti sui quam continuo adiun-
git subdens. Quoniam secundum omnia sunt vnum pater & filius & spiritus sanctus praeter inge
nerationem, generationem, & processionem. Sicut autem propter vnum quod sunt hypostaseon vnun-
quodque se habet ad alterum non minus quam ad seipsum, sic nec magis, quia sicut vnum aliquid quod
sunt: non est minus in vno illorum quam in altero: sic nec magis sunt tres hypostases vnum commu
niter, quam vnumquodque illorum per se, quare cum quaelibet diuinarum personarum ad alterum vnifor-
miter se habet secundum identitatem & similitudinem: quia quaelibet diuinarum personarum vni
formiter alteri est eadem, aequalis, & similis: ergo & secundum easdem relationes ad seipsam se ha
bet vniformiter, vt vniformiter dicatur idem aequalis & similis sibi. Sed secundum relationes dictas non
se habet nisi ad alium vel ad se, ergo relata non vniformiter se habent ad minus in diuinis in di-
ctis relationibus.

4 ⁋ In contrarium est quod in diuinis relata non plus differunt realiter quam re relationis,
quae in diuinis differunt re simpliciter & absolute. & in relationibus aequalitatis & similitudinis
& identitatis, nunquam differunt relata ratione tantum, quia non est relatio aequalitatis aut similitudinis
eiusdem ad seipsum. Secundum Magistrum enim sententiarum dist. xxxi. nihil est simile sibi: aut aequale sibi
ipsi. Similitudo enim (vt ait Hilarius lib. iii. de trinitate. parum ante finem) sibiipsi non est. In hoc autem est
magna diuersitas in diuersis rebus: & in diuersis relationum generibus. ergo &c.

5 ⁋ Dico quod in singulis rebus & diuinis scilicet & creatis, relata vniformiter sunt
alia abinuicem in hoc quod & in illis & in istis est reperire relata diuersa re & diuersa. ratione: prae-
ter hoc quod aliter est talis differentia relatorum in diuinis & in creaturis: quo ad hoc scilicet quod in
diuinis non est differentia relatorum nisi re relationis: in creaturis autem est re absoluta, vt tangitur in vlti
mo obiecto, in quo difformitas est. Quo ad diuersitatem vero secundum rationem non est vnifor
mitas in diuinis & in creaturis in relatione identitatis aut in relatione aequalitis aut similitudinis.
Aliquid enim sibi non est idem: puta in diuinis deitas deitati, paternitas paternitati: pater sibi: filius
sibi: spiritus sanctus sibi: & in creaturis materia sibi, & forma sibi, & compositum quodlibet sibi. Ni-
hil enim tam in diuinis quam in creaturis est sibiipsi aequale aut simile. Et in hoc est magna difformi
tas relatorum secundum rationem in diuersis generibus relationum: vt ostendit vltima ratio in
hoc articulo: quod in relatione identitatis relata quandoque differunt secundum rationem tantum:
quandoque autem secundum rem: in relatione vero aequalitatis & similitudinis semper differunt secun-
dum rem tantum, licet aliter in diuinis, & aliter in creaturis sumatur ista realis differentia relato-
rum, sicut dictum est. In identitate autem relata differunt secundum rem, vt quando in diuinis per-
sona dicitur eadem personae: sicut pater filio: & quando in creaturis suppositum dicitur idem sup
posito specie aut genere. ldentitate autem numerali in creaturis nunquam relata differunt plusquam se-
cundum rationem. Nec in diuinis autem nec in creaturis dicitur quicquam aequale aut simile sibi: cuius
ratio est (prout tactum est in secunda quaestione articuli praecedentis) ex parte identitatis: quod relatio
identitatis fundatur in substantia: immo secundum praedicta in quacumque re, secundum quod habet rationem suba
stantiae. Secundum rationem autem substantiae res habere potest duplicem considerationem. Vnam sci-
licet secundum quod est aliquod ens in se & secundum se. & sic super substantiam fundatur identitas qua
vnumquodque secundum quod consideratur secundum se, & secundum id quod est, & vt existens vna siue genere vna, siue
specie vna, siue numero, dicitur idem sibi secundum totum quod est. Et sunt in hac relatione idem secundum
rem relatum & ad quid est relatio & ipsum fundamentum relationis: diuersa autem secundum ratio
nem. Aliam vero considerationem habet res etiam secundum rationem substantiae considerata, vt sci-
licet est aliquid existens in supposito, seu suppositi: & sic super ipsam fundatur identitas qua habem
tes seu habentia in se vnam substantiam dicuntur eadem sibi: & hoc in creaturis, siue habeant in
se substantiam tantum genere vnam, secundum quod homo & asinus dicuntur idem animal siue in animali, si-
ue tantum specie vnam, secundum quod Petrus & Paulus dicuntur idem homo, vel idem in homine: inquam
tum secundum Porphyrium, participatione speciei plures homines sunt vnus homo, & eadem ratione par
ticipatione generis plura animalia sunt idem animal. Et dicuntur supposita sub eodem genere aut
specie inter se idem identitate fundata super essentiam generis & speciei: vt est aliquid existens in
suppositis & habitum ab illis: & ipsum suppositum habens in se illud, est totum quoddam compo
situm ex essentia speciei aut generis & ratione suppositi. de qua compositione in creaturis habi-
tum est longe superius. In diuinis autem secundum hunc modum considerationis substantiae super
substantiam deitatis quae tantum vnica & singularis est: fundatur identitas qua diuinae personae
habentes illam in se vt aliquid sui, dicuntur eaedem sibi. Et est quaelibet personarum diuinarum quasi Bb217r
totum respectu diuinae substantiae quam in se continet: eo quod cum illa substantia continet in se proprietatem
relatiuam: licet absque vlla compositione, vt supra similiter expositum est. Et sic in ista relatione relata
semper differunt secundum idem inter se: licet aliter in diuinis: aliter ip creaturis: sicut dictum est:
& ipsum fundamentum se habet ad ipsa relata, vt pars vel quasi pars ad totum. Et sic secundum primum
modum identitatis nihil refertur ad alterum re: sed solum idem ad seipsum. Penes autem secundum
nihil refertur ad seipsum: sed solummodo ad alterum re. Ex parte autem aequalitatis & similitudi-
nis quod relata semper differunt secundum rem: & nihil refertur aequalitate aut similitudine ad seipsum
aut in diuinis aut in creaturis: ratio est quod relatio aequalitatis & similitudinis fundatur inquantita
te & qualitate: immo secundum praedicta in quacunque re secundum quod habet rationem quantitatis aut
qualitatis: non autem secundum quod habet rationem substantiae. Secundum rationem autem quantitatis aut
qualitatis non habet res quaecunque aliam considerationem quam qua consideratur vt est aliquid exi-
stens in alio vt in supposito: & vt est aliquod illius. Inquantum enim secundum se consideratur: & vt
est aliquid in suo genere: non habet nisi rationem substantiae vt dictum est. Et sic super quantitatem
& qualitatem non fundantur relationes aequalitatis & similitudinis nisi vt quantitas & qualitas
sunt aliquid alicuius: & etiam non nisi vt illae relationes quibus habentes in se quantitatem aut qua
litatem illam aequales dicuntur esse aut similes inter se. eo enim quod est aliquid alicuius, non refertur id
cuius est ad se: sed ad aliud tantum, puta si substantia vt fundamento refertur aliquid ad seipsum & ad
aliud, hoc tamen non est nisi secundum rationem substantiae vt ipsa est aliquid alicuius: & id cuius
est non refertur illa vt fundamento secundum identitatem nisi ad aliud. Si enim substantia aliqua re
fertur secundum substantiam, siue substantia vt fundamento refertur identitate ad seipsam: hoc quod
refertur est substantia, quae est aliquid secundum se: & ratione totalitatis: sicut patet ex iam dictis.
Vnde si quantitate aut qualitate vt fundamento aliquid dicatur ad se & etiam ad aliud aequale aut
simile, oportet quod hoc sit secundum aliam & aliam rationem siue considerationem quantitatis aut
qualitatis: vt scilicet prout est aliquid alicuius, secundum ipsam dicatur aequale aut simile alteri: vt
vero est aliquid secundum se: dicatur secundum ipsam aliquid aequale aut simile sibi. Quare cum quan
titas aut qualitas secundum quod quantitas aut qualitas non habeat huiusmodi duplicem considera
tionem sicut habet substantia: sed illam quae est aliquid alicuius tantum: non autem illam qua est aliquid
secundum se: quia in ista consideratione habet substantiae rationem non quantitatis aut qualitatis: si
cut patet ex dictis: licet ergo secundum substantiam aliquid dicatur idem sibi & alteri: quia substantia du
plicem considerationem habet: secundum quantitatem & qualitatem tamen nihil dicitur aequale aut simi
le sibi: quia quantitas rationem quantitatis non habet secundum quam aliquid dicitur aequale: neque quali
tas rationem qualitatis secundum quam aliquid dicitur simile, nisi secundum considerationem eius vnicam, qua
cilicet est aliquid alicuius, secundum quam solummodo aliquid dicitur aequale aut simile alteri, nihil autem sibi.

6 ⁋ Sic ergo patet quod duplex est modus identitatis tam in diuinis quam in creaturis. Quorum primus est
quo aliquid refertur ad seipsum tantum: in quo relata differunt secudum rationem tantum. & hoc ideo quia
in isto modo relata referuntur secundum substantiam: quae secundum totum est ipsa relata: & re eadem ipsis. Se-
cundum substantiam autem quae secundum totum est ipsa relata, nihil potest referri ad aliquid diuersum
aut distinctum ab illo: quia relata debent illam communicare secundum totum: & secundum totum ni
hil communicatur a diuerso aut distincto a se. Si ergo secundum substantiam quae est ipsum secun
dum totum, aliquid referretur ad aliquid aliud vel distinctum ab illo, ipsum secundum totum esset communi
catum illi: & secundum totum esset illud: & sic non posset esse aliud aut distinctum ab illo: qualis
modus non potest esse in aequalitate aut similitudine: quia quantitas aut qualitas vt rationem to
talitatis habet: non habet rationem substantiae, quod tactum est ante solutionem argumentorum in pri
ma quaestione articuli praecedentis: & similiter in fine quaestionis praecedentis illam. Secundus au
tem modus identitatis est quo aliquid refertur ad aliud siue distinctum ad distinctum: sicut & vni
uersaliter refertur in relatione aequalitatis & similitudinis, in quibus relata semper differunt re se-
cundum praedicta: & hoc ideo quia in isto modo identitatis relata referuntur non secundum sub
stantiam quae secundum totum est ipsa relata: & eadem omnino re cum ipsis: sed potius secun-
dum substantiam quae est aliquid ipsorum: sicut relatione aequalitatis & similitudinis referuntur re-
lata secundum quantitatem & qualitatem quae est aliquid ipsorum. In diuinis autem substantia quanti
tas & qualitas habita ab vna persona vt aliquid existens in illa, consimiliter est habita a qualibet alia.
Et sic diuinae personae secundum substantiam vnam singularem referuntur inter se identitate, & secundum
quantitatem vnam singularem referuntur inter se aequalitate: & secundum qualitatem vnam sin
gularem referuntur inter se similitudine. Sed in creaturis personae diuersae siue diuersa supposita
nunquam referuntur inter se identitate aequalitate aut similitudine secundum vnam substantiam quanti Bb217v
tatem aut qualitatem singularem: sed solummodo secundum plures: & hoc ideo quia in diuersis
suppositis creaturarum impossibile est vnum aliquid singulare. Propter quod licet in diuinis diuersa-
tum personarum identitas fundetur super vnum singularitate: & similiter aequalitas & similitudo
in creaturis tamen diuersorum suppositorum identitas non fundatur nisi super vnum specie aut
genere: neque aequalitas aut similitudo nisi super vnum specie, secundum quod haeo patent clarius ex
supra determinatis.

7 ⁋ Ex praedictis patet ratio quare secundum identitatem aliquid dicitur ad se-
ipsum: non autem secundum aequalitatem aut similitudinem: quia scilicet ad seipsum nihil dicitur
nisi seipso: vt sint totaliter & quod refertur, & secundum quod refertur, idipsum secundum rem. Secundum
seipsum autem vnumquodque consideratum tantummodo rationem substantiae habet. Propter quod ta
lis relatio non est nisi secundum substantiam: & sic identitatis solius. Quantitas enim & qualitas in
quantum huiusmodi: hoc est secundum rationem quantitatis aut qualitatis: semper se habent
vt aliquid alicuius, non autem vt aliquod totum. Propter quod secundum quantitatem aut qua
litatem nihil ad seipsum referri potest: sed solummodo ad aliud aut distinctum a se: in quo est ea-
dem quantitas & qualitas vel secundum numerum, vt in diuinis: vel secundum speciem, vt in crea
turis. Et sic sicut relatum secundum substantiam totalem quae est ipsum relatum: non potest refer
ri nisi ad seipsum: sic relatum secundum quantitatem aut qualitatem aut etiam secundum substam
tiam quae est aliquid eius quod refertur: non potest referri nisi ad aliud aut ad distinctum ab ipso. Si
cut enim si secundum substantiam totalem referretur ad aliud vel distinctum: necesse esset quod illi sub
stantia illa totalis communicaretur, & esset idem totale plurificatum: vt si pater secundum totum
quod est pater, referretur ad filium: necesse esset quod filius esset pater: quod est impossibile: sic si secundum
quantitatem aut qualitatem aut substantiam quae est aliquid eius referretur ad seipsum: necesse es
set quod in illo substantia illa aut quantitas aut qualitas plurificaretur: & esset in eodem duplex quali-
tas aut quantitas aut substantia eiusdem naturae: quod similiter est impossibile. aequalitas enim & simi
litudo non est nisi per conformitatem quantitatum & qualitatum existentium in relatis: quae con
formitas necessario requirit pluralitatem: aut ex parte relatorum tantum, vt quando est conformitas in
eodem singulari secundum quod fit relatio: sicut contingit de aequalitate & similitudine personarum
in diuinis: aut ex parte vtriusue. scilicet & relatorum & eius in quo est conformitas: & secundum quod fit re-
latio, vt quando est conformitas in eadem specie: sicut contingit de aequalitate & similitudine in
creaturis: aut etiam in eodem genere: sicut contingit de identitate in genere diuersorum specie. Me
dium autem est impossibile, scilicet quod sit conformitas ex pluralitate ex parte illius in quo est confor
mitas tantum: quia esset illius plurificatio in eodem: quod est impossibile sicut dictum est. Ex quibus patet
quod magna contingit difformitas in relationibus communibus & in diuinis & in creaturis ad ipsa
relata.

8 ⁋ Secundum dicta igitur concedenda est vltima ratio praeposita, probans quod relata non sunt
vniformiter diuersa nec in rebus diuersis nec in diuersis generibus relationis communis.

9 ⁋ Ad primum in contrarium, quod in omnibus & in quolibet genere relationis com-
munis relata sunt vniformiter alia & alia: quia non requiruntur esse alia & alia nisi ratione vnius
quod oportet plurificari in illis: Dico quod hoc verum est. Sed quod assumitur, quod vnum vniformiter plurifi-
catur in singulis rebus & singulis generibus relationis communis: quia communicatur sicut com
mune in singularia, dico quod reuera plurificatur sicut commune in singularia: sed illa singularia non
sumuntur vno & eodem modo in singulis: quia in diuinis & in identitate & in aequalitate & in simi
litudine & in creaturis in identitate numerali non sumuntur illa singularia sub vno simpliciter
nisi secundum rationem tantum, puta substantia qua pater est idem filio, plurificatur in illis secundum ra-
tionem tantum. inquantum alia est ratio diuinitatis vt est in patre: alia vt est in filio: siue inquantum
secundum aliam rationem habet esse in patre: & secundum aliam in filio. similiter & de quantitate
qua est pater aequalis filio: & qualitate qua est similis filio. Et similiter de substantia totali qua quid-
cunque ens est idem sibi. In creaturis autem in identitate specie & genere & in aequalitate & similitu-
dine singularia illa sumuntur sub vno communi secundum rem differentia, inquantum alia hu-
manitas est in Petro & alia in Paulo, quibus dicuntur idem inter se specie. Similiter alia quantitas
& alia qualitas, quibus dicuntur aequales & similes.

10 ⁋ Ad secundum quod in singulis rebus & in sin-
gulis generibus relationum communium relata aliquando differunt re: aliquando ratione tantum: Di
co quod verum est de singulis rebus: quia & in creaturis & in diuinis relatiua quandoque differunt
re, quandoque ratione tantum, vt procedit obiectio & bene. Non autem verum est de singulis generibus relationis communis.
Nam in aequalitate & similitudine siue in diuinis siue in creaturis semper relata secundum aequalitatem & similit
tudinem diuersa sunt aut distincta re: secundum modum praeexpositum.

11 ⁋ Quod arguitur contra hoc per rationem probantem Bb218r
quod aliquid potest dici aequale aut simile sibi sicut idem: quia sicut quodlibet suppositum habet in se
substantiam qua dicitur idem sibi, sic habet in se quantitatem qua potest dici aequale sibi: & qualita
tem qua possit dici simile sibi: Dico quod neque secundum substantiam quam habet suppositum in se vt ali
quid sui, dicitur idem sibi: sicut neque secundum quantitatem aut qualitatem quam habet in se vt aliquid
sui, dicitur aliquid aequale aut simile sibi. Immo si secundum talem substantiam diceretur idem si-
bi: & similiter secundum quantitatem & qualitatem posset dici aequale & simile sibi. secundum quod
procedit argumentum & bene. Sed quod secundum substantiam aliquid dicitur idem sibi, hoc secundum
iam dicta non est secundum substantiam quae est aliquid sui: sed secundum totalitatem substantiae
quae est ipsum. Nunc autem quantitas & qualitas non considerantur secundum aliquam rationem
totalitatis qua sunt aliquid secundum se, nisi considerentur secundum rationem substantiae: quia se-
cundum rationem quantitatis & qualitatis: non considerantur nisi secundum quod sunt aliquod alicu-
ius, illud scilicet mensurans aut efficiens, aut siquo alio modo disponens. Propter quod licet secundum suba
stantiam possit accipi vnus modus identitatis quo aliquid refertur ad seipsum: nequaquam tamen secun
dum quantitatem aut qualitatem, secundum quod haec omnia patent ex praedictis.

12 ⁋ Quod vero argui
tur ad idem ex dicto Boethii : quid loquens de deo dicit sic, Illi nihil simile est praeter ipsum: Dico quod est eim
phatica locutio, qua ex vno dicto non intento datur intelligi aliud intentum. Vnde Commentator
exponens illud verbum dicit sic. Illi primo bono nihil est simile substantiali similitudine praeter ip-
sum. Quod non ideo addit quod velit intelligi ipsum primum sibi aliqua ratione simile esse: in nullo enim
rerum genere aliquid sibi simile dicitur: omne nanque simile, alii a se simile dicitur: nec inde diuersa so
lum sunt quae sunt similia: sed hic est vsus loquendi vt dicamus summo bono nihil esse simile prae-
ter ipsum, volentes intelligi nihil omnino sibi simile esse: velut si absente domino domus dicat quis
non est hic intus dominus praeter me. Qui enim hoc dicit: non vult intelligi se dominum esse domus
sed tantummodo eum qui dominus est abesse. Sic & iste dicens: nihil simile est primo bono praeter seipsum
non vult intelligi quod ipsum sibi simile sit: sed quod illi similitudine substantiali nihil possit conferri: sed
potius siquid illi forte substantialiter simile videtur: sit non essentiae proprietate quod ipsum est:
sed quod ei conformitate diuersae essentiae comparetur. Et propterea non est vere simile. dicente Hila. li-
bro. iii. de triniitate. Deo simile esse aliquid quod ex ipso non fuerit non potest. Quare cum secundum superius
determinata quod in diuinis est ex alio, quodammodo est id ex quo est: Pater enim generando filium
quodammodo seipsum genuit: ex hoc facilius & clarius potest exponi illud dictum Boethii , dicen
do quod non est simile praeter seipsum: hoc est praeter illum qui est ex ipso, vel ex quo est ipse, cum quo
est idipsum. & hoc modo maxime creatura quae ad imaginem dei creata, similis deo dicitur quadam imita-
tione secundum intrinseca naturae, non persectione naturae: nec secundum aliquid extrinsecum. Per
fectione enim naturae solummodo diuinae personae sibi similes sunt: & hoc similitudine substantiali.
smitatione naturae & secundum intrinseca naturae similis est deo creatura facta ad imaginem: quae
etiam secundum extrinseca similis deo est inquantum ei conformatur secundum actum voluntatis & in-
tellectus. Hanc enim triplicem similitudinem aequalitatis ad deum distinguit Commentator super
ix. regulam de hebdom. vbi dicit Boethius . Omnis diuersitas discors: similitudo vero appetenda est.
sic enim ait Commen. Est quaedam alterutrius numero diuersorum vnio: quam conformitatis ratio facit
Hlaec vnio similitudo vocatur: & est vel secundum naturam vel secundum extrinseca. Secundum naturam vero
dupliciter. Aut enim est secundum propositae naturae plenitudinem: & dicitur substantialis similitudo.
qualiter album albo simile est & homo homini. Aut secundum propositae naturae partes aliquas: & vo
catur imaginaria similitudo, qualiter humana pictura dicitur homini similis. Illa vero quae est secun
dum intrinseca, dicitur vnitio. qualiter artifex alii artifici vel homo deo iuxta voluntatem eius ali-
quid faciendo dicitur similis. De hac similitudine ad deum aut illa quae est per imaginem, non est hic
sermo: quia non pertinet ad relationem communem. licet enim creatura dicitur similis deo: non ta
men econuerso deus dicitur similis creaturae. nisi forte per accidens: quia scilicet creatura est simi-
lis illi: sicut mensura refertur per accidens ad mensuratum: quia scilicet mensuratum refertur ad
ipsam per se. Et sic ista similitudo potius pertinet ad relationem mensurae quam ad relationem commu
nem: quod pertinet ad imaginem. Vnde de hac similitudine imitationis dicit Augustius vii. de trinitate.
lta homo imago est vt ad imaginem sit id i. non aequatur parilitate: sed accedit similitudie. sicut in distam
tibus signatur quaedam vicinitas non loci: sed cuiusdam imitationis, secundum quod hoc expressius
declarat. lxxxiii, quod qud ii.

13 ⁋ Ad tertium quod hypostaseon vnumquodque &c. Dico quod litera illa Damasce.
non habet hypostaseon vnumquodque & caetera: sed praemissis multis quae communiter sunt trium A
hypostaseon, adiugit. Vnumquodque enim eorum &c. vt relatio illius quod est eorum, possit esse aequi
uoca: quia potest referre lx hypostaseon quod immediate praecedit: vel alia quae praenarra - Bb218v
uit: Et communiter conveniunt vnicuique trium hypostaseon. Et primo modo procedit argumentum
acsi l eorum referret ly hypostaseon quod immediate praecedit. Sic enim illa est falsa quae assumprta
est in argumento: Vnumquodque hypostaseon ad alterum non magis se habet quam ad seipsum. Haec autem
falsa est in hoc videlicet quod vnumquoque hypostaseon ad alterum dicitur triplici modo relationis con-
munis: ad seipsum autem non dicitur nisi primo modo identitatis: & sic se habet ad alterum: in hoc
quod pluribus modis relationum se habet ad alterum quam ad seipsum. Sed secundo modo intelligit Dam.
uod scilicet P eorum referat illa quae praenarrauerat ipse immediate, quando loquens de diuinis dixit sic.
lllic commune & vnum re consideratur propter identitatem substantiae, & operationis, & voluntatis,
& potestatis, & virtutis, & bonitatis. Non dixi similitudinem: sed identitatem. vna enim substantia, vna
bonitas, vna virtus, vna voluntas, vna operatio, vna potestas, vna & eadem, non tres similes adinuicem
trium hypostaseon. Et tunc sequitur assumptum in argumento. Vnumquodque enim eorum habet se
ad alterum non minus quam ad seipsum: hoc est quoniam secundum omnia &c. vt tactum est in argumento. Et
ideo sic expone dictum illius. Vnumquodque enim eorum scilicet praedictorum, puta substantiae, operationis, vo-
luntatis, & caeterorum attributorum essentialium quae sunt aliquid ipsorum hypostaseon. Non autem
sic vt sumit argumentum: eorum scilicet hypostaseon, non minus se habet ad alterum quam ad seipsum. Quod spe
cialiter intelligit Boethius de habere se ad alterum per identitatem: non autem per similitudinem aut aequa
litatem. Vnde immediate de similitudine praemisit dicens. Non dixi similitudinem: sed identitatem. Vna
est enim substantia &c. Non tres similes substantiae scilicet sunt, aut tres operationes, & caetera huiusmo-
di quae sunt adinuicem trium hypostaseon. Quod reuera dixit propter Semiarrianos: qui vnitatem sin
gularitatis substantiae negabant in patre & filio: sed conformitatem substantiae communis asserebant
vt infra in dissolutione rationis secundae quaestionis sequentis exponetur. Qui etiam per eundem modum
asserebant in caeteris attributis substantialibus diuinarum personarum non vnitatem singularita
tis: sed conformitatem solummodo alicuius communis. Vnde expone quod dixit Boethius , Vnumquodque
eorum non minus se habet ad alterum quam ad seipsum, sic. Ad alterum, puta substantia ad operatio-
nem & ad quodcunque caeterorum: aut econuerso: quam ad seipsum, puta substantia ad substantiam: ope-
ratio ad operationem: & sic de caeteris. Quantum enim in diuinis substantia eadem est substantiae scilicet vnitate
singularitatis: non conformitate alicuius communis: similiter & operatio opeationi: & sic de caeteris:
tantum substantia eadem est operationi, & caeterorum vnicuique: & econuerso quodlibet illorum cui
libet alteri: & substantia quae est in vna parte, non minus sed aequaliter est eadem substantiae quae est
in altera, quam ipsa sibi vt est in vna personarum. & sic de operatione, voluntate, & caeteris substantiali-
bus seu essentialibus attributis: secundum quod dicit litera sequens assumpta in argumento ad proba
tionem illius, Hoc est quoniam secundum omnia sunt vnum &c. Per quod bene probatur quod vnumquodque talium non
solum minus se habet ad alterum secundum identitatem quam ad seipsum: nec etiam magis: sed omnino vnifor
miter atque aequaliter. Et secundum hunc modum intelligit illud dictum suum Boethius . Hypostaseon
se habet ad alterum non minus quam ad seipsum. Et verum est etiam quod nec magis, secundum quod procedit pro
batio sua & bene. Secundum praedictum autem primum modum non intelligit illud: nec secundum illud
procedit aut procedere potest probatio. Licet enim quia pater & filius & spiritus sanctus secundum omnia
substantialia sunt vnum: & ideo non minus vnumquodque illorum se habet ad alterum per identitatem de qua
loquitur, nec magis quam ad seipsum: sed vniformiter secundum rem: tamen bene se habet vnaquaeque personarum
secundum relationes communes aequalitatis & similitudinis minus ad alteram quam ad seipsam: in hoc vi
delicet quod ad alteram dicitur quaelibet illarum similis & aequalis: nulla autem ad seipsam, vt patet ex
iam determinatis.