Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe59007

Sources:

Bb: Badius1520b

B215v

1
CIrca primum arguitur quod non oportet quod relata relatione communi sint alia & alia
inter se, Primo sic. omnes relationes communes secundum superius determina-
ta causantur in relatis ab vno & multo: puta idem aequale & simile ab vno: &
contraria illorum a multo. Multum autem causatur ab vno: quare & omnis
relatio communis originaliter causatur ab vno, quia quicquid est causa causae est causa
causati. Sed vnum non requirit ea in quibus est: cuiusmodi sunt ipsa relata re
latione coni esse alia abinuicem: quare nec relationes ab vno causatae requirunt relata per illas esse abinuicem alia.

2 ⁋ Secundo sic. Si in omni relatione communi relata essent alia inter se abinuicem, tunc nihil omnino referretur relatione con Bb216r
muni ad seipsum: quia ipsum & aliud ex opposito distinguuntur. consequens falsum est. ergo &c.

3
⁋ In contrarium est: quod in omni relatione sunt relatum & id ad quod relatum est, quod similiter vice
versa est relatum ad id quod per ipsum relatum est. quod autem refertur & id ad quid refertur necessario
sunt aliud & aliud. iuxta definitionem relatiuorum: quae dicit quod relatiuorum esse est ad aliud se ha
bere. ergo &c.

4
⁋ Dico quod prout procedit vltima ratio, & vt amplius est explicatum supra in pri-
ma quaestione de relationibus communibus in comparatione ad sua principia causatiua, in omni re
latione & communi & propria necessario sunt alia & alia: sed hoc vel secundum rem vel secundum rationem.
quia quae neutro modo sunt alia inter se: nequaquam sunt relata inter se, aut plura omnino. Si enim ali-
quid sit relatum, oportet quod ad aliquid sit relatum, & quod sit relatio qua refertur. Si autem quod est, tantum
vnum omnino est: & praeter ipsum non sit aliud re & ratione: non est omnino ad quod refertur: quia
saltem alia est ratio relati & eius ad quod refertur. & si non est id ad quod refertur: & ipsum non est relatum.
sicut si non sit, nec natum sit esse aliquid praeciabile, nec nummus est aut natus est esse precium: & si non
est relatum non est relatio, quia non est relatio nisi referat.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod omnis relatio communis causatut ab vno quid non re
quirit alia esse abinuicem ea in quibus est: cuiusmodi sunt ipsa relata: Dico secundum quod tactum
est in quaestione praedicta, hoc verum esse de vno semel accepto & existente singulari seu hoc aliquid
Sed ab vno tali sic accepto nulla causatur relatio communis omnino. Non est autem verum de vno
pluries accepto & replicato quam est vnum commune ad plura vna singularia contenta sub illo vno comomuni
Dico autem plura vel secundum rem, vel secundum rationem, put iam inferius amplius declarabitur. Et de tali vno solum
modo verum est quod ad ipsum sequuntur relationes communes: vt idem aequale & simile immediate
diuersum inaequale & dissimile mediante multo secundum superius determinata: inquantum scilicet mul-
tum procedit ab vno singulari replicato, vt procedit obiectio. Et quia tale vnum postquam replicatum
est necessario habet esse in multis: eo quod est vniuersale & comnmune: quod non habet esse in se: sed so-
lummodo in singularibus contentis sub illo: & ideo necessario relatio communis requirit relata per il
lam esse plura & alia abinuicem.

6 ⁋ Ad secundum si relata relatione communi essent alia abinuicem, tunc
nihil omnino referretur ad seipsum. &c. Dico quod verum est si essent solummodo alia abinuicem secundum
rem: quod non est verum postquam relationi communi sufficit alietas relatorum secundum rationem. Potest enim
aliquid a seipso distingui secundum rationem, & bis accipi: & per hoc referri ad seipsum semel acce
ptum vt relatum: & semel vt ad quid refertur.