Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe58384

Sources:

Bb: Badius1520b

B213v

1
CIrca quartum arguitur quod non singulum genus relationum communium in sin
gulo dictorum trium generum praedicamentorum habeat fundari: sed potius singulum
in quolibet, primo sic. In illis habent fundari relationes cones secundum quae relata are
latione communi denominantur: puta identitas habet fundari in illis secundum quae ali
qua dicuntur eadem: aequalitas in illis secundum quae dicuntur aequalia: similitudo in il-
lis secundum quae dicuntur similia. Sed secundum singula genera praedicamentorum aliqua de
nominantur eadem aequalia & similia. in quolibet enim genere sunt aliqua eadem numero specie & ge
nere. sunt etiam aequalia in quolibet genere illa quae sunt sub eadem specie specialissima: quae etiam sunt
similia secundum superius determinata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. relationes quae sequuntur differentias &
convenientias omnium generum entis, in omnibus generibus fundantur: quia non sequuntur illa nisi ex fundatione sua
in illis. singula dicta genera relationum communium consequuntur differentias & convenientias omnium geneum entis: quia
quodlibet duorum entium vnum est idem alteri: aut diuersum ab eodem secundum praedicta: aut etiam quaelibet duo
entia aut aequalia sunt in gradu entis aut inaequalia, & quaecumque sunt sub eodem genere, aut cadunt sub
adem differentia generis, aut sub alia & alia: & ideo aut similia aut dissimilia. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium
est philosophus, qui non ponit idem & diuersum nisi in substantia: aequale & inaequale nisi in quanti
tate: simile autem & dissimile non nisi in qualitate.

4 ⁋ Dico quod singulum trium praedicamentorum, substantiae scilicet, quantitatis, & qualitatis
aut large accipitur, aut stricte. Substantia enim stricte accepta nominat solummodo rem absolutam secundum se & in se
existentem: quae est proprie de praedicamento substantiae. Sustantia autem large accepta nominat quancumque rem prout ha-
bet modum substantiae scilicet praedicandi de se vel de alio in eo quod quid, vt tactum est in quaestione praecedente. Quantitas
autem stricte accepta nominat solummodo rem absolutam de praedicamento quantitatis. Quantitas vero large acce
ota nominat quancumque rem prout his modum quantitatis: in praedicando scilicet de aliquo subiecto in eo quod quantum. &
hoc siue in eo quod quantum quantitate molis: qualiter praedicantur illa quae pertinent proprie ad praedicamentum quanti
tatis: siue in eo quod quantum quantitate perfectionis essentialis aut virtualis: qualiter praedican
tur illa quae communiter sunt quantitates. Qualitas etiam stricte accepta nominat solummodo rem abso
lutam de praedicamento qualitatis: qualitas vero large accepta nominat quancumque rem habentem in praedican
do modum qualitatis: in praedicando scilicet in eo quod quale, & hoc siue in eo quod quale qualitate accidentali
qualiter praedicantur de suis illa quae sunt proprie de praedicamento qualitatis: siue in eo quod quale qualitate sub
stantiali, qualiter praedicatur differentia constitutiua in quolibet praedicamento de specie quam constituit. Stricte
autem sumendo substantiam quantitatem aut qualitatem: Dico quod singulum geners relationum communium in singulo trriun
praedicamentorum absolutorum habet fundari. Quia in substantia stricte accepta cuiusmodi sunt indi-
uidua species & genera in praedicamento substantiae, non habent fundari nisi idem & diuersum. In quantitate
vero stricte accepta vt comparatur ad subiectum, non nisi aequale & inaequale: in qualitate vero
stricte accepta, non nisi simile & dissimile: secundum quod procedit vltima ratio. Large autem sumen-
do substantiam quantitatem & qualitatem, Dico quod singulum genus relationum communium sun
datur in quolibet trium generum praedicamentorum praedictorum, vt procedunt duae primae ra
tiones. ldem enim & diuersum non solum fundantur super res existentes in praedicamento sub Bb214r
stantiae, sed etiam fundantur super res existentes in aliis praedicamentis: & dicuntur eademvel diuersa inter
se, existentia in quocumque praedicamento alio vt expositum est superius. Similiter aequale & inaequale non
solum fundantur super res existentes in praedicamento quantitatis: nec solum aequalia vel inaequalia dicun
tur inter se, vel alia secundum illa quae sunt existentia in praedicamento quantitatis, sed etiam fundantur super
res existentes in aliis praedicamentis: vt habent in se rationem quantitatis determinatae secundum gradum perfe
ctionis: & dicuntur ipsa aequalia vel inaequalia inter se, vel aliqua secundum illa. Et est speciale in inaequali se
quente ad quantitatem perfectionis, quod vniformiter consequitur diuersum secundum specieum & secundum ge-
nus. Quaecumque enim sunt diuersa specie specialissima: siue sint eadem genere siue diuersa: semper sunt
inaequalia secundum gradum perfectionis naturalis: & tamen inaequale sicut & aequale quid sequitur quantitatem
molis: solummodo consequitur diuersum secundum numerum sub eadem specie specialissima. Inaequali autem quid se
quitur quantitatem perfectionis, speciale est quod vniformiter consequitur idem secundum speciem diuersum tamen nu
mero. Quaecunque enim sunt eadem specie specialissima: & differentia numero solo: sunt aequalia quan
titate perfectionis essentialis. Licet enim sint formae quaedam ad quas sub eadem specie specialissima in sub-
iecto consequitur magis & minus & aequale: & existentia in eodem gradu intensionis, puta caloris vel
frigoris: aut alicuius huiusmodi: dicuntur aequalia secundum illas quantitates perfectionis virtualis propter
participationem formae a subiectis aequaliter: & similiter ipsae formae inter se aequales dicuntur: existen-
tia autem in diuersis gradibus dicuntur inaequalia secundum illas quantitate perfectionis virtualis
propter participationem illius formae a subiecto secundum magis & minus: & similiter ipsae formae in-
ter se inaequales dicuntur propter esse ipsarum in subiecto secundum maius & minus: secundum enim Augustinus
de triniitate. lib. vii. cap. viii. in eis quae non sunt mole magna: idem est maius esse quod est melius esse: bo
nitate scilicet perfectionis essentialis aut virtualis: tamen eaedem formae sub ratione suae essentiae
secundum se consideratae vt essentia quaedam: sicut indiuidua sub specie specialissima: aequales inter
se sunt quantitate perfectionis essentialis. Vnde & si essent separatae: essent ambae aequales & in sum
mo gradu perfectionis quae speciei suae nata est convenire. Vna enim albedo separata: nec magis al
bedo, nec maior albedo est quam alia, prout alias determinauimus in nostro. xiiii. Quolibet.

5 ⁋ Est autem
vlterius aduertendum quod secundum tales formas vt simpliciter accipiuntur: subiecta illarum se-
cundum ipsas simpliciter denominantur esse similia: siue in aequali siue in inaequali gradu fuerint.
Et cum sunt in gradu aequali, tunc secundum illas dicuntur perfecte similia: cum vero sunt in gradu
inaequali: tunc respectu illorum quae sunt perfecte similia in gradu aequali: subiecta illarum secun
dum illas dicuntur similia secundum magis & minus, secundum quod magis & minus accedunt ad
aequale. Et respondent isti gradus perfectionis in quantitate virtutis: gradibus existentibus in quan-
titate molis: quae est in continuis & discretis: licet in discretis non dicatur esse quantitas molis pro
prie, nec etiam in aliis continuis a corporalibus: in quibus gradus sumuntur in eis quae sunt eius
dem speciei secundum accidentia continua, quae sunt longum breue, latum strictum, spissum & te-
nue: secundum quod in numeris & discretis quae secundum praedicta sunt proprie eiusdem speciei spe
cialissimae, sumuntur gradus secundum plus & minus: & dicuntur aequalia quae sunt in eodem gra
du, puta vnum & vnum, duo & duo, tria & tria: & sic deinceps: & inaequalia quae sunt in diuer-
sis: puta vnum ad duo: tria & deinceps, scilicet duo ad tria: quatuor & deinceps. Et secundum quod
gradus inter se distant secundum magis & minus: puta duo & tria minus distant quam duo & qua-
tuor aut quinque & deinceps: similiter duo & quatuor minus distant quam duo & quinque & deinceps:
secundum hoc dicuntur inaequalia secundum magis & minus in quantitatibus eiusdem speciei
quales sunt quoquo modo omnes numeri secundum superius exposita: sicut & dicuntur similia se
cundum magis & minus in qualitatibus eiusdem speciei.

6 ⁋ Simile etiam & dissimile non solum fun
dantur super res existentes in praedicamento qualitatis: nec solum similia aut dissimilia dicuntur
inter se aliqua existentia in praedicamento qualitatis: aut subiecta secundum illa: sed etiam fundam
tur super res existentes in aliis praedicamentis vt habent in se rationem qualitatis: sicut habent dif
ferentiae diuisiuae generum & constitutiuae specierum. Dicuntur enim illa quorum sunt similia vel
dissimilia secundum illa: licet non illa inter se. In hoc enim est differentia quo ad idem & diuer-
sum in substantia, aequale & inaequale in quantitate, ad simile & dissimile in qualitate, quod idem & di
uersum non solum dicuntur aliqua secundum substantiam quae est aliquid illorum: sed etiam
ipsae substantiae inter se dicuntur idem & diuersum secundum se: & similiter aequale & inaequa-
le non solum dicuntur aliqua secundum quantitatem quae est aliquid illorum: sed etiam ipsae
quantitates inter se dicuntur aequale vel inaequale secundum se. Simile autem & dissimile nullae
qualitates dicuntur inter se secundum se: sed solummodo secundum qualitates dicuntur similia
aut dissimilia inter se: habentia illas in se. Et est speciale in dissimili tam secundum qualitatem Bb214v
stricte, quam secundum qualitatem communiter acceptam: quod solummodo secundum ipsam consequi-
tur diuersum secundum speciem specialissimam. Quaecumque enim qualitates sunt diuersae genere: puta co
lor & sapor, secundum illas non dicuntur aliqua dissimilia: sicut neque similia: sapor enim colori, aut
saporabile colorato nec simile nec dissimile dicitur. Similiter rationale & irrationale nec similia
nec dissimilia dicuntur inter se: nec subiecta quae habent illa, secundum illa similia aut dissimilia di-
cuntur, quia nec talia nec talia nata sunt dici secundum illa. Et commune est etiam simili cum aequa
li, quod solummodo consequuntur idem specie & diuersum numero. Quaecumque enim habent easdem qualita
tes specie, differentes solo numero, sunt similia: puta duo alba, aut duo rationalia. Quia enim vnus
homo dicitur similis alteri substantialiter, non est nisi secundum differentiam rationalitatis: non autem
secundum genus animalitatis, neque secundum totalitatem ipsius speciei specialissimae: cuius pars formalis est
rationalitas. Similiter quod vnus homo dicitur similis alteri accidentaliter: non est nisi secundum qua-
litatem accidentalem specificam: puta albedinem aut nigredinem: non autem secundum qualitatem conem
genere: puta colorem aut saporem. sicut quod aliqua dicuntur aequalia siue mole siue perfectione, non est nisi
secundum quantitates easdem specie: differentes solum numero, quia in solis illis est vera conformitas qua
vere concurrunt per vnionem in vnum: quae non est in eisdem genere differentibus specie specialissima, eo quod dif
ferunt formis quae sunt differentiae specisicae: sub quibus etiam diuersificatur ratio & natura generis. Pro-
pter quod latent aequiuocationes in genere, vt dicitur. vii. physico. & non est pura vniuocatio nisi in spe
cie: vt dicitur ibidem. Est autem proprium dissimili in quo differt ab inaequali quantitate molis aut vir-
tutis siue perfectionis virtualis, quod dissimile non est aliquid alteri nisi secundum qualitates substantia
les aut accidentales, differentes sola specie specialissima: puta secundum rationale & irrationale. secundum
album & nigrum. Non enim secundum qualitates eiusdem speciei specialissimae dicuntur nisi similia. & secundum
qualitates differentes genere: puta secundum albedinem & saporem: aut secundum rationale & inaiatum: neque si-
milia dicuntur neque dissimilia.

7 ⁋ Est autem aliquid alteri inaequale quantitate molis aut virtutis non ni
si secundum quantitatem eandem specie specialissima: puta linea est lineae inaequalis secundum alium & alium gra-
dum longitudinis, & album albo inaequaliter est album secundum gradum alium & alium albedinis. Quae vero
sunt quantitatiue diuersarum specierum. secundum illas neque dicuntur aequalia neque inaequalia. Non enim hnea di-
citur aequalis vel inaequalis superficiei aut album nigro: quia in solis illis quae sunt eiusdem speciei est
vera secundum gradum eundem conformitas molis aut virtutis: & difformitas secundum gradus diuer-
sos: licet secundum quantitatem perfectionis essentialis inaequalitas consequitur in omnibus diuersitatem
quaecumque enim sunt diuersa specie aut genere, sunt inaequalia perfectione essentiali sicut dictum est.

8 ⁋ Sumendo autem substantiam quantitatem aut qualitatem stricte: sic non habent esse in diuinis: sed so-
lummodo vt large accipiuntur ad omne se habens modo substantiae quantitatis aut qualitatis in creatu-
ris existentis. Deitas enim in diuinis se habet modo substantiae quae nominat quid: persona autem se
habet per modum substantiae quae nominat quem. & respondetur deitas vel deus ad interrogationem
factam in diuinis per quid, pater aut filius aut spiritus sanctus per interrogationem factam per quis: & in
diuinis non fundatur super hoc nisi identitas. Bonitas autem sapientia & huiusmodi in diuinis se habent mo
do qualitatis: & respondentur in diuinis ad interrogationem factam per quale. Magnitudo autem aeter-
nitas infinitas immensitas & huiusmodi in diuinis se habent modo quantitatis. Respondentur enim ad inter
rogationem factam per quantum. Et in diuinis super huiusmodi qualitates & quantitates secundum quod consideran
tur secundum se: bene fundatur identitas, sicut in creaturis fundatur super res singulorum praedicamentorum vt
secundum se considerantur & in ordine ad illa quae sunt sui generis. Secundum autem quod quantitas aut qualitas
huiusmodi considerantur in diuinis in ordine ad id quod in diuinis dicit quid aut quis: cuius sunt sicut dis
positiones: super qualitatem non fundatur nisi similitudo, & super quantitatem non nisi aequalitas, etiam cum
huiusmodi quantitas incidit in qualitatem: dicendo quod sapientia dei aut bonitas est magna aeterna siue infi-
nita. Sic enim bonitate aut sapia personae dicuntur inter se aequales.

9 ⁋ Ex dictis patent argumenta ad vtram
quod partem adducta: ex quibus etiam in magna parte patet qualiter vniformiter vel difformiter relationes
ones habent fundari in dictis tribus: de quo sermo habitus est in secunda quaestione praecedenti huius articuli.