Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe58092

Sources:

Bb: Badius1520b

B212v

1
CIrca tertium arguitur quod relationes communes non tantum habent fundari in tribus gene
ribus scilicet substantia quantitate & qualitate: sed etiam in quolibet alio, Primo sic. in quid
buscumque est reperire causas & principia aliquorum, & illa similiter: quia principia
tum & causatum sequuntur causas & principia, quare cum vnum & multum quae
sunt causae relationum conmunium secundum superius determinata reperiantur in quoli
bet praedicamento: in quolibet ergo praedicamento habent reperiri & fundari super
vnum & multum relationes communes.

2 ⁋ Secundo sic. sicut substantia praedicatur in eo quod quid: & quantitas in eo
uod quantum: & qualitas in eo quod quale: sic & alia praedicamenta praedicantur in eo quod est quodam modo se ha
bere, quaere sicut secundum substantiam aliqua dicuntur eadem aut diuersa, quia vna substantia aut plures praedican
tur de illis in eo quod quid: & secundum quantitatem aliqua dicuntur aequalia aut inaequalia, quia vna quantitas
aut plures praedicantur de illis in eo quod quantum: & secundum qualitatem aliqua dicuntur similia aut dissimilia: quia
vna qualitas vel plures praedicantur de illis in eo quod quale: secundum quod haec patent ex praedeterminatis: ergo
consiliter quia vna actio aut plures praedicantur de aliquibus: & simiter vna passio, vnum quando, vnum vbi, aut plura: &
sic de caeteris praedicamentis praedicantur de aliquibus in quodam modo se habere: ergo illa debent dici seu denomina
ri secundum illa praedicamenta aliqua relatione communi: & sic super alia praedicamenta debent fundari relationes cones
sicut super substantiam quantitatem aut qualitatem. vt sicut est relatio communis aliquorum inter se quia vniformi-
ter se habent ad qualitatem: & vniformiter sunt quales: puta albi: & dicuntur similes: sic debet esse relatio
counis aliquorum inter se quia vniformiter se habent ad actionem: puta vt a quibus procedit sicut ab agentibus:
seu ad passionem: vt in quibus recipitur sicut in passiuis. & sic duo agentia, puta duo calefacientia debent ex hoc
habere aliquam relationem inter se quod vniformiter se habent ad calefactionem: sicut duo alba habent relatio
nem similitudinis inter se quia vniformiter se habent ad albedinem: & simiter alia duo ad passionem: & alia ad quando
& sic ad caetera praedicamenta.

3 ⁋ Tertio sic. sicut calefaciens & calefactum diuersimode se habent ad motum
calefactionis: sic duo calefacientia vniformiter se habent ad motum eundem: & similiter duo calefacta inter se, quaere
cum propter hoc quod calefactum & calefaciens diuersimode se habent ad motum, ipsa relatiua sunt inter se diuer
sis relationibus propriis: sic ergo duo calefacientia inter se: & similiter duo calefacta inter se: quia vniformiter
se habent ad motum, relatiua debent esse inter se relationibus communibus.

4 ⁋ In oppositum est philosophus: qui. v. &. x. Me
taphysiy. non posuit relationes cones fundari nisi super substantiam quantitatem & qualitatem: vt patet ex prae
determinatis. & supponitur quod in hoc non est insufficienter locutus.

5 ⁋ Dico secundum praedicta quod in relatione licet respectus dicat modum, proprium essend scilicet
ad aliud, diuersum a modo essendi secundum se: nullam tamen realitatem omnino propriam habet aut sibi deter
minat: sed solummodo realitatem habet ex hoc quod fundatur super rem cuius proprius est hic modus essendi secun
dum se: ita quod respectus ipse nihil esset omnino praeterquam secundum animam, nisi super illam rem fundaretur siue a ratione
siue a natura rei. Propter quod respectus vnus quicquam realitatis naturae habens siue originaliter & completi
ue: siue originaliter tantum: super alium respectum ex eo quod ipse purus respectus est: nullo modo fundari potest: sed
si respectus huiusmodi super respectum fundetur: hoc non est nisi inquantum ille fundatur in re absoluta: & sic ratione
rei absolutae fundatur in illo: & sic potius fundatur in illa re absoluta originaliter, quam in ipso respectu funda
to immediatae in illa. Propter quod cum ab vna & eadem re absoluta non trahatur nisi vna realitas: quia ab vno
& eodem inquantum huiusmodi non procedit nisi vnum & idem: respectus igitur fundatus super respectum non potest esse alius re
aliter ab illo ratione fundamenti: nec etiam ratione obiecti siue oppositi ad quod est: quia respectus fundatus super respe
ctum: necessario est ad idem cum illo super quem fundatur. Quare cum relatio non distinguatur a relatione nisi in or
dine ad fundamentum vel obiectum: oportet igitur quod sit vna relatio vtraque & vnus respectus secundum rem: & si
sit alius & alius: oportet quod alius sit sola ratione vnius ab altero: & idem secundum modum seu secundum genus relatio
nis. Vt si supra paternitatem quae est piris ad filium, quae est, propria relatio pris, fundetur oppositio patris Bb213r
ad filium: illa oppositio vt est in patre, est eadem relatio secundum rem cum paternitate, differens sola ratione
ab illa. & est realis in ordine ad filiationem: & relatio propria: sicut est etiam ipsa paternitas. Licet enim
communi nomine dicatur oppositio vt est in patre & vt est in filio, non propter hoc est relatio communis vt ha
bitum est supra. Et per eundem modum dico quod super nullum praedicamentum respectus potest fundari rela
tio communis: quia respectus cuiuslibet praedicamenti respectiui proprius est illi: & ex propria causa in il-
lo cui inest: puta quando in existente in tempore: & vbi in existente in loco: & sic de caeteris. Propter quod in il-
lis non solum non potest fundari relatio siue respectus alius re vel genere ab illis: sed nec in illis po
test fundari omnino aliquis respectus qui pertinet ad relationem communem: quia illa necessario requirit
causam communem in relatis: vt patet ex praedeterminatis. Et sic dico absolute quod relatio communis non
potest fundari nisi super illa tria praedicamenta absoluta. Et concedenda est super hoc auctoritas phi
losophi tacta in vltima ratione.

6 ⁋ Ad primum in oppositum quod vnum & multum quae sunt principia siue causae relationum
communium reperiuntur in quolibet aliorum praedicamentorum sicut in illis tribus: Dico quod cum fundamen
ta relationum conmunium distinguantur secundum tria praedicamenta absoluta, quae sunt substantia, quan-
titas & qualitas: ibi quantitas & qualitas quae sunt praedicamenta accidentium aliter considerantur
quam considerentur quando in libro praedicamentorum distinguuntur contra substantiam & contra. vii.
respectiua praedicamenta. Ibi enim considerantur secundum se & secundum id quod suntur aliquid secundum rem &
essentiam suam abstracta a subiectis in quibus sunt: & secundum quod praedicantur superiora de inferio-
ribus secundum quid. Hic vero considerantur secundum quod ordinem habent ad subiecta in quibus sunt
& secundum quod concreta sunt illis & ipsa denominant, & dicuntur ab eis qualia aut quanta: & praedi-
cantur de illis in eo quod quale aut quantum. Et quia praedicatio in eo quod quid est, est, propria substan
tiae: quia in solo praedicamento substantiae est quid proprie: idcirco quantitas & qualitas primo modo con-
siderata: & similiter quodlibet eorum praedicamentorum quae rationem substantiae habent: & extenso nomine substan-
tiae omnia praedicamenta: substantiae dicuntur. Et sic dico quod cum fundamenta relationum communium distinguuntur in
substantiam quantitatem aut qualitatem: ibi sumitur substantia large pro quolibet genere praedicamenti vt secun
dum se & absolute consideratur. Et illo modo considerandi solummodo consequitur praedicamenta illorum distin-
ctio secundum genus & speciem & indiuiduum: & similiter vnum & multum genere & specie & nunero: a quibus in
quantum huiusmodi non causantur nisi idem & diuersum in quocumque praedicamento reperiantur. Et sic super quidlibet
genus praedicamenti secundum se consideratum fundatur relatio ommunis: & causatur ab vno & multo, sed hoc non nisi
vt quodlibet praedicamentum pertinet ad substantiam siue ad praedicamentum substantiae large acceptae. Sed super
quantitatem & qualitatem si fundentur proprie relationes counes aliae ab illa quae fundatur super substantiam,
hoc non est considerando illa praedicamenta isto modo: sed solummodo considerando illa secundo modo, sci-
licet in ordine ad sua subiecta vt ipsam substantiam determinant: & propria subiecta relata, quae sunt
materialis causa illarum relationum. Non sunt enim similia aut dissimilia nisi aequalia: neque aequalia aut
ina:qualia nisi quanta. Sed secundum istam considerationem super. vii. praedicamenta respectuum nullae rela
tiones communes fundari possunt propter causam iam dictam in corpore solutionis.

7 ⁋ Ad secundum
quod secundum praedicationem in eo quod quid & quod quantum & quod quale fundantur relationes cones in substantia
quantitate & qualitate: ergo secundum praedicationem in eo quod est aliquo modo se habere: similiter debent fun
dari relationes cones super. vii. praedicamenta respectuum: Dico quod respectus quia nihil rei addit super suum
fundamentum, ideo vt compatur ad fundamentum aut ad subiectum in quo est ipsum fundamentum: in-
cidit in fundamentum: & nihil ponit praeter fundamentum: propter quod super respectum vt consideratur in ordi-
ne ad suum fundamentum, aut ad subiectum illius, nullus alius respectus fundari potest: quia in hoc or-
dine nihil praeter fundamentum est: & super nihilo non habet aliquid fundari. Sed quod respectus est aliquid
puta modus quidam praeter ipsum fundamentum, hoc non est nisi in ordine ad obiectum: & sic si respectus ali
quis fundari debeat super illum: hoc est vt consideratur in ordine ad obiectum. In ordine autem ad obie-
ctum non potest fundari respectus alius ab illo super quem fundatur nisi secundum rationem tantum: vt iam
dictum est: qualis non potest esse respectus relationis communis respectu respectuum, propriorum existen-
tium in singulis praedicamentis: quia secundum rem distinguitur genus relationum cmounium a relationibus propriis quae
sunt in actionibus & mensurationibus: sicut supra dictum est. & ex hoc etiam scilicet: quia si ita esset:
eadem ratione super relationem communem fundaretur relatio alia communis: & esset processus in infi-
nitum. Cum enim duo alba sint similia: & similiter duo nigra: haec duo alba illis duobus nigris con
formia sunt in similitudine: & sic inter illa esset alia relatio communis: & sic deinceps in infinitum
Quamquam ergo secundum aliquod aliorum. vii. praedicamentorum praedicetur aliquid coniter de aliquibus,
secundum id tamen nulla procedit relatio communis in illis: quia non est nata procedere secundum illud, quemadmodum duo
patres aut duo filii in creaturis nullam omnino communem relationem habent inter se: sed duo filii Bb213v
Subo: Bb213v
ad duos patres: aut duo patres ad duos filios solummodo relationes proprias sibi paternitatis aut
filiationis: quia super illas nulla omnino potest fundari relatio.

8 ⁋ Ad tertium quod sicut calefaciens &
calefactum quia difformiter se habent ad motum, habent inter se relationibus propriis correlationem,
sic duo calefacientia aut duo calefacta quia conformiter se habent ad motum: debent habere inter
se correlationem relatione aliqua communi: Dicon quod re vera calefaciens & calefactum correlationem habent
inter se propriis relationibus: sed hoc non tam quia difformiter se habent ad motum eundem: quam quia
alterutrum eorum quod se: habet suo modo ad motum, hoc non est nisi in ordine ad aliud se habens
ad motum secundum alium modum se habendi ad illum. Sed quod duo calefacientia vel duo calefacta
conformiter se habent ad motum: hoc est absque omni ordine alterutrius ad alterum: quia duo ca-
lefacientia vniformiter nullum ordinem habent inter se, similiter nec duo calefacta. Propter quod li
cet illa difformitas se habendi ad motum inter calefaciens & calefactum non sit sine relationibus
propriiis: ista tamen conformitas se habendi ad motum duorum calefacientium vel duorum ca-
lefactorum est sine omni relatione communi inter calefacientia aut inter calefacta: quia ex conformitate
inter duo non est nata sequi relatio communis: nisi sit illa conformitas in aliquo absoluto. Cum ve-
ro est in relatiuo, qualis est conformitas inter duo calefacientia: in eo scilicet quod vniformiter se habent
ad calefacta, aut econuerso: secundum illam nulla omnino nata est sequi relatio communis: quia non
est nata fundari super relationem. vt dictum est.