Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe57644

Sources:

Bb: Badius1520b

B210v

1
rca secundum arguitur quod diuersa genera relationum conmunium: puta identitatis aequa
litatis similitudinis & eorum contraria vniformiter habent fundari in rebus trium prae
dicamentorum absolutorum scilicet substantiae quantitatis & qualitatis: Primo sic. Rlatio communis
non fundatur super res illorum praedica mentorum: sicut neque genus relationis simplici
ter: nisi pro quanto modus essendi ad aliud consequitur naturam illarum rerum: vt di-
ctum est in quaestione praecedente. sed modus essendi ad aliud idem & vniformis est in
toto praedicamento relationis, vt similiter ibi dictum est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quae super idem peni-
tus fundantur: & sunt penitus vniformia inter se: vniformiter fundantur super illud super quod fundantur.
Si enim talia difformiter fundarentur, super idem penitus fundari non possent: quia idem penitus nul-
lius difformitatis potest esse causa. Relationes communes omnium sunt vniformes inter se quantum ad ge
nus relationis pertinet: quia non dicunt nisi esse ad aliud: sicut neque relationes aliae: & super idem
penitus fundari possunt: quia homo homini est idem & aequalis & similis secundum vnum & idem Bb211r
penitus: quia secundum humanitatem. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia similitudo recipit magis & i
minus: non sic autem identitas: & aequalitas & similitudo aliquando est inaequalium, & aequalitas dissimilium:
& hoc ex natura fundamentorum & fundatione relationum super illa. talia autem non sunt conformia. ergo &c.

4
⁋ Dico quod in fundatione relationum super res praedicamentorum absolutorum est tria
considerare. scilicet relationes quae fundantur: & ipsas res super quas fundantur: & accidentia seu proprietates sua-
rum rerum. Ex parte autem relationum est attendendum quod non fundantur super res aliorum praedicamentorum nisi
ratione modi illius qui proprius est praedicamento relationis scilicet ad aliud esse: & hoc praecipue quo ad re
lationes reales. Rationales enim aliquae super purum conceptum fundantur. Ex eo enim quod illae relationes reales na
turas rerum absolutarum consequuntur: & ab illis realitatem trahunt vt dicatur modus realis: relationes
teales dicuntur fundari super dictas res. Ex eo vero quod quaedam relationes rationales non consequuntur
vllo modo ex natura illarum rerum: sed ex sola consideratione intellectus circa illas: modus ille rea-
litatem non contrahit: sed est purus modus rationis siue rationalis circa rem: ex eo vero quod quaedam rela-
tiones rationales partim consequuntur ex natura rerum: secundum hoc dicuntur fundari super res absolutas:
& secundum quod partim consequuntur ex consideratione intellectus, sunt aliquid rationis: & sic partim sunt
reales: partim rationales. Aspiciendo ergo ad prim. scilicet ad ipsas relationes fundatas super res praedicamen-
torum absolutorum: Dico quod omnino vniformiter fundantur relationes cones super res trium praedicamentorum
absolutas: secundum quod processit prima obiectio. Ex parte autem secundi & tertii bene contingit quod difformi
ter fundentur in dictis rebus: & hoc aut propter diuersitatem illarum rerum: aut propter diuersitatem acci
dentium earundem. Difformiter enim fundantur relationes cones in substantia ex vna parte: & in quantita
te & qualitate ex alia: quia in substantia ex eo quod est ens in se fundatur bene identitas vt est aliquid exi-
stens in se: licet etiam fundetur in ipsa vt est aliquid existens in supposito: vt iam tactum est in quaestione proxi-
ma praecedente ante solutionem primi argumenti: & etiam in fine praecedentis articuli: & secundum quod pa-
tebit inferius. Quantitas vero & qualitas secundum rationem quantitatis & qualitatis tam in diuinis quam in
creaturis, quia non sunt ens nisi in alio: in ipsis non fundantur nisi vt sunt entia in alio. Vt enim consi
derantur secundum se, rationem habent: & non fundatur in illis nisi identitas. Quia ergo res in se conside
rata in creaturis sub quolibet praedicamento, censetur nomine substantiae inquantum sic in se consideratur: & di
stinguitur sub ratione vnius secundum rationem indiuidui speciei & generis: quia in quolibet praedicamen
to est vnum genere, vnum specie, vnum numero: idcirco identitas & suum contrarium quod est diuersitas, sequun
tur quodlibet genus praedicamenti secundum rationem indiuidui speciei & generis: licet modo contrario
vt dictum est supra in quaestione prima articuli praecedentis. Res autem considerata vt existens in alio non sic
distinguitur: sed solummodo distinguitur vt est existens in alio & in alio per conformitatem aut difformita
tem. Per conformitatem enim ad vnum in diuinis personis sequuntur idem & aequale atque simile: & aequale & si
mile in creaturis: licet diuersimode in deo & in creaturis quantum est ex parte vnius: vt dictum est in
tertia quaestione articuli praecedentis. Et econtra. scilicet per difformitatem ad multum: non sequuntur nisi inaequa-
le & dissimile. In solis enim creaturis (vt dictum est prima quaestione articuli illius: & vt iam amplius ex
ponetur) propter diuersitatem accidentium tribus rebus trium praedicamentorum absolutorum difformiter
fundantur in illis relationes cones: & hoc vel propter diuersitatem accidentium conmunium illorum vel proprio-
rum. Sunt autem accidentia coniter illis convenientia vnum & multum, quae descendunt in illis vt mensurae illo
rum secundum praedeterminata. Et secundum diuersitatem talium accidentim. scilicet vnius & multi inter se, diffor-
miter fundantur super dictas res relationes cones quae sequuntur ad vnum: & contrariae illarum, illae scilicet quae se-
quuntur ad multum. conformiter tamen in contrario siue in opposito: vt tactum est in secunda quaestione ar-
ticuli praecedentis. Et similiter secundum diuersitatem vnius in substantia ad quod sequitur idem: & vnius in quantitate
ad quid sequitur aequale: & vnius in qualitate ad quid sequitur simile: quandoque difformiter fundantur idem in sub
stantia: aequale in quantitate: & simile in qualitate: & quandoque vniformiter fundantur in illis, prout expositum
est in tertia quaestione articuli praecedentis. Et hoc comparando relationes cones inter se tripliciter. Vno mo
do idem aequale & similie vt sunt in diuinis tantum: in quibus omnino vniformiter habent fundari quantum est ex
ratione vnius. Et alio modo comparando illa vt sunt in creaturis tantum: in quibus vniformiter aequale &
simile habent fundari quantum est ex ratione vnius: sed difformiter illis idem siue relatio identitatis habet
fundari in substantia. Tertio autem modo comparando illas tres relationes vt sunt in diuinis ex vna par
te: & in creaturis ex alia: identitas eiusdem ad se vniformiter sequitur vnum in diuinis & in creaturis. ldem
titas autem distincti ad distinctum in solis diuinis habet esse: non autem in creaturis. Aequale autem & si
mile in creaturis difformiter sequuntur vnum: & identitas tam in diuinis quam in creaturis, & similiter
aequale & simile in creaturis, omnino difformiter sequuntur vnum: & aequale & simile in diuinis:
secundum quod haec omnia patent ex tactis in praedicta quaestione. Sunt autem accidentia, propria illis Bb211v
praedicamentis, videlicet quod substantiae & qualitati ex vna parte non conuenit inquantum sunt substan-
tia aut qualitas, habere partes in natura & essentia sua: sicut hoc conuenit quantitati. Propter quod
difformiter fundantur in quantitatibus diuersis relationes cones ex parte quantitatum: non autem in substan
tiis aut qualitatibus ex parte ipsarum: sed aliter ex parte quantitatis molis: aliter vero ex parte quam
titatis virtutis. Quantitas enim molis eadem numero habet partem extra partem, & gradus secundum
illas: & dicitur quaedam linea pedalis, quaedam bipedalis, quaedam tripedalis: & sic de caeteris gradibus secundum
rationes numerorum: & similiter de superficie & corpore. Et secundum hoc accidunt lineae longum & bre
ue, latum & strictum, & corpori spissum & tenue secundum profundum: quae sequuntur ex vna linea con-
parata alteri secundum longum & breue: & similiter superficies superficiei secundum latum & strictum: & cor
pus corpori secundum haec eadem, quia in se continet lineam & superficien: aut secundum spissum & tenue:
quia continet & se & esse corporis: aut est maior, aut minor, aut aequalis. Et opponuntur maius & mi-
nus aequali secundum priuationem & habitum: cum non sunt nata fieri nisi circa idem in forma & specie: &
sumitur aequale ab vno quid est in eodem gradu diuersarum quantitatum nunero: & inaequale & multum ab vno
quod est in diuersis gradibus siliter diuersarum quantitatum nunero: sed earundem specie. Requirit enim aequalitas
solam graduum conformitatem: & inaequalitas solam graduum difformitatem: & hoc vtrobique in eadem specie
quantitatis propter oppositionem secundum habitum & priuationem, quae non sunt nata fieri nisi cir-
ca idem in specie & forma: & diuersa genere tantum. Et sicut hoc est in magnitudine continua permanen
ti in magnitudine: sic est & in tempore quod est quantitas continua non permanens: cui ad modum lineae
accidunt longum & breue: sic etiam & in loco, cui ad modum superficiei accidunt latum & strictum. Et sicut est
hoc in quantitate continua: sic & in quantitate discreta accidit idem: puta in numero cui per suas par-
tes & gradus in illis accidunt multum & paucum: & similiter in oratione, cui ad modum numeri accidit
multum & paucum inquantum habet rationem discreti: & longum & breue ad modum temporis inquantum habet
rationem continui. Nec est in hoc differentia ex parte continui & discreti nisi in hoc quod in eodem singu
lari continuo: puta linea, superficie, corpore, tempore, aut loco, aut oratione inquantum habet rationem
continui, sunt secundum ill. scilicet longum & breue &c. in virtute omnes gradus & perfectiones quae possunt
cadere inter diuersa continua comparata inter se: & hoc semper parte existente extra partem in eodem sin-
gulari continuo: licet non distincta ab alia aut diuisione aut signatione: sed distinguibili solummodo
vel diuisione continui in duo, vel signatione puncti vnius inter duas partes eiusdem lineae, vel instan-
tis vnius inter duas partes vnius temporis continui. Et hoc contingit quia continuum omne diuisibile est
in infinitum: & in tot partes est diuisibile minimum continuum in quot maximum: licet non in aequales. In eodem
autem singulari discreto puta denario non est nisi certus numerus partium & proportionum secundum il-
las: & hoc parte existente actu extra partem propter actualem distinctionem & diuisionem ratione discre-
tionis partium inter se. Vnde considerando diuisionem numeri diuersimode per quiquod scilicet & quindque, & per. vi. &
quatuor, & per tria &. vii. & per. viii. & duo, & per. ix. &. id i. semper sunt aliae & aliae proportiones: & hoc tam
inter partes quam inter totum & quamlibet partium. Puta inter quinque & quanque est proportio aequalitatis: inter de
cem vero & quiandque est proportio dupli ad subduplum: & sic de caeteris. Et sic considerando totum & quanli
bet partem secundum gradus illorum semper est in illis relatio communis penes inaequalitatem: cum tamen consideram
do illa secundum suam substantiam sit inter illa relatio identitatis & diuersitatis mixtim: vt supra exposi
tum est. Sic ergo vniformiter fundantur aequale & simile in eisdem specie: difformiter inaequale & dissimi
le: quia inaequale non est nisi in eisdem specie: sicut neque aequale. Dissimile autem non est nisi in diuer-
sis specie: & simile non est nisi in eisdem specie. Quantitas vero virtutis non habet eadem numero partem
extra partem: neque gradus secundum partes: sed quaelibet illarum maior habet in se in natura simplici
vnite omnes partes quae natae sunt in aliis & aliis minoribus existere seorsum & separate. Sed hoc
dupliciter: quia quandoque in natura simplici habentur vnite & inuariabiliter: quandoque vero vnite & vari
abiliter. Primo modo est quantitas virtutis in substantiis. Omnia enim contenta in praedicamento substam
tiae: vt species specialissimae diuersae: diuersos & certos gradus perfectionum important: nec est vna
& eadem variabilis ab vno gradu in alterum: sed semper vna est in superiori gradu quantitatis perfectio
nalis quam altera: & continet semper supiori virtute omnem quantitatem omnis perfectionis & aliquod finitum amplius:
sicut deitas continet omnem quantitatem perfectionalem cuiuscumque creaturae & amplius in infinitum. Secun-
do autem modo est quantitas virtutis in qualitatibus recipientibus magis & minus: & hoc non secun-
dum quod considerantur secundum se vt sunt aliquid in suo praedicamento per essentiam: aut vt ponuntur se-
paratae per existentiam: sicut ideae Platonicae. sic enim semper nominant rem in summo secundum gradum quid compe-
tit suae speciei, secundum quod exposuimus alias in quadam quaestione Quolibet. xiiii. & sic habent rationem
substantiae: vt in proxima sequente quaestione declarabimus: sed solummodo secundum quod habent esse
in subiecto & in materia: vbi per transmutationem naturalem eadem qualitas susceptibilis est eius quod est Bb212r
maius & minus in sua essentia. Puta albendo & calor nata sunt fieri in eodem singulari: maior de mi-
nori: & minor de maiori: & secundum hoc denominare habent subiectum album vel calidum secun-
dum magis & minus: secundum quod alias in quadam quaestione de eo quod est magis & minus satis decla
rauimus. Et sic secundum quantitatem virtutis perfectionalis primo modo non est inter diuersa entia
nisi inaequalitas, praeterquam duntaxat inter substantias contentas sub eadem specie specialissima: quae aequa-
les semper sunt quantitate perfectionis. Et quo ad hoc conformis est ista aequalitas perfectionis aequalitati quam
titatis molis. Non est enim vtraque nisi inter differentia solo numero. Sed inaequalitas perfectionalis non
est conformis inaequalitati in quantitate molis: neque dissimilitudini: sed solummodo diuersitati: quia
quaecumque diuersa specie aut genere sunt inaequalia quantitate perfectionis: inaequalia autem quantitate molis: non
sunt nisi differentia numero: & dissimilia non nisi differentia specie specialissima. Secundum quantita
tem aut virtutis perfectionalis secundo modo: quae scilicet est in accidente susceptibili: magis & minus in sub
iecto: non est aequalitas aut inaequalitas nisi inter eadem specie: sicut neque in quantitate molis. Et sicut
in illis quantitatibus molis potest esse aequalitas & inaequalitas partium inter se: & ad totum in eodem
tempore: sic in istis qualitatibus quo ad quantitates virtutis potest esse inaequalitas & aequalitas eius
dem ad seipsum pro alio & alio tempore: secundum quod minus calidum in vno tempore potest esse magis cali-
dum in alio tempore, vel aeque calidum. Ex quibus patet quod aequalitas & inaequalitas fundatae in quan
titate molis, aut in quantitate virtutis in qualitate inquantum ipsa recipit magis & minus: quia se ha
bent secundum priuationem & habitum: necessario sunt circa eadem in forma & specie. Similitudo autem & dissi
militudo fundatae in qualitate simpliciter quia se habent sicut contraria: necessario similitudo est inter
eadem specie & forma: dissimilitudo vero necessario est inter diuersa atque inter contraria forma &
specie: & non inter alia. ldentitas autem & diuersitas & aequalitas atque inaequalitas fundatae in substan-
tia quia se habent sicut contradictoria: eo quod quaelibet duo entia substantialia aut modum substantiae ha
bentia aut sunt eadem aut diuersa: aut aequalia aut inaequalia: idcirco licet identitas sit solummodo eorundem
numero specie aut genere: & aequalitas siue molis siue virtutis in substantia aut qualitate: & similiter inae
qualitas molis non est nisi eorundem specie specialissima: Diuersitas tamen & inaequalitas substantialis quo
runcumque duorum entium sese habent penes gradus, & differentiae entium secundum gradus & differentias nu
merorum. Sicut enim numeri proueniunt ab vnitate secundum quandam participationem formae illius: & pro-
pterea omnes numeri quodammodo sunt eiusdem speciei: vt tactum est supra: sic omnes creaturae procedunt
a deo secundum quandam participationem formae illius. Et propterea omnes creaturae quodammodo sunt respe
ctu dei eiusdem formae siue speciei: quia non sunt nisi quaedam participatio formae diuinae. Et per hoc inquam
tum omnes numeri sunt quodammodo vnius speciei: & similiter omnes creaturae inter se: vniuersaliter
aequale & inaequale non sunt nisi in eadem forma & specie. Quo ad hoc enim se habent secundum diuersos
gradus suos: quibus inaequales dicuntur inter se diuersi numeri & diuersarum specierum creaturae: si-
cut se habent diuersae qualitates sub eadem specie: puta caloris aut albedinis secundum diuersos gradus
quibus dicuntur inaequales inter se duo calores aut albedines duae: quibus subiecta etiam dicuntur calida
seu alba: & secundum magis & minus inaequaliter calida aut inaequaliter alba. Et sic inaequalia secundum
quantitatem virtutis: sicut etiam aliquando aliqua sunt inaequalia secundum quantitatem molis: licet ratione quali
tatis, puta caloris aut albedinis, simpliciter sunt similia: aliquando secundum quantitatem molis aut virtu
tis sunt etiam inaequalia: & econtra dissimilia sunt aequalia. Et quo ad hoc bene difformiter fundantur re
lationes cones super quantitatem & qualitatem vt procedit tertia obiectio: quae difformitas a fundamentis oritur
sed in subiectis fundamentorum existit: quae difformiter ab ipsis denominantur: in hoc scilicet quod similitudo est inaequa-
lium. Et etiam in hoc est difformitas, quod similitudo magis & minus recipit: non autem identitas aut aequalitas.
Similitudo enim magis & minus recipit propter diuersos gradus in quantitate virtutis qualitatis eiusdem
secundum speciem. Dicitur enim similitudo inter haec duo alba maior quam inter alia duo alba: & hoc album dicitur ma-
gis simile illi albo quam aliud: & hoc eo quod maior similitudo fundatur super qualitates magis ad aequalitatem
appropiquantes. & secundum hoc etiam dicuntur subiecta magis similia. Et sic quod similitudo recipit magis aut mi
nus: hoc non contingit nisi quia inaequalitas virtualis magis & minus recipit: & semper maius & mi-
nus in ipsis relationibus, & magis & minus in ipsis relatis, potius sequuntur quantitates virtuales in
relatis quam ipsas relationes. Non sic autem aequalitas recipit magis & minus sicut similitudo: & hoc quia aequa
litas non consistit nisi in graduum conformitate: sicut neque identitas maxime numeralis: quia non fundatur
nisi super vno dicto ab vnitate, in qua non est difformitas.

5 ⁋ Ex dictis etiam patet responsio ad obiectum secundum: quod bene verum est quod relationes
communes non fundantur difformiter quantum est ex ratione respectus qui est ad aliud esse: neque quantum
est ex ratione fundamentorum quando fundantur super idem. tunc enim tria ex vna parte. scilicet idem aequale & similter
& tria ex ali. scilicet diuersum inaequale & dissimile vniformiter se habent, & conversim consequuntur se: Bb212v
vt si aliquid est idem: est aequale & simile & econverso: & quantum est idem, tantum est aequale & similier & econverso
Et non sunt ista aequalitas & similitudo nisi substantiales: sicut & identitas: quae identitas multum diffo
miter siue aliter fundatur in substantia vel in re alia vt habet rationem substantiae: quam aequalitas & similitu
do in rebus quae sunt accidentia, & habentia rationem accidentium in subiecto: & similiter eorum contraria. Si
cut enim aequalitas & similitudo consequuntur identitatem & econverso: sic & eorum contraria sese conse-
quuntur. Quando autem fundantur super diuersa: non oportet quod tantam vniformitatem habeant secundum fun-
damenta: vt patet ex dictis. Et secundum hoc procedit vltimum obiectum.

6 ⁋ Et est vniuersaliter sentiendum quod
tanto verius & conformius habent rationes communes esse in aliquibus: quanto verius & conformi
us habent esse in illis illarum fundamenta. Quae quia conformius habent esse in diuinis quam in creaturis
& verius: idcirco relationes communes quae habent esse in diuinis & in creaturis: verius & conformius
habent esse in diuinis quam in creaturis. Propter quod etiam quo ad hoc difformiter relationes communes
habent esse in diuinis & in creaturis: secundum quod haec quo ad diuina clarius patebunt inferius.