Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe57205

Sources:

Bb: Badius1520b

B209r

1
Irca primum arguitur quod nullum genus relationum communium habet fundari in
generibus praedicamentorum absolutorum, Primo sic. Praedicamentum habens propriam
realitatem non debet dici fundari super rem alterius praedicamenti. propter quod quan-
titas & qualitas non dicuntur fundari super rem praedicamenti substantiae: licet non
habeant esse nisi in illa. Praedicamentum relationis propriam realitatem habet: quia non
est praedicamentum nisi per aliquid vniuoce per differentias contractum ad species: quod non
potest esse purus modus essendi ad aliud: quia secundum praedicamenta ille vnicus & vniformis est
in omnibus contentis sub praedicamento relationis non contractus, nec potest realitas praedicamenti re-
lationis esse realitas contracta a tribus praedicamentis absolutis quae sunt substantia quantitas & qua
litas: quia res illorum in nullo vnico reali vniuocari possunt: sed solummodo analogantur in ente, & in re ge
neralissimi. in praedicamento relationis vniuocantur omnia contracta sub ipso: quia aliter non esset genus:
sicut nec. ens est genus. oportet ergo quod illud sit aliqua, propria realitas praedicamenti relationis: non er
go fundatur praedicamentum relationis super rem alterius praedicamenti: quare neque etiam relatio communis
contenta sub relatione simpliciter.

2 ⁋ Secundo sic. dicit Boethius in commento super praedicamenta. Decen
praedicamenta sunt decem principia, decem prima genera rerum significantia. cum ergo relatio sit vnum de nu
mero illorum, quod continet genus relationum conmunium: primo autem nihil est prius: igitur rem relationis
non praecedit aliud genus. sed fundamentum naturaliter praecedit id quid super ipsum fundatur, & realitatem
quae ab illo trahitur inquantum huiusmodi. ergo &c.

3 ⁋ Item decem praedicamenta sunt decem genera rerum: non autem
est aliquid primum genus rei nisi habens realitatem a se: quia in eo quod est primum non potest illam habere ab
alio. quare cum relatio sit vnum illorum, propriam igitur habet realitatem. sed tale non habet fundari super
alio: quia non fundaretur super illo nisi vt ab illo realitatem traheret. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est Philosophus. v.
&. x. Metaphic. vbi dicit quod idem & diuersum sequuntur vnum & multum in substantia: aequale & in
aequale vnum & multum in quantitate: simile & dissimile vnum & multum in qualitate: quod non est nisi
quia in illis fundantur.

5 ⁋ Dico extendendo materiam harum quaestionum ad totum genus relationis: quod secun-
dum alias determinata in quadam quaestione generali de praedicamentis, esse siue ens praedicamentum non no Bb209v
minat: sed praedicamentum nominat potius aliquid cui convenit esse vt participatum ab illo: & hoc analo-
gice: prout illud aliquod quod rem praedicamenti nominat, diuersificatur in diuersis praedicamentis. Quae res cum
hoc quod est diuersa & alia atque alia in praedicamentis realiter inter se distinctis: distinguitur etiam in diuer
sis praedicamentis penes diuersos modos reales, quibus siue secundum quos illis convenit esse: siue quibus
esse participant diuersimode. Qui quidem modi reales sunt: quia ex natura ipsius rei praedicamenti con-
comitantur: non autem ex consideratione intellectus siue rationis: immo ex illis consequuntr diuersi modi
conceptuum formatorum de ipsis rebus. Illorum autem modorum duo sunt primi & principales: quorum Pri-
mus est modus essendi secundum se & absolute. Secundus vero est modus essendi in ordine ad aliud
Quorum primus convenit tribus praedicamentis absolutis: quae sub tali modo essendi communi ipsis in tria
genera trium rerum absolutarum distinguuntur: quae sunt substantia, quantitas, & qualitas: nec sunt plura ge
nera praedicamentorum quae proprias realitates habent. Secundus autem modus essend scilicet ad aliud, conuenit
illis septem generibus praedicamentorum respectiuorum: quae sub tali modo essendi communi ipsis non ha-
bent res proprias quibus inter se distinguuntur: sed solummodo realitatem in modo suo cmmuni eis contrahunt
per hoc quod fundantur super res trium praedicamentorum absolutorum: in hoc ve quod ex natura illarum rerum modus
iste consequitur: propter quod respectus reales dicuntur: secundum quod ex opposito respectus rationales dicuntur inqui
bus modus essendi ad aliud non sequitur naturam rei ex se: sed solummodo considerationem intellectus cir-
ca rem: vt tactum est supra. Et distinguitur vterque illorum modorum realium in duos. Modus enim essendi
secundum se & absolute: aut est modus essendi secundum se & in se: & est modus proprius praedicamento
substantiae: aut est modus essendi secundum se sed in alio: & est modus proprius accidentis, qui conuenit
duobus praedicamentis absolutis accidentis, quae sunt quantitas & qualitas, quae distinguuntur a praedicamen
to substantiae penes modum essendi in se & in alio: quorum primus transfertur ad diuina: secundus autem nequa
quam. Propter quod cum res quantitatis & qualitatis transseruntur ad diuina: dicuntur transire in substantiam
quia. scilicet modum essendi in alio amittunt: & modum essendi in se assumunt. Ista autem duo praedicamenta
in creaturis coniter cum praedicamento substantiae distinguuntur contra alia septem, in hoc scilicet quod illa tria habent
esse secundum se: illa autem septem habent esse ad aliud. Et transfertur vterque horum modorum ad diuina: & pe
nes illos in diuinis distinguuntur duo modi praedicand scilicet ad se & ad aliud: quorum ille qui est ad se, sequitur
modum essendi in se & secundum se: & ideo idem est quod modus praedicandi substantialiter: ille vero quid est ad ali
ud, sequitur modum essendi ad aliud: & est idem quod modus praedicandi relatiue. Nec est in diuinis modus
aliquis praedicandi accidentaliter: propter quod tantum sunt duo praedicamenta in diuinis secundum superius expo
sita: ita quod secundum iam dicta tam in diuinis quam in creaturis septem praedicamenta quorum esse & praedicari est
ad aliud, nihil habent proprium sui generis nisi modum essendi seu praedicandi ad aliud: in quo consistit ratio
praedicamenti consequens ex re praedicamenti absoluti super quod fundatur: & per hoc ab illa suam realitatem trahit:
quae consistit aut in hoc quod modus sequitur ex natura rei: & per hoc est realis: aut in hoc quod continet
in se illam rem super quam modus ille fundatur: & ad quam sequitur vt subintrantem rationem respectus: & per hoc
ipsa est diuersorum praedicamentorum. Quemadmodum motus est de praedicamento actionis inquantum subin
trat rationem respectus scilicet vt est ab agente: & est de praedicamento passionis inquantum subintrat rationem
respectus vt receptus est in passo: cum tamen secundum se consideratus sit in praedicamento quantitatis. Et per
hunc modum dico quod omnis relatio communis habet fundari in rebus trium praedicamentorum absolutorum tam in diuin
nis quam in creaturis: & non solum genus relationis communis: sed etiam totum genus relationis vniuersaliter: &
alia sex genera praedicamentorum respectus importantia. Sed aliter illa sex: aliter praedicamentum relationis: quoniam il
la sex praedicamenta respectuum quid non sunt relationes siue habitudines relatiuae: quibuscilicet subiecta sua ha
bent esse vel praedicari relatiue siue ad aliud: sed sunt respectus solum quibus subiecta sua ordinem habent ad
aliud vt ad obiecta: omnis enim relatio siue habitudo relatiua respectus est, & non econuerso: llla inquam
sex praedicamenta talium respectuum, non solum suis respectibus illa obiecta respiciunt, & ordinem habent ad illa:
sed etiam ab illis causantur quodam modo in suis subiectis, non solum a suis fundamentis quae habent in ipsis
fubiectis. Puta praedicamentum quando, quod in re temporali dicit respectum ad tempus: a tempore habet in re illa
causari: & hoc quia non convenit ei praedicamentum quando nisi ob hoc quod habet esse in tempore. Similiter pra
dicamentum vbi: quod in locato dicit respectum ad locum simpliciter: a loco habet in illo causari:
& hoc quia non conuenit illi nisi ob hoc quod habet esse in loco. Et etiam praedicamentum fitus, quod in
locato dicit respectum ad ordinem partium in loco: siue ad partes ordinatas in loco: a loco vt ips
se habet in se partes ordinatas habet causari in locato: quia non conuenit locato situs quod est or
do partium in toto respectu ad ordinem partium loci in loco: nisi ob hoc quod partes ordinatae loca-
ti habent esse in partibus ordinatis loci. In hoc enim coniuncta praedicamenta sunt vbi & situs. Prae
dicamentum etiam habitus quod in habente dicit respectum ad id quod habetur: ab eo quod ha
betur habet causari in habente: quia non conuenit habenti nisi ob hoc quod habens circundatur eo quod Bb210r
habetur. Et sic est etiam de actione & passione respectu agentis & patientis: prout haec latius supra
in quaestione de praedicamentis decem in generali declarantur. Praedicamentum autem relationis continet ha
bitudines quibus subiecta illarum habent esse & dici relatiue ad aliud vt ad obiecta: & suis respecti
bus quos important subiecta sua quae eis referuntur, subiecta sua respiciunt: & ordinem habent ad illa
in esse & referri ad illa absque hoc quod causentur ab illis. quia secundum philosophum in praedicamentis: relatiua sunt
simul natura: & neutrum eorum est causa alteri vt sit. Intelligo vt causa propter quam sic: licet sit causa
illius sine qua non. Vnum enim relatiuorum est mutuo per alterum: vnde & in diuinis non est pater nisi per fili
um secundum Hilarium: vt habitum est supra. Propter quod illa sex quia causalitatem suam vt sint in subie-
cto, ab extrinseco habent vt ab obiecto: sicut a causa propter quam sic: cum hoc quod etiam causalitatem habent a
suis fundamentis: dicuntur praedicamenta & accidentia extrinsecus aduenientia. Praedicamentum autem re
lationis quia causalitatem non habet vt sit in subiecto nisi ab eo quod est in ipso subiecto: ideo in crea
turis dicitur esse vnum de praedicamentis accidentium intrinsecus aduenientium. Propter quod etiam re
spectus quos importat praedicamentum relationis, dicuntur respectus insistentes: respectus autem quos di-
cta sex praedicamenta important, dicuntur proprie respectus assistentes. Sub praedicamento autem relationis li
cet secundum eundem modum generalem habeant fundari relationes communes & aliae: in hoc scilicet quod non cau
santur in suis subiectis nisi a suis fundamentis: alie tamen relationes quae non sunt cones immediate fundantur
in illis & causantur ab eisdem. Relationes autem cones licet immediate fundentur in illis: non tamen causan
tur ab eisdem nisi mediante vno & multo in eisdem: vt habitum est supra: quae quidem vnum. scilicet & multum, ad
praedicamentum quantitatis pertinent. Et praeterea relationes cones fundantur super res trium praedicamentorum absoluto
rum ratione illarum rerum simpliciter & absolute absque omni ratione causae & effectus illarum inter se. Re
lationes autem aliae non fundantur super res praedicamentorum absolutorum nisi per rationes causae & effectus
quas habent inter se. Relationes enim quae sunt in potentiis non fundantur nisi super illas res absolutas: quae
habent vim actiui & passiui: inquantum vna nata est agere & alia pati, & patiendo effectum agen
tis in se recipere: & per hoc referuntur inter subiecta illarum rerum: & hoc solum secundum habitum
puta quando potentiae actiuae & passiuae non sunt coniunctae secundum actum: qualiter referuntur inter se cale
factiuum & calefactibile: vel secundum actum: puta quando potentiae actiuae & passiuae sunt coniunctae se
cundum actum, qualiter referuntur inter se calefaciens & calefactum. Relationes vero quae sunt in commen
surationibus non fundantur nisi super res absolutas, quae habent in se rationes perfecti & deficientis a per
fectione atque tendentis ad illam adipiscendam aut conseruandam prout possibile est illi secundum naturam. Et
per hoc tales relationes non sunt nisi inter illa quae se habent inter se sicut finis & id quid est ad finem.
Finis enim & perfectum idem sunt: aut ipsa perfectio est propria conditio finis: sicut & imperfectio propria
conditio est eius quod est ad finem: & hoc in creaturis. Qualiter autem relatio commensurationis aliter
habet esse in diuinis inter imaginem quae filius est & patrem cuius est imago: videbitur inferius. Spe
cialiter relationes communes inter se comparatae aliter & aliter fundantur super res absolutas quantita-
tis & qualitatis & substantiae: quia identitas & diuersitas fundantur bene super rem substantiae vt in seipsa
est aliquid: aequalitas vero & similitudo atque eorum contraria non fundantur super res qualitatis aut quantita
tis nisi vt sunt dispositiones substantiae seu subsistentes in eis: secundum quod iam tactum est supra in fine prae
cedentis quaestionis: & amplius in secunda quaestione articuli sequentis inferius declarabitur.

6 ⁋ Concedenda
est ergo vltima ratio ex auctoritate philosophis probans quod relationes cones fundantur super res absolutas trium
praedicamentorum: quia. scilicet modus essendi ad aliud, in quo formalis ratio illarum consistit: consequitur res illas
absolutas: & per hoc quando reales sunt realitatem ab illis trahunt: in qua consistit illarum ratio se-
cundum superius exposita.

7 ⁋ Ad illud quod primo arguitur in oppositum: quod praedicamentum relationis non fundatur su
per rem alterius praedicamenti: quia habet propriam realitatem: Dico quod istud falsum est: quia nihil habet sibi
pprium, vt dictum est: nisi primum modum essendi ad aliud: qui manet vnus & idem in omnibus contem
tis sub praedicamento relationis: nec contrahitur aut distinguitur in speciebus relationis. Propter quod ab il-
lius contractione aut distinctione per aliquid quod est suae rationis, non potest sumi aliqua vniuocatio ge-
neris: vt procedit obiectio: sed solummodo distinguitur praedicamentum relationis sub dicto modo communi
per res absolutas substantiae quantitatis & qualitatis indeterminate significatas in generalissimo rela-
tionis abstracto a suis speciebus constitutis & distinctis sub dicto modo communi per res absolutas dicto
rum trium praedicamentorum: a quibus praedicamentum relationis suam trahit realitatem.

8 ⁋ Et quod arguitur quod vni-
uocatio praedicamenti relationis non sit ex parte realitatis ab aliis praedicamentis habitae: quia in nullo re
ali vniuocantur substantia quantitas & qualitas: Dico quod licet in nullo praedicamento sit vera & perfecta
vniuocatio ratione rei significatae in genere: sed potius analogia aut aequiuocatio semper latet in gene-
re: vt scribitur. vii. Physicae. minor tamen est vniuocatio: & maior aequiuocatio rei significatae in generalissimo Bb210v
relationis &. vi. praedicamentorum respectiuorum: quam in generalissimis aliorum praedicamentorum: puta trit
absolutorum: quanto ex se minus realitatis habent. Nihil enim realitatis habet praedicamentum relationis aut
aliud praedicamentum respectiuum, nisi quod modus sibi proprius ex natura rei absolutae habet esse tanquam con
sequens illam: qui & per hoc super alium fundatur: vt dictum est. Propter quod distinctio specierum relationis: &
similiter praedicamentorum respectiuorum sub modo communi sibi, non est nisi per additamenta rerum absolu-
tarum: quibus determinatur dictus modus communis: & similiter realitas significandi indeterminate
sub communi modo in quolibet generalissimo talium praedicamentorum. Et sic res diuersorum praedicamentorum
absolutorum, siue realitates contractae ab illis sub vnitate modi essendi ad aliud: licet non possint vni
uocari vniuocatione quae sufficit ad vnitatem praedicamenti absoluti: vniuocantur tamen sufficienter quantum re
quirit praedicamentum respectiuum. Nec debet verus aestimator rerum in vnoquoque plus aut minus require
re quam conditio naturae suae exigit. Et consistit illa vniuocatio in dicto modo communi non contractione
aut distinctione illius per aliquid quod est suae rationis: sicut contrahitur & distinguitur cone reale in praedi-
camento absoluto: sed solummodo illius determinatione per additamentum eius quod est alterius rationis.

9 ⁋ Ad secundum, quod x. praedicamenta significant prima genera rerum: ergo nullum eorum respicit rem alicuius
generis prioris super quam fundetur: Dico quod hoc consequens non sequitur ex illo antecedente nisi quodlibet
praedicamentorum significaret rem propriam: vt. x. praedicamenta non solum significarent. x. prima genera rerum: sed
etiam decem primas res. Quod non est verum: quia non sunt nisi tres res, siue tres realitates in x. praedi
camentis, quae sunt de se absolutae: ad quas res consequuntur modi essendi proprii diuersis praedicamen
tis: qui nec res sunt nec reales possunt dici nisi ratione illarum rerum vt ex natura earum in ipsis fundan
tur: & ad eas consequuntur: vt dictum est. Vnde licet sint prima genera rerum quae significant. x. praedicamen
ta: vt dicit Boethius & bene: non tamen sunt dictae primae res: nec hoc dicit vnquam. Praedicamenta enim sin-
gula sunt genera rerum: sed praedicamenta respectiua non sunt genera aliarum rerum quarum sunt praedicamenta ab-
soluta: licet sub alio & alio modo essendi. Praedicamentum enim significat aliquid cui conuenit esse sub tali
vel tali modo: a quo quidem modo circa id aliquid cui convenit esse principaliter, distinguuntur praedica
menta maxime respectiua ab absolutis: quia respectiua nulla realitate propria distinguuntur ab absolutis: quia
nullam talem habent ex se: licet tria praedicamenta absoluta cum hoc quod inter se distinguuntur per modos essen
di, etiam distinguuntur per proprias res secundum praedicta.

10 ⁋ Ad tertium, quod non est genus rei nisi habeat
ropriam realitatem: Dico quod falsum est: quia sufficit ad rationem generis generalissimi realis quod habeat pro
prium modum posteriorem qui consequitur rem aliquam quae ex se habet esse sub modo essendi alterius praedi
camenti prioris: quod contingit de praedicamentis respectiuis & absolutis. Prior enim naturaliter est modus
essendi in re secundum se & absolute, quam in ordine ad aliud, per hoc enim quod talem modum habet a re: ab ipsa
realitatem habet: quae sufficit ad esse praedicamentum. Et quod arguitur contra hoc: quod genus primum in eo quod
est primum non potest suam realitatem habere ab alio: quia an primum non est aliud praecedens: Dico quod
decem praedicamenta dicuntur decem genera prima non aspiciendo ad ordinem eorum inter se: sed solummodo aspiciem
do ad ordinem contentorum in qualibet linea praedicamentali inter se. Et est alius ordo iste & ille: quia iste
qui est contentorum sub eadem linea, non solum est secundum primum & secundum: siue secundum prius & posterius:
sed etiam est secundum sub & supra. Et tali ordine nullum praedicamentum habet aliud praedicamentum prius:
quia nullum eorum continetur sub alio: nec etiam aliqua duo illorum sub tertio: sed quodlibet illorum est aeque
primum. Ille vero qui est diuersorum praedicamentorum inter se: est non secundum sub & supra: sed solummo
do secundum prius & posterius, siue primum & secundum. & hoc modo priora sunt praedicamenta tria ab
soluta quam septem respectiua: & inter absoluta primum est praedicamentum substantiae, secundum quantitatis, & ter
tium qualitatis. Et propter istum ordinem praedicamentorum absolutorum ad respectiua: bene possunt
respectiua contrahere realitatem ab absolutis.