Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe56964

Sources:

Bb: Badius1520b

B208r

1
CIrca tertium arguitur quod idem aequale & simile non vniformiter causantur
ab vno, quia idem causatur ab vno in creaturis dicto ab vnitate: quod distingu i
tur in vnum numero: vnum specie: vnum genere. Sed in diuinis non est idem nisi
ab vno numero. Aequale autem & simile causantur ab vno dicto ab vnione
in creaturis: quod non distinguitur sic: quia simile & aequale non habent esse nisi
ab vno secundum speciem in diuinis: & simile & aequale non causantur nisi ab vno
numero tantum dicto ab vnitate, secundum quod haec omnia patent ex praedictis. In hoc autem est dif-
formitas magna causandi illa ab vno. ergo &c.

2 ⁋ Quia neque diuersum inaequale & dissimile vni-
formiter causentur a multo, arguitur, quia diuersum causatur a multo numero, & a multo specie, a
& a multo genere: secundum quod diuersum distinguitur in diuersum nuero, & diuersum specie, & diuera Bb208v
sum genere. Inaequale autem non causatur nisi a multo numero differenti in gradu eiusdem
speciei. Dissimile autem non causatur nisi a multo specie inter illa quae sunt vnum genere. talia
autem non vniformiter causantur. ergo &c.

3 ⁋ Contra est quod a causis vniformibus causantur vni-
formiter effectus: quia non est difformitas in principiatis nisi a difformitate existente in princi-
piis: sed vnum vniforme est in substantia, quantitate, & qualitate & econuerso: similiter multum: a
quo causantur in eis diuersum, inaequale, & dissimile. ergo &c.

4
⁋ Dico quod pro quanto ista comparatio tangit relationes causatas ab vno quae con-
muniter inueniuntur in deo & in creaturis: istam quaestionem possumus intelligere duobus
modis: aut ex vniformitate causandi idem, aequale, & simile in diuinis secundum se, & in creaturis secundum
se: aut comparatiue in his & in illis. Si primo modo scilicet in diuinis secundum se: Dico quod penitus vnifor
miter causantur ab vno: quia non nisi ab vno dicto ab vnitate singularitatis, vt dictum est su-
pra, & amplius declarabitur infra. Si vero in creaturis secundum se, dico prout procedit prima obie-
ctio, quod difformiter causantur ab vno: quia idem non causatur in creaturis nisi ab vno dicto ab
vnitate: & hoc vel singularitatis vel communitatis. Aequale autem & simile non causantur nisi
ab vno dicto ab vnione: & hoc quia identitas non fundatur super vnum in re quacunque creata
sicut neque in increata nisi: vt ipsa est bifurcata, vel plurificatur in relatis. Et hoc vel secundum rationem
vt in identitate secundum rationem: vel secundum rem: vt in identitate secundum rem. Aequalitas autem &
similitudo non fundantur super vnum in re creata nisi vt ipsa est plurificata secundum rem, & quasi con
furcata in seipsa.

5 ⁋ Si autem intelligamus secundo modo istam quaestionem scilicet comparatiue in di-
uinis & in creaturis: Dico quod hoc modo dupliciter adhuc potest intelligi quaestio. Vno modo.icet
an sic causantur vniformiter ab vno idem, aequale, & simile inter se comparata in creaturis: sicut
causantur ab vno inter se causata in diuinis. Alio modo, an sicut caulatur idem in diuinis ab vno
sic & in creaturis: & similiter de aequali & simili. Et simul respondendo ad vtrumque modum: dico secundum
quod iam tactum est, & amplius declarabitur inferius: quod in diuinis fundantur & identitas, & aequalitas
& similitudo super vnum dictum ab vnitate singularitatis. In creaturis etiam identitas vera & simplici
ter fundatur similiter super vnum dictum ab vnitate singularitatis, quae in creaturis deriuatur in
comparata distincta secundum rationem tantum, sicut & in diuinis. Sed hoc non in creaturis nisi quan-
do aliqua referuntur per identitatem ad seipsa. Et sic quantum est ex parte vnitatis, vniformiter
causatur identitas ab vno in diuinis, & in creaturis. In creaturis autem identitas specie aut gene
re non habet modos identitatis respondentes in diuinis. Et secundum hoc difformiter causantur ab
vno relationes communes identitatis in deo & in creaturis: quia sola identitas numero & ab vno
numero est in diuinis: nequaquam autem identitas specie aut genere: quia in diuinis non sunt vnum
specie & genere: sicut in creaturis non causatur similitudo, aut aequalitas nisi ab vno secundum
speciem: in diuinis autem non nisi ab vno secundum numerum. & hoc quia in diuinis non nisi vna
qualitas & quantitas numero sicut & substantia potest esse in diuinis personis. In creaturis au
tem in diuersis suppositis non potest esse eadem qualitas aut quantitas secundum numerum: aut
substantia eadem secundum numerum: sed secundum speciem aut genus tantum: quae non sunt nisi in di-
uersis. Et ideo in creaturis similitudo & aequalitas non est nisi secundum qualitatem & quantitatem
existentem in diuersis, vt infra patebit. Et sic procedit prima ratio & bene: quae secundum hoc conceden
da est. Ratio autem quare distinctio identitatis est secundum vnum numero, specie, & genere in crea
turis: non sic autem distinctio aequalitatis & similitudinis: est quia distinctio vnius secundum nu-
merum, speciem, & genus, conuenit solummodo rei secundum quod habet esse aliquid in suo praedicamento
per se: & sic vt habet rationem substantiae: quam consequitur sola identitas: non autem aequalitas & simi
litudo: eo quod haec non sequuntur nisi qualitatem & quantitatem vt sunt aliquid in subiecto quid secundum
illas res: & hoc non nisi inquantum subiecta secundum illas relata sunt conformia in qualitate & quan
titate: aut inquantum qualitates aut quantitates diuersorum subiectorum sunt conformes inter se: non
autem inquantum sunt quantitates simpliciter: aut simpliciter qualitates existerntes aliquod in genere
suo. Conformia autem in qualitate aut quantitate sic vt secundum illas dicantur subiecta aequalia vel
similia, non sunt aliqua nisi secundum eandem speciem specialissimam. Et difformia secundum qualitatem sic vt
secundum illam dicantur subiecta dissimilia: non sunt aliqua nisi secundum diuersas species specialissimas sub
eodem genere proximo qualitatis: quia solae illae in forma generis sunt conformes: & nullam habent
inter se difformitatem. Sed quantitates eiusdem speciei specialissimae bene sunt inter se diffor-
mes secundum gradus: vt ideo secundum illas bene dicantur subiecta inaequalia: etiam quo difformiter
fundantur super multum, inaequale, & dissimile, & diuersum, vt procedit secunda obiectio & bene. Bb209r

6
⁋ Ad tertium de aequalitate & similitudine: Dico concedendo quod aequalitas & similitudo in diuinis
difformiter causantur ab vno primo in hoc quod in diuinis causantur ab vno dicto ab vnitate singulari-
tatis quod deriuatur in plura secundum rationem in diuersis personis: vt inferius declarabitur. In creaturis
autem causantur ab vno dicto ab vnione plurium secundum rem in vno communi. Et quo ad hoc magis
vniformiter identitas causatur ab vno in diuinis & creaturis, quam aequalitas & similitudo: quia vtrobi
quod causatur identitas ab vno dicto ab vnitate: non sic autem aequalitas & similitudo. Pro quanto au-
tem proposita quaestio tagit relationes causatas a multo quae solum sunt in creaturis: Dico quod quantum
est ex parte multi: omnino vniformiter causantur diuersum, inaequale, & dissimile: quia vniformi-
ter multum in substantia, quantitate, & qualitate est vnum plurium congregatione. Vnde in creaturis omnes
relationes communes quodam modo causantur ab vno: quia secundum praedicta relatio identitatis cau
satur ab vno dicto ab vnitate. Relationes vero aequalitatis causantur ab vno dicto ab vnione. Relatio
nes vero contrariae diuersitatis inaequalitatis & dissimilitudinis fundantur super vnum aggregatione
quod est vere multum. Et sic magis vniformiter relationes communes causantur a multo quam ab vno: &
est multum magis vniformiter causa relationum suarum quam vnum: licet neutrum sit vniformiter causa omni
um illarum: quod tamen ponit illud tertium argumentum, & male.