Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe56819

Sources:

Bb: Badius1520b

B207v

1
CIrca Secundum arguitur quod non vniformiter idem aequale & simile causantur
ab vno: & diuersum dissimile inaequale a multo, Primo sic. diuersum, inaequale,
& dissimile, causantur semper a multo ex natura ipsius multi absque opera-
tione intellectus. Propter quod relationes communes sequentes multum sunt sem
per reales. Et hoc vel ex parte vtriusque extremorum: vt quando est inter crea
turas: vel alterius tantum, vt quando est inter deum & creaturam. ldem autem aequale
& simile aliquando causantur ab vno ex natura ipsius vnius absque opere intellectus: aliquando autem non
absque opere intellectus. Secundum hoc enim aliquando sunt relationes communes secundum rem: aliquando
autem secundum rationem tantum, vt patet ex praedeterminatis. sed relationes quae sunt secundum rem non vni
formiter causantur cum relationibus secundum rationem, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. diuersum, inaequale, & dissimile causantur a multo vt continet actu relata per illa: quia non Bb208r
est multum nisi aggregatione illorum. ldem autem aequale & simile causantur ab vno, vt virtute conti-
net relata per illa: quia non est vnum nisi vnitate rei indiuisae sub vna forma. sed modus causandi
iste & ille non sunt vniformes. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod relationes quae sequuntur multum, ope
ponuntur sicut priuatio & habitus ad illas quae sequuntur vnum. Sed habitus & priuatio causantur
vniformiter ab eadem causa substantiae, vt est defectu positiua in vno, & defectiua in alio: sicut
idem est causa salutis & periculi nauis per suam praesentiam & suam absentiam. Pro quanto enim ponitur
causa per suam praesentiam: pro tanto causatur habitus: & pro quanto deficit per suam absentiam
pro tanto causatur priuatio. ergo &c.

4
⁋ Dico quod secundum processum vltimi argumenti vniformiter sequuntur ad mu tum.
diuersum, dissimile, & inaequale: & ad vnum, idem simile & aequale. Sed hoc vniformitate lin op-
posito: secundum quod illae relationes sunt oppositae, & ab oppositis causis secundum priuationem & habitum
circa idem re causantur. Relationes enim quae causantur ab vno: causantur ab illo ratione indiuisionis
rei existentis sub forma vnius. Illae vero quae sequuntur multum, causantur a multo ratione diuisionis
oppositae, quae consistit in aggregatione plurium rerum indiuisarum sub pluribus formis vnius: si
cut patet ex quaestione praecedente ex modis diuersitatis oppositis modis identitatis, & ex modis
dissimilitudinis oppositis modis similitudinis, & ex modis inaequalitatis oppositis modis aequa
litatis. ldem enim aequale & simile causantur ab vno in forma & specie: vt tamen distinctum
est per vnum & vnum quae sunt formae & speciei eiusdem: & per hoc vt diminuta ab illo vno
proprietate vnitatis: aut vnita in illo proprietate vnionis secundum praedeterminata. Ex opposito
autem diuersum inaequale & dissimile causantur a multo aggregante in se vnum & vnum di
stincta vel in forma speciei, vt patet in inaequali: secundum quod haec patent ex dictis in praecedente
quaestione.

5 ⁋ Quia arguitur primo quod relationens communes praedictae non vniformiter causantur
ab vno & multo: quia causatae ab vno aliquando sunt secundum rem, aliquando secundum rationem tantum: quae
vero causantur a multo, semper sunt secundum rem: Dico quod haec ratio probat bene quod non causan-
tur vniformiter directe: quod contingit quia non sunt vniformia vnum & multum ad quae sequun
tur. Et hoc quia vnum est indiuisum secundum formam & speciem: multum vero est secundum formas & spe
cies diuisum: & non nisi aggregatione vnum. Non tamen probat ratio illa quin causentur ab illis
vniformiter ex opposito: sicut & illa opposita sunt: & cum hoc etiam vt ista vniformitas non in
telligatur de eodem aequali & simili: nisi causatis ab vno quod natum est habere multum sibi con
trarium: cuiusmodi est in creaturis: non autem in diuinis, in quibus idem aequale & simile
non habent opposita diuersum, inaequale, & dissimile. Et etiam ex hoc quod illa conformitas est ex ope
posito: contingit quod in creaturis ab vno causatur relatio secundum rationem tantum: cum tamen diuersi-
tas illi opposita sit secundum rem tantum, vt contingit in diuersitate secundum numerum, quae opponitur
identitati fundatae super vnum dictum ab vnitate singularitatis: quae identitas non est nisi secundum rationem
tam in creaturis quam in diuinis, vt patetur ex supra determinatis. Si etiam velimus comparare diuersum
inaequale & dissimile causata. a multo in creaturis: ad idem aequale & simile causata ab vno in
diuinis: dico quod vniformiter causantur ab vno & multo hincinde: sed ex opposito non in eodem
siue in eadem natura: sed in diuerso: siue in alia natura: secundum quod alia est natura creata a natu-
ra increata.

6 ⁋ Per idem patet ad secundum ex hoc quod non nisi ex opposito praedicta causantur ab
vno & multo. Amulto enim vt congregat plura in actu, causantur diuersum inaequale & dissi-
mile: ab vno autem vt tantum virtute continet plura, causantur idem aequale & simile: & sic dire-
cte difformiter causantur ab illis: quia vt ab oppositis, causantur illae relationes ab vno & mul
to, vt procedit ista ratio: & vt relationes oppositae. secundum quod procedit praecedens ratio.