Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe55876

Sources:

Bb: Badius1520b

B204r

1
Irca primum arguitur quod nulla relatio realis causatur ab vno: quia ab vno inquan-
tum vnum non procedit nisi vnum. sed vbi non est nisi vnum non est relatio: quia omnis
relatio requirit correlationem, sicut omne relatiuum requirit correlatiuum. secun
dum definitionem enim relatiuorum: ipsorum esse est ad aliud se habere. ergo &c.

2 ⁋ Quia autem nulla relatio communis causetur a multo, arguitur eodem medio: quia
multum inquantum multum, est vnum: eo quod est diuisiuum entis, cum quo vnum conver-
titur, quare cum ab vno inquantum vnum, non procedit nisi vnum: ergo &c.

3 ⁋ Item si a multo causetur re-
latio communis: tunc sicut relatiua relatione communi quae creatur ab vno, in illo vno sunt vnum vel per
vnitatem, vel per vnionem: vt habitum est supra: sic relatiua relatione communi quae causatur a multo, in il
o vno essent vnum quodammodo aut vnita. consequens falsum est. Diuersa enim sunt abinuicem decen
praedicamenta, quae in nullo multo vniuntur inquantum habent in se relationem diuersitatis. Similiter
nec duo & quatuor inquantum sunt inaequalia. Non enim ex iuc sunt inaequalia quod vniuntur in nume
ro senario vt in quodam multo: quia tunc tria & tria quae in eodem multo vniuntur: essent inaequalia
quod falsum est. Similiter album & nigrum sunt dissimilia inter se, quae in nullo multo vniuntur. Non enim
in colore medio puta in viridi aut rubeo conveniunt vt in multo: quia vt sunt in illo, non sunt
in diuersis subiectis quae requiruntur ad similitudinem & dissimilitudinem: vt infra videbitur. Nec
etiam vt in multo conueniunt in colore simpliciter: quia in illo conueniunt vt in vno secundum genus l
quod non habet rationem multi.

4 ⁋ In oppositum est Philosophus. v. &. x. Metap. vt patet ex praedeterminatis.

5 ⁋ Supposito ex praedeterminatis quod relationes communes sequantur vnum & mul- Bb204v
tum, quaestio ista quaerit qualiter. An scilicet aliqua causalitate & quali sequantur illa. Et dico
ex determinatis supra inid ii. quaestione articuli. lxii. quod cum vnum & multum ad quae sequun-
tur relationes communes, inter se opponantur vno modo vt mensura ad mensuratum secundo
genere relationis: alio modo vt habitus & priuatio: non tamen causant relationes communes se
cundum rationes quibus se habent adinuicem vt mensura & mensuratum: quia sic relatiua sta-
tim inter se opponuntur. Relatio autem nunquam est per se causa alicuius relationis. Et praeterea cum
multum vt mensuratum relatione reali referatur ad vnum vt ad mensuram, & vnum econverso referatur
relatione secundum rationem tantum ad multum: tunc conformiter ad vnum non sequerentur nisi relatio
nes secundum rationem: & ad multum non nisi relationes secundum rem: aut saltem veriores essent rela
tiones communes sequentes ad multum, quam sequentes vnum. Et iterum cum relata relationibus funda-
tis super mutuas relationes similiter mutuo referantur ad inter se relata: relationes ergo sequentes
ad vnum relatiue se haberent ad relata secundum relationes sequentes ad multum, quod totum falsum est.
Sequuntur ergo relationes communes ad vnum & multum solummodo vt opponuntur secundum pri-
uationem & habitum scilicet vt indiuisio diuisioni. Nunc autem ita est quod cum praedicto duplici modo
vnum & multum opponuntur, & oppositio illorum relatiua accipitur secundum rationes formales illorum.
inquantum. scilicet perfectio formalis existens in vno per defectum se habet in multo, secundum quod tactum est
in dicta quaestione: Sic enim quilibet numerus est multus, & quanto plus recedit ab vnitate, tan-
to magis diminuitur in eo species & forma vnius: Oppositio autem illorum priuatiua accipitur secundum
id quod re quasi materialiter subest illis rationibus formalibus in vno & multo: in quo realiter habet
esse ipsa indiuisio a qua imponitur nomen vnius, & ipsa diuisio a qua imponitur nomen multi:
igitur non secundum rationes formales vnius & multi vnum & multum sunt causae relationum commu
nium: sed solummodo secundum eorum rationes quasi materiales in ipsis, circa quas esse habent illae ra
tiones formales: inquantum tamen rationes materiales habent esse sub forma vnius & sub for-
ma multi. Distinctio autem formalis & materialis in eodem, clara est in numeris: quia quilibet
numerus puta denarius est pluralitas vnitatum siue vna plura sub aliqua tamen vnitate sicut di-
minuta redacta: quem denarium secundum speciem distinguit forma denarietatis a quolibet alio nu-
mero. & est in denario materiale, ipsae. x. vnitates, quibus est decies vnum, formale autem dena-
rietas est, qua est solum decem. secundum Philosophum. v. Metaph. Secundum hoc ergo dico quod ratione eius quod in vno
est siue quid vni subest res indiuisa, in multo vero est siue multo subest res diuisa: vnum & multum
sunt causae relationum communium, quae etiam idcirco contrariae sunt immo oppositae verius
secundum priuationem & habitum: vt infra patebit: sicut & opponuntur vnum & multum.

6 ⁋ Assignan
do ergo modum causandi relationum communium fundatarum super vnum ab vno, & per illam
intelligendo conformen modum causandi a multo ipsarum relationum fundatarum supra mul
tum: quia qui bene definiunt contraria consignant: Dico quod vnum dupliciter dicitur, & secun-
dum hoc relatio communis dupliciter causatur ab vno. Vno enim modo dicitur vnum ab vni-
tate. Alio autem modo dicitur vnum ab vnione: prout iam inferius ex dictis Commenta. super
Boethium declarabitur ista distinctio. Vnum primo modo potest esse alicuius solius & omnino
simplicis. Vnum vero secundo modo non est nisi aliquo modo plurium compositorum. Vt enim
dicit Commneator super. ix. regulam de Hebdo. Vnio semper illorum est quae diuisa sunt vtriusque nume-
ri. Ab vno dicto ab vnitate siue ab vnitatis proprietate causatur omnis relatio communis in diui-
nis, & similiter in creaturis omnis relatio identitatis alicuius ad seipsum. Quae idcirco potest ap-
pellari relatio vnitatis: quia scilicet causatur ab vno simplici existente in relatis ambobus. Ab vno
autem dicto ab vnione seu a proprietate vnionis causatur omnis relatio aequalitatis & similitu
dinis in creaturis. & similiter illa quae est identitatis diuersorum adinuicem, quae idcirco potest
appellari relatio vnionis: quia scilicet causatur ab vnione relatorum in vno.

7 ⁋ Relatio autem vni
tatis duplex est secundum quod duplex est vnum a proprietate vnitatis dictum, a quo relatio talis causatur.
Quoddam enim est vnum ab vnitate singularitatis, quam singularis rei proprietas facit, quod est vere
vnum. Aliud vero est vnum ab vnitate conitatis, quam rei communis proprietas facit, quod non est vere vnum:
& continet vnum specie & vnum genere. Vnum autem a proprietate singularitatis causat omnem relatio-
nem conem in diuinis, scilicet identitatem in substantia, & aequalitatem in quantitate, & similitudi-
nem in qualitate. Causat etiam in creaturis identitatem veram vnius secundum numerum ad seipsum. Vnum
vero a proprietate conitatis siue vnionis causat in creaturis tantum relationem identitatis eius quod est vnum
specie: puta hominis, vel vnum genere: puta animalis ad seipsum, & circuit omne genus. Vnde talis identi-
tas distinguitur secundum distinctionem singulorum praedicamentorum in genera & species vsque ad
indiuidua, in quibus scilicet est identitas aliquorum ad seipsa causata ab vnitate singularitatis. Bb205r

8
⁋ De qua vnitate adhuc aduertendum est, quod diuersimode causat identitatem in diuinis & in crea- l
turis: quia talis vnitas singularitatis aut est in vno omnino indistincto secundum rem: aut est in plu
ribus secundum rem distinctis. Cum enim est in vno omnino indistincto secundum rem: in illo causat re
lationem identitatis ad seipsum: & hoc in quacumque re siue increata, siue creata: & est relatio secundum
rationem tantum: quia ex sola rationis consideratione distinguentis extrema relata. Et est primus mo
dus identitatis continens sub se omnes habitudines identitatum indiuidualium diuersarum secundum
diuersitatem indiuiduorum siue rerum singularium quae ad seipsas identitate vera referuntur: si-
militer identitatum rerum quaruncumque ad seipsas. Tali enim identitate in diuinis deitas est eadem sibi
& similiter paternitas: & pater, & bonitas, & generaliter quaecumque sunt in diuinis distincta siue
secundum rem siue secundum rationem. Tali etiam identitate in creaturis materia est eadem sibi, & forma est
eadem sibi. Similiter compositum ex vtraque substantia, & genus generalissimum est eadem sibi: simi-
liter quantitas, qualitas, quantum, quale: & vniuersaliter quaecumque habent esse in creaturis: in qui
bus idem tali identitate distinguitur in idem nomine: qualiter sunt idem Marcus Tullius: & omnia
synonyma: & in idem definitione: qualiter sunt idem definitio & definitum, vt homo & animal ratio
nale: & in idem proprio & accidente: qualiter sunt idem homo & homo risibilis: vel homo & ho
mo albus: & vniuersaliter quaecumque substantia vt est secundum se considerata, & vt est considerata
sub suo proprio, aut sub accidente suo. Cum vero dicta vnitas singularitatis est in pluribus
distinctis secundum rem: tunc causat relationem identitatis distincti ad distinctum. Et hoc dupliciter.
quia illa aut sunt omnino distincta secundum rem: aut partim distincta: partim indistincta. Primo
modo in diuinis tantum: in quibus vnum in substantia causat identitatem inter personas. Et consimili mo-
do cum est in quantitate, causat inter illas aequalitatem. Et cum est in qualitate, causat inter illas simi-
litudinem, prout inferius declarabitur. Nec potest talis identitas, aequalitas, aut similitudo esse
in creaturis: quia in creaturis vnum singulare non potest pluribus esse commune. In hoc enim est
differentia in diuinis & in creaturis. secundum Damas. Ii. i. ca. xi. quod in diuinis est commune secundum rem
cilicet singularem: in creaturis autem secundum rationem tantum scilicet speciei aut generis. Cum vero vnitas singularita
tis est in pluribus partim secundum rem distinctis, partim indistinctis, hoc contingit tantummodo in creatu
ris compositis ex diuersis partibus secundum rem absolutam inter se differentibus: in quibus vnum causat idem
titatem inter id quid est totum, & id quid est pars: veluti cum homo sit compositum ex anima & corpore:
ipse & sua anima sunt idem & vnum non differens numero hominis & animae: sed numero hominis
tantum: inquantum. scilicet in ipso homine est numerus corporis & animae. Nullus autem numerus est in anima
eius. Similiter sunt idem & vnum homo & corpus suum, non differens numero hominis & corporis: sed
numero hominis solum. secundum quod de identitate hominis & animae, dicit Commneato super. xiiii. cap. de triniitate. Boethii .
ldentitate vere & quae est ex vnitatis proprietate vbi non est vnio collationis, quandoque sit praedicatio
relatiua: vt idem ei quod est idem, idest vt anima hominis & ipse homo: non vnione speciei: sed vnitatis pro
prietate sunt vnum rationale. Et de identitate hominis & corporis, dicit idem Commen. super. xi.
regulam de Hebdom. Boethii sic. Corpus hominis & homo, non & hominis & corporis sed numero tantum
hominis differunt. Non enim est corpus naturae suae proprietate aliud quam homo: sed homo multarum na-
turarum suarum proprietatibus aliud est vnum quam hominis corpus. Vnde homo & corpus ex quo ipse
constat: non sibi vnita: sed vere vnum atque idem dicuntur. Non tamen quod corpus illud omnino sit idem quod
homo: sed quod homo idem omnino est quod corpus illud. Licet enim corpus non sit idem quod homo: pro
quanto scilicet in homine est alia pars quam sit corpus scilicet anima: & per illam homo est diuersus a corpore: & econverso
licet anima non sit idem quod homo, pro quanto scilicet in homine est alia pars quam sit aia. scilicet corpus: quia vt dicit
Commnet. ibidem, etsi non alteriusutrius saltem alterius numero constat esse diuersa. i. per illud homo est
diuersus ab anima: Homo tamen est idem quod corpus & anima, inquantum ipsum totum est quicquid est quaelibet
partium: sed non econverso. Et sic generaliter est vbique de toto & parte cuiuscumque generis sint totum
& pars: quia licet pars inquantum pars non sit quicquid est totum: tamen totum inquantum est totum est quic-
quid est pars: & inquantum totum est quicquod est alterutra pars: totum est idem parti & econuerso. In
quantum autem pars diuersa est a parte: totum etiam est diuersum a parte: & pars a toto. Et sic totum & pers
inter se relatiue se habent partim identitate, & partim diuersitate: & hoc aspiciendo ad illa inquam
tum sunt res & naturae primae intentionis. Aspiciendo autem ad illa inquantum sunt pars & inquantum
totum secundum rationes secundarum intentionum, se habent adinuicem vt relationes secundum dici tantum: quae fun
dantur a ratione super respectus naturales quos habent inter se pers & totum secundum rationes primarum in
tentionum. Pars enim est pars totius: & totum est totum parti, vt dictum est supra. Vnde postquam (vt iam
tactum est) dixit Commen. ldentitate vere & quae est ex vnitatis proprietate &c. continuo adiuxit:
Cum tamen partialitas & totalitas sese adinuicem habent. Anima enim est nars hominis, & homo to- Bb205v
tum est animae: quamuis homo sit quicquid est anima. Nam etsi anima non omnino est id quod homo: h
mo tamen est id quod anima.

9 ⁋ Et nota quod quia id quod est homo est id quod est anima, & vnum singula
ritate est homo & anima quo ad hoc & per hoc quia idem singularitate: & id quid est ani
omnino id quod homo propter aliam illius partem quae diuersa est ab anima: ideo non sequitu
argumentum philosophis in primo Physicae. Si vtraque pars est toti vnum & idem: quod inter se sint vnum & idem
sicut indiuisibile, per illam regulam. Quaecunque vni & eidem sunt eadem: inter se sunt eadem
Et hoc quia neutra pars sic est eadem toti: quin sit etiam diuersa ab illo: & sic secundum aliud ds
aliud alterutra est eadem & diuersa toti. Propter quod non sequitur quod inter se sint eaedem. Illa eni
maxima non tenet nisi in illis quae secundum idem sunt eadem eidem: vt contingit in diuinis. Qui
enim in diuinis pater omnino est deitate idem: & similiter filius: sequitur quod pater & filius sunt
idem indiuisibile inter se: secundum quod de hoc erit sermo inferius. Et nota etiam quod differt dicere totum
& partem esse vnum in forma partis & in forma totius: & secundum intentionem totius & partis. Secundu
enim primum modum est inter partem & totum relatio identitatis & diuersitatis: & secundum ratior
non secundum dici tantum, vt iam dictum est. Penes secundum autem modum est inter partem & totum relatio
secundum rationes partis & totius: & secundum dici tantum. Sunt enim vnum partes in forma totius: totum
enim vnit partes in forma sua. Et sic partes contentae sub vna forma totius inquantum huiusmo
di: sunt vnum inter se in illa: & vnum toti quae plures sunt secundum propriam formam inter se: & quo ad hoc
plura sunt & diuersa partes ipsae simpliciter inter se: & similiter quaelibet partium: & totum ratio
ne alterius partis. Et non sequitur quod si isto modo partes sunt vnum inter se & cum toto: sint idem
inter se: quia identitas quae est inter totum & partem, non fundatur nisi super vnum dictum ab vnita
te: illae autem dicuntur vnum inter se non vnitate sed vnione in toto. Propter quam vnionem non sunt
diuisae: licet sint diuersae. Totum enim est vnum secundum hunc modum cum partibus: quia. scilicet est vniens eas
in vnitate formae suae: & partes sunt vnum cum toto: quia sunt vnitae in forma illius: diuersa tamen
sunt & secundum rationem totius vt totum est: & partis vt pars est. Per quae patet responsio non
solum ad quaestionem quam quaerit philosophus. i. Physicae. Vtrum vnum an plura sint pars & totum: & quomodo
vnum, & quomodo plura: sed etiam ad aliam quaestionem quae quaeri posset, vtrum idem sint an di
uersa pars & totum: & quomodo idem, & quomodo diuersa: quae multum differunt, vt patet ex di-
ctis. Talem autem identitatem non contingit inueniri in diuinis: quia non sunt in illis pars & totum.
Et est in creaturis inter partem & totum quo ad id quod sunt, relatio secundum rationem tantum: quia ad
vnum singulare quod est totius & partis inquantum illorum est, sola ratione differt. Sed relatio diuer-
sitatis inter totum & partem eo quod partes inter se secundum rem differant: est secundum rem: quia non
est totum diuersum ab alterutra partium nisi quia partes inter se sunt diuersae. Et ideo secundum mo-
dum diuersitatis partis a parte: diuersum est totum a parte.

10 ⁋ Relatio autem vnionis quae cau-
satur ab vno dicto ab vnione quo diuersa re propter eorum conformitatem vniuntur in vno ab vni
tate dicto, non inuenitur nisi in creaturis, in quibus diuersa numero conformitatem habent in
ter se, & vniuntur in vno vnitate communitatis. Vt eni dicit Comm. super. ix. regulam de Hebd. Vnio
est semper illorum quae diuersa sunt vtriusque numero. Sed hoc multis modis ex diuersitate ra-
tionum in diuersis. Aliter namque sibi vnita dicuntur materia & forma vt subsistens sit: aliter pars
& pars, vt quod constat ex illis totum vnum sit: aut linguae, aut ritus, aut legis, aut loci, aut affe-
ctus vnius consortio dicantur multi vna gens: vnus populus: vnus conuentus: vnum cor: &
huiusmodi. de quibus omnibus nil ad praesentem locum. Sed est quaedam alterutrius numero
diuersorum vnio, quam conformitatis ratio facit: quae ad praesentem locum pertinet. Haec autem
vnio diuersorum conformium aut est in vno communi quod est substantia: aut in vno communi quod
est quantitas: aut in vno communi quod est qualitas: & vtrobique tam in qualitate quam in quantitate
subdiuidendo: quia aut est in vno quod est quantitas substantialis: aut in vno quod est quantitas
accidentalis: similiter aut in vno quid est qualitas substantialis, aut quid est qualitas accidentalis.
Relationes autem communes causatae ab vno vnione in vno quod est substantia: est identitas qua di
uersa indiuidua dicuntur eadem specie: puta Petrus & Paulus in homine: aut diuersae species
in genere: puta homo & asinus in animali. Relationes vero communes causatae ab vno vnione
in vno quod est substantialis quantitas aut qualitas: vocantur substantiales aequalitates, & simi
litudines. Causatae vero ab vno ab vnione in vno quod est accidentalis quantitas, aut qualitas ac
cidentalis: vocantur accidentales aequalitates, & similitudines. Substantialis enim aequalitas
& similitudo: pertinent ad ea quae sunt rei substantialia atque essentialia: & respicit aequalitas
gradum vniformem perfectionis in rei substantia siue essentia. Similitudo autem substantialis duplex
est. Quaedam vera, quae est per diuersarum naturarum conformitatem in substantiali qualitate, quae est spe Bb206r
cifica differentia. Alia vero imaginaria: quae est per imitationem quandam vnius naturae ad aliam.
Primo modo homo vnus dicitur similis alteri. Secundo modo humana pictura dicitur similis
homini. secundum quod de his sparsim dicit idem Commen. ibidem continue subdens. Vnio vocatur simi
litudo: & est vel secundum naturam: vel secundum quaedam intrinseca secundum naturam: qualiter similis est ho-
mo homini: vel secundum extrinseca: & vocatur imaginaria similitudo: qualiter humana pictura ve-
ro homini dicitur similis. Et tali imaginaria similitudine dicitur homo similis dec, quasi simi-
litudine defectiua. Et prima illarum pertinet ad genus relationum conmunium. Secunda vero pertinet ad
genus relationis quod est in mensuris: quo homo est imago dei, & ita similis ei: quia imago omnis
similis est: licet non sit aequalis. dicente Augug. lxxxiiiiestion quius quae lxxiiii. Vbi imago, continuo similitu
do: non continuo aequal: tas, vt in speculo. Et hoc ideo quia aequalitas non potest esse nisi sit pa
ritas quantitatis. Similitudo autem potest esse sine paritate. Minus enim requirit vnitatis in qua-
litate similitudo: quam aequalitas in quantitate. Propter quod homo aeque distans secundum qualitatem
substantialem & quantitatem a deo, dicitur imitari eum similitudine: nequaquam autem aequalitate. Propter
quod & imago est qualitas in quantitate secundum formam & figuram: & magis pertinet ad qualitatem
quam ad quantitatem. Idcirco etiam dicitur homo inquantum est imago dei, accedere ad deum: & esse
ad imaginem dei similitudine magis quam aequalitate. dicente Augustino de homine. vii. de triniitate. ca. vltimo.
Homo imago dei non omnino aequalis fiebat: tanquam non ab illo nata: sed ab illo creata. Huius rei
signandae causa ita imago est vt ad imaginem siti. i. non aequatur parilitate: sed quadam similitu
dine accedit: non quasi ad filium dicitur: qui est imago aequalis solius patris: sed propter simili-
tudinem dictus est homo ad similitudinem accedens quadam similitudine, sicut distantibus signifi
catur quaedam vicinitas non loci: sed cuiusdam imitationis. de qua dicit Augugt. lxxxiii qiaestin qubus quae ii.
Multis modis possunt res dici similes deo. Aliae secundum virtutem & sapientiam: quia: in ipso est vir
tus & sapientia. Aliae inquantum viuunt: quia ille summe viuit. Aliae inquantum sunt: quia ille sum
me est. sed exigue sunt ad similitudinem eius. De tali autem similitudine non est hic sermo:
sed solummodo de illa quae est secundum naturae similitudinem: quam necessario sequitur aequalitas sub
stantialis: & circuneunt. x. praedicamenta: & diuiduntur secundum diuisionem singulorum. x. generum
praedicamentorum in subalterna genera & species vsque ad indiuidua. Vbi est aduertendum, quod di-
uersimode super idem re fundatur relatio identitatis, aequalitatis, & similitudinis. Homo
enim homini, puta Sertes Platoni substantialiter idem est vnione in tota specie. Similis autem est
in differentia specifica constitutiua speciei. Aequalis autem ex vnione in quantitate perfectionali
paritate gradus. Sicut ergo vnum duplex est scilicet vel dictum ab vnitate: quod importat indiuisionem vni
tatis: vel dictum ab vnione, quod importat indiuisionem vnius: & secundum hoc diuersae relationes
communes causantur ab vno, vt iam habitum est supra: sic multum econtra duplex est: vel impor-
tans diuisionem contrariam indiuisioni vnitatis: vel contrariam indiuisioni vnionis. Et hoc solum
modo in creaturis. Nequaquam enim in diuinis inuenitur multum: sed vnum tantum. Et multum vtroque mo-
do non est multum nisi quia est contentiuum per solam aggregationem plurium vnorum dictorum ab
vnitate, vel plurium vnorum dictorum ab vnione. Non enim est multum nisi contineat plura vna
dicta ab vnitate: ad quid sequitur diuersum, vel plura vna ab vnione dicta: ad quid sequitur inaequa
le & dissimile. Indiuisioni enim vnitatis in creaturis quae est communitatis ad quam secundum prae-
dicta sequitur idem specie vel genere: opponitur diuisio multi ad quam sequitur diuersum specie
& genere. Indiuisioni autem vnitatis in creaturis quae est singularitatis: ad quam sequitur identi
tas inter partem & totum, prout est contentiua illius partis, opponitur diuisio multi: ad quam seque-
tur diuersum inter totum & eandem partem: prout est contentiua alterius partis. Totum eni secundum hoc
est vnum & idem cum qualibet partium. Alio autem modo multum & diuersum a qualibet: secundum quod haec
patent ex praedictis iam. Similiter indiuisioni vnitatis quae est singularitatis, ad quam sequitur
identitas vnius ad seipsum: opponitur diuersitas inter plura numero. Indiuisioni autem vnio
nis siue vnitionis conformium in vno communitate ad quam sequitur in creaturis aequale &
simile siue substantiale siue accidentale, opponitur diuisio in multo ad quam sequitur inaequale
& dissimile. Secundum quod haec in parte patent ex praedictis, & iam amplius patebunt in dicendis. Sic
ergo concedendum est quod vnum & multum circa contenta sub forma vnius & multi materia-
liter vel quasi: sunt principia causatiua relationum communium. Et secundum hoc concedenda est vlti
ma ratio ad hoc adducta.

11 ⁋ Ad primum in oppositum, quod ab vno inquantum vnum non procedit nisi vnum &c.
Dico secundum iam dicta quod in vno & multo est considerare formam vnitatis quae perfecte est in vno
& diminute in multo: & rem quasi materialiter subiectam formae huic: circa quam (vt dictum est) Bb206v
vnum & multum sunt principia causatiua relationum conmunium. Primo autem modo non est in illis
nisi vnum. Secundo autem modo sub illo vno secundum formam considerantur plura secundum materiam.
Vnum enim dictum ab vnitate singularitatis in substantia consideratione rationis deriuatur
secundum eandem formam & sub eadem forma vnius in substantiam aliam & aliam ratione etsi non
re tam in diuinis quam in creaturis. Et secundum hoc sequitur ad tale vnum in substantia relatio commu-
nis identitatis simpliciter & secundum rationem existens relatio. Et similiter in diuinis vnum dictum
ab vnitate singularitatis in quantitate & qualitate. secundum eandem formam & sub eadem forma
vnius deriuatur consideratione rationis in quantitatem aliam & aliam secundum rationem: & secundum
hoc sequitur ad tale vnum relatio communis aequalitatis & similitudinis existens secundum rationem
inter diuinas personas, prout inferius declarabitur. Vnum autem dictum ab vnitate communitatis
secundum eandem formam & sub eadem forma vnius deriuatur per agens aut producens in substantiam aliam
& aliam re in creaturis, vt species in indiuidua. & secundum hoc sequitur ad tale vnum in substantia
relatio communis identitatis specie aut genere secundum rem existens relatio. In vnum autem dictum
ab vnitate vnionis siue vnitionis vniuntur secundum eandem formam & sub eadem forma vnius con-
formia secundum quantitatem & qualitatem tam substantialem quam accidentalem in creaturis, differem
tia tamen re. Et secundum hoc sequitur ad tale vnum aequalitas & similitudo substantialis & accidentalis
quae sunt relationes secundum rem.

12 ⁋ Applicando ergo ad hoc propositum: dico quod ad vnum sequi aliquid
puta relationem communem, potest intelligi dupliciter. Vno modo semel accepto vno & formali-
ter. Alio modo ipso vno accepto pluries & plurificato quasi materialiter: aut secundum rem, aut secundum
rationem. Primo modo accepto vno ad ipsum non sequitur vlla relatio communis, vt procedit
argumentum & bene. Ipso autem vno accepto secundo modo. secundum quem non procedit argumen-
tum: ad ipsum sequuntur omnes relationes communes aequalitatis, identitatis, & similitudinis.
modo iam dicto.

13 ⁋ Ad secundum & tertium obiectum ex parte multi: Dico quod multum & illud
ad quod sequitur diuersum in substantia secundum eandem formam & sub eadem ratione multi con
tinet substantiam aliam & aliam secundum rem. Puta diuersum quod est contrarium identitati cau-
satae ab vno in substantia dicto ab vnitate in alia singularitatis, est inter eadem indiuidua sub
eadem specie specialissima vt sunt aggregata sub forma speciei: non vt vnita in illa. Diuersum
vero contrarium identitati causatae ab vno dicto ab vnitate communitatis in forma speciei, est
inter diuersas species vt sunt aggregatae sub forma generis: non vt sunt vnitae in substantia. Di
uersum vero contrarium identitati causatae ab vno dicto ab vnitate communitatis in forma gene-
ris, est inter diuersa praedicamenta: & quaecunque non sunt sub eodem genere praedicamenti:
cuiusmodi sunt substantia, quantitas: deus & creatura. Et hoc vt sunt aggregata in vnum collatio
ne intellectus. ldem enim & diuersum vt generaliter accipiuntur circuneunt omnia entia: & ac-
cidit diuersis inquantum diuersa sunt quod in aliquo vno secundum genus aut speciem conueniunt
quod tamen requiritur in differentibus. dicente philosopho. x. Metaphysicae. Omne ens aut diuer
sum aut idem: quod autem differt ab aliquo, per aliquid differt: ergo necesse est vt aliquid sit per quid non
differant. & supple. Hoc autem non requirunt diuersa. Vnde Commentator. i. Diuersum quod ope
ponitur idem non est diuersum aliquo vt differens quod est differens & conveniens. Omnia enim
duo entia aut sunt diuersa aut idem. Et sic duo indiuidua existentia sub eadem specie specialis
sima quae eadem sunt specie vt vnita in illa sub forma vnius, diuersa sunt numero vt congre
gata sunt sub illa sub forma multi. Consimiliter duae species existentes sub eodem genere quae
eaedem sunt genere vt vnitae sunt in illo sub forma vnius, diuersae sunt specie vt aggregatae sunt
sub illa sub forma multi. Et duo differentia genere, puta quantitas & qualitas, aut vniuersali
ter non existentia sub eodem genere: puta deus & creatura: quia sub nulla forma vnius vnium
tur: nullo modo sunt eadem: quia tamen sunt aggregata inter se sub forma multi, sunt diuer
sa. Multum autem ad quid sequitur inaequale in quantitate. secundum eandem & sub eadem forma
multi continet quantitatem aliam & aliam. Puta inaequale contrarium aequalitati causatae ab
vno in quantitate est inter habentia inter se diuersas quantitates vt sunt aggregatae: & hoc
sub eadem specie quantitatis molis. Aequale enim & inaequale non sunt nisi secundum quantita-
tes diuersas sub eadem specie specialissima, puta linea est aequalis aut inaequalis lineae: non au
tem superficiei aut corpori: neque alteri quantitati: & quaelibet plura tam sub eodem genere quam
sub diuersis generibus inaequalia sunt: loquendo de quantitate substantiali perfectionis. Omnia.
enim entia creata inaequalia sunt inter se: siue sunt eiusdem generis siue diuersorum gene-
rum: & sunt multum congregatione: & sub sola specie specialissima est aequalitas perfectio-
nis: sicut & in sola specie specialissima est vera vniuocatio. Vnde accidit inaequalibus secundum perfe- Bb207r
ctionem quod in aliquo vno secundum genus conueniunt: sicut hoc accidit diuersis inquantum di-
uersa sunt secundum iam dicta. Et quia numerorum multiplicatio procedens ab vno in infinitum
sic se habet quod semper vnus alteri est inaequalis: licet secundum species differens: oportet sentire
quod inaequalitas non fundetur super numeros diuersos: neque causetur ab ipsis ratione forma-
rum quibus in specie distinguuntur: sed potius ratione vnitatum vt materiales sunt in illis:
& vt omnes numeri conueniunt in forma vnitatis: per quam non sunt proprie nisi eiusdem spe
ciei, differentes secundum gradus pluralitatis in vnitatibus: & perfectionis in forma vnitatis. Et sic
inaequalia inquantum inaequalia semper sunt vnum quadam aggregatione ipsorum inaequa-
lium inter se, non sub aliqua forma numeri vnius. Duo enim & quatuor sunt inaequalia inae-
qualitate causata a multo plurium vnitatum existente in illis, non vt concurrentibus in nu-
mero senario, sed vt in aggregatis per intellectum seorsum: nec vt duo secundum quod est subdu-
plum ad quatuor, & sic inaequale illi, accipitur vt pars in illis quatuor: vel sicut pars bis acci-
pitur per intellectum: semel scilicet vtur pars existens in toto, & semel vt per se. Et primo modo
est inter duo & quatuor relatio identitatis: qualis declarata est supra inter totum & partem. Se-
cundo autem modo est inter duo & quatuor relatio inaequalitatis. Pars enim non habet rela-
tionem ad totum inquantum pars, nisi identitatis & diuersitatis, vt superius expositum est.
Et sic etiam semper ipsum inaequale in numeris continet maius & minus. Omnis enim nu-
merus remotior ab vno, est maior: & propinquior est minor: & omnis numerus ad superio-
res est minor, & ad inferiores vsque ad vnitatem est maior. Sed maius in discretis proprie ap-
pellatur plus: & in continuis omne nomen quod est maius a proprietate seruatur. Maius au-
tem in quantitate perfectionis siue virtutis proprie appellatur magis: sed minus sub eodem no
mine in singulis inuenitur. Et inaequale in discretis excedens appellatur multum: & defi-
ciens appellatur paucum. In continuis vero & in quantitatibus virtutis excedens appella-
tur magnum: & deficiens paruum. Et in quantitate perfectionis (in qualitate accidentali specia
liter) deficiens dicitur parum: vt parum calidum. Et recipit inaequale secundum excessum in discre-
tis comparationem sic, multum plus plurimum: & in continuis ac quantis perfectione sic,
magnum maius maximum. Inaequale vero secundum defectum recipit comparationem sic
paruum siue parum siue paucum minus minimum. In continuis enim gradus positiuus est
paruum: in discretis autem paucum: communiter autem in vtroque parum. Comparatiuus
autem gradus & similiter superlatiuus non mutantur.

14 ⁋ Sed est aduertendum quod multum in
quantitate aequiuoce accipitur, prout idem est quod habens in se plura siue multitudinem:
quemadmodum aliquid dicitur magnum quia habet in se magnitudinem: & sic omnis nu-
merus est multum: & sic multum non opponitur nisi vni. Alio modo accipitur prout est ha-
bens in se plura excedenter siue multitudinem excedentem. & sic opponitur pauco: nec sic
est omnis numerus multus: sed aliquis est paucus. Tertio modo multum accipitur vt est in
se aggregatiuum multi excedentis & pauci quod exceditur: & sic solummodo ad ipsum in-
aequale quod opponitur priuatiue aequali. Sed secundo modo, scilicet vt opponitur pauco, ad-
huc multum dupliciter consideratur. Vno modo vt comparantur inter se praecise. Alio mo-
do vt comparantur inter se respectu tertii. Primo modo omnis numerus maior est multum
respectu minoris: & omnis numerus est paucum respectu maioris: & vnum est paucum respe-
ctu cuiuslibet numeri: & primum paucum simpliciter: binarius autem est primus numerus
paucus. & dicuntur inter se relatiue multum & paucum: atque continent sub se omnes pro-
portiones numerales quae primo & per se sunt in discretis. Secundo autem per discreta sunt
in continuis: inquantum scilicet discretum cadit in continuo: & magnitudines numeri sunt
secundum philosophum libro Posteriorum. Et sunt illae proportiones aut secundum rationem numero-
rum interminatam: sicut sunt multiplex, superpartiens, superparticularis: multiplex superpar
tiens, multiplex superparticularis, & eorum opposita: aut secundum rationem numeri determina-
tam: vt sunt duplum, triplum, quadruplum, & sic de caeteris, & eorum opposita. Multum au-
tem & paucum si considerata fuerint respectu tertii: aut consideratur illorum comparatio inter se
respectu tertii quod vtrique eorum opponitur: cuiusmodi est aequale inquantum inaequale continet mul
tum & paucum. sic multum & paucum opponuntur inter se contrarie, sicut abundans & diminutum respa
ctu aequalis cui opponuntur sub forma inaequalis. Aut consideratur illorum comparatio respectu
tertii quod neutri opponitur: hoc modo multum dicitur relatiue ad paucum: quemadmodum multi
dicuntur esse in foro vno tempore respectu paucorum qui solent esse in illo alio tempore: & pauci
dicuntur esse in ciuitate vno tempore respectu multorum qui solent esse in illa alio tempore: Bb207v
Secundum quem modum multum dicitur magnum: & mons paruus secundum philosophum in praedicamentis.

15
⁋ Multum autem ad quid sequitur dissimile in qualitate. secundum eandem & sub eadem forma multi
continet qualitatem aliam & aliam. Sed intellige illam formam multi non esse nisi aggregatio
nem diuersarum qualitatum: puta dissimile contrarium simili: quod simile causatum est ab
vno in qualitate dicto ab vnione: est inter habentia in se diuersas qualitates congregatas non
sub vna specie specialissima: vt contingit secundum iam dicta in quantitate molis: sed sub eodem ge
nere infimo, sub quo non continentur nisi species specialissimae: & hoc loquendo de dissimilitu
dine accidentali. Dissimilitudo autem non est nisi secundum qualitates specialissimas: cuiusmodi sunt
album & nigrum: non secundum species subalternas, cuiusmodi sunt album & dulce. Loquendo autem
de dissimilitudine substantiali: illa non est proprie nisi inter diuersa in specie specialissima & eo
dem genere. & hoc inter quaslibet species econtrario diuisas sub eodem genere vsque ad genera
lissimum. Dissimile enim contrarium simili causato ab vno dicto ab vnione, communicans in forma
speciei specialissimae, est inter quaslibet diuersas species vt sunt aggregatae sub forma generis: non
dico vt sunt vnitae in illa. Circa illa autem quae sunt diuersorum generalissimorum inter se compa-
rata, nec dissimilitudo nec similitudo: sicut nec aequalitas nec inaequalitas, nata sunt fieri. Dissi
militudo tamen substantialis inter deum & creaturam potest dici fore. Et hoc licet sit creaturae ad
deum quaedam similitudo imitationis, vt tactum est supra. Inaequalitas autem non potest dici
fore proprie creaturae ad deum propter magnitudinis dei infinitatem & creaturae finitatem.
uia enim non est comparatio summi ad infimum: nec aequalitas imitationis creaturae ad deum
otest dici: sicut dicitur similitudo: propter rationem assignatam in praecedenti quaestione.

16 ⁋ Apost
plicando ergo hoc ad medium argumentorum quo ad multum: Dico quod ad multum inquantum est
vnum secundum aliquam formam specificam numeri: puta denarius secundum formam denareitatis: nulla rela
tio omnino sequitur, sicut neque ad vnum semel acceptum & formaliter. Per quod patet responsio
ad primum obiectorum de multo. Nec etiam ad multum pluries acceptum sequitur aliqua relatio
inquantum est multum & replicatum sub eadem forma: sicut sequitur ad vnum pluries acceptum
sub eadem forma, vt iam dictum est. Et hoc quia replicatio alicuius sub eadem forma non est
nisi replicatio materialiter illius inquantum est vnum. Propter quod ad multum replicatum non
sequitur relatio quia est multum: sed solummodo quia est vnum in forma multi. Et sic sequitur non
relatio inaequalitatis sed aequalitatis tantum. Sicut enim vnitas in quantitate est aequalis vnitati
quia haec & illa vnione sunt vnum: sic dualitas dualitati est aequalis: quia haec & illa vnione sunt
vnum. Sicut enim haec vnitas & illa vnitas in forma specifica vnitatis simpliciter vniuntur quia
quaelibet vnitas est vna: sic dualitas haec & dualitas illa in forma specifica dualitatis vniuntur
& in illa sunt vnum quia quaelibet dualitas est dualitas: & sic de caeteris numeris. Sed quod ad
multum sequatur relatio contraria relationi quae sequitur ad vnum: hoc non est nisi inquan
tum multum est vnum aggregatione tantum eorum quae sunt materialia in illo. Et sic ad multum
vt materialiter continet plura, & hoc non nisi in forma quantitatis aut qualitatis differentia,
sequuntur inaequale & dissimile secundum modum iam expositum. Et sic secundum quod procedit argumen-
tum & bene: non sequitur inaequale ad duo & quatuor prout vniuntur in multo quod est sena-
rius: neque dissimile ad album & nigrum prout vniuntur in colore: sed prout ibi duo & quatu
or se habent vt partes cuiusdam aggregati quod est multum continens ambo aggregatim & non
formaliter. Et similiter hoc album & nigrum se habent vt partes cuiusdam aggregati quod est
multum continens ambo, vt iam expositum est in tertio modo multi.

17 ⁋ Ex quo patet respon-
sio ad secundo obiectum de multo.