Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe55595

Sources:

Bb: Badius1520b

B203r

1
CIrca quartum arguitur quod relationes communes secundum rationem existentes sub aliquo
horum trium generum non differunt genere aut specie ab illis quae sunt relationes secundu
rem sub eisdem, Primo sic. Magis conveniunt ens secundum rationem existens in in-
tellectu, & ens secundum rem existens extra intellectum: quam ens secundum rem affirmatum
& negatum: quia affirmatio & negatio maxime distant. sed ens secundum idem affir
matum & negatum ad idem praedicamentum pertinet: dicente Augustinus v. de triniitate. c.
vii. Negatiua particula non id efficit: vt quod sine illa relatiue dicitur, eadem praeposita substantialiter dicatur
sed id tantum negatur quod sine illa agebatur. sicut in caeteris praedicamentis, secundum quod continue inducit.
& sicut affirmatiuum & negatiuum pertinet ad idem praedicamentum, sic & ad idem genus subal-
ternum, aut speciem subalternam, aut specialissimam pertinet: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Perfectum
& diminutum non diuersificant genus secundum speciem: sicut neque magis & minus. sed relationes con-
munes sub eodem genere relationum conmunium, quarum vna est secundum rem, altera secundum rationem, puta similia
tudo secundum rem, & similitudo secundum rationem, non differunt inter se nisi secundum perfectum & diminutum: quia ens secundum ra
tionem est ens diminutum respectu entis secundum rem: vt patet secundum Philosophum. vi. metaphysicae: ergo &c. Bb203v

3
⁋ Contra. magis differunt adinuicem ens perfectum & ens diminutum: quam vnum ens perfectum
ab alio ente perfecto. sed in genere relationis relationes secundum rationem inquantum huiusmodi,
sunt ens diminutum. relationes vero secundum rem, sunt ens perfectum. ergo magis differunt sub eodem gene
re relationum conmunium relationes secundum rationem ab illis quae sunt secundum rem, quam illae quae sunt secundum rem inter se. sed
illae differunt inter se secundum genus subalternum: puta similitudo substantialis, aequalitas substantialis hominis
ad hominem inquantum homines sunt, a similitudine, & aequalitate accidentalibus hominis ad
hominem inquantum ambo sunt albi aut tricubiti: ergo &c.

4
⁋ Dico quod ista quaestio non quaerit nisi cum sint tria genera relationum conmunmim. scilicet identitas, &
similitudo, an quando contingit quod sub aliquo illorum, puta sub genere identitatis, aequalitatis, & similitudinis con
tinentur identitates, aequalitates, similitudines diuersae, aliqua. scilicet secundum rem, & alia secundum rationem, haec & il-
la inter se differunt sicut diuersae species inter se siue subalternae siue specialissimae sub comni genere
aequalitatis, & similitudinis, & identitatis. Et est aduertendum circa hanc quaestionem ex dictis in quaestione prae
cedente circa distinctionem generis relationum conmunium, quod omnes relationes cones quae sunt secundum rationem, siue
fuerit in diuinis, siue in creaturis, siue identitatis, siue aequalitatis, siue similitudinis, primo & principa
liter causantur ab vno dicto ab vnitate singularitatis realis plurificatae secundum rationem tantum in relatis: &
iuxta illud quod dicit in diuinis Damasc. li. i. c. xi. in omnibus talibus relationibus communibus quae sunt secundum ratio
nem tantum: idem & vnum re consideratur. Cognitione vero est: quod secundum diuisum scilicet in ipsis relatis. Econtra autem omnes
relationes cones reales quae sunt identitatis genere vel specie, causantur ab vno dicto ab vnitate conitatis
rationis plurificatae secundum rem in relatis. Et omnes relationes cones reales quae sunt aequalitatis & similitudinis in
creaturis, causantur ab vno dicto non ab vnitate singularitatis: sed ab vnione diuersorum singularium
in vna conitate generis aut speciei. lta quod relationes secundum rationem causantur ab vno secundum rem diuiso in
plura secundum rationem. Relationes vero secundum rem causantur ab vno vnione plurium in vno secundum rationem. iuxta
illud quod dicit Damascenus in creaturis vbi supra. In omnibus creaturis diuisio consideratur re: conitas autem
& copulatio eorum ratione & cognitione. Aspiciendo igitur ad rationem vnius a quo causantur relationes cones
tam in deo quam in creaturis: tam secundum identitatem quam secundum aequalitatem & similitudinem omnes relationes cones quae sunt secunu
rationem specie subalterna differunt sub genere relationum conmunium a relationibus communibus realibus quae
causantur ab vno dicto ab vnione, quamuis omnes illae quae sunt secundum rationem quae causantur ab vno dicto ab vnita
te singularitatis: distinguantur secundum species subalternas ab illis quae causantur ab vno dicto ab vnita-
te conitatis generis aut speciei, secundum quod haec patent ex distinctione generis relationum conmunium in
praecedentibus.

5 ⁋ Sed quia (vt dictum est supra) vnitas est principium causatiuum relationum conmunium non autem
distinctiuum: sed potius substantia, quantitas, & qualitas, super quae fundantur relationes cones: verius igitur
dicendum est quod omnes illae relationes quae fundantur super substantiam, siue sint secundum rem, siue secundum rationem: sint
sub eodem genere subalterno relationum conmunium, & simiter illae quae fundantur super quantitatem: & similiter illae quam
fundantur super qualitatem, tanquam super id quod est dispositio, subiectae sunt sub alio, quid si diuidatur in aequas
litatem continentem omnes aequalitates & secundum rem & secundum rationem, & in similitudinem continentem in se similitudines secundum rem, &
secundum rationem: secundum hoc relationes cones identitatis quae sunt in creaturis secundum rem, non differunt ab
illis quae sunt in eisdem nisi secundum agens quod est natura & ratio, & diuersum modum substantiae super quam fun
dantur, quia illa quae secundum rationem, fundatur super substantiam vt est aliquid secundum se vel singulare vel cone: illa ve
ro quae est secundum rem, fundatur super substantiam conem vt est aliquid plurium quae in ipso vniuntur. In creaturis autem
nulla est aequalitas, aut similitudo secundum rationem. Quaecumque autem relationes sunt in diuinis, non communi-
cant cum illis quae sunt in creaturis tanquam genus, sicut substantia increata cum creatis.

6 ⁋ Et secundum hoc in parte concedenda est prima ratio probans quod relationes secundum
rationem nequaquam distingui debent specie, aut genere, aut numero ab illis quae sunt secundum rem: quia magis
conveniunt ens secundum rationem, & ens secundum rem, quam ens secundum rem affirmatum & negatum. Dico enim quod dicendo
ens secundum rem affirmatum & negatum: duo dico scilicet & ens ipsum, & circa ipsum affirmationem & negationem
& quod habendo aspectum ad affirmationem & negationem, verum est quod affirmatio & negatio magis di
stant circa idem, quam ens secundum rem, & ens secundum rationem: quia ens secundum rationem ex eo quod tale aliquid
ponit, negationem tantum remouet. Habendo autem respectum ad ipsam rem affirmatam & negatam: non
est verum, eo quod ipsa res affirmata & negata omnino eadem est per quam affirmatio & negatio perti-
nent ad idem praedicamentum: sicut res fundamentalis eadem est relationi secundum rem, & secundum rationem-
per quam similiter ad idem praedicamentum pertinent.

7 ⁋ Quod ergo assumitur vlterius quod ens
affirmatum & negatum ad idem praedicamentum secundum genus & speciem pertinet, bene ve-
rum est: sed hoc non ratione particulae siue notae affirmationis aut negationis: quia illa, scilicet
notae affirmationis & negationis, accidunt rei cuiusque praedicamenti: immo cuicunque siue enti Bb204r
siue non enti: quia de quolibet affirmatio vel negatio, & non simul ambo de eodem: sed solummodo
ratione ipsius rei eiusdem. Et consimiliter relatio secundum rationem ad idem praedicamentum pertinet:
cum illa quae est secundum rem, ratione scilicet fundamenti ab eo quod completiue habet ab actu rationis, ad nullum praedi
camentum pertinet.

8 ⁋ Argumentum secundum, quod perfectum & diminutum non diuersificant speciem, deficit. Hoc enim
videlicet quod perfectum & diminutum non diuersificant speciem, solum verum est quando ens habet quod sit diminu-
tum ex solo defectu agentis: vt contingit in minus calido respectu magis calidi. Non est autem verum quando
esse diminutum habetur ex conditione agentis, sicut contingit in proposito de relationibus communibus secundum
rem & secundum rationem. Semper enim perfectius est opus naturae in ipsa re: quam opus rationis circa rem in con-
ceptu intellectus, quod opus rationis circa rem naturae non est in genere omnino: vt iam dicetur.

9 ⁋ Ad
tertium quod relationes communes secundum rationem, differunt ab illis quae sunt secundum rem: vt diuersae species sub
alternae immediate diuidentes genus relationum communium: quia se habent sicut ens perfectum
& sicut ens diminutum, quae magis differunt quam duo entia perfecta quae tamen specie differunt sub relatio-
ne comomuni: Dico quod verum est considerando ens diminutum ratione diminuti esse: quia ratione illius non est in ge
nere omnino: sed distinguitur contra ens quod est in genere tanquam contra ens perfectum, a Philosophou. vi. Metaph. Et
sic bene verum est quod relationes rationales ratione sui complementi quod habent a ratione, & sic per-
tinet ad ens diminutum, non sunt omnino in genere: licet hoc niteretur probare secunda ratio, sed solum
modo relationes reales in genere sunt: quemadmodum vnum genere non est ens diminutum: de quo loquitur
Philosophus. vi. Metaphysicae. puta ens verum quod in compositione & diuisione consistit, & hoc inquantum est opus
animae: licet ipsa incomplexa circa quae sit compositio & diuisio, in genere sint. Sic relatio secundum rationem in
genere non est, inquantum conpletiue est opus rationis: licet fundamentum eius a quo habet esse origi-
naliter, sit in genere. Et per hoc ipsa relatio secundum rationem inquantum originaliter habet esse a funda
damento, quoquo modo est in genere: licet relatio quae omnino habet esse a ratione scilicet & originaliter
& completiue, de qua sermo habitus est supra, nullo modo sit in genere.