Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe55410

Sources:

Bb: Badius1520b

B202v

1
CIrca tertium arguitur quod relationes communes non distinguuntur inter se secundum gene
ra aut species: Primo sic. Relationes communes non differunt penes substan-
tiam, quantitatem, & qualitatem, nisi mediante ratione vnitatis: vt iam tactum est in
quaestione praecedenti. Sed vt tactum est ibidem, vnitas specie non differt nec genere vt
est in substantia, quantitate, & qualitate: quare nec relationes cones fundatae in il-
is differunt genere aut specie.

2 ⁋ Secundo sic. In relationibus communibus non sunt nisi
duo scilicet quod est in eis ex fundamento, & quod est in eis ex vnitate mediante qua fundatur in illo. sed ratione
fundamentorum non distinguuntur neque secundum genera, neque secundum species: quia illa sunt diuersorum ge-
nerum & non subalternatim positorum, & harum relationum distinctio debet esse sub eodem genere, nec ra
tione vnitatis in illis vt dictum est: quare neque ab vtroque secundum modum arguendi in sex princi-
iis.

3 ⁋ In contrarium est quod Commentator dicit esse tria genera relationum communium: vt ha-
bitum est in quaestione praecedente.

4 ⁋ Dico quod relationes communes sicut & aliae necessario distinguuntur secundum distinctio-
nem fundamentorum & modos fundandi in illis, vt habitum est & expositum in tertia quaestione articuliprae
cedentis. Quia igitur omnes relationes communes fundantur in tribus praedicamentis secundum vnam rationem con
munem vnitatis vt habitum est iam supra: idcirco dico quod rationes harum relationum secundum quas ad prae
sens quaeritur illarum distinctio, a fundamentis suis trahuntur. Secundum enim quod diuersificantur modi fun
dandi relationes communes in illis praedicamentis, & modi illi distinguuntur inter se: secundum hoc redum
dat ab illis distinctio formalis in huiusmodi relationibus. Supposito ergo quod relationes omnes communes
sub vna differentia generis subalterni cadunt, qua distinguuntur a relationibus mensurationum quae sunt
in substantia numerorum: vt dictum est in tertia quaestione articuli praecedentis, & sic per illam differen-
tiam continet illas relationes communes vna species subalterna, quae genus subalternum est respectu illorum
quae continet vt species: Genus autem omne per duas differentias immediatas diuidi debet secundum Boethium
in libro diuisionum: igitur assignando distinctionem relationum conmunium fundatarum super vnum: & per illam a
contrario supponendo conformen distinctionem relationum conmunium fundatarum super multum, & secundum
Philosophum, qui bene definiunt contraria consignant: Dico quod quia (vt dictum est) substantia, quantitas, &
qualitas sunt principia distinctiua relationum communium tanquam illa a quibus procedunt differentiae
earum: igitur secundum illa inter se relationes communes genere & specie distinguuntur. Quia aut fundam
tur super substantiam, & sic est genus primum relationum conmunium quod est identitas. Aut fundan-
tur super dispositionem substantiae, & hoc aut super dispositionem substantiae quae est quantitas, aut
super dispositionem substantiae quae est qualitas. Primo modo est aequalitas secundum genus Bb203r
relationum conmunium. Secundo modo similitudo est tertium genus relationum conmunium. Et continentur istud
tertium genus & secundum sub vno genere subalterno distincto immediate vt vna species
subalterna contra relationem identitatis. Identitas autem tam in diuinis quam in creaturis diuiditur in identita
tem quae fundatur supra substantiam quancumque secundum se consideratam, & in identitatem fundatam super substantiam
vt est aliquod alicuius, prout inferius determinabitur. Et est prima identitas cuiusque ad seipsam, siue sit
vnum numero, siue vnum specie, siue vnum genere. Secunda non est nisi alterius ad alterum eandem substantiam
conem habentium, vel singularem vt diuinarum personarum: vel vniuersalem generis aut speciei vt in creaturis:
prout inferius quaestione. id est sequentis articuli amplius patebit. Aequalitas autem in creaturis distiguitur in
aequalitatem substantialem & accidentalem, & in diuinis in aequalitatem substantialem & attributalem, secundum quod
in ipso est duplex magnitudo virtualis vt tactum est supra in quaestioe id est huius articuli, & declarabitur in
fra loquendo de aequalitate in diuinis specialiter. Et tam in diuinis quam in creaturis quaelibet aequalitatum sub
diuiditur secundum subdistinctionem quantitatis. Similitudo autem in diuinis non subdistiguitur sicut nec quali-
tas: sed in creaturis subdistinguitur. secundum quod in illis distiguitur qualitas in qualitatem substantialem & ac-
cidentalem: & quaelibet illarum vlterius subdistinguitur secundum subdistinctionem secundum quam accipitur similitu
do: vt declarabitur in sequentibus. Secundum hoc ergo concedenda est vltima ratio.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod identitas similitudo & aequalitas non differunt secundum sub-
stantiam quantitatem & qualitatem nisi mediante vnitate: quae nec specie, nec genere differt vt habet esse in
illis tribus praedicamentis: Dico quod vnitas tripliciter habet considerari. Primo modo secundum esse abstractum
mathematicum, & sic est semper eadem numero: vt est vnius hominis & vnius equi, sicut idem est denarius. x.
hominium, &. x. equorum: vt dictum est in praecedenti quaestione. Secundo autem modo habet considerari secundum esse ma
thematicum vt tamen est in rebus naturalibus. & sic adhuc secundum plurificationem illorum quorum est non
plurificatur secundum speciem: sed secundum numerum solum. secundum quod procedit argumentum. Sed secundum istas consideratione:s
vnius super dicta praedicamenta non fundantur relationes cones mediante vnitate. Tertio autem modo habet
considerari vnitas secundum esse naturale, & vt est accidens naturale, & de consideratione naturalis philosophis.
Sic enim sapit naturam rei naturalis in qua est: & habet naturalitatem diuersam secundum illorum diuersita-
tem, sub vnica tamen ratione scilicet vnitatis: ita quod propter rationem vnitatis vniuocantur & continentur omnes rela-
tiones cones sub vno genere subalterno relationis: & habent vnam rationem communem essendi ad aliud: & con
trahunt diuersas realitates a rebus praedicamentorum in quibus fundantur: secundum quas distinguuntur inter
se secundum genera subalterna & species: secundum quod tactum est supra in fine vltimae quaestionis articuli praece
dentis. Et sic fundantur relationes cones super tria praedicamenta mediante vnitate non vt mediante princi-
pio distinguente: sed vt mediante principio dante esse simpliciter: propter quod proprie loquendo dicitur prin
cipium causatiuum, non fundamentale.

6 ⁋ Ad secundum quod relationes communes non distinguuntur secundum ge
nera aut species ratione fundamentorum: quia illa sunt diuersorum generum, & distinctio harum relatio
num debet esse sub eodem genere: Dico quod licet illa fundamenta ratione sui non sint nata facere distin
ctionem aliquorum sub eodem genere, ratioe scilicet eius quod ex se sunt diuersa genera, & est sub eodem conten-
ta: tamen ratione vnitatis coniter existentis in illis: per quam relationes fundatae in illis reducuntur ad idem ge
nus secundum praedicta inquantum sunt fundamenta relationum mediante vno. & sic quasi infundunt rela-
tionibus fundatis in se suas realitates quibus illae distinguuntur in esse mediante vno: vt scilicet quo reci
piunt esse secundum praeexposita. Secundum hoc ergo bene secundum illa fundamenta potest sumi distinctio
secundum genera & species harum relationum: prout praedictum est.