Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe5502

Sources:

Bb: Badius1520b

B20v

1
CIrca Secundum arguitur: quod morales virtutes non sint ponendae in deo. Pri
mo sic. nihil quod ridiculum est ponere, ponendum est esse in deo: quia tale absur
ditatem importat, & nihil est in deo nisi per summam veritatem. Ponere autem
virtutes morales in deo, hoc est ridiculum secundum philosophum. x. Ethicorum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. virtutes morales non sunt nisi circa passiones sensibiles delecta
tionis & tristitiae, & circa actiones temporales exteriores contingentes. Passio
enes autem tales non sunt in deo: nec tales actiones per ipsum secundum se habent
tractari, vt patet de se. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. morales virtutes non dirigunt hominem nisi secundum Bb21r
vitam politicam. Vnde subtractus a vita politica ad contemplatiuam, morales siue politicas vir-
tutes habere non dicitur. Vir enim eremita nec bonus est, nec malus bonitate politica secundum con
mentat. super. ix. metaphysicae, quare cum deus summe est contemplatiuus, ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic.
secundum philosophum. vi. Ethicorum, non est moralis virtus sine prudentia. & secundum ipsum ibidem, pru
dentia est consiliatiua de eis quae sunt ad finem. in deo autem non est consilium, quare in deo non
est prudentia: & per consequens nec aliqua aliarum virtutum moralium.

5 ⁋ Contrarium patet. quoniam
deus dicitur iustus pius & huiusmodi: quae ad virtutes morales pertinent.

6
⁋ Dicendum ad hoc cum eis quae dicta sunt de habitibus in deo in praecedenti quaestione
& in quaestionibus de habitibus intellectus diuini: quod secundum superius determinata quaecunque
in creaturis secundum sui nominis rationem important quod est perfectionis simpliciter sine
omni ratione imperfectionis, in deo ponenda sunt: & ab ipso remouenda quaecunque rationem imper
fectionis important inquantum huiusmodi: ita etiam, quod siqua important quod est perfectionis sima
pliciter secundum aliquid, & secundum aliquid aliud imperfectionis, secundum illud quod habet ra
tionem perfectionis simpliciter, in deo ponenda sunt: non autem secundum id quod habet rationem
imperfectionis, nisi per similitudinem & quandam metaphoram. Vnde cum in virtutibus per-
fectio & imperfectio considerantur ex parte finis siue obiecti: & ex parte actionis quam eliciunt
quando ratione amborum vel alterius tantum perfectionem, vel imperfectionem important: secundum
modum quo perfectionem important deo debent attribui: & non secundum quod important imperfe-
ctionem.

7 ⁋ Est igitur sciendum quod generaliter omnes morales virtutes secundum quod cadunt in vsum
hominum, ad hominis actiuam vitam regendam pertinent: & inquantum huiusmodi circa vsum particularium bonorum
quae ad necessitatem naturae humanae pertinent propter eius imperfectionem: & in hoc rationem im-
perfectionis ex obiecto & actu suo important: secundum hoc igitur nulla virtus moralis omnino
in deo ponenda est. Vnde cum secundum Plotinum (vt scribit Macrobius loquens de. iiii. virtutibus
tardinalibus, inter quas sunt tres morales, & prudentia quae est earum auriga) quatuor sunt
quaternarum genera virtutum: & ex his primae politicae vocantur: secundae purgatoriae: tertiae animi
iam purgati: quartae exemplares: & sunt Politicae quibus boni viri reipublicae consulunt, vrbes
tuentur, parentes venerantur, liberos amant, proximos diligunt, ciuium salutem gubernant: & cae
tera quae enumerat: Purgatoriae vero sunt inquantum ab his ad diuina animum retrahunt: Pur
gati vero animi inquantum animum omnino innixum diuinis ab his expeditum tenent: & cum in
quolibet istorum trium generum vel positiue, vel abnegatiue huiusmodi particularia vt obiecta
habent: Idcirco dicendum quod morales virtutes secundum quod sunt politicae, vel purgatoriae, vel purga
ti animi, in deo cadere non possunt: vt deus secundum ista tria genera, neque fortis, neque temperans,
neque iustus, neque prudens poterit dici nisi metaphorice. Et hoc, quia licet dictae virtutes & actiones
circa quas sunt: vel aliquae earum secundum rationem sui generis, non qua dicuntur politicae, pur-
gatoriae, vel purgati animi: sed qua dicuntur prudentia, iustitia, fortitudo & huiusmodi, ex re-
bus humanis non dependent: & secundum hoc in deo cadere possunt vt iam dicetur: secundum tamen quod
ad res humanas contrahuntur & determinantur: & per hoc ex illis specialem rationem generis su
munt: vt dicantur politicae, purgatoriae, vel purgati animi: quemadmodum curuum per hoc quod habet
esse in naso, habet rationem. simi: nullo modo habent esse in deo, neque debent ei attribui: sed secundum
quod accipiuntur vt non determinatae ad particulares rationes aut passiones humanas, sed generaliter
ad quaecunque applicanda: hoc modo solummodo vere habent esse in deo: & dicuntur vniuersales
& exemplares respectu illarum quae cadunt in vsum humanum: & quasi siuunt istae ab illis, sicut ab ar
chitectonica abstracta fluit vsualis ad materiam determinatam applicata. Vnde dicit Macrobius.
uartae sunt quae in ipsa mente diuina consistunt: a quarum exemplo reliquae omnes per ordinem de-
suunt: secundum quod magis & minus determinantur passionibus. Vnde secundum hoc Macrobius
assignans dictarum quatuor generum differentias, dicit sic. Passiones vocantur quod homines metuunt
cupiunt dolentque gaudentque. Has primae molliunt: secundae auferunt: tertiae obliuiscuntur: in quar
tis nefas est nominari. Est ergo iustitia in deo, quae distribuit vnicuique quod suum est pro qualita-
te gradus naturae & meritorum in toto mundo. lustitia vero in homine quae distribuit circa hono
res & pecunias, & huiusmodi res particulares quae in vsum suum cadunt, vnicuique quod suum
est. & sic de aliis tribus suo modo. Et sic secundum rationem sui generis omnes morales virtu
tes in deo inueniuntur inquantum exemplares: & a particularibus passionibus & rebus cadentibus in
vsum hominum abstrahuntur: non inquantum sunt politicae, neque purgatorae, neque purgati animi, neque
inquantum exercitium earum est in passionibus & rebus particularibus ad vsum hominium pertinentibus
Et sicut est de ipsis secundum rationem sui generis, sic est de ipsis secundum rationes suarum specierum Bb21v
quae in deo cadunt inquantum sunt exemplares & abstractae, non autem inquantum sunt exemplatae & par
ticularibus actionibus determinatae. Vnde species illae virtutum moralium quae nominant virtutem
sub esse quo determinata est actionibus particularibus circa passiones aut res particulares hominum
inquantum huiusmodi, nullo modo poni debent in deo: nec sunt secundum veritatem in ipso. Est igi
tur sciendum: quod in virtutibus tribus moralibus quoddam genus est magis proprie in deo: & quod
dam minus proprie. Et similiter de speciebus vnius virtutis: vna magis proprie est in ipso quam alia.
Ad cuius intellectum sciendum, quod in qualibet virtute tria considerantur: secundum quae dicitur esse
in aliquo: scilicet substantia habitus, actus eius, & obiectum. Et est in iustitia substantia habitus in
quocunque sit, siue sit exemplaris, siue purgati animi, siue purgatoria, siue politica, aequitas quaedem
in voluntate: qua voluntas per aequalitatem proportionis geometricae aut arithmeticae se habet ad il-
la circa quae & in quibus habet exerceri. In fortitudine vero substantia habitus, est vigor quidam siue ro
bur quo voluntas firmitatem habet in suis actibus. In temperantia vero est substantia habitus puri-
tas quaedam qua voluntati complacet non nisi in puris & mundis actibus: & circa pura & munda vaga
ri. Actus vero & obiecta: aut secundum substantiam, aut secundum modum differunt: vt sunt in di-
uersis: & vt sunt exemplares, purgati animi, purgatorii, & politici.

8 ⁋ Si igitur loqemur de dictis vir
tutibus quo ad substantiam habitus: dicimus quod proprie habent esse in deo & in diuina voluntate &
perfectissime: quia voluntas eius summa aequitas est secundum iustitiam: quia Lustus dominus & iu-
stitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. Est etiam summus vigor, siue robur secundum fortitu
dinem: secundum illud lob. ix. Sapiens corde & fortis robore. Est etiam summa puritas. secundum illud
lob. iiii. Nunquod homo dei comparatione iustificabitur: aut factore suo purior erit vir: Et sic perfectissi
me & summe sunt in summo inquantum sunt exemplares: deinde in primo gradu subtus: inquan-
tum sunt purgati animi: & in secundo & medio gradu inquantum sunt purgatoriae: & in tertio &
infimo gradu inquantum sunt politicae. Et est hic aduertendum, quod virtutes in deo dicuntur exem-
plares: non quia sunt ideae virtutum aliarum: vt non dicantur esse virtutes in deo nisi quia habent in
deo exemplares ideas: quemadmodum & aliae res: quemadmodum videtur sentire Macrobius probans vir-
tutes exemplares esse in deo per hoc quod virtutes illae quae sunt in creaturis ideas exemplares habent
in deo sicut & aliae res, cum dicit. Quartae in ipsa mente diuina consistunt. Nam si rerum aliarum, multo ma
gis virtutum ideas esse in mente diuina credendum est illic. Sed virtutes in deo dicuntur exemplares: quem
admodum superiora & perfectiora in rerum natura sunt exemplaria eorum quae sunt inferiora & minus
perfecta: quia illa quae sunt superiora, virtute continent quicquod est in inferioribus, & amplius. & ex-
tendit se actio superior ad actiones inferiorum: & ad amplius. Quod patet in homine: qui habet a for
ma sua esse, viuere, sentire, & intelligere: & in primo communicat cum inaniatis: in secundo cum arbori
bus: in tertio cum brutis: & in quarto quid est sibi proprium, omnia excedit corporalia: vt sic homo sit
ratio & mensura omnium corporalium & exemplar ad quod sunt alia exemplata: quemadmodum vniuer-
saliter in rerum natura magis nobilia & superiora in gradu naturae sunt exemplaria inferiorum
& minus nobilium. Vt sic virtutes ponamus in deo non tanquam ideas in diuina sapientia: quemadmodum
in ea sunt omnes creaturae: quod tamen videtur sentire Macrobius vt dictum est: nec tanquam rationes
perfectionales in eius essentia: quod videntur sentire aliqui dicentes, quod sicut diuina perfectio continet
omnium perfectiones, sic & diuina bonitas omnium bonitates: & ideo cum virtutes quaedam bonitates sunt, opor
tet diuinam bonitatem omnes virtutes in se continere: sed tanquam rationes attributales in eius voluntate
lsta enim multum differunt: vt alias visum est in quadam quaestione de quolibet, & adhuc videbitur infra.
Si igitur considerentur habitus morales secundum substantiam habituum, dicimus secundum iam dicta
quod sunt proprie in deo: & perfectissime: & vniformiter: & secundum rationes generum, & simili-
ter secundum rationes omnium specierum, quae suo nomine non determinant actus aut obiecta deo non con
gruentia. secundum quod iam videbitur. Si vero loquamur de virtutibus moralibus: quo ad ipsarum
actus & obiecta: sic dicimus, quod non vniformiter sunt in deo & in aliis: immo secundum rationem
generis vna in deo est magis proprie quam alia: & sub eodem genere virtutis vna species magis proprie quam
alia.

9 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum, quod iustitia secundum actum suum, qui est vnicuique dare quod suum
est, propriissime in deo est: & differt generalitate ab humana iustitia: quia humana iustitia contracta est
ad res humnanas: & ex illis speciem accipit, quemadmodum curuitas in naso in quo est, accipit speciem simi
tatis. Diuina vero iustitia incontracta est & absoluta & sua actione ad omnia se extendit. Nam sicut huma
na iustitia regit regna ciuitates & domos secundum ea quae cadunt in vsum hominium: sic diuina iu-
stitia regit vniuersum mundum secundum omnia quaecumque habentur in creaturis. Vnde Augustinu
nus exponens illud psalmi. vii. Confitebor domino secundum iustitiam eius, dicit. Qui videt merita animarum
sic ordinari a deo: vt dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo vniuersitatis nulla ex parte violetur: Bb22r
in omnibus laudat deum: si distinguat inter iustorum praemia & supplicia peccatorum: quemadmo-
lum his duobus vniuersa creatura quam deus a se conditam regit, mirifica & paucis cognita pul
chritudine decoratur. Nihil enim (vt dicit. iii. de trinita. cap. v.) Xit quod non de interiori inuisibili
atque intelligibili aula summi imperatoris, aut iubetur, aut permittitur secundum ineffabilem iusti-
tiam praemiorum atque poenarum, gratiarum & retributionum, in ista totius creaturae amplissima qua-
dam, immensaque republica. Nota quod dicit gratiarum propter iustitiam distributiuam: retributionum
propter iustitiam commutatiuam. Est igitur sciendum quod cum secundum Philosophum. v. Ethic. duae sunt species iu-
stitiae: quoniam quaedam est commutatiua: quaedam vero distributiua: & distributiua duplex, quaedam quae
distribuit liberaliter non secundum merita, & absque omni modo retributionis & commutationis:
quaedam vero distribuit secundum merita, & hoc vel pure secundum merita, vel partim libera-
liter, partim secundum merita: lustitia distributiua, quae distribuit liberaliter, & nullo modo
secundum merita, illa non est iustitia simpliciter: sed vocatur liberalitas. & talis iustitia secundum actum
suum propriissime est in deo, & distribuit omnibus secundum dignitatem & convenientiam. Vnde dicit
Diony. viii. capite de diuinis nominibus. Vt iustus laudatur deus, sicut omnibus secundum dignitatem distri-
buens. iuxta illud Matthaei. xxiiii. Dedit vnicuique secundum propriam virtutem. Et secundum hoc iustitia li
beralitatis propriissime est in deo, & est solum vere liberalis. Quia vere liberalis est quid dat alii sic: vt
non fiat ei retributio vllo modo, sicut dicit Auicen. vi. metaphy. Distributiua vero iustitia quae
est pure secundum merita, distribuit malis gradus poenarum secundum gradus peccatorum. Illa vero quae
est partim secundum merita, partim liberalis, distribuit iustis praemia secundum merita, quae partim sunt
a deo: quia non nisi per gratiam suam liberaliter datam, & partim per vsum liberi arbitrii ope-
rantis cum gratia. Et habet ista iustitia distributiua aliquid commune cum conmunicatiua siue commu
tatiua: quia hic datur hoc pro hoc, poena pro peccato, praemium pro merito. Et ideo de isto ge-
nere iustitiae ponendae in deo dicimus, quod inquantum habet de liberalitate, habet esse in deo sim-
pliciter: sicut & illa quae est pure liberalis. Inquantum vero vtraque istarum aliquid commune habet
cum conicatiua: sic habent esse in deo, sicut & illa quae est conicatiua: de qua dicimus, quod cum ipsa non habet
esse proprie nisi in illo quid aliquid dat, & pro illo aliquod aliud recipit: Deus autem a creatura nihil recipit:
de ipsa inquam dicimus quod non habet esse proprie in deo: quia non est in ipsa conicatio dati & recepti proprie.
uia tamen deus reputat sibi in iniuria peccata nostra, & acceptat quasi beneficia sibi facta bona
nostra, per quandam similitudinem & metaphoram potest dici quod in ipso est iustitia commutatiua, cum red
dit vnicuique secundum merita vel demerita. Et secundum hunc modum actus iustitiae deo conue-
niunt vt administrat & gubernat omnem creaturam. Propter quid secundum hunc modum definit eam
Macrobius sic. Exemplaris iustitia est, quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione non
flectitur. Cum iustitiam politicam definiat solummodo penes operationem vnius hominis ad hominem
& rerum ipsorum, dicens. Politica iustitia est seruare vnicuique quid suum est. In deo ergo dicimus
vere esse iustitiam distributiuam, & quodammodo commutatiuam: nec repugnat deo ratio substantiae
habitus: nec ratio obiecti: nisi inquantum determinatur in iustitia politica ad bonum humanum
neque similiter actus nisi inquantum etiam actus determinatur ad bonum humanum, & inquantum actus
iustitiae commutatiuae non convenit deo nisi per quandam similitudinem: vt dictum est. Aliae autem duae
virtutes morales etsi quantum ad substantiam habitus in deo sunt (vt dictum est) proprie: quia tamen ob-
iecta earum sunt passiones, circa quas sunt actus in eo cuius sunt: & passiones in deo nullo modo
habent esse: idcirco quo ad actus & obiecta huiusmodi virtutes nullo modo sunt in deo: quia diuinae per
fectioni repugnant. Vnde licet puritas simpliciter ponenda sit in deo, quae respondet temperantiae,
& vigor qui respondet fortitudini, & haec secundum rationem sui nominis non determinantur ad passio-
nes: temperantia tamen secundum se & species suas quae sunt castitas & sobrietas, quia secundum ra-
tionem sui nominis determinatur ad passiones: & similiter fortitudo: ideo nullo modo proprie dicun-
tur esse in deo: quia suae perfectiones aliquid imperfectionis secundum suum nomen semper includunt an-
nexum. Sed secundum similitudinem dici possunt in deo, quando est accipere in deo similitudinem earum
secundum rationem alicuius effectus eius circa creaturas. Et quia castitati & suis speciebus non est
in deo inuenire simile: non enim est actio eius aliqua in qua se habet ad modum sobrii in cibo
& potu, vel ad modum casti in actibus venereis: ideo secundum suum nomen nec etiam transumpti-
ue, & per similitudinem dicuntur de deo. Quia si posset similitudo inueniri, possent secundum nomen suum
transferri ad deum: quemadmodum transferuntur in ipsum fortitudo, magnanimitas, mansuetudo,
patientia, & similiter misericordia, quae est pars iustitiae, remouendo ab eis quicquid in eis imper
fectionis significatum est circa creaturas: vt passiones tristitiae a diuina misericordia, & doloris a di-
uina patientia, & caetera huiusmodi. Quantum ergo ad rationem generis, & quo ad substantiam habi Bb22v
tuum, rationes virtuntum moralium, & perfectiones earum, in deo debent poni vt attributa: sed proprie secundum
rationem obiecti & actus iustitia: transumptiue vero solummodo fortitudo: nec proprie autem, nec
transumptiue temperantia. Per dicta patent in parte obiecta.

10
⁋ Ad primum quod ridiculum est ponere in deo virtutes morales: Dicendum quod verum est
proprie, & secundum rationes actuum & obiectorum secundum modum particularem quo sunt in creaturis. secundum
modum autem vniuersaliorem aut transumptiue, aut secundum rationem substantiae habituum, hoc non est ridiculum:
immo deo honorificum: vt patet ex dictis.

11 ⁋ Per idem patet ad secundum, dicendo quod licet virtutes
morales in deo non sunt sub ratione particulari, quae scilicet passiones particulares & actiones respicium
tur: vt quibus determinantur ad speciem: inquantum tamen habent rationem vniuersalitatis, & exemplarita
tis, & abstractionis a particularibus actionibus & passionibus, bene possunt esse in deo secundum substantias
habituum, & quaedam earum secundum actus vniversales: vt dictum est.

12 ⁋ Similiter ad tertium, quod abstractus a vita politica mora
les virtutes habere non potest: Dicendum quod verum est sub illa ratione quae politici sunt. potest tamen sub alia ratio
ne, secundum quod alio modo habentur a contemplatiuis, secundum quod sunt purgatoriae & purgati aim, quam habeantur a
politicis. Et adhuc alio modo & super eminentiori habentur a deo secundum quod sunt exemplares: quam habeantur ab
hominibus actiuis secundum quod sunt politicae: aut hominibus contemplatiuis secundum quod sunt purgatoriae & purgati
anim. Quod patet per descriptiones. iiii. virtutum secundum. iiii. dictos modos a Macrobio. Describit enim eas
secundum quod sunt politicae, vt insistentes passionibus & particularibus actionibus hominium, dicens. Politici prudentia
est ad rationis normam quae cogitat & quae agit vniuersa dirigere. Politici fortitudo est animum super priculi
metum erigere, & nihil nisi turpia formidare. Politici teperantia est in nullo legem moderationis exce-
dere. Politici iustitia est seruare vnicuique quid suum est. Vt vero sunt purgatoriae, describit eas tanquam
retractiuas ab istis inferioribus particularibus bonis corporalibus, & directiuas ad bonum vniuerla
le & spirituale, dicens. Prudentia est mundum istum & omnia quae in mundo sunt, diuinorum contemplatione
despicere. Eortitudo est non terreri animam a corpore quodam ductu philosophiae recedentem. Temperantia est omnia re
linquere inquatum natura patitur, quae corporis vsus requirit. lustitia est ad viam vnam propositi con-
sentire. Vt vero sunt purgati animi, describit eas tanquam vacantes & absolutas ab omnibus inferiori
bus, & solum intentas diuinis, dicens. Purgati animi prudentia est diuina non quasi in electione praeferre:
sed tanquam nil sit aliud intueri. Fortitudo est passiones ignorare non vincere. Temperantia est terrenas
cupiditates non reprimere: sed penitus obliuisci. lustitia autem est cum diuina mente sociari perpetuo
scedere. Vt autem sunt exemplares, describit eas vt praecise bono diuino intentae sunt: & vt ab ipso bona
super alios defsuunt dicens. Prudentia exemplaris est ipsa mens diuina, hoc est mentis diuinae regu-
la, qua disponit vniuersa. Fortitudo est quod semper idem est, nec aliquando mutatur. Temperantia quod in
se perpetua intentione conversa est. lustitia est quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione
non flectitur. Sunt ergo omnes virtutes in contemplatiuis: sed alia & alia ratione quam in actiuis, & modo
eminentiori quam in politicis, & tanto eminentiori & simpliciori modo, quanto in superioribus & magis
spiritualibus contemplatiuis, & modo eminentissimo in deo. Et ita licet vir eremita non sit bonus neque
malus bonitate vel malitia politica, multo tamen melior est bonitate alia siue bonitate alterius ra-
tionis: vt dictum est.

13 ⁋ Ad quartum quod moralis virtus non est sine prudentia, quae non est in deo: quia
non est in ipso consilium: Dicendum secundum praedicta, quod licet virtutes praedictae non attri-
buuntur deo secundum quod imperfectio aliquarum actionum earum vel obiectorum diuinae per-
fectioni repugnat: secundum tamen quod aliae actiones & obiecta illi non repugnant, bene attribuuntur ei. Vnde
licet prudentia quantum ad actum consiliandi deo non conpetit, cum consilium sit quasi quaedam quaestio &
discursus inuestigans dubium, secundum Philosophum. iii. &. vi. Ethic. tamen secundum alios actus perfectos bene potest ipsi inesse
Non solum enim actus prudentiae est discurrere, & consulendo quasi a praemissis in conclusiones ire: sed ipsius
est de concluso sententiare: dicendo quod hoc est melius, vel magis eligendum, vel potius fugiendum. Et li
cet ille discursus sit opus imperfectionis, nec convenit deo, quia intellectus eius non est discursiuus:
vt habitum est supra: sententiare tamen opus est perfectum, & bene convenit deo, & est opus voluntatis quod di
citur electio, quoniam contingit praecedente consilio. Vtrum autem in deo poterit dici electio vel non, inferius videbi
tur. Et ita quia deo convenit simplici intelligentia sententiare de consiliandis per intelligentiam: quo ad hoc
bene potest prudentia & actus prudentiae esse in deo. & quia sic sententiat acsi ex consilio sententia elice-
retur: ideo & opeatio ista consilium dei (licet per similitudinem & transumptionem) dici potest. iuxta illud Esa.
xxv. secundum antiqu. translationem. Consilium tuum antiquum fiat. Vel potest dici quod illud dictum, Moralis virtus non
est sine prudentia, intelligitur de acquisita virtute morali, quia non acquiritur sine prudentia: sed hoc modo non
habet esse in deo: sed in nobis tantum. Vnde quia illud quod consilio fit, pluribus modis potest fieri: quod autem fit ele-
ctione recta sine consilio, vnum modum sibi detuminat: ideo contigit quod virtutes exemplatae quae sunt plures sub
vna specie in diuersis, in deo sit vnica. secundum quod dicit Augustinus super illud Psal. lustus domins & iusti Bb23r
tias dilexit. In multis iustis quasi multae iustitiae videntur esse, cum sit vna dei cui omnens participant:
tanquam si vna facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, illis pluribus pluraliter redditur.
& hoc quo ad virtutes morales. Quo ad virtutes autem speculatiuas, exponens illud Psalmi. Dimi
nutae sunt veritates a filiis hominium, dicit. Veritas vna est quae illustrantur animae sanctae. Sed quoniam multae sunt
animae, in ipsis veritates multae dici possunt, sicut ab vna imagine multae in speculis imagines apparent.