Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe54710

Sources:

Bb: Badius1520b

B200r

1
CIrca primum arguitur quod tres modi relationum con-
munium, scilicet identitas, aequalitas, & similitudo
non differunt neque distinguuntur inter se, nec in diui
nis nec in creaturis, sic. Communes relationes non differunt neque distinguuntur nisi secundum illa in
quibus fundantur, quia non nisi secundum illa plurificantur, vt patet ex praedictis, & amplius patebit
in dicendis. sed per illa nequaquam distinguuntur nec in diuinis nec in creaturis. Non in diuinis, quia a
in diuinis identitas, aequalitas, & similitudo fundantur super idem penitus. Tres enim personae diui-
nae sunt idem in substantia, quia sunt eadem substantia, & sunt idem in quantitate, quia sunt ea-
dem quantitas, & sunt idem in qualitate, quia sunt eadem qualitas. Et substantia quantitas est &
qualitas: & econtrario. Similiter sunt aequales in substantia, quia omnes perfectiones substantiae immensae, &
similiter in quantitate & qualitate. Similiter similes sunt in substantia, eo quod substantia diuina est &
forma substantialis. Communicantes autem eandem formam substantialem similes dicuntur secundum
illam, puta Petrus & Paulus secundum humanitatem. Sunt etiam similes in quantitate, quia non
est magnitudo mole. & secundum Augustinus de Trini. in iis quae non sunt mole magna: idem est ma-
ius esse quod melius. Melius autem sicut bonum non nisi in qualitate dicitur: magnitudo autem in
deo qualitas est. secundum qualitatem dicitur simile, ergo & in deo secundum magnitudinem di
citur simile. Similiter nec per fundamenta distinguuntur seu differunt identitas, aequalitas, & simi
litudo in creaturis per eandem rationem: quia diuersi secundum idem dicuntur aequales, puta duo
homines. Similiter secundum quantitatem & qualitatem: quia habentes eandem quantitatem &
qualitatem idem sunt, vt videtur in quantitate & qualitate: sicut habentes eandem substantiam
idem sunt in substantia. & similiter secundum quantitatem non solum dicuntur aequales propter pa
ritatem quantitatum, sed etiam similes propter paritatem in gradu perfectionis. & etiam secundum
qualitatem non solum dicuntur similes propter qualitatem, sed etiam aequales propter paritatem
in gradu qualitatis quo dicuntur perfecte similes.

2 ⁋ Praeterea si illae relationes communes differrent se-
cundum differentiam fundamentorum, cum illa in creaturis differant genere, scilicet substantia
quantitas & qualitas: ergo & ipsae relationes communes differrent genere, quod falsum est: cum omnes
ad genus relationis pertineant secundum praedicta etiam in creaturis, sed maxime in deo, quia in deo
illa tria, scilicet substantia, quantitas, & qualitas, nec genere, nec specie, nec numero differunt: quare
& illae relationes communes in deo, nec genere, nec specie, nec numero differrent, & sic in nullo differ
rent in deo omnino, nec idcirco essent plures relationes. consequens falsum est secundum praedicta, er-
go &c.

3 ⁋ ldem arguitur specialiter in diuinis ex eis quae reperiuntur in creaturis, sic. Sicut in crea- &
turis quod est commune, secundum rationem est, sic in deo quid est commune, secundum rem est. secundum
Dam. lib. i. ca. xi. Sed idem aequale & simile quae in creaturis sequuntur ad commune secundum ratio-
nem, inter se non differunt nec distinguuntur, puta cum in humanitate Petrus & Paulus dicuntur
idem aequale & simile, ergo consimiliter idem aequale & simile quae in diuinis sequuntur commune Bb200v
secundum rem, puta cum pater & filius & spiritus sanctus dicuntur idem simile & aequale. ergo &c. Vnde
& Philosophus. v. meta. de relationibus communibus identitatis aequalitatis & similitudinis dicit sic.
Omnia dicuntur secundum vnum modum.

4 ⁋ Contra est id quod Commentator super illo verbo. v. meta. dicit, sic. i.
& proprium est istis tribus generibus relatiuorum &c. vt supra, articulo primo de relationibus comunibus
in principio corporis solutionis ad quaestionem primam. Si enim sunt tria genera relatiuorum, necessario differunt.

5
⁋ Dico secundum praetacta in corpore dictae solutionis, quod postquam identitas aequali
tas & similitudo sint plures relationes communes, vt dictum est in secunda quaestione eiusdem arti
culi, necesse est ponere quod sunt diuersae inter se. Vlterius autem postquam conveniunt in genere relationis: quia
omnes sunt relationes, & differunt ab aliis relationibus, vt declaratum est per totum illum articulum: ne
cesse est ponere quod etiam inter se distinctae sunt & differentes: & secundum quod tactum est in secunda quaestio
ne articuli praecedentis de differentia relationum communium ad relationes non communes. Diffe
rentia autem relationum communium inter se ad praesens debet sumi neque penes relata: neque penes fun-
damenta: de quarum differentia secundum illa erit sermo inferius: quae sunt quasi causa materialis
talium relationum: sed solummodo penes rationes causae formalis: aut penes agens huiusmodi formas: quae
quidem formae sunt huiusmodi relationes aut respectus quibus relata referuntur. Et dico iuxta dicta in il-
la quaestione, quod relationes communes differunt & distinguuntur secundum tria genera siue tres mo-
dos relationum differentes secundum formam. iDiuersos enim respectus siue relationes important ge
nera relationum communium diuersa. & qualiter hoc, declarabitur in quaestionibus sequentibus. Et le-
cundum hoc concedenda est vltima ratio iam adducta.

6 ⁋ Ad primum in oppositum, quod relationes communes non distinguuntur penes sun
damenta: quare non distinguuntur omnino: quia non nisi penes illa multiplicantur, Dico quod immo
er sua fundamenta distinguuntur: licet non formaliter: sed solum quia ab illis rationes suas forma-
les trahunt originaliter & completiue, vt contigit in relationibus realibus: vel originaliter tantum, & con
pletiue a ratione, vt contigit in relationibus secundum rationem, secundum dicta in secunda quaestione
articuli praecedentis. In quibus respectus quid originaliter habent esse in fundamentis, quandoque non habent esste
ex illis vt ex fundamentis, vt etiam ex eis habeant esse sicut ea quae per eas referuntur: & sunt si-
mul fundamenta & relata: sed quandoque in eis nulla existit relatio secundum esse neque rei neque ta-
tionis: sed secundum dici tantum: qualis est inter partem & totum, & inter subiectum & accidens. Quam
doque vero existit in eis relatio secundum esse rationis tantum, vt vniuersaliter contingit in relationibus pri-
mo modo identitatis: quandoque vero respectus quid habet esse ex fundamentis, sicut habent esse ex illis vt
tamen non sint ex illis quae per eas referuntur quae sunt aliquid ipsorum relatorum: vt contigit in secundo modo identitatis:
& vniuersaliter in similitudine & in aequalitate eorumque contrariis. Quandoque etiam non habent esse respe
ctus originaliter ab illis quae per eos referuntur: neque ab illis quae sunt aliquid illorum: sed solummodo abil
lis siue ex illis ad quae referuntur: vt vniuersaliter contingit in relationibus quae sunt per accidens secundum
esse rationis, puta mensurae ad mensuratum: & columnae ad animal secundum dextrum & sinistrum, secundum
quod haec amplius patent ex distinctione relationum realium & rationalium supra de relationibus commu-
nibus articulo primo quaestione quarta, & quaestione secunda articuli praecedentis.

7 ⁋ Quod autem arguitur quod indi
uinis relationes communes non differunt penes sua fundamenta quia fundantur super idem penitus:
eo quod personae tres sunt iidem aequales & similes secundum substantiam quantitatem & qualitatem: Dico de identi-
tate quod multum refert aliqua dicere eadem esse in substantia quantitate aut qualitate: & esse eadem secundum
haec: quia eadem possunt dici in aliquo quaecumque cone essentiale habent vnum aliquid, & sunt vnum essentialiter
puta quae habent commune aliquid vnum genere aut specie aut numero: & sunt illud denominatione essentiali, pu-
ta homo & asinus in animali sunt idem, Petrus & Paulus in homine, & simiter pater & filius in deitate. Quod contigit
solummodo in substantia circa creaturas: nequaquam autem in quantitate & quaelitate: quia licet aliqua coniter habeant
illa: non tamen habent aliquid illorum vt commune illis essentiale, & vt illa quae sunt illa essentialiter. Puta Perius
& Paulus habent inter se albedinem: non tamen habent albedinem vt aliquid eis commune essentiale: nec ipsi sunt
albedo: licet sint albi denominatione accidentali. de quibus nequaquam potest dici quod sint idem in quantitate
aut qualitate: neque quod sint eadem quantitas aut qualitas. Circa diuinas autem personas illud indife-
renter contingit in substantia quantitate & que litate: eo quod in diuinis habens semper est id quod habetur:
& ideo quicquid communiter habetur a diuinis personis, est eis cone secundum rem, & essentiale illis: &
ipsae sunt coniter illud. Et ideo generaliter verum est in diuinis personis quod sunt eaedem in substantia in quaelitate
& in quantitate: quia sunt eadem substantia, eadem quaelitas, & quantitas. Eadem autem non possunt dici aliqua esse
secundum aliquid nisi illud sit substantia quae coniter est substantia, vt contingit in primo modo identitatis: aut quae
essentialiter habita ab illis vt aliquid illorum, vt contigit in secundo modo identitatis. secundum quem modum dicuntur aliqua Bb201r
aequalia secundum quantitatem: quia ipsa communiter est habita ab illis vt aliquid eorum: & similiter si-
milia secundum qualitatem. secundum quod haec patebunt loquendo de relationibus communibus in compa-
ratione ad relata per illas. Vbi declarabitur qualiter aliquid vnum potest referri per identitatem ad seipsum
secundum substantiam, & etiam ad aliud, licet secundum diuersos modos identitatis. Nihil autem potest referri
ad seipsum per aequalitatem aut similitudinem secundum quantitatem aut qualitatem: sed solummodo ad aliud.
Et sic neque in diuinis neque in creaturis aliqua dicuntur eadem secundum quantitatem aut qualitatem, neque
in creaturis aliqua duo subiecta sunt eadem quantitas aut eadem qualitas. In diuinis autem ipsae per-
sonae sunt eadem substantia, & sunt eadem secundum substantiam: sed non ex hoc sunt eaedem secundum substan
tiam quia. scilicet sunt eadem substantia: sed solummodo quia substantia illa est aliquid horum, secundum quod infra
patebit: licet bene dicantur eaedem in substantia quia sunt vna substantia, sicut iam dictum est. Et sic
quo ad identitatem falsa assumpta sunt in argumento.

8 ⁋ Quia arguitur quod tres personae diuinae sunt aequa
les in substantia, qualitate, & quantitate, quia secundum illa sunt immensae: Dico quod quantitas large sumi
tur cum dicitur quod aequale sequitur vnum in quantitate scilicet ad quantitatem molis, & ad quantitatem virtutis: vt
patebit infra disputando de relationibus communibus in comparatione ad earum fundamenta. Et penes istam
quantitatem virtutis in mensura & mensurato, sumitur secundum genus relationis inter mensuram & mensuratum
vt habitum est supra: & penes quantitatem in mensuratis, sumitur aequale & inaequale pertinens ad tertium ge
nus relationis, & hoc siue talis quantitas siue molis, siue virtutis habeat esse in substantia, siue in
qualitate, siue in quocumque alio praedicamento: licet diuersimode secundum hanc quantitatem, & secundum quanti-
tatem molis, & hoc secundum modum diuersitatis illarum, secundum quod haec omnia infra patebunt. Et aequalitas
secundum vtramque quantitatem multum differt ab identitate & similitudine: quoniam identitas sumitur a substantia
secundum id quod est, & similiter similitudo sumitur a qualitate secundum id quod est: sed aequalitas sumitur aut
secundum id quod est quantitas differens a substantia & qualitate, aut secundum gradus perfectionis vniversal quasi gra
dus in illis contentos: vt amplius patebit inferius.

9 ⁋ Quia vero arguitur quod tres personae sunt similes in
substantia, quantitate, & qualitate, Dico quod nequaquam sunt aliqua similia in substantia, etiam extensa si-
militudine ad essentialem & accidentalem, nisi in substantia quae est differentia & qualitas substantialis,
quae continetur sub communi nomine qualitatis, quando dicitur simile sequi ad vnum in qualitate, vt infra pa
tebit. Et secundum quod aliquid est differentia & qualitas substantialis, non habet rationem substantiae vt se
cundum ipsam dicatur aliquid idem: sed solummodo secundum speciem per differentiam constitutam, habentem
rationem substantiae compositae, dicuntur indiuidua sub illa contenta esse eadem. Vnde Petrus non dicitur simi
lis similitudine essentiali Paulo humanitate, nisi ratione rationalitatis quam continet: sed idem di
citur illi per se humanitate. Vnde contenta sub generalissimo eadem dicuntur secundum illud, & in illo, non
autem similia: quia generalissimum non constituitur per differentiam aliquam nisi ens esset genus & descen
dat per differentias in generalissima. Et per eandem rationem diuinae personae neque in substantia, neque secundum
substantiam dicuntur esse similes, quia substantia non contrahitur in illis sicut genus per differentias. Licet
enim proprietates relatiuae respectu substantiae diuinae sint quasi differentiae constitutiuae personarum, quae
sunt veluti indiuidua diuersarum specierum, non tamen contrahunt substantiam deitatis sicut vniuersale
siue genus, ad speciem: vt supra declaratum est.

10 ⁋ Quod autem assumitur in argumento, quod in diuinis suba
stantia est quantitas, & qualitas, & econverso: Dico quod verum est secundum rem. Et ideo secundum rem non dif-
ferunt in deo illae relationes tres. Differunt tamen secundum rationem: inquantum substantia, quantitas, & qua
litas, in deo secundum rationem differunt: vt tactum est superius in quaestione de pluralitate relationum com
munium in diuinis, specialiter articulo primo.

11 ⁋ Quia autem arguitur quod diuinae personae sunt similes secundum quanti
tatem: quia ibi quantitas est qualitas, eo quod in eis quae non sunt mole magna, qualia sunt omnia quae sunt in di
uinis, maius esse est melius esse: melius autem ad qualitatem pertinet: Ad hoc respondebitur infra art. lxix.
quaest id est in dissolutione quaestionis tertiae.

12 ⁋ Per iam dicta de diuinis patet responsio ad consimilem modum
arguendi iam dicta in creaturis adductum in argumento.

13 ⁋ Ad secundum: si relationes communes distinguerem
tur secundum fundamenta, differrent genere praedicamenti sicut & illa: Dico quod verum esset si illis solis & prae
cise distinguerentur vt singulum secundum se consideratur, & sic in ipsa fundarentur: nec haberent ra-
tionem formalem differentem secundum habitudinem quae est ad aliud esse: qua ad vnum praedicamentum aliud
ab illis fundamentis pertinent. Quae quidem relationes non sunt nisi quaedam habitudines secundum illa fun
damenta illorum quorum sunt: & fundantur in illis singulis non secundum se: sed in ordine quodam conside
ratis secundum rationem vnius & multi: vt infra videbitur.

14 ⁋ Ad tertium: quod idem, aequale, & simile quae se
quuntur vnum conmune secundum rationem, non differunt in creaturis: ergo nec in deo cum sequuntur in il-
lo vnum conmune secundum rem: Dico quod immo in creaturis differunt sub genere relationum conmunium:
licet sequuntur vnum conmune secundum rationem, & hoc quia diuersimode & secundum diuersas rationes il-
lud: quia identitas sequitur illud ratione totius naturae speciei: aequale autem ratione gradus perfectionis Bb201v
in illa: simile autem ratione differentiae constitutiuae speciei, secundum quod iam supra dictum est. Et secundum eum
dem modum differunt in deo identitas, & aequalitas, quando aequalitas fundatur in deo super quantitatem
perfectionis: sed alius est modus quando fundatur super quantitatem attributalem in deo. Similitudo au
tem secundum illum modum non est in deo: quia non est in illo nisi fundata super qualitatem attributalem:
eo quod non est in deo ratione differentiae in ipsa essentia deitatis, sicut est in homine in ipsa essentia hua
nitatis: quia vt dictum est, deitas non contrahitur per aliquam differentiam in patre & filio & spiritu sancto.