Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe54158

Sources:

Bb: Badius1520b

B198r

1
CIrca tertium arguitur quod relationes communes ab aliis non distinguuntur secundum ge
nus aut speciem, sic. Distinctio rerum vnius generis per res alterius generis non
est secundum genus aut speciem, quia est per accidens. Sic enim distinguuntur inter se
indiuidua sub vna specie substantiae, scilicet per album & nigrum, longum breue, &
huiusmodi. Hoc autem modo solummodo distinguuntur relationes communes ab aliis
quia si substractis fundamentis quae sunt res aliorum generum, considerentur: ni
ihil manet in illis nisi pura ratio quae est ad aliud esse: sub qua non distinguuntur: im
mo ipsa vnitatem quantum est de se habet in omnibus, vt tactum est supra, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ea
quae circuneunt omne genus, a nullo distinguuntur secundum genus aut speciem, vt patet de ente & vno
quod cum illo conuertitur. relationes communes circuneunt omne genus, quoniam sequuntur vnum & mul
tum, quae diuidunt totum ens. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod relationes communes differunt ab aliis
secundum dicta & iam declarata, & conveniunt in generalissimo relationis. & constat quod non differunt
solo numero: talia autem necessario differunt genere aut specie. ergo &c.

4 ⁋ Hic ad videndum distinctionem relationum communium ab aliis secundum genus
aut speciem: oportet videre distinctionem praedicamenti relationis per dicta tria genera relationum.
Dico ergo secundum alias & iam supra declarata: quod id quod relatio proprium habet de ratione sui
praedicamenti, vt ipsum distinctum est omnino a quolibet alio praedicamento, & nihil communitatis est
alicuius quod est alterius praedicamenti: non est nisi ratio quaedam quae est ad aliud esse: quemadmodum
ratio praedicamentorum absolutorum conmunis differens a ratione propria praedicamenti relationis quae
est ad aliud esse, est ad se siue secundum se esse. Secundum quem modum in illa omnino non cadit distinctio in prae
dicamento relationis, neque secundum genera subalterna, neque secundum species, neque secundum indiuidua
sicut neque in praedicamento substantiae cadit aliqua distinctio secundum proprium modum illius qui
est ad se. Quia ad se & in se esse quidem est a praedicamentis absolutis, quibus vnus modus communis
est, scilicet in alio esse, sub quo distinguuntur praedicamenta quantitatis & qualitatis secundum duos pro
prios & diuersos modos essendi in alio: sed si aliqua distinctio cadit in illo praedicamento relationis
illa necessario sumitur secundum res aliorum praedicamentorum. Vnde sicut hoc est de ratione modo
rum praedicamentorum absolutorum, quod vniformiter concomitantur singula quae sunt in aliis praedi-
camentis, nec secundum illos distinguuntur aliqua contenta in aliis praedicamentis, sed solummodo per
res absolutas illorum: sic idem est de ratione propria praedicamento relationis quae est ad aliud esse,
scilicet quod vniformiter descendit in singula contenta in praedicamento relationis, & ea comitatur. Et sic
penes illum modum in illa potest omnino haberi distinctio contentorum in praedicamento relationis.
lmmo si relatio vt est nomen praedicamenti, & vt dicit solummodo rationem quae est ad aliud esse, de-
beat distingui & diuidi per differentias quibus ad species contrahitur: oportet quod illas ab aliis prae-
dicamentis contrahat, & per illarum distinctionem distinguatur, inquantum scilicet super res illorum
fundatur. & hoc quemadmodum passiones rerum mathematicarum contrahuntur vt sint passiones
rerum naturalium, per ipsa subiecta naturalia in quibus sunt, puta curuum quod est passio lineae con
traria recto, contrahitur ad simitatem, & ipsum quod est curuum fit simum per subiectum naturale in
quo est, scilicet per nasum. Est enim simitas curuitas nasi siue in naso. Sicut enim curuitas simpliciter
in definitione nasi est genus siue rationem generis habet, & rationem differentiae importat ipsum sub
iectum naturale, vt ex illis duobus constituatur simitas tanquam species passionis naturalis, & definia
tur per illa vt per genus & differentiam: Sic relatio simpliciter ratione modi qui est ad aliud esse vt
indistincte considerata circa indistinctas res praedicamentorum absolutorum aut praedicamenta relatio-
num quae sunt ad aliud, siue relatiua, est genus & rationem generis habens. Et circa ipsam huiusmodi Bb198v
rationem vt differentiae apponuntur illi ipsa fundamenta relata distincta: quae sunt aliorum praedicamento
rum: super quae relatio siue respectus ad aliud fundatur: siue potius apponuntur illi relata res contracti
ab illis praedicamentis, vt sic per realitatem fundamenti, aut quam a suo fundamento contrahit relatio, contra-
hatur ipsa relatio ad speciem: & per diuersa fundamenta a quibus diuersas realitates contrahit eti
ad diuersas species contrahatur: & per illas realitates tanquam per differentias diuidatur: & ex singu-
lis cum genere constituantur singulae species. vt secundum hoc quemadmodum passio naturalis defi-
niri dicitur per additamentum rei alterius generis: consimiliter praedicamentum relationis dicatur diuidi
per additamentum alterius generis rei. Et per hoc relatio vt est ratio & modus praedicamenti: licet in
genere nullam realitatem propriam generis inquantum est genus importet: sed praecisum modum es-
sendi ad aliud: tamen cum huiusmodi modo & ratione realitatem importat in speciebus suis: & in omnibus
contentis in praedicamento relationis propriam illis inquantum species sunt, & contenta sub genere rela-
tionis. Et est solus ille modus propria quiditas relationi secundum genus & secundum quod relatio est: & per conse
quens toti praedicamento illius inquantum distinguitur a praedicamentis absolutis: nec aliam habet esse quam
quiditatis rationem: licet etiam non habeat relatio rationem generis nisi vt ipsum abstractum a specie-
bus indefinite realitatem fundamenti in se includat. Propter quod bene & conuenienter dicitur quod
a praedicamentis absolutis distinguitur ratione suae quiditatis: cum tamen non distinguatur ab il-
lis nisi illo modo siue etiam illa ratione. Ex quo etiam patet quom quiditas relatiua solummodo ac
cipitur in comparatione ad aliud: & etiam quod distinguere relationies ratione suae quiditatis, est eas
distinguere in comparatione ad aliud: & hoc non nisi a praedicam. entis absolutis quorum esse con-
sistit in absoluto. Quia quod distinguuntur relationes inter se: hoc non est nisi penes diuersimode se ha
bere ad aliud: quod non conuenit eis nisi per sua fundamenta diuersa realia: & per realitates di-
uersas quas ab illis trahunt: quae eis non competunt ex seipsis vnde sunt relationes simpliciter: &
sic non ratione suae quiditatis propriae: sed solum secundum quod habent fundari in alio: & sic ratio-
ne sui esse quod habent in suo fundamento vt in subiecto, quod per ipsam formaliter refertur, inquantum
ipsa disponitur. Et ideo distinctio quae relationi secundum hoc competit, cuiusmodi non est distin-
ctio ab aliis generibus: sed infra se in suas species vsque ad indiuidua propria inclusiue: est distinctio
eius non secundum rationem suae quiditatis: sed potius secundum rationem sui esse: & sic nulla
distinctio ratione quiditatis suae competit relationi vnde est relatio simpliciter: sed quod aliqua, hoc non
est nisi ab aliis praedicamentis & contentis in illis: quia vnde est haec vel illa secundum speciem aut
secundum numerum infra suum praedicamentum: & sic solum ei competit ratione esse & realita-
tis quod contrahit a suo fundamento. & sic ratione quiditatis suae solum distinguitur praedicamentum
relationis secundum rationem generalissimi a generalissimis praedicamentorum absolutorum: sed
quodlibet contentum in praedicamento relationis etiam indiuidua illius adinuicem distinguuntur
secundum esse quod contrahunt a suis fundamentis. Et quia ista ratio relationis qua genus generalis
simum est, contrahitur per aliquas differentias proprias quae sunt de natura illius sicut in aliis prae
dicamentis absolutis res quae est genus generalissimum contrahitur per proprias differentias quae
sunt de natura illius: multo igitur differenter est ratio generis in praedicamento relationis, & in prae
dicamentis absolutis: quia in illo ratio generis nullam propriam realitatem habet: sed incontracta
est ad id quod est ei proprium: nec contrahitur nisi per additamentum alterius generis. In praedicamen-
tis autem absolutis res generi propria sub sua propria ratione significando contrahitur per sibi pro-
pria: & sic alio modo in relatione genus est in potentia ad differentias & ad species, & in praedicamen
tis absolutis. Modus igitur siue ratio relationis secundum quod diuersimode realitatem contrahit ab
illis super quae fundatur & in ordine quodam, secundum hoc descendit in species vsque ad indiui-
dua sub specie specialissima: quae non nisi secundum vnum modum realitatem contrahunt a suis fun
damentis: eo quod secundum vnum & eundem modum fundantur in illis, sicut inferius declarabitur.
Dico autem non quod eandem realitatem contrahunt eo quod super idem fundantur: sed quod secundum vnum
modum: & etiam quia distinctio in praedicamento relationis non est tam propter diuersitatem il-
lorum super quae fundatur relatio, quam propter diuersum modum fundandi in illis. Super eadem
enim secundum diuersos modos fundandi bene fundantur diuersae relationes reales secundum ge-
nus subalternum, vt tactum est supra: & amplius tangetur infra. Non enim fundantur relationes
super praedicamenta absoluta secundum quod res sunt simpliciter & absolute, puta substantia, quanti
tas, aut qualitas: sed secundum quod in se habent modos reales generales quibus distinguuntur singu
la praedicamenta: quae sunt potentia, actus, vnum, multum: quibus primo diuiditur ens: & quodlibet
praedicamentum entis inquantum ens est. Res enim quaeque quia eo quod est incompleta est: & actus est
perfectionis susceptibilis: puta aqua caloris: ab eo quod secundum illam perfectionem est in actu: & hoc Bb199r
vel virtute tantum vt sol calidus, vel virtute & forma simul, vt ignis calidus. Idcirco potentia quae
in diuisione entis cadit cum actu, est potentia passiua, & actus ille includit potentiam actiuam: qui
bus (scilicet potentia passiua & actiua) naturaliter sese respiciunt in quolibet genere entis in quo na
ta sunt esse actiui & passiui, siue ens in potentia, & ens secundum actum. Vnum etiam in vtroque ge
nere est primum in quo consistit ratio illius generis perfectissime. Multum autem est illud in quo per
fectio illa aliquantulum deficit, secundum praedicta. per quod naturaliter multum respicit vnum. Quia
gitur omne quod ex se deficit a perfectione aliqua nihil habendo de illa, necessario vadit primo pei
actionem perfecti de potentia in actum imperfectum: & tunc demum per actum imperfectum quem
habet, ordinatur ipsum perfectum: idcirco naturaliter (sicut tactum est supra) relationis habitudo
primo fundatur in rebus absolutis secundum rationem potentiae passiuae, & actus. i. potentiae actiuae
qua existens perfectum in actu, natum est imperfecto conferre perfectionem: quam tamen imperfectum
non est natum recipere, idest defectiue habet illam secundum rationem mensurati & mensurae: quae se
habent inter se secundum rationem perfecti & imperfecti. Et secundum hoc distinctione prima & na
turali relatio quae est generalissimum & nomen habitudinis non secundum se ad aliud existentis,
sed solummodo in suis contentis: diuiditur in duas primas habitudines duo prima genera subal-
terna constituentes, scilicet in relationem potentialem id iet quae consistit in potentiis, scilicet in actiuis
& passiuis, & in relationem mensuralem, idest quae consistit in mensurationibus, scilicet in mensu-
ris & mensuratis: communiter sumendo mensuram secundum duos modos mensurandi supra expo
sitos. Relatio autem illa quae fundata est in potentiis actiuis & passiuis, diuiditur per diuersas ha-
bitudines secundum diuersitatem potentiarum actiuarum correspondentium sibi mutuo in acti
uis & passiuis diuersorum generum & diuersarum specierum illorum praedicamentorum in qui-
bus mensurantur potentia actiua & passiua sibi correspondentium, & hoc vsque ad indiuiduales ha-
bitudines inter agentia & patientia, puta quae est huius hominis generantis ad hunc hominem
generatum, & huius equi generantis ad hunc equum generatum, & huius calefacientis ad hoc ca
lefactum, & sic de caeteris. ita quod quodlibet genus & quaelibet species & quodlibet indiuiduum in prae
dicamento relationis est habitudo continens duas relationes sibi inuicem oppositas vel secundum
genus vel secundum species vel secundum numerum, & hoc non solum in actiuis & passiuis: sed etiam
in aliis. Relatio autem fundata in mensurationibus siue in vno & multo, siue perfecto & imperfe-
cto: distinguitur secundum quod vnum & multum ordinantur dupliciter. Vno enim modo ordinantur in
ter se, vnum scilicet ad multum, & econtrario, & hoc vt vnum eorum mensuratur ab altero. Alio
autem modo vt ambo ordinantur ad praedicamenta alia, & hoc vt illis ambobus, scilicet vno & mul
to mensurantur, sicut tactum est in fine praecedentis quaestionis. Et secundum hoc distinguitur ge
nus subalternum relationis quod consistit in mensurationibus generaliter dictis, in duas habitudines
relationis, scilicet in relationem mensuralem, quae scilicet est in substantia numerorum inter vnita-
tem mensurantem numerum siue multum mensuratum, & continet tantum secundum genus rela
tionis, & in relationem commensurabilem quae est in accidentibus numerorum consequentibus vnum
& multum, quae est inter mensurata vno & multo, & continet tantum relationes communes. Et
relatio mensurationis subdiuiditur per diuersas habitudines secundum diuersitatem vnitatum men
surantium diuersa multa, & specierum contentarum sub illis in singulis praedicamentis in quibus
inueniuntur ratio mensurae secundum vnum mensurans, & multum mensuratum, & hoc vsque ad
indiuiduales habitudines inter vnitates & multitudines indiuiduales mensurantes & mensuratas.
De distinctione autem relationum communium erit sermo inferius.

5 ⁋ Breuiter ergo dico ad quae-
stionem quod relationes communes sub generalissimo relationis distinguuntur secundum genus subalter
num ab aliis: in hoc videlicet quod primum genus relationis subalternum est: quod est in actiuis & passi
uis: & secundum condiuidens idem genus generalissimum contra illud primum diuiditur in duas
species subalternas: quarum prima est in substantia numerorum inter vnum & multum: secunda inter
accidentia numerorum causata ab vno & multo: quae vlterius in species distinguuntur, vt infra videbitur.
Et secundum hoc concedenda est tertia ratio pro ista parte adducta.

6 ⁋ Sunt autem ex dictis hic aduertem
da duo: quorum primum est, quod magis differunt secundum genus relationum & tertium a primo, quam ipsa
scilicet secundum genus relationum & tertium inter se. & hoc eo quod haec duo sub vna differentia ca
dunt. quod etiam magis differunt inter se relatiua primo genere relationis quam secundo aut tertio, & hoc
quia potentia & actus sunt principaliores differentiae entis quam vnum & multum. Propter quod compa
rando in creaturis relatiua primo genere relationis & tertio inter se: dicit Boethius libo i. de Trini.
cap. xiiii. Sciendum est non talem semper esse praedicationem relatiuam, vt semper ad differentias prae
dicetur, sicut serus est ad dominum. Commen. Haec enim nomina & res illae significatae, scilicet seruitus & dominium Bb199v
& illa de quibus dicuntur, differunt. Et post pauca. Quantitates autem & qualitantes secundum quas aequa-
lia & consimilia dicuntur: non adeo diuersae sunt sicut potestas secundum quam ille dominus iste ser-
uus dicuntur: sed quodammodo vnum sunt, non quidem ea quae ex singularitate est vnitate: sed ea quae ex pro
portione comparatur vnitate. Etiam consimiliter dico quod comparando in creaturis relatiua primo ge
nere relationis & tertio inter se, vnum & multum in substantia numerorum secundum quae mensura &
mensuratum dicuntur relatiua: non adeo diuersa sunt sicut actiuum & passiuum: sed quodammodo vnum
sunt non quidem ea quae ex singularitate est vnitate, sicut contingit in identitate numerali: nec ea quae
comparatur ex vnione scilicet in eodem secundum speciem aut genus, sicut contingit in identitate specie vel
genere, & specialiter in aequalitate vel similitudine: sed (sicut dicit Commnen. super finem tertii capi-
tuli de triniitate. Boethii ) comparando deum ad creaturas secundum rationem mensurae & mensurati qua-
dam extra ab exemplari conformatiua deductione: non quidem plena in tota sui substantia, aut in parte
substantiae suae semiplena substantiali similitudine qua aeternis temporalia nequaquam conferri possunt:
sed quadam extra substantiam imitatione ea vnitate quae ex sola proportione comparatur, & imi-
tatione substantiali similitudine. Nota quod dicit de similitudine inter deum & creaturam secundum
rationem mensurae & mensurati, quod non est in tota substantia: aut in parte substantiae: sed omnino ex-
tra substantiaum scilicet mensurae conformatiua deductione, quia comparando secundum similitudinem inter
creaturas secundum rationem mensurae & mensurati: licet non sit in tota substantia: est tamen in par-
te substantiae scilicet semiplena. substantiali tamen similitudine quadam: & conformatiua deductione qua-
lis est inter vnitatem & numerum constitutum per vnitatum replicationem. In quolibet enim nu
mero recipitur aliquid formae vnitatis, deficienter tamen a perfectione illa quam habet in simplicitate vnita
tis: sed hoc secundum plus & minus: quia quanto numerus magis elongatur ab vnitate, tanto in illo
plus deficit forma vnitatis. Vnde numerus non denominatur talis vel talis a pluralitate suarum vnitatum:
quia illas materialiter continet: sed a forma vnitatis sub qua illas continet. Propter quod dicit Philosophus. vi.
metaphysiy. quod numerus denarius non est decies vnum: sed semel decem. Et consimiliter comparando rela
tiua secundo genere relationis & tertio: dico quod relatiua maxime relatione fundata super vnum in ter-
tio genere relationis non adeo diuersa sunt sicut relatiua secundo genere relationis. L. mensuratio-
nis: quia plus vnum sunt relata tertio genere relationis quam secundo. Relata enim tertio genere relatio-
nis relatione fundata super vnum: sunt vnum aut ea quae ex singularitate est vnitate: aut ea quae comparatur ex
vnione, secundum quod inferius declarabitur. Illa autem quae sunt relatiua secundo genere relationis scilicet sicut men
sura & mensuratum, sunt vnum sola vnitate: & quod minus est, vnione quae ex sola proportione & imi
tatione comparatur.

7 ⁋ Ad primum in oppositum, quod relationes communes non distinguuntur ab aliis se-
cundum genus aut speciem: quia distinctio earum est per accidens ab aliis sub genere relationis: quia per
res alterius generis: Dico quod aliquid distinguitur per res alterius generis ab alio dupliciter. Vno modo sicut
subiectum illarum rerum: vt homo per hominem album & hominem nigrum. & ista distinctio vt procedit obiectio est per ac
cidens. Alio modo sicut consequens essentialiter ad subiectum per res illas alterius generis: sicut in proposito ad hunc
hominem album inquantum est albus: & ad alium hominem similiter album inquantum est albus, sequitur simile: simili
ter ad vnum hominem nigrum & ad alium hominem album sequitur dissimilitudo: & sic. in caeteris contentis sub genera
lissimo relationis ex parte relationum conmunium. & quae sic distiguuntur, essentialiter distinguuntur. Quia licet di
stinctio communis generalissimi in talibus sit per additamentum, vt dictum est: & quo ad hoc non intantum essentialiter
fit distinctio secundum genera & species in relationibus istis sicut in absolutis: quia tamen ipsum fundamentum
per quod sit additamentum illi communi quodammodo subintrat rationem respectus in dando ei realitatem: quia simi
litudo fundata supra quaelitatem qualitas est quoquo modo, secundum illud dictum vsitatum, Similitudo est rerum
differentium eadem quaelitas: Idcirco ergo albo vni in ordine ad aliud album similitudo est essentialis quasi secun
dum tertium modum dicendi per se. Et sicut hoc dico de similitudine, consimiliter & hoc dico de aliis relatio
nibus omnibus communibus & propriis. Et per hunc modum si relatio quae est praedicamentum consideretur vt vniversale absi ractum
a suis speciebus proximis: sicut illae non solum significant respectum siue esse ad aliud simpliciter: sed realitatem con
tractam a fundamentis diuersis: sic genus generalissimum quod est relatio, non significat nudum respectum siue mo
dum quid est ad aliud esse: sed etiam realitatem in vniversali contractam a fundamentis illis in suis speciebus. Et licet a di
uersis generibus praedicamentorum absolutorum contrahatur ista realitas, contrahitur tamen secundum vnum modum generalem in
potentiis quibuscumque, in mensuris quibuscumque, & in relationibus omnibus quibuscunque. Quemadmo
dum enim ratione vnius sequitur aequale in magnitudine, sic ratione vnius sequitur simile in qualita
te. Et per hoc licet non in eodem vniuocentur quantitas & qualitas, vniuocantur tamen in eodem
aequalitas & similitudo, vt inferius amplius patebit.

8 ⁋ Per hoc patet ad secundum: quod relationes con
munes omne genus circuneunt: ergo a nullo secundum genus aut speciem distinguuntur. Dico enim Bb200r
quod verum esset si non haberent vllo modo vnam & eandem rationem causandi illas in generalissimo
sicut verum esset de relationibus communibus quod non continerentur sub vno genere communi subalter
no si non haberent vnum modum conmunem, licet minus generalem causandi omnes relationes communes
in subalterno, sed per vnum & multum, vt infra patebit. Et sic bene distinguuntur secundum genus & spe
ciem subalternas relationes communes: quae secundum fundamenta sua sequuntur omne genus praedicamen
ti absolutum ab illis, quae sic etiam circuneunt omne genus quo ad fundamenta sua, inquantum scilicet
istae & illae sub ratione vna generalissima conmuni omnibus continerentur: quae est ad aliud esse secundum prae
dicta. Sicut & vna ratione magis speciali fundantur relationes diuersae super diuersa praedicamenta
quia ratione multi aut vnius relationes communes, & similiter relationes in potentiis vna alia ratio
ne speciali, scilicet quia ratione actiui & passiui: & sunt in mensuris, scilicet quia ratione perfecti &
diminuti, vt patet ex dictis.