Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe52657

Sources:

Bb: Badius1520b

B192v

1
CIrca quartum arguitur quod relationes communes in creaturis sunt relationes secundum
rationem & non secundum rem, sic. Super illa quae non habent inter se habitudinem
siue ordinem nisi attributalem, non fundantur relationes reales: quia relatio-
nes reales non sunt nisi habitudines essentiales relatorum, aut non sunt sine
illis: vt patet in actiuis & passiuis, quae patenter adinuicem se habent per poten
tiam actiuam & passiuam essentialiter: & in mensurato, de quo patet quod essentia-
liter se habet ad mensuram. Vnde quia mensurae nullus est ordo essentialis siue habitudo ad men-
suram, sicut est econuerso: nec vniuersaliter dei ad creaturas, sicut est econuerso: idcirco nulla est
relatio realis mensurae ad mensuratum: nec vniuersaliter dei ad creaturas. sed indiuidua sub ea-
dem specie specialissima, substantiae scilicet quantitatis aut qualitatis, in quibus fundantur relationes con-
munes: puta haec substantia & illa, in quibus fundatur identitas aut diuersitas: hoc quantum & il-
lud, in quibus fundatur aequalitas aut inaequalitas: hoc album & illud, in quibus fundatur similitudo
& dissimilitudo: nullum ordinem neque habitudinem habent inter se nisi accidentalem: quia inter
illa quae sunt sub eadem specie, nulla est habitudo siue ordo essentialis. secundum Commen. ii. Metaph. &
secundum ipsum Philosophum. v. eiusdem. ergo &c.

2 ⁋ Quia autem relationes communes in diuinis sint relatio-
nes secundum rem & non secundum rationem: arguitur sic. Vnumquodque verius habet esse vbi est secundum rem
quam vbi est secundum rationem tantum. Ens enim secundum rationem quod est ens secundum animam, est ens diminutum secundum
Philosophum. vi. Metaph. Ens vero secundum rem, est ens perfectum. sed relationes communes praedictae verissime
habent esse in diuinis & perfectissime, quia in diuinis est verissima & perfectissima identitas, similiter
equalitas & similitudo: vt infra videbitur. ergo &c.

3 ⁋ Item Grego. dicit in praesatione de trinitate. In
essentia vnitas, in personis proprietas, & in maiestate adoretur aequalitas. nihil est autem adorandum nisi
sit res aut reale. ergo &c.

4 ⁋ Item relationes secundum rationem, conveniunt deo de nouo & ex tempore,
sicut patet cum dicitur domins & creator. sed relationes communes conueniunt deo & diuinis personis
ab aeterno, & non de nouo, & ex tempore, quia pater & filius sicut ab aeterno sunt & fuerunt pater
& filius: sic ab aeterno sunt & fuerunt iidem, aequales, & similes. ergo &c.

5 ⁋ Item relatio secundum ra-
tionem potest abesse illi cui inest absque sui mutatione sicut potest adesse: puta sicut deus de non
domino potest fieri non domins absque sui mutatione, sic de domino potest fieri dominus fine sui mutatione.
sed deus fine sui mutatione non potest secundum relationem communem de eodem, aequali, aut simili fie
ri non idem, non aequalis, aut non similis. ergo &c.

6 ⁋ In contrarium est Philosophus de creaturis. v. Metap.
bi dicit. Omnia quae dicuntur modo numeri & potentiae, sunt relatiua, quia eorum essentia dicitur
ad aliquid id est secundum Commetnore, quia relatio est in substantia siue in essentia vtriusque. Talia autem sunt
relationes secundum rem, & non secundum rationem tantum. & intelligit per relationes modo numeri, rela-
tiones cones: quia omnes sequuntur vnum & multum: vt infra videbitur. ergo &c.

7 ⁋ In contrarium est etiam
de deo, quod in diuinis non sunt relationes reales nisi notiones sint & distinctiuae personarum: qua
les non sunt relationes communes: quia sunt personarum iam distinctarum. ergo &c.

8 ⁋ Dico quod relationes duplicem ordinem habent. Vnum ad sua opposita relatiue: puta
paternitas ad filiationem & econuerso. Alium ad sua subiecta siue ad relata per ipsas, in quibus Bb193r
habent principia sua causatiua & fundamentalia, de quibus est sermo inferius. Secundum primum or
dinem relatio omnis habitudo quaedam est relatorum alterius ad alterum: quam dupliciter contingit es
se inter illa. Vno modo quia vtralibet earum est alterius simpliciter. Alio modo quia est alterius sub
modo determinato. Et isto secundo modo sunt relatiua aliqua secundum dici tantum: quae secundum rem
sunt in aliis praedicamentis. sic enim caput dicitur capitati caput: quia. scilicet est pars illius: & capitatum ca
pite capitatum: quia est totum illius. Primo autem modo sunt relatiua secundum esse: & isto modo
relationis esse non est nisi ratio quaedam qua (vt alias declarauimus) distinguitur praedicamentum re
lationis contra praedicamenta absoluta. Et est ista ratio eadem & vniuoca omnibus contentis sub praedicamento
relationis seu pertinentibus ad illud & in deo & in creaturis: nec ex parte illius cadit aliqua distinctio
relationum aut secundum rem aut secundum rationem, neque secundum genus aut speciem aut aliquo
alio modo. Secundum ordinem quidem secundum relationis esse est realitas quaedam naturae aut rationis
qua habet ab alio esse: & secundum illud habet vlterius ad aliud esse: & hoc modo per se vel per accidens. se
cundum enim quod dicit Commnet. super. x. meta. relatiuum est duobus modis: quorum vnus est relatiuum
per se, & alius per aliud. scilicet quia aliud comparatur ad ipsum. Sensatum enim & intellectus sunt relatiua: quia intel
lectus & sensus sunt relatiua. Sed realitas illa non est propria praedicamento relationis: nec habet eam rela
tio a ratione sui praedicamenti: sed solummodo ab aliis praedicamentis, super quae fundatur totum prae-
dicamentum relationis, & a quibus oritur & causatur: & per quae etiam distinguitur secundum genus & spe
ciem & numerum in contenta sub se, vt similiter alias declarauimus, & amplius declarabitur infe
rius. Ad quam distinctionem pertinet differentia inter relationes secundum rem & secundum rationem, quae sunt rela-
tiones per se. Appellantur enim relationes secundum rem illae quae totaliter & completiue habent esse & causari
ab aliquo quod naturaliter & realiter habet esse in subiecto siue relato super quod fundatur in illo, vt paterni
tas in patre super potentiam actiuam eius, quod est formale in illo: & filiatio in filio super potentiam passi-
uam, quod est materiale in illo, vel quasi materiale. Propter quod talis relatio dicitur realis realitate na-
turae. Appellantur autem relationes secundum rationem illae quae totaliter aut saltem completiue habent
esse & causari a consideratione rationis secundum modum iam exponendum: non autem ab eo quod naturali-
ter & realiter habet esse in subiecto relato. Propter quod talis relatio dicitur rationalis: & non realis simpliciter
sed re rationis tantum. Et sumitur differentia ista ex dicto illo Philosophi. v. metaphy. Omnia quae dicum
tur modo numeri & potentiae, sunt relatiua: quia essentia eorum dicitur ad aliquid: & non quia aliud
dicitur ad illa. Et (vt dicit Commen. intendebat quod relatio duobus modis est: aut in substantia vtriusque
relatiuorum: aut in substantia alterius, & in alterum propter istud scilicet in cuius substantia est per se. Est
autem relatio in substantia vtriusque relatiuorum quando relatiua habent in se realiter super quod funda
tur relatio: & ex hoc essentia illorum dicitur ad aliquid dici. Propter quod relatiua etiam dicuntur rea
liter referri adinuicem: & relationes eorum esse reales, vt contingit in actiuis & passiuis, & illis quae
sunt modo numeri: aut in altero tantum, vt in mensurato, quod realiter & relatione reali refertur ad mensuram
& non mensura ad illud nisi quia illud refertur ad mensuram. Non enim in mensura est quo referatur ad mensu
ratum: sed solummodo in consideratione intellectus: qua mensura refertur ad ipsum sub ratione mensurati
consideratum econverso id quod est mensura referri ad mensuratum sub ratione mensurantis.

9 ⁋ Ad quaestionem
igitur descendendo dico quod relationes communes quando fundantur ex natura rei in subiectis & fundamentis e
suis: tunc sunt reales: vt contingit vniversale in creaturis quo ad aequalitatem & similitudinem & quo ad iden
titatem specie aut genere. Quando autem non sunt in subiectis completiue nisi ex consideratione ratio
nis, vt contingit vniuersaliter in diuinis quo ad omne genus relationis communis, & etiam in creatu
ris quo ad identitatem numeralem, secundum quod haec omnia declarabuntur inferius in sequentibus
tunc sunt relationes rationales. Et secundum hoc concedendae sunt duae vltimae rationes.

10 ⁋ Ad primum in oppositum, quod indiuidua sub eadem specie in quibus fundantur identitas
aequalitas & similitudo non habent habitudinem neque ordinem essentialem inter se: quare nec illae relationes: Di
co quod indiuidua sub eadem specie dupliciter comparantur adinuicem. Vno modo vt simpliciter consideram l
tur secundum se. Alio modo vt continentur sub coni specie: & in se illam partitam continent. Et primo modo nullum in
ter se habent ordinem & habitudinem secundum Philosophous: nec fundantur super illa conmunes reales rela-
tiones dictae vt procedit obiectio. Secundo autem modo habent inter se habitudinem essentialeum. scilicet per
habitudinem essentialem convenientiae quam habent ambo ad communem speciem in qua sunt vnum specie
quod habent in se plurificatum secundum numerum. & hoc modobene in creaturis fundantur super indiuidua
eiusdem speciei tales habitudines praedictae: & hoc quia omnes causantur ab vno: non vt vnicum siue genere
siue specie, siue numero: sed vt vnum genere plurificatum est per vnum & vnum secundum speciem: vel
vt vnum specie plurificatum est per vnum & vnum secundum numerum: vel vt vnum numero secundum rem plurificatum
est per vnum & vnum secundum rationem, vt inferius exponetur. Et per hunc modum relationes communes fundatae Bb193v
in creaturis super vnum genere vel specie, bene possunt esse reales: licet fundatae super vnum nume
ro, semper sint rationales in creaturis sicut & in diuinis. Relationes autem dictis contrarae scilicet diuer-
sitatis inaequalitatis & dissimilitudinis, quae in solis creaturis inueniuntur, fundatae super multum:
quia ex natura ipsarum rerum semper fundantur in illis: semper sunt relationes secundum rem, secun-
dum quod haec inferius declarabuntur.

11 ⁋ Sed contra hoc arguitur ex eo quod dicit Porph. Genus ad species habitu
dinem habet. Species autem ad indiuidua nullam. Dico quod verum est loquendo de habitudine artificia
li: quia descendentes a genere vsque ad indiuidua, iubet Plato quiescere: ea videlicet de causa: quia de
indiuiduis non est ars neque scientia. Non autem verum est de habitudine naturali. naturalem enim habi-
tudinem habent indiuidua ad speciem: & sunt vera subiecta naturae: licet non artis aut scientiae.

12 ⁋ Ad
secundum quod dictae relationes in diuinis sunt reales, quia verissime habent esse in illis: Dico quod rela-
tionum secundum rationem quaedam sunt omnino secundum rationem & originaliter & completiue: quaedam
etiam originaliter habent esse a rebus & in rebus: sed completiue a ratione & in ratione. Eorum autem
quae omnino sunt secundum rationem: quaedam sunt secundum rationem & quo ad ipsos respectus relationum: &
uo ad relata atque fundamenta relationum in relatis. Quaedam autem non quo ad relata aut fundamenta in
illis: sed solum quo ad respectus relationum oppositaru: & hoc vniversaliquo ad respectus vtriusque relationum
oppositarum seu in diuersis seu in eodem, vel alterius tantum. Primo modo secundum rationem sunt re-
lationes non entium inter se: vel non entis ad ens. Quae naturam habent entitatis secundo modo, sunt
relationes secundum rationem quo ad respectus vtriusque relationum oppositarum, vel quo ad alterum
tantum. Primo modo relationes oppositae habent esse in diuersis. vt si aliquis habeat vnam columnam a dextri
suis, & aliam a sinistris: comparando illas columnas inter se secundum ordinem quem habent ad de-
xtrum & ad sinistrum in animali, vna dicetur dextra alteri respectu alterius: & altera econuerso si-
nistra. In eodem autem habent esse huiusmodi relationes dupliciter: vel in ordine ad eundem: quemadmodum
imago hominis habet in se dextrum & sinistrum in ordine & consideratione ad dextrum & sini-
strum in homine cuius est imago: vel in ordine ad diuersos: quemadmodum columna existens inter
duos homines dextra est in ordine ad vnum: & sinistra ad alium: & sic in se habet secundum ratio
nem & dextrum & sinistrum. Quo ad respectum alterius relationum oppositarum tantum, sunt relatio
nes omnino secundum rationem dupliciter. Quia quaedam sunt secundum rationem quia alterum est ad
ipsum secundum rem: quemadmodum mensura dicitur relatiue ad mensuratum quia mensuratum dicitur ad illam se
cundum rem: & sicut scibile ad scientiam quia scientia dicitur ad scibile secundum rem. Quaedam vero sunt secundum
rationem non quia alterum dicatur ad ipsum secundum rem: sed quia consideratur in ordine ad illud quod est secundum
rem: quemadmodum columna quae est a dextris animalis, dicitur animali sinistra, & dicitur relatiue ad dextrum anima
lis: & econverso animal dextro suo dicitur secundum rationem relatiue ad sinistrum columnae: quia illud secundum
rationem dicitur ad animalis dextrum, quod relatiue dicitur ad sinistrum in eodem secundum rem. Et sunt omnes istae relatio
nes secundum ronem totaliter: & verum est de omnibus istis quod non habent nisi diminutam rationem esse siue
entis: sed de numero talium non sunt relationes communes in deo: quia omnes originaliter habent esse in
re quae est natura diuina: & ab ipsa: sed completiue a ratione. Hoc enim modo idem in deo originaliter fundatur
super naturam diuinam inquantum substantia habilis est & apta naturaliter vt circa ipsam conside
retur personarum identitas: & similiter fundatur in ipso aequale super quantitatem, simile super qualitatem, siue super
diuinam naturam inquantum est quantitas & quaelitas. Propter quod tales relationes in deo licet habeant esse di
minutum quo ad suum esse completum: quia habent illud a ratione & in ratione tantum: tamen inquantum originaliter habent
esse suum a natura rei, verissime habent esse in deo: & verius, licet in eo sint tantum rationales, quam habeant
esse in creaturis, in quibus sunt omnino reales: quanto verius in deo quam in creaturis habet esse natu-
ra & vnitas ipsius naturae habens rationem substantiae quantitatis & qualitatis, in qua originaliter fun
dantur. & per hoc quoquo modo originaliter habent esse a natura rei, & quodammodo sunt relationes secun
dum rem: aut eis multum vicinantur: & mendiae sunt inter illas quae omnino sunt reales, & illas quae omnino sunt
rationales: & quo ad hoc relationes communes verissime habent esse in deo: & esset haereticus censen
dus qui negaret identitatem, aequalitatem, aut similitudinem diuinarum personarum: sicut qui ne
garet eius substantiam magnitudinem aut bonitatem: licet completiue sint rationales: & quo ad
hoc verius habent esse in creaturis in quibus sunt reales, quam in deo.

13 ⁋ Per idem patet responsio ad ter
tium quod aequalitas est adoranda: & eadem ratione similitudo & identitas: quare sunt res aut reale
quid. Dicendum quod verum est inquantum ortum habent originaliter a re. Aliter autem non: quia
completiue sunt rationales, per quod distinguuntur contra omnino reales. Relationes enim secundum
rem & secundum rationem distinguimus secundum esse suum completiuum. Propter quod relationes cones in
diuinis non dicimus reales: quia completiue sunt a ratione.

14 ⁋ Ad quartum, quod relationes secundum ra-
tionem non conueniunt deo nisi ex nouo & ex tempore: istae autem conueniunt ei ab aeterno: Dico quod Bb194r
omnes relationes quae deo conveniunt per se siue secundum rem siue secundum rationem, ab aeterno ei conuene
runt. Sed in illis quae sunt in eo secundum rationem, bene contingit noua nominatio ex tpere iuxta realem
nouitatem in creatura, secundum quod hoc alias satis declarauimus. Et sic non est verum quod per istam
distinctionem ab aeterno & ex tempore siue de nouo distinguantur secundum rem & secundum rationem.

15
⁋ Per idem patet ad quintum, quod dictae relationes non possunt deo adesse & abesse sicut possunt rela-
tiones secundum rationem. Dicendum quod nulla relationum adintra vnquam in deo potuit ei abesse: nec vnquam ei
abfuit aliqua quam haberet adextra aut abesse potuit: sed verum est quod nominatio quam habet aut ha-
buit potest & potuit ei abesse. & sic neque etiam penes talem distinctionem distinguuntur in deo re
lationes secundum rem & secundum rationem.