Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe52009

Sources:

Bb: Badius1520b

B190r

1
CIrca tertium arguitur quod non sunt neque in diuinis neque in creaturis tantum tria
genera relationum communium: sed aut plura, aut pauciora, Primo sic. Re-
lationes communes sequuntur vnum & multa: quae sunt prima opposita di
uidentia ens & principia prima relationum communium: vt infra declarabi
tur. Vnum autem inquantum vnum, non est principium nisi vnius: qua-
re ad vnum non sequitur nisi vnum genus relationis communis. Quare cum rela-
tio quae sequitur multum opponitur relationi quae sequitur vnum, & tantum vnum vni oppo-
nitur: tantum ergo vnum genus relationis sequitur vnum: & tantum vnum sequitur multum.
Non ergo sunt amplius quam duo genera relationum conmunium tam in diuinis quam in creaturis. aut
si duo vel tria aut plura talium relationum sequuntur vnum, etiam totidem sequuntur mul-
tum: quia ad plurificationem vnius oppositorum sequitur plurificatio alterius. & sic aut erunt
tantum duo genera relationum communium, aut erunt plura tribus.

2 ⁋ Secundo sic. Cum relatio
nes communes sequantur vnum & multum, & vnum & multum quia diuidunt totum ens, in-
ueniuntur in quolibet praedicamento: quare cum in creaturis sint decem praedicamenta: in di
uinis autem duo secundum superius determinata: in creaturis ergo erunt decem genera re-
lationum communium sequentium vnum & multum in decem praedicamentis: & in diuinis
duo tantum sequentium vnum in duobus praedicamentis, quare erunt plures numero modi siue
genera relationum communium quam tres in creaturis & in diuinis: aut tantum duo: quorum vnum
sequitur vnum in substantia, & aliud multum in relatione: aut plura duobus: quia cum vnum
sit in relatione sicut & in substantia, si tria genera relationum communium sequuntur vnum
in substantia: ad minus vnum genus relationum communium sequetur vnum in relatione:
& aliud multum in relatione. cum multae & diuersae relationes sint in diuinis: licet tantum vna sub-
stantia.

3 ⁋ Tertio arguitur idem specialiter in diuinis, sic. Si essent in diuinis plures patres aut Bb190v
plures filii, patres illi paternitate essent aequales aut similes: & similiter filii illi filiatione. Sed
qua ratione vnus pater esset tunc aequalis aut similis alteri, aut filius filio, eadem ratione nunc
cum non est nisi vnus pater & vnus filius in diuinis: filius est inaequalis aut dissimilis patrii.
& sic in diuinis si ex parte substantiae est tantum vnus modus relationis communis, cum similiter
vnus sit ex parte relationis: tantum duo erunt. aut si praeter vnum scilicet modum identitatis qui
fundatur in substantia, sint alii duo, scilicet aequalitatis & similitudinis fundati in quantitate
& qualitate, erunt plures quam tres.

4 ⁋ Quia autem patres plures aut filii si essent in diuinis essent
aequales: probatur per Augustinum. v. de trinitate in responsione ad quaestionem qua quae
ritur secundum quid sit aequalis filius patri, an scilicet secundum id quid ad se dicitur, an secundum id
quod ad patrem dicitur. Sic enim dicit. Non secundum id quod ad patrem dicitur: quoniam ad patrem filius
dicitur. Ille autem non est filius sed pater est, quia ergo filius non relatiue ad filium dicitur:
sed ad patrem: non secundum hoc quod ad patrem dicitur, aequalis erit filius patri. per quod (vt vi-
detur) innuit quod si duo essent in deitate filii, aequalis posset dici vnus alteri secundum quod am-
bo sunt filii, & eadem ratione similes: tum quia in diuinis non est aequalitas sine similitudine
tum quia consimilis quaestio illi quam format de aequalitate, posset formari de similitudine.

5 ⁋ Quarto sic. Vis spiratiua eadem & aequalis & similis est in patre & filio, quare ipsa est rela-
tio communis, aut secundum illam pater & filius referentur inuicem relatione aliqua com-
muni, sicut secundum substantiam, quantitatem, aut qualitatem referuntur relatione identi
tatis, aequalitatis, aut similitudinis: vt super illam fundetur relatio identitatis quia commu-
nis est duabus personis, sicut super substantiam, quantitatem, aut qualitatem quia commu-
nis est tribus personis. lIste autem modus est praeter illos tres qui in diuinis fundantur super
substantiam quantitatem & qualitatem: ergo &c.

6 ⁋ Quinto sic, quod est dignitatis simpliciter in
creaturis, sentiendum est esse in diuinis: licet modo eminentiori secundum superius determina
ta. amicitia societatis & aliae relationes consimiles sunt relationes communes in creaturis prae-
ter dictas tres consuetas poni in illis, & sunt dignitatis simpliciter: ergo sentire debemus quod
inueniantur in diuinis, & sic sunt plures quam tres tam in diuinis quam in creaturis: vt prius.

7 ⁋ In
contrarium est quod relatio communis non fundatur nisi super praedicamenta absoluta commu
niter communicata a relatis: quae non sunt nisi tria, substantia, quantitas, & qualitas, secundum
iam dicta. super relationem enim non fundatur relatio: vt iam dicetur. secundum fundamenta autem
distinguuntur relationes communes: vt infra dicetur: ergo &c. Hinc Philosophus loquens de
relationibus communibus dicit in v. Metaphysicae. Eadem sunt quorum substantia est vna& si-
milia quorum qualitas est vna: & aequalia quorum quantitas est vna.

8 ⁋ Dico secundum iam tacta in duabus quaestionibus praecedentibus, quod cum coms
munio plurium in aliquo vno absoluto sit per se prima ratio communis habitudinis siue relatio
nis illorum adinuicem: plura autem absoluta nec in diuinis secundum rationem, nec in crea
turis secundum rem possunt inueniri quam tria, scilicet substantia, quantitas, & qualitas: Idcirco
simpliciter & breuiter dico quod nec in diuinis nec in creaturis possunt esse plures relationes con
munes quam tres: & quod tot sunt in eis: & sic tantum tres: scilicet identitas, aequalitas, & similitudo. Quae
dico comprehendendo cum illis contraria eorum: quae sunt diuersitas, inaequalitas, & dissimi
litudo. Qualiter autem habent fundari relationes communes in solis illis tribus praedicamentis
& causari ab vno & multo: de hoc erit sermo inferius. Et secundum hoc ergo concedenda est vl
tima ratio ad istam partem adducta.

9 ⁋ Ad primum in oppositum quod ad vnum quod est principium relationum com
munium, non sequitur nisi vnum, neque similiter ad eius oppositum quod est multum, & sic
tantum duae erunt relationes communes: Dico quod cum dicitur, ad vnum non sequitur nisi
vnum, verum est inquantum est vnum. Vnde si res absoluta in diuinis esset vna ratione sicut
est vna re: si ab illa procederet relatio aliqua, non procederet ab illa nisi vna relatio, & hoc in
vno extremo relatorum, ita quod nulla esset in alio, quod tamen esset impossibile tum quia relationis esse est
ad aliud se habere: tum quia non sequitur communis relatio ad vnum, nisi secundum quod illud
vnum est plurium re vel ratione, secundum quod infra declarabitur. Nunc autem quia res ipsa
absoluta super quam fundatur relatio communis in diuinis, non est vnica ratione licet sit vnare:
sed plures est ratione, scilicet secundum rationem potentiae actiuae & passiuae: & similiter secundum
rationem substantiae quantitatis & qualitatis: ideo inquantum plures est ratione secundum ra-
tionem potentiae actiuae & passiuae: est origo plurium relationum notionalium personalium, quae Bb191r
sunt generare & generari: spirare & spirari: & inquantum est plures ratione secundum rationem suba
stantiae quantitatis & qualitatis, est origo plurium relationum conmunsam personarum, quae sunt identitas,
aequalitas, & similitudo. In diuinis autem quia in absoluto supra quid solum nata est fundari relatio
communis, nec est multum nec multa secundum rem, ideo nulla relationum quae natae sunt sequi ex mul-
to, inuenitur in diuinis: quia non sequitur nisi ad multum secundum rem. In creaturis autem vbi
diuersa sunt re in diuersis scilicet substantia, quantitas, & qualitas, non est mirum si ad illa sequuntur secundum
rationem vnius relationes communes diuerse scilicet identitas, aequalitas, & similitudo, & contraria illorum
secundum rationem mult. scilicet diuersitas, inaequalitas, & dissimilitudo. secundum modum inferius exponendum.

10
⁋ Quod vero implicatur in argumento, quod ad plurificationem vnius oppositorum sequitur plurificatio
alterius: patet responsio ex dictis in praecedenti quaestione: quia hoc non tenet in diuinis: quia in il-
lis alterum oppositorum naturaliter inest.

11 ⁋ Ad secundum, quod relationes communes sequuntur vnum &
multum, quae reperiuntur in quolibet praedicamento: quorum nouem inueniuntur in creaturis, & duo tantum in
diuinis: Dico quod hoc verum est secundum modum inferius exponendum. Et quod ex hoc concludendo subiu n
gitur, quare in creaturis erunt relationes communes sequentes vnum & multum in quolibet praedicamen-
to: Dico quod verum est: non tamen ex hoc sequitur quod sint plures relationes communes secundum genus quam tres
in creaturis: quia super septem praedicamenta accidentium respectus importantia non fundatur relatio
prout illa comparantur ad subiectum: qua quidem relatione ipsum subiectum relatum habeat referri: si-
cut fundatur relatio super quantitatem & qualitatem prout comparantur ad subiectum: qua quidem rela-
tione ipsa subiecta qualia & quanta referuntur inter se: sed super illa septem praedicamenta solummodo fun
datur relatio secundum quod ea quae in illis praedicamentis sunt, comparantur inter se. Et secundum talem compara
tionem omnia praedicamenta accidentium habent rationem substantiae: & ad vnum & multa in illis non sequuntur
nisi idem & diuersum: sicut non nisi illa sequuntur ad ea quae sunt in praedicamento substantiae. Et sic ne
quaquam secundum illa septem praedicamenta distinguuntur relationes communes: sed solummodo secundum tria
praedicamenta absoluta, secundum quod omnia haec declarabuntur inferius.

12 ⁋ Quia vero subditur concluden
do in diuinis: quod cum in diuinis sint tantum duo praedicamenta, ergo erunt tantum duae relationes communes: qua
rum vna sequitur vnum in substantia, & alia sequitur vnum in relatione, & hoc si in diuinis relatio com
munis sequitur tantum ad vnum: Dico quod quamuis in diuinis sit vnum substantiae & vnum relationis: ad solum
tamen vnum substantiae, inquantum rationem quantitatis & qualitatis in se continet vt dictum est, & am-
plius declarabitur in sequentibus, sequuntur relationes communes: non autem ad vnum relationis inquam
tum relatio est, quia (vt dictum est) ad vnum non sequitur relatio communis nisi vt illud est plurium:
nulla autem relatio personae constitutiua, est plurium. Idcirco ergo patet quod secundum vnum in illa nul
la sequitur relatio communis. Si ergo secundum aliquam relationem vnam notionalem sequatur relatio communis:
hoc non est nisi secundum communem spirationem actiuam, quae est relatio patris & filii: quod tagit quartum ar
gumentum: super quam tamen nulla fundari potest relatio communis: quia illa conmunis spiratio nec est
nec relatio est nec vna est nisi ex eo quod duorum est: vt supra declaratum est. & per hoc alio modo
in illa est communio, quam in illo super quo debet fundari, aut ad quod debet sequi communis relatio. Id enim
super quod fundatur communis relatio, sic debet esse vnum plurium: vt in singulo illorum vt singulum est,
habeat esse, & esse vnum: quemadmodum substantia, quantitas, & qualitas habent esse in diuinis per-
sonis idem numero, & in diuersis personis creatis eadem specie. Non sic autem habet esse relatio spi
rationis actiuae in patre & filio: sed solummodo in ambobus, & ambo sunt vnum spirandi principium
& vt in pari voluntate concordes sunt, & sunt duo spiratores. secundum quod supra est expositum, & am
plius exponetur inferius. Propter quod licet ad vnum secundum substantiam, quantitatem, aut qualitatem
in tribus personis sequatur relatio communis: nequaquam tamen ad vnum in spiratione actiua communi. & hoc
etiam si ipsa vis spirandi actiua est quid absolutum, sicut est ipsa voluntas concors. Super tale enim abso-
lutum potest fundari relatio illorum cuius est simul ad alterum ab ambobus: nequaquam tamen ipsorum adin-
uicem. Quapropter cum huiusmodi spiratio actiua sit relatio quaedam: multo minus potest super ipsam
fundari relatio communis: quia super relationem inquantum relatio est, non potest fundari alterius generis quam sit. il-
la. secundum quod inferius declarabitur.

13 ⁋ Quod vero in argumento tangitur vltimo de multo in diuinis, quod videlicet
ad ipsum debet sequi aliqua relatio communis: Dico quod ex hoc nihil argui potest nisi quod sicut in diuinis ex vni
tate substantiae in tribus personis sequitur identitas, & ex vnitate quantitatis in eisdem sequitur aequali
tas, atque ex vnitate qualitatis in eisdem sequitur similitudo, sic a multo quod est in personis, sequa-
tur vna relatio communis: puta qua vna persona saltem dicatur altera ab altera. Sicut enim
quaelibet illarum dicitur eadem aequalis & similis alteri propter vnitatem substantiae, quantitatis, &
qualitatis in eisdem: sic (vt videtur) quaelibet illarum dicitur altera ab altera propter diuersitatem seu alietatem
personalium proprietatum. iuxta illud quod dicitur in symbolo Athanasii. Alia est persona pris: alia est filii persona: Bb191v
alia est persona spiritus sancti. Aliud autem relatiuum diuersitatis est, quae relatio communis est.
Et dico ad hoc: quod diuersitas siue alietas quae est vel potest esse in diuinis personis ex relatio-
nibus propriis constitutiuis illarum personarum, non est relatio alia secundum speciem aut ge
nus rei vel rationis ab illis relationibus quibus constituuntur ipsae personae. Alietas enim in di
uinis qua pater est alius a filio, non est relatio alia quam ipsa paternitas eius, & econuerso alietas
qua filius est alius a patre, non est aliud siue alia relatio quam ipsa filiatio eius. Et similiter relatio
secundum quam ambo sunt aliae personae a spiritu sancto, non est alia quam spiratio eorum actiua: &
relatio qua spiritus sanctus est alius ab ambobus: non est alia quam eius spiratio passiua. Vt secundum
hoc alteritas diuinarum personarum inter se: non sit aliud quam distinctio earum suis proprietati-
bus personalibus: qua contra Sabellianos tollitur personarum confusio secundum personalem idem
titatem, sicut econtra identitas diuinarum personarum inter se non est aliud quam communio earum
in substantiae vnitate, qua contra Arrianos tollitur personarum diuisio abinuicem secundum sub
stantialem diuersitatem. Et hoc contingit vniuersaliter in relationibus fundatis super relatio-
nes, quod scilicet non differunt secundum genus & speciem relationis ab illis super quas fundan-
tur: puta cum in diuinis inter patrem & filium sit relatio oppositionis quae fundatur super pa
ternitatem & filiationem: licet oppositio sit relationis communis secundum nomen: non tamen secun
dum rem aut nomen rationis differens ab illis super quas fundatur: quia vt est patris ad filium
non differt a paternitate: & vt est filii ad patrem, non differt a filiatione. Nunc autem relatio con-
munis a suo fundamento debet differre in forma relationis, aut vt relatio vna ab alia relatione:
aut vt relatio a non relatione.

14 ⁋ Ad tertium quod si in diuinis essent plures patres, aut plures filii, essent
aequales aut similes per relationes huiusmodi communes & conformes: quare pater & filius in
ter se propter relationes difformes secundum illas sunt inaequales aut dissimiles: Dico secundum quod
dicit Magister primo senten. distin. xxxi. Non secundum quod filius est genitus a patre, aequalis vel
inaequalis est patri: nec similis vel dissimilis. & hoc quia secundum illam relationem non est na
tus dici talis vel talis: sicut lapis nec est videns nec caecus: quia neutrum natus est esse. Sed si per
impossibile ponantur esse plures patres aut plures filii in diuinis, sicut sunt in creaturis: puto
esse distinguendum. Quia si huiusmodi relationes considerentur in ordine ad subiectum vel sub-
iecta in quibus sunt & quae referunt, sic dico quod omnis relatio communis quae possit poni fun-
dari super illas relationes, siue fuerit conformis, qualis esset duorum patrum inter se, aut duo-
rum filiorum: siue difformis, qualis esset filii ad patrem: necessario esset in vtroque extremo eiusdem
generis cum illis super quas fundatur, differens ab illis sola ratione: vt iam dictum est de alie-
tate inter personas diuinas. Si vero considerentur in ordine quem habent inter se sub genere re-
lationis: tunc si identitas, aequalitas, & similitudo, aut contraria horum intelligantur fundari su
per huiusmodi relationes: hoc non esset nisi secundum modum quo singula in suis generibus habent rationem
substantiae. Et sic se habent in creaturis inter se duae paternitates, & similiter duae filiationes funda
tae super potentias actiuas & passiuas in eadem specie specialissima, sicut differentia numero sub eadem
specie. Quaelibet enim paternitas super potentiam actiuam fundatur: & quaelibet filiatio super potentiam passiuam.
quae potentiae sub eadem specie specialissima substantiae: puta hominis, videntur plus differre quam di-
uersae potentiae secundum species specialissimas in genere potentiae, licet forte diuersae sint secun
dum speciem potentiae actiuae & similiter passiuae quae sunt in diuersis speciebus specialissimis
substantiae: puta in homine, aequo, & asino. Et secundum hoc diuersae species etiam paternitatum
& filiationum in illis & in eisdem secundum speciem specialissimam sunt diuersae paternita-
tes praedictae speciei inter se, & similiter diuersae filiationes. Et sic quemadmodum duo homines
sunt iidem & aequales & similes secundum speciem humanam: sic & duae paternitates & duae
filiationes in hominibus. & ita sicut homo & equus diuersi, inaequales, aut dissimiles secundum
speciem, sic & paternitas in homine & equo, & similiter filiatio. Quod bene possibile est in creatu
ris, eo quod in illis est ratio vniuersalis & particularis, & sub vno specie plurificato per indiui-
dua est accipere vnum numero: sed nequaquam potest poni in diuinis: quia in illis non inuenitur
ratio particularis nec vniuersalis. Propter quod si duae essent filiationes in diuinis: non essent
eaedem specie, & per consequens nec genere, nec numero, nec etiam essent aequales nec similes iden-
titate, aequalitate, & similitudine, quae nata est esse in eadem specie scilicet substantiali. Et similiter cum
modo sunt in diuinis paternitas & filiatio, nec sunt eaedem numero, nec specie, nec genere, nec di-
uersae, igitur nec aliquid secundum ista diuersum est ab altero numero, specie, aut genere: licet sint
quasi indiuidua diuersarum specierum: vt alias dixi. Et contingit illud: quia non sunt nata Bb192r
esse talia: nec aliqui vel aliqua nata sunt talia. scilicet eadem aequalia vel similia dici secundum illa: quia cum
inter se opponuntur, necessario est alietas inter patrem & filium: similiter inter paternitatem & filia-
tionem: & si essent in diuinis duo patres aut duo filii, esset inter illos alietas disparationis tantum.

15
⁋ Quod arguitur ex dictis Augustinus non secundum id quod ad patrem dicitur, filius est aequalis patri:
quoniam ad patrem filius dicitur: ille autem non filius est sed pater: ergo si pater esset filius, & essent
duo filii in deitate: aequales dicerentur in eo quod ambo essent filii & eadem ratione similes: Dico
quod conclusio bene sequeretur ex dicto Augustini, si tota causa quare filius non est aequalis patri
secundum id quod filius dicitur ad patrem: esset quod pater non est filius: sed prtr tantum. Si enim ita esset, tunc bene seque
retur quod si pater esset filius, & essent duo filii in deitate, & vnus illorum esset simul pater & filius
quod filius esset aequalis patri ex hoc quod esset filius, sicut est pater: quia in eis quae sunt per se, quorum
vnum est tota causa alterius, si oppositum est causa oppositi, & propositum propositi. Et sic bene
verum est quod filius secundum quod dicitur ad patrem, esset aequalis patri, inquantum pater est filius: & econ-
uerso esset inaequalis illi secundum quod est pater. Sed illud non est tota causa illius: sed pars causae tantum.
Ad hoc enim quod secundum aliquid fundamentaliter sit communis relatio aequalitatis aut similitudinis aut identita
tis diuersorum re aut supposito, causa est vna in omnibus, & complexa ex duabus partibus. Quarum
vna est quod sit aliquid idem & vnum in ambobus. Altera quod illud sit aliquid absolutum. Ergo quod filius
non dicatur aequalis patri secundum quod ad patrem dicitur, quia pater non est filius: verum est: quia deficit
vna pars causae quae requiritur ad aequalitatem: & vniuersaliter ad relationem communem scilicet quod non est ali
quid idem & vnum in ambobus. Sed si pater esset filius: tunc impleta esset ista pars causae: esset enim
filiatio vnum in illis: deficeret tamen alia: quia scilicet illae filiationes non possent esse fundamen
ta relationum communium, eo quod relationes sunt & non absoluta: vt dictum est. Et ideo Augustinus
per hoc quod dicit in suo argumento, bene innuit quod si pater esset filius, & duo essent in deitate filii:
magis accederent duo filii ad aequalitatem quam pater & filius: vt videlicet potius filius posset di-
ci aequalis patri secundum id quod ad patrem dicitur si pater esset filius, quam si alter illorum tantum esset
filius. & hoc quia tunc saltem esset aliquid commune ambobus inquantum essent filii, non sic autem
si pater non esset filius: quia aequalitas requirit fundamentum commune. Et sic pater & filius po-
tius deberent dici aequales secundum quod sunt duo filii, quam secundum quod sunt pater & filius. Nequaquam autem in
sinuat per illud quod sint aequales nisi minus perfecte intelligentibus naturam aequalitatis. Et ida
circo simpliciter tenendum est quod pater & filius fundamentaliter secundum paternitatem & filiatio
nem nequaquam sunt iidem nec aequales nec similes: similiter nec duo filii aut duo patres tam in di
uinis quam in creaturis. & hoc quia relationes communes non fundantur, nisi super vnum absolutum
existens in diuersis. Etiam secundum duas filiationes aut duas paternitates (si essent in illis) non iidem
dicerentur, aut similes, aut aequales: quia illis non referuntur inter se: vt dictum est supra.

16 ⁋ Et
tamen aduertendum est quod in diuinis relatio quae est inter patrem & filium, magis conformis est
relationi diuersitatis quam identitatis: & etiam plus relationi diuersitatis & identitatis quam inaequalita-
tis aut dissimilitudinis: & plus relationi identitatis quam aequalitatis aut similitudinis: & quod confor-
mitas inter duos patres aut duos filios magis conformis est identitati aut diuersitati quam inaequali
ti aut aequalitati aut similitudini aut dissimilitudini. & hoc propter eandem causam. Quia enim
relationes istae fundantur super potentias actiuas & passiuas vt super proxima sua princi-
pia fundamentalia: potentia autem actiua & passiua in diuinis potius nominant sub ratione re
spectus cuiusdam naturam diuinam vt est substantia quam vt quantitas aut qualitas: vt ideo sub-
stantia sit potius fundamentum remotum dictarum relationum quam quantitas aut qualitas: pro-
pter quod licet ratione fundamenti remoti quod est substantia vna singularis, relationes paternita
tis & filiationis comparatae inter se potius conformantur relationi identitatis, & est inter patrem
& filium quasi eiusdem ad seipsum relatio: vt dicit Boethius sicut exposuimus in. xiiii. Quoli-
bet, in quaestione de relatione actiui ad passiuum in voluntate: Tamen ratione fundamentorum
proximorum quae sunt potentiae diuinae: secundum rationem actiui & passiui potius confor-
mantur relationi diuersitatis. Et est inter patrem & filium quasi relatio diuersi ad diuersum, quae
diuersitas explicatur nomine alietatis: cum dicitur: alius pater, alius filius, eo quod non est pro-
prie diuersitas sicut nec proprie identitas secundum illas relationes. Quia vero duae paternita-
tes super potentias actiuas fundantur, & duae filiationes super potentias passiuas, & potentia
actiua plus differt a potentia passiua quam vna potentia passiua ab alia potentia passiua: aut vna
potentia actiua ab alia actiua: ideo maior est identitas in eadem substantia inter duos patres aut
duos filios habendo aspectum ad fundamenta proxima, quam inter patrem & filium. Et habendo respectum ad illa
inter duos patres aut duos filios est quasi identitas secundum speciem, & diuersitas secundum nuerum: licet in diuinis Bb192v
ratione fundamenti remoti quod est substantia, esset identitas secundum numerum. & ideo esset inter illos
si essent in diuinis, plus relatio identitatis quam diuersitatis, & plus quam aequalitatis aut similitudinis.
vt secundum hoc pater & filius in diuinis potius dici deberent secundum paternitatem & filiationem diuersae
personae quam aequales aut similes: & similiter duo patres aut duo filii secundum paternitates aut filia-
tiones eaedem personae quasi sub eadem specie, quam aequales aut similes in forma alicuius speciei.

17 ⁋ Ad
quartum quod vis spiratiua vna est in patre & filio, quare est relatio communis, aut secundum illam referuntur
pater & filius relatione communi: Dico quod re vera spiratio actiua communis est patri & filio secundum
superius determinata, & infra amplius declaranda. Sed ad praesens non dicitur relatio communis solum
modo quia conmuniter convenit pluribus: sed quia conuenit pluribus, & cum hoc relatis inter se
per illam: vt tactum est supra in solutione primi argumenti primae quaestionis: neque super spirationem
communem potest fundari communis relatio: vt iam declaratum est in solutione secundi argumenti.

18 ⁋ Ad quintum de amicitia & societate & caeteris huiusmodi: Dico quod cum omnia talia fundantur in
amore qui qualitas est in creaturis, & hoc vel secundum primam, vel secundum tertiam speciem qualitatis:
qui etiam non nisi rationem qualitatis habet in diuinis: idcirco omnis talis relatio refertur ad genus re-
lationis communis quae est similitudo. Amici enim inquantum amici, similes sunt, & similiter socii: &
non aequales, nisi prout in eis considerantur gradus conformes: quemadmodum qui aequaliter se di
ligunt, aequaliter amici sunt: sicut qui aequaliter calore participant, aequaliter calidi sunt.