Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe51646

Sources:

Bb: Badius1520b

B188v

1
CIrca Secundum arguitur quod non sit ponendum plures esse relationes cones nec in di
uinis nec in creaturis, sic. Acuius vnitate secundum numerum in aliquibus aliqua
dicuntur idem simpliciter, ab eius vnitate secundum speciem dicuntur idem specie, & ab
eius vnitate secundum genus dicuntur idem genere: vt patet in praedicamento substam
tiae. sed ab vnitate numerali quantitatis & qualitatis dicuntur habentia illam inter
se esse idem simpliciter: sicut & ab vnitate numerali substantiae. Cuius probatio Bb189r
est in diuinis, quia enim in illis tanta vnitas numeralis est in quantitate & qualitate: quanta est vni
tas numeralis in substantia: ideo non secundum rationem maioris vnitatis referri debent inter se perso-
nae diuinae secundum substantiam quam secundum quantitatem aut secundum qualitatem. Nunc autem secundum maiorem ra
tionem vnitatis referuntur adinuicem quae referuntur per identitatem, quam quae referuntur per aequalitatem,
aut per similitudinem. Maioris enim vnitatis est aliqua esse eadem, quam aequalia aut similia, quia aequa-
lia aut similia bene negantur esse eadem. prout Ioan. ix. dicebant quidam de caeco nato: nequaquam est hic
sed similis ei. sed non econuerso. Quare cum diuinae personae dicantur eaedem simpliciter secundum sub-
stantiam numeralem siue singularem quae est in illis: consimiliter ergo debent etiam dici eaedem secundum
quantitatem & qualitatem singularem quae est in eis. Consimiliter vlterius etiam in creaturis diuersis
in quibus est eadem quantitas aut qualitas secundum speciem, personae debent dici secundum illam eaedem specie.
Sed identitates specie & numero & genere pertinent ad vnum modum relationis communis, quare
cum relatio communis non accipiatur nisi a substantia, quantitate, & qualitate, non est ergo nisi vnus mo-
dus relationis communis in diuinis & in creaturis.

2 ⁋ Specialiter autem quod non sit nisi vnus modus
relationis communis in diuinis, arguitur sic. Non est relatio communis in aliquibus, nisi secundum vnum
commune absolutum existens in illis: vt iam tactum est supra, & amplius declarabtur infra. In diui-
nis autem non est nisi vnum commune absolutum scilicet substantia: quae sola cum tribus relatiuis proprieta
tibus constituit tres personas secundum superius determinata. Ab vno autem in substantia non sequitur ni
si vna relatio communis quae est identitas: vt infra declarabitur. ergo &c.

3 ⁋ Contrarium arguitur Primo
in creaturis: quia secundum dictum Philosophi. v. Metapis. vt habitum est in quaestione praecedenti, relationes com
munes sunt idem, aequale, & simile, & eorum contraria. Isti autem sunt plures modi & diuersi. ergo &c.

4 ⁋ Secundo arguitur idem specialiter in diuinis sic. Quicquid est dignitatis simpliciter: diuinis per-a a
sonis attribuendum est secundum superius determinata. Sed dignitatis simpliciter est quod persona quaecumque
diuina sit eadem alteri personae diuinae, non solum eadem: sed & similis & aequalis, & tanto maio-
ris dignitatis est hoc illi: quanto persona altera est dignior. Quare cum quaelibet persona diuina sit
dignissima, cuilibet ergo personae diuinae tribuendum est quod sit aequalis & similis, non solum eadem
cuilibet alteri personae diuinae.

5 ⁋ Dico iuxta dicta in praecedenti quaestione, quod cum communicatio plurium in eodem
siue in aliquo vno absoluto sit ratio communis habitudinis illorum adinuicem, in qua consistit ra-
tio relationis communis: plura autem sunt absoluta in quibus aliqui vel aliqua comnmunicare pos
sunt: immo in quibus communicant, tam in diuinis quam in creaturis: quia in illis sunt rationes plu
rium perfectionum, quae omnes in deo ad dignitatem pertinent: vt patet ex superius determinatis: & per
consequens communicatio in illis: & similiter habitudines relationum illorum inter se quae fundantur
in illis quae communicantur: Propterea igitur necesse est ponere plures relationes communes tam in diuinis
quam in creaturis. Et secundum hoc processit vltima ratio specialiter in diuinis, & penultima conmuniter
& in diuinis & in creaturis, quae secundum hoc concedendae sunt.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod ab vnitate numerali quantitatis & qualitatis dicuntur
habentia illas, idem: ergo & similiter ab vnitate earundem secundum speciem & secundum genus: & sic
non est nisi relatio communis identitatis secundum illa &c. Dico quod quantitas & qualitas tam in diuinis
quam in creaturis dupliciter possunt considerari. Vno modo comparando illas sibiipsis & eis quae sunt
sui generis: puta quantitatem quantitati, & qualitatem qualitati. Alio modo comparando illas ad sub
iecta in quibus sunt: non vt dantia illis esse simpliciter: sed rationem perfectionis in bene esse. Quod
dico ad differentiam substantiae quae in nullo est sicut in subiecto: sed si est in aliquo vt aliquid illius,
hoc est solummodo sicut in constituto per illam, & vt recipiente esse simpliciter per illam. sed hoc in-
quantum includit in se primo: prout infra declarabitur: sicut in creaturis recipit esse compositum
& in esse constituitur & a materia & a forma. Si primo modo, bene verum est quod ad illa consequitur
identitas: qua. scilicet quantitas aut qualitas vna, dicitur eadem numero: & plures quantitates aut plures
qualitates dicuntur eaedem specie aut genere: prout tangitur in argumento: sed in ista comparatione non
considerantur in ordine ad substantiam. Propter quod licet secundum istam comparationem identitate denomi-
nantur quantitates aut qualitates secundum se: non sequitur tamen quod secundum talem identitatem denominent
subiecta habentia illas in se. de quorum subiectorum habitudine per relationes communes funda
tas in illis aut in eis quae habentur in illis: siue vt perficientia in esse: siue in bene esse, est hic ser-
mo. Si ergo secundo modo consideretur comparatio quantitatis & qualitatis scilicet in ordine ad sua sub
iecta: dico quod ad communionem quantitatis aut qualitatis siue secundum numerum, siue secundum speciem, siue
secundum genus: nunquam sequitur habitudo identitatis: sed solum modo aequalitatis secundum communionem Bb189v
quantitatis: quia proprium eius est. secundum eam aequale vel inaequale dici: & similitudinis secundum com-
munionem qualitatis: quia proprium eius est. secundum eam simile vel dissimile dici: vt vult Philosophus in
praedicamentis. Et ideo sicut a comnmunione substantiae habetur vnus modus relationis communis quae
dicitur identitas: sic a communione quantitatis habetur alius qui dicitur aequalitas, & a conmunione
qualitatis tertius: qui dicitur similitudo. Et sunt ad minus tres modi isti relationum conmunium
in illis in quibus habent esse: substantia quantitas & qualitas, siue in diuinis siue in creaturis.

7
⁋ Sed quod arguitur quod ab vnitate numerali quantitatis aut qualitatis in diuinis non habetur nisi
identitas: ergo nec in creaturis ab identitate secundum speciem, aut secundum genus: Dico quod illud falsum
est in diuinis, & etiam falsum est hoc conclusum ex illo in creaturis: quia nec in deo nec in creatu
ris sequitur identitas aliqua ex quantitate aut qualitate inquantum habent rationem quantitatis aut
qualitatis. Quod ergo ad probationem illius in diuinis dicitur: quod tanta est vnitas numeralis quantita-
tis aut qualitatis in diuinis personis quanta est substantiae: dico quod verum est, & quod cum hoc etiam verum
est quod idcirco etiam non secundum rationem maioris vnitatis debent referri inter se diuinae personae secundum
substantiam quam secundum quantitatem aut secundum qualitatem.

8 ⁋ Quod autem assumitur vlterius, quod secundum ratio
nem maioris vnitatis referantur inter se quae referuntur secundum identitatem quam quae referuntur secundum aequa
litatem aut similitudinem: dico quod non est verum quando referuntur aequalitas aut similitudo a tan
ta vnitate in quantitate & qualitate, a quanta vnitate sumitur identitas: vt contingit in diuinis, in
quibus identitas, aequalitas, & similitudo sumuntur ab vnitate numerali substantiae, quantitatis, &
qualitatis, & etiam in creaturis quo ad aequalitatem & similitudinem substantiales & identitatem secun
do modo identitatis inferius distinguendae. In diuinis enim in quibus sumuntur identitas, aequali-
tas, & similitudo ab vnitate numerali substantiae quantitatis & qualitatis, non est maioris vnitatis
personas esse easdem quam ipsas esse aequales aut similes. Similiter in creaturis in quibus sumitur iden-
titas secundo modo dicta ab vnitate speciei aut generis, & similiter aequalitas & similitudo sub-
stantiales: vt inferius declarabitur: non est maioris vnitatis aliqua esse eadem: puta Petrum &
Paulum in humanitate, quam eos esse in humanitate aequales aut similes: sed tunc solummodo ve
rum est, quod secundum rationem maioris vnitatis referuntur inter se quae referuntur secundum identita-
tem, quam quae referuntur secundum aequalitatem aut similitudinem: quoniam aequalitas & similitudo non sumum
tur a tanta vnitate in quantitate & qualitate a quanta vnitate sumitur identitas: vt contingit in
creaturis quo ad aequalitatem & similitudinem siue substantiales siue accidentales, & identitatem pri
mo modo dictam: in quibus aequalitas aut similitudo nunquam accipiuntur ab vnitate numerali quam
titatis aut qualitatis. Immo sicut aequalia & similia necessario sunt diuersa secundum rem: quia nihil
sibiipsi est aequale aut simile, sicut infra patebit: sic alia & alia quantitas est secundum quas dicuntur
equales, & alia & alia qualitas secundum quas dicuntur similes: prout similiter infra declarabitur. Identita
te autem primo modo identitatis: qua. scilicet aliquid dicitur idem sibiipsi: bene accidit ab vnitate substan
tiae numerali in creaturis esse maioris vnitatis personas aliquas esse easdem quam aequales aut similes:
sicut in exemplo de Io. ix. Illi enim qui demonstrato caeco prius dicebant de illuminato, nequaquam
est hic sed similis illi, intendebant per similitudinem illam excludere identitatem, quasi dicerent: simi
lis est illi, sed non idem. Sed postquam secundum veritatem vna persona erat prius caeca: & postea illuminata
non erat similis sed eadem, non solum in substantia: sed etiam in personalitate. quo ad hoc enim nulla est diffe
rentia in creaturis. Quaecumque enim persona creata est eadem alteri in substantia, est eadem alteri in personalita
te: quia in creaturis idem numero non diuersificatur nisi nomine & definitione, proprio & accidente: vt
dicitur in Topicis. & in proposito diuersa erat solo accidente persona prius caeca & postea illumi-
nata: licet quo ad illud magna sit differentia in diuinis: quia in diuinis vna persona bene est eadem
alteri in substantia: & hoc secundo modo identitatis, quo non est aliquis vel aliquid idem sibiipsi
sed alteri tantum: licet nulla sit eadem alteri in personalitate. Sic enim non est persona eadem nisi si-
biipsi. & hoc primo modo identitatis. Propter quod similitudo in diuinis excludit identitatem in per-
sona: sed non in substantia. Et iuxta assuetudinem nostram circa creanturas in intelligendo eadem
aequalia & similia secundum rationem maioris & minoris vnitatis, non tanta occurrit prima fronte
animo nostro vnitatis perceptio inter personas etiam diuinas quando dicuntur aequales aut similes,
sicut quando dicuntur esse eaedem. Et sic non solum in creaturis sed etiam in diuinis sicut ab vni
tate substantiae habetur identitas, & non nisi identitas: sic ab vnitate quantitatis habetur aequalitas
& non nisi aequalitas: & ab vnitate qualitatis similitudo & non nisi similitudo, non obstante quod
tanta est vnitas numeralis in deo quantitatis & qualitatis, quanta est substantiae: licet propter
hoc alio modo habeant esse & differenter identitas, aequalitas, & similitudo in deo & in creatu-
ris, sicut infra patebit. Veruntamen quia propter vniformen vnitatem in deo numeralem substans Bb190r
tiae quantitatis & qualitatis tres personae sicut sunt vnum in substantia & vna substan-
tia: sic sunt vnum in quantitate & vna quantitas: puta magnitudo: & vnum in qualitate,
& vna qualitas: puta sapientia. Et etiam quia vna res singularis sunt in deo substantia, quan
titas, & qualitas: ideo aliqui putauerunt quod in deo idem penitus & eadem relatio essent iden-
titas, aequalitas, & similitudo, aut omnino conformes: ita quod illud quod de vna illarum dicitur
de aliis intelligatur. Propter quod (vt putatur) Magister in sententiis, & Magistri in scriptis suis
disputant aliqua de aequalitate: modicam autem aut nullam mentionem faciunt de identi-
tate aut similitudine, dantes intelligi de identitate & similitudine illa quae determinant de
aequalitate: licet magna diuersitas sit inter hoc tam in diuinis quam in creaturis, maxime identi-
tatis ad aequalitatem & similitudinem: quae magis inter se conueniunt tam in diuinis quam in crea
turis, quam identitas conueniat cum illis ambabus, vel cum altera illarum, secundum quod haec
omnia patebunt inferius. Et quod tres personae (vt dictum est) sicut sunt vna substantia, & vnum
in substantia: sic sunt vnum in quantitate & qualitate, & vna quantitas atque vna qualitas:
hoc pertinet ad primam comparationem quantitatis & qualitatis praedictam. Vnde & pro-
pter hoc tres personae bene dicuntur esse idem in quantitate & eadem quantitas, & idem in
qualititate sicut & eadem qualitas: quemadmodum dicuntur esse idem in substantia & eadem substantia.
Sed de hoc nihil ad aequalitatem & similitudinem: quod scilicet in diuinis debeant esse eadem rela-
tio communis cum identitate, & hoc ideo, quia sequuntur quantitatem & qualitatem secun
dum aliam earum comparationem: vt dictum est. De hoc etiam nihil ad propositum, quod scilicet
idem re sint & vnum in diuinis substantia quantitas & qualitas. Hoc enim non facit nisi ad
hoc quod identitas & aequalitas atque similitudo differant in diuinis secundum rationem, cum ta
men in creaturis differant secundum rem: vt infra patebit. Sed nihil facit hoc ad differentiam
secundum formam & speciem rationis inquantum sunt relationes secundum rationem, sicut
in creaturis differunt secundum formam & speciem rei: inquantum sunt relationes secundum
rem: secundum quod etiam infra patebit.

9 ⁋ Per hoc patet ad secundum. Cum arguitur, non est commu
ne absolutum in deo super quod fundetur communis relatio nisi substantia: dico quod verum est se
cundum rem differens a substantia. Sunt tamen in ipso quantitas & qualitas absoluta quae-
dam differentia a substantia secundum rationem, secundum superius determinata. Et ideo relatio-
nes communes fundatae super illas sunt diuersae secundum rationem, ab illa quae fundatur su
per substantiam: licet non secundum rem ab illa differant: & licet solummodo differant per ra
tionem, nihil minus tamen differunt secundum formam & speciem: vt iam dictum est.