Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe51176

Sources:

Bb: Badius1520b

B187r

1
CIrca Primum arguitur quod non sit aliqua relatio communis, Primo sic generaliter tam in
diuinis quam in creaturis. Sicut non dicitur relatio propria nisi quia solum vni creatorum
convenit: puta paternitas in diuinis soli patri, & filiatio soli filio, & vniverstalit illae quae
sunt in actiuis & passiuis: sic non dicitur relatio communis nisi quia convenit vtrique ex-
tremorum relatorum inter se. Sed non est aliqua relatio talis neque in diuinis neque
in creaturis: quia tam in his quam in illis relationis esse est ad aliud se habere: nec est
relatio nisi inter relatiue opposita: Talia autem non sunt aliquibus communia: contraria enim & vniversale opposita
non sunt simul in eisdem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. cum opposita nata sint fieri circa idem: cone autem oppo-
nitur proprio: si ergo sint relationes cones in deo aut in creaturis: opponuntur propriis relationibus
in eisdem. hoc autem falsum est: quia in diuinis relationes propriae non opponuntur nisi inter se tantum. Similiter in
creaturis non sunt rlesiones propriae: sed quae sunt, non sunt nisi in actiuis & passiuis, & in mensuris: quae non
opponuntur nisi inter se. ergo &c.

3 ⁋ ldem arguitur tertio: sed specialiter in diuinis. Primo sic. secundum
Damas. li. Sententiarum suarum ca. ii. &. xi. Pater & filius & spiritus sanctus secundum omnia sunt vnum praeter ge
nerationem, ingenerationem, & processionem. Sed relationes cones siquae sunt in diuinis sunt, praeter genera
rationem & ingenerationem & processionem: quia istae non sunt communes sed, propriae secundum ratione prin-
cipii aut principiati: suntque praeter illa vnum: tum quia illud est substantia: & substantia non est relatio:
tum quia secundum relationem ipsa relata non sunt vnum: sed potius alia & alia, quia (vt iam dictum est) rela
tionis esse est ad aliud se habere. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. in dicto cap. xi. dicit Damasc.s In omnibus
creaturis conitas siue quod cone est: ratione consideratur. in supsubstantiali autem trinitate econtrario
est. illic enim cone & vnum re consideratur. Sed relationes cones re non possunt considerari in diuinis: quia in
diuinis nihil potest considerari re nisi substantia: quae est res vna absoluta & non relatio: sicut dictum est
& tres personae quae sunt tres res subsistentes relatiue: & quaetuor relationes reales: quaerum nulla est communis tiritit
bus personis. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. quaelibet relatio communis habet aliam relationem communem sibi contrariam &
oppositam: puta in creaturis identitas diuersitatem: aequalitas inaequalitatem: similitudo dissimilitudinem. Nunc autem
ita est de oppositis & contrariis quod nata sunt esse circa idem, quare cum tales contrarietates relationum Bb187v
communium nullo modo natae sint esse circa deum: quia in ipso nulla cadit diuersitas: nulla inaequalitas
nulla dissimilitudo: vt infra videbitur. ergo &c.

6 ⁋ Contrarium arguitur Primo coniter tam in deo quam in crea
turis sic. Relatio quae eodem nomine & eadem ratione denominat vtrumque relatorum: & cui secundum idipsum convenit esse
in illis: est relatio communis. In hoc enim consistit ratio communis. Talis relatio habet esse tam in diuinis quam in cre
aturis, vt infra patebit de identitate, aequalitate, & similitudine. ergo &c.

7 ⁋ Secundo arguitur idem spe
cialiter in diuinis sic. secundum philosophum. i. Ethicorum. quanto aliquod est communius tanto est diuinius, nobilius,
atque dignius: & ideo tanto etiam magis deo conuenit & eidem attribuendum est secundum superius de-
terminata, quare cum in diuinis sint relationes propriae quales inueniuntur in creaturis: multo for
tius ergo & in eis sunt aliquae communes.

8 ⁋ Hic oportet primo videre quare relatio dicitur communis & quae. Secundo vnde ha
bet quod sit communis. Tertio concludetur intentum.

9 ⁋ De primo aduertendum est quod relatio dicitur communis quae secundum
idem nomen & eandem rem & eadem ratione relatis per ipsam conuenit. & haec est ratio quare dicitur communis. Vnde
hilosophus. v. meta. loquens de relationibus comomunibus, dicit quod aequale simile & idem omnia dicuntur secundum eundem mo
dum: quia referuntur ad vnum. Quod tamquam cam dictorum exponens Commeto. dicit ibidem sic. Proprium est istis tri-
bus generibus relatiuis: quod proportio in eis est eadem in vtroque extremo. Similium enim vtrumque simile: & similiter
aequalia. Et hoc intendebat cum dixit: quia referuntur ad vnum. id est quia conveniunt in aliquo. Et econtrario in
aliis speciebus relationis scilicet secundum potentias & mensurationes. Et intellige de contrariis eorum quod di-
ctum est de eodem aequali & similit quia diuersorum vtrumque diuersum est: & inaequalium vtrumque est in aequale
& dissimilium vtrumque dissimile est: quae sunt tres contrarietates secundum tria genera relationum conmunium, vt in
fra patebit. Et sumit hic Commetn. proportionem eandem pro conformi & mutua habitudine extremorum
adinuicem. Et hoc (vt dicit) intendebat Aristotel. cum dixit: Quia referuntur ad vnum. id est secundum Comment.
quia conveniunt in aliquo. Econtra in aliis spebus relationis. Conveniunt autem in vno, & hoc vel in spe
ciali: vt vbi sub ommuni habitudine & conformi nulla continetur habitudo difformis: vt puta sub idem
titate aequalitate & similitudine omnis habitudo contenta est conformis Qualis enim est habitudo vnius
extremi ad alterum: talis est econverso. Vel in generali: vt si sub communi habitudine conformi continentur ha
bitudines difformes: prout sub inaequalitate quae sub ratione & nomine inaequalitatis est relatio communis
inaequalium: quod vtrumque est inaequale: continentur habitudines sic difformes: vt scilicet alterius modi sit habi
bitudo vnius extremorum ad alterum: alterius vero econverso. Cum enim duo & quatuor sunt iaequalia
& vtrumque eorum est & dicitur aequale alteri: tamen quia secundum philosophum. x. Met. inaequale continet maius & mi-
nus: vnum eorum, puta quatuor, est inaequale duplum: alterum vero, puta duo, est inaequale sub
duplum. Et sic licet sit eadem habitudo inaequalitatis in generali illorum adinuicem: tamen est alia & alia ha-
bitudo in speciali: qua vnum dicitur ad aliud habitudine dupli ad subduplum. Alterum vero econver-
so habitudine subdupli ad duplum. Dicuntur tamen nihilominus omnia haec: relatiua relatione communi: & hoc
propter conem habitudinem generalem sub nomine inaequalis: sub quo ambo continentur: & duplum tamquam maius: &
subduplum tamquam minus: & sic de caeteris habitudinibus diuersis contentis sub inaequali: & similiter de contem
tis sub diuerso & dissiii. Et propter talem conformitatem relationum conmunium in nomine: relationes cones
appellari possunt relationes consimilium nominium: Et hoc ad differentiam relationum in actiuis & passiuis at
quod in mensuris: quae semper sunt consimilium nominium: licet non solum propter nominium conionem dicantur relationes cones
sed potius propter conionem rationis & rei super quam fundantur, vt iam dicetur.

10 ⁋ Sed ista communio nominm in genere
talium relationum semper inuenitur: non autem semper in speciebus: in quo aliqui errabant dicentes quod duplum
subduplum, multiplex submultiplex, & huiusmodi relationes non continentur sub genere relationum conmu
nium: quia non sunt eorundem nominim. Distiguebant enim relationes omnes in relationes nominium dissiilium & nominim
silium: & dicebant quod secundum philosophum. v. Meta. relationes dissimilium nominium ad tria genera relationum reducuntur
cilicet ad relationes modo numeri & secundum potentiam & secundum mensuram: quia in istis vtrumque relatiuorum non
simpliciter induit idem nomen. Nam mensura & mensuratum: agens & actum: duplum & subduplum: non penitus
idem nomen habent. Et (vt dicunt) simiter ad tria genera reducuntur relatiua similium nominim. Nam (vt dicunt) talia
relatiua secundum vnitatem accipiuntur. Vnitas autem tripliciter accipit scilicet in substantia, in quantitate, & in
qualitate. Et secundum hoc tres sunt relationes similium nominim. Quia secundum philosophum. v. Meta. Vnum in substantia
facit idem: vnum in quantitate facit aequale: vnum in qualitate facit simile.

11 ⁋ Sed non est omnino ita vt dicunt
nec intelligunt mentem Aristotelis distinguentis tres modos relationum in v. Meta. & sub vno illorum
modorum comprehendit idem, aequale, & simile. Vnde dicit ibidem expresse. Aequale idem & simile dicuntur secundum
vnum modum. Et quia contraria sunt sub eodem genere: secundum eundem in x. Meta. modi autem relationum vo-
cantur relationum genera: sub eodem ergo modo relationis cum illis continentur eorum contraria. scilicet diuersum
inaequale & dissimile. Et sunt omnia haec relatiua similium nominum: & relationes communes: & sic
totum genus relationis est rsionum conium siue similium nominm: & non aliarum. & est omnium talium contentiuum. Et sic Bb188r
relatiua communium nominium non solum accipiuntur secundum vnitatem siue secundum vnum, vt illi putant: sed
etiam secundum multum. Constat autem quod hoc non obstante duplum & dimidium & caetera talia quae dicuntur mo-
do numeri, continentur sub aequali: quod est nomen vnum cone eis quo inuicem referantur in genere: licet
sub diuersis nominibus referantur in speciebus. Et sic sub eodem modo relationum comounium & consimilium nominium
continentur idem & diuersum: simile & dissimile: aequale & inaequale. Nec faciunt relationes illae quae
sunt dissimilium rationum in suis speciebus, vnum modum relationis per se: quia licet sint dissimilium nominium
in suis speciebus: sunt tamen similium nominium in suo genere: & in nomine sui generis: sicut duplum & suba
duplum sub nomine inaequalis, quod non contingit plus in inaequali quam in aequali: nisi propter maiorem diuersitatem
quantitatum in quibus fundatur inaequalitas: quam sit illorum in quibus fundatur aequalitas: aut etiam qualitatum
in quibus fundantur similitudo & dissimilitudo, & substantiarum in quibus fundantur idem & diuersum. Hic
super illud Boethii . i. de triniitate. ca. xiii. Dem aequale aequali aequale: & simile simili simile est. dicit Comment.
Quae videlicet eiusdem nominis sunt relationes: ipsae quoque quantitates & qualitates secundum quas ea
in quibus sunt aequalia sunt atque similia: etsi illa proprietate qua subiectorum suorum altera quidem huius
altera vero illius proprie sunt, diuersae intelliguntur: non tamen ideo diuersae sicut dupli & dimidii &
caeterorum inaequalium quantitates. Et ita licet duplum & subduplum non sunt eorundem nominium neque habitudi
num in speciali: quia tamen sunt eorundem nominium & earundem habitudinum in generali: & hoc quando reducuntur ad
inaequale: ideo omnia illa pertinent ad genus relationum conmunium: & distinguuntur coniter contra relatio-
nes in actiuis: & in mensuris: quae semper sunt diuersarum habitudinum & diuersorum nominium: de quarum di
stinctione erit sermo inferius.

12 ⁋ De secundo notandum est quod quaecumque habent communionem in aliquo vno
absoluto: siue re sint diuersa, siue ratione tantum. secundum rationem communicandi illud necessario habent habitu
dinem communem & conformen inter se: puta quicumque habent communionem in eadem mercatura. secundum con-
munionem conicandi illam habent ambo adinuicem habitudinem communem & conformem mu-
tuam qua dicuntur socii: & quid habent cocmomnionem in eadem voluntate concordi, secundum rationem conicandi illam am-
bo habent inuicem mutuo habitudinem communem & conformen qua dicuntur amici: & quid habent communionem
in cohabitando eundem locum conmunem de propinquo, secundum rationem conicandi illum ambo habent adinuicem
mutuo habitudinem conem & conformen qua dicuntur vicini. Talis autem habitudo comomunis relatio communis
est: quae in hoc quod conformis est nomine & ratione in vtroque extremorum: differt a relationibus in acti-
uis & passiuis. Dicente Augustinus x. de trinitate. ca. vi. Non sic ad se dicuntur pater & filius, quomodo amici aut
vicini. Relatiue quippe dicitur amicus ad amicum. Et si aequaliter se diligunt: eadem in vtroqu. id e. aequa
lis amicitia est. Et relatiue vicinus dicitur ad vicinum: & quia aequaliter sibi vicini sunt (quantum enim
iste illi: intantum & ille huic vicinatur) eadem in vtroque vicinitas. Ex dictis duobus concludens tertium &
intentum, dico quod postquam conicare eodem aliquo absoluto contingit & in diuinis & in creaturis, prout
inferius declarabitur, ponendum est quod tam in deo quam in creaturis sit relatio cons scilicet communicantibus illam rem
secundum quam habent inter se huiusmodi relationes: secundum quod processit penultima ratio, quae concedenda est. Quod
& multum congruit dignitati diuinarum personarum, vt inferius declarabitur: secundum quod processit vltima
ratio: quae idcirco etiam concedenda est.

13 ⁋ Ad primum in oppositum, quod nulla est relatio communis: quia non est relatio nisi ad
aliud & ad oppositum: Dico quod non dicitur relatio communis, quasi communis & eadem sit numero, re, & ratione in
extremis relatiue oppositis: quoniam in extremis semper est alia & alia re vel ratione, vt infra declarabitur
sicut est etiam ipsa res absoluta super quam fundatur relatio communis: quae est alia & alia re vel ratione, vt similite
inferius declarabitur: per quod contingit quod relata habent oppositionem inter se: sed nihilominus dicitur
relatio communis: quia est diuersorum extremorum relatorum mutuo inuicem secundum vnum nomen, & vnam ra-
tionem, & vnam rem super quam fundatur. Vnde etsi sit relatio aliqua diuersorum extremorum secundum vnum nomen
& vnam rationem & vnam rem fundamenti: non tamen ex hoc dicitur relatio communis, nisi sit mutuo adinuicem re-
latorum secundum illud nomen. Vt cum in creaturis diuersi sint patres & diuersi filii: & tam in creaturis
quam in diuinis sit identitas vniuscuiusque ad seipsum: & cum in diuinis spiratio actiua sit communis relatio
patris & filii: & sint diuersa relata secundum vnum nomen & vnam rationem & vnam rem fundamenti
quia tamen non est relatio eorum mutua adinuicem secundum illud nomen: Non enim est pater ad patrem, aut
filius ad filium in creaturis, neque aliquod eorum quorum quodlibet est idem sibiipsi reciproce, est ad al
terum mutuo retransitiue: & hoc tali modo identitatis quo singulum eorum est idem sibi: neque etiam
communi spiratione dicitur pater ad filium: Idcirco non est paternitas duorum patrum, neque fraternitas
duorum fratrum, aut identitas duorum reciproca, aut spiratio actiua, relatio communis: qua-
liter illa est communis de qua ad praesens loquimur. Similiter etiam licet oppositorum in quolibet
genere oppositionis sub eodem nomine vtrumque alteri dicitur oppositum: quia tamen secundum aliam & aliam
rationem rei singulum dicitur oppositum: non propter illam identitatem nominis dicitur oppositio relatio Bb188v
communis. Cum enim est oppositio contrariorum: puta albi & nigri: vnum est oppositum albedine: alte-
rum vero nigredine. Similiter cum est oppositio priuatorum, vnum est oppositum habitu: alterum ve-
ro carentia habitus. Similiter in contradictoriis vnum est oppositum affirmatione, alterum negatione
Et in relatiue oppositis vt sunt pater & filius, vnum est oppositum paternitate: alterum filiatione:
& oppositio in vno non importat aliam relationem secundum rem quam paternitatem: & in alio non aliam
quam filiationem. lta quod vniuersaliter in relatione quae est oppositio, nihil est commune extremis op-
positis in nomine oppositionis nisi vox sola. Propter hoc relatio importata nomine oppositionis
non pertinet ad relationes communes.

14 ⁋ Quod arguitur secundo: quod commune non opponitur nisi proprio:
Dico quod verum est quando oppositio alicuius consideratur ad aliquid extra se: sicut semper consideratur
in absolutis. Non autem est verum quando consideratur ad aliquid intra se scilicet inter illa quae sub ipsa con
tinentur: quemadmodum etiam relatio non semper est ad aliquid extra se, vt patet in generalissimo
relationis: sed solum ad intra se scilicet inter illa quae sub ipsa continentur. Et secundum hunc modum relatio con
munis non habet oppositionem nisi illorum quae continet intra se: vt quaelibet relatio communis identita-
tis, aequalitatis, & similitudinis, continet plures identitates, aequalitates, & similitudines inter se
oppositas secundum oppositionem relatiuam. Secundum contrarietatem vero ad relationes communes diuersi-
tatis inaequalitatis & dissimilitudinis. Et quaelibet illarum continet opposita relatiue inter se: sed
omnes pertinent ad relationes communes vel in specie vel in genere, sicut dictum est de duplo & dimi
dio respectu inaequalis.

15 ⁋ Ad tertium: quod in diuinis omnia sunt vnum praeter generationem & ingene
rationem & spirationem: Dico quod verum est. Et quod assumitur quod communes relationes sunt praeter ista si
sunt in diuinis: Dico quod similiter verum est. Sed quod assumitur quod sunt praeter communem substantiam, quid
est illud vnum in diuinis: Dico quod non est verum: quia ibi sumitur substantia large, extendendo scilicet illam ad
omne id quod in diuinis convenit tribus communiter personis ratione substantiae: siue vt substantia est
siue vt quantitas est: siue vt qualitas. Quamuis igitur communis relatio in diuinis non sit vnum illud quod
est substantia: quia substantia non est relatio vt procedit argumentum: est tamen in personis in quibus sub
stantia est concomitata: & ratione ipsius per quod reducitur ad vnitatem substantiae.

16 ⁋ Per idem patet ad
uartum: dicendo quod cone in diuinis non consideratur nisi re. Dico quod verum est: sed hoc potest esse vel
primo & principaliter: & sic non consideratur re commune in diuinis nisi substantia absoluta. vel se-
cundario & per reductionem ad illud vnum re: & sic commune consideratum in diuinis est relatio commu-
nis, de qua loquimur: quia ipsa ab illo communi oritur, licet non ratione qua illud est vnum re: sed po-
tius ratione qua est vnum & vnum, aliud. scilicet & aliud cone, prout inferius declarabitur.

17 ⁋ Ad quintum,
quod relationes communes oppositae & contrariae non possunt esse circa deum: quare nec relatio commu
nis simpliciter: eo quod contraria nata sunt fieri circa idem: Dico quod hoc vltimum solum verum est nisi alte
rum contrariorum naturaliter insit. Nunc autem diuinis naturaliter insunt identitas, aequalitas, & simi
litudo. Propter quod non sequitur, licet opposita istorum non possunt inesse, quod ista non insint. Est tamen aduer-
tendum quod aliter naturaliter insunt diuinis illa tria: quam alterum contrariorum naturaliter insit in rebus na
turalibus. In istis enim naturalibus quia sunt composita ex materia & forma, aliquid potest eis naturaliter
inesse ratione formae & non ratione materiae: puta igni calidum: quia formam igneitatis naturaliter conse-
quitur caliditas, nec compatitur secum frigiditatem: quemadmodum conpatitur frigiditatem forma aquae. Materia
autem ignis sicut est in potentia ad formam aquae vel terrae: sic est in potentia ad frigiditatem. Quae quidem po-
tentia duo dicit scilicet carentiam formae, & aptitudinem ad illam. In hoc enim differt priuatio a negatione secundu
philosophum. iiii. Metaquod scilicet priuatio ponit aptitudinem: & est negatio non simpliciter:r sed circa subiectum determi
natum. Negatio vero non dicit aptitudinem: & est simpliciter circa omnia. Propter quod dicitur. De quolibet au
firmatio vel negatio dicitur: non sic autem priuatio aut habitus. Nunc autem in deo vbi est forma tantum qua
naturaliter consequitur alterum contrariorum: sic est carentia alterius contrariorum quod in ipso nec est po
tentia nec aptitudo ad illud. Et sic in deo priuatio alicuius est carentia illius: quae proprie est nega-
tio: non autem priuatio. Propter quod bene potest esse relatio aliqua communis in diuinis licet contrarium eius
non possit esse in illis. Immo ex hoc verissime inest deo: puta identitas, aequalitas, aut similitudo
quia contrarium eius puta diuersitas, inaequalitas, aut dissimilitudo, nullo modo potest ei inesse
vt inferius amplius declarabitur.