Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe51119

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
⁋ Art. LXIl. De Relationibus communibus absolute.
Xpedito hucusque a. liii. articulo de pertinentibus in diuinis ad
relationes proprias & notionales: quibus personae distinguuntur, aut etiam con
stituuntur: sequitur de illis quae pertinent in eisdem ad relationes cones quae conse-
quuntur diuinas personas distinctas, & in esse constitutas: cuiusmodi sunt
dentitas, aequalitas, & similitudo. Quarum contraria sunt diuersitas, inaequali
tas, & dissimilitudo, quae nequaquam in diuinis repiuntur. Et quia plerumque con-
trarium iuxta contrarium clarius illucescit: & vt dicit Ricari. i. de trinitate. ca. x.
in natura creata legimus quod de natura increata pesare vel aestimare
debemus: Ideo paulo altius proposito ordiendo materiam de rela-
tionibus communibus quae sunt identitas & diuersitas, aequalitas & inaequalitas,
similitudo & dissimilitudo: in quibuscumque inueniantur: intentum nostrum prosequmur: principaliter tamen quo
ad identitatem, aequalitatem, & similitudinem vt habent esse in diuinis: & ad ampliorem intellectum illorum vt
habent esse in diuinis specialiter, generaliter vt etiam habent esse in creaturis. Et primo in generali
prout habent esse communiter in deo & in creaturis: deinde specialiter prout habent esse in deo.
Et circa primum, Primo de ipsis generibus relationum conmunium secundum se & absolute. Secundo de eis-
dem in comparatione. Et circa primum istorum, quatuor.
Primum est vtrum sint aliquae relationes communes.
Secundum: vtrum sint plures secundum genera.
Tertium: vtrum sint tantum tres.
Quartum: vtrum omnes sint relationes secundum rem: an secundum rationem.