Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe50745

Sources:

Bb: Badius1520b

B185v

1
CIrca Decimum arguitur quod spiritus sanctus non datur vt donum a patre & filio nec
econverso, Primo sic. sicut nemo dat aut potest dare quod non habet apud se: sic ne
mini datur nec potest dari id quod habet apud se, quare cum filius habeat apud se spi
ritum sanctum: quia procedit ab ipso: & similiter pater: & in diuinis procedens semper est
in eo a quo procedit, non recedens ab illo: spiritus sanctus ergo nequaquam a patre da
tur aut potest dari filio, nec econverso.

2 ⁋ Secundo sic. id quid datur alicui, non habetur ab
illo cui datur si non detur eidem, quia de illo quod quis habet ex alterius dono, potest dici
illud Apostoli. i. Cori. iii. Quid habes quod non accepisti: Si ergo ipisis sanctus a patre daretur filio aut econ
uerso, neuter haberet in se spiritum sanctum si non ab vtroque vtrique daretur. consequens falsum est: quia
filius & similiter pater habent in se spiritum sanctum ex actu procedendi illius de substantia illorum, sicut pater
habet in se filium manentem ex actu generationis eius de sua substantia: non autem ex alicuius
dono. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. si a patre datur vt donum filio spiritus sanctus aut econverso: aut er
go datur spiritus sanctus iam existens vel non iam existens, non secundo modo: quia sicut nemo potest dare quod
non habet, sic nihil potest dari quod non iam existit. Si ergo dicto modo datur spiritus sanctus, oportet quod
detur iam existens vt possit dari. quod si sic, cum spiritus sanctus processione existit, alia est actio qua mutuo
datur a patre & filio: & qua procedit ab vtroque. Vtraque autem est aeterna & intranea. quare cum non sit
dare istund, actio essentialis eo quod non convenit spiritu sancto: quia non dat seipsum patri aut filio: erit ergo
actio personalis & notionalis. consequens falsum est: quia tunc non essent solum duae actiones notionales
generare & spirare: & duae quasi passiones notionales scilicet generari & spirari: sed etiam dare spntum sctantm
esset actio notionalis: & similiter dari, esset quasi passio notionalis: & similiter actio notionalis esset reci-
pere spcanium sctuntum tam ex parte patris quam ex parte filii. consequens falsum est: quia tunc essent plures notiones
quam expositae: quod falsum est secundum sanctos, & etiam apud doctores. ergo &c.

4 ⁋ Contra. illud quod voluntate
liberali ab vno in alterum procedit: & per hoc habet esse illius: datur ab illo a quo sic procedit vt donum illi
in quo procedit. In hoc enim procedit ratio dationis doni quae dicitur donatio. Spiritus sctuns autem sic procedit a patre
in filium etiam secundum graecos, qui non ponunt ipsum procedere a filio: sicut patet ex supra deteriatis. ergo &c.

5 ⁋ Dico iuxta processum vltimae rationis, quod spiritus sanctus datur vt donum a patre
filio, & econverso: in hoc videlicet quod ab vtroque procedit liberali voluntate: non solum vt persona distincta
ab illis a quibus procedit, & in se subsistens: sed etiam cum hoc vt in alio existens. lta quod actus procedendi quo
spiritus sanctus procedit: non solum terminatur ad spntum sctunim vt ad personam quae producitur: sed etiam ad personam in
qua producitur, vt ad filium inquantum procedit a patre in filium: & ad patrem inquantum procedit a filio in pa-
trem. lta quod licet vnica productione siue processione aeterna spiritus sanctus procedat a patre & filio secundum
superius determinata: est tamen istam processionem dupliciter considerare. Vno scilicet modo vt ipsa est a patre:
alio autem modo vt ipsa est a filio: sicut & vnicam substantiam deitatis est considerare vt est patris, &
siliter vt est filii: & aliquod aliter attribuitur ei vt est patris, quam vt est filii: vt patet ex supius determi-
natis. Et vtroque modo est processionem illam considerare dupliciter. Vno scilicet modo vt est terminata ad personam Bb186r
spiritus sancti subsistentem secundum se. Alio modo vt quando vlterius progreditur & terminatur ad personam
in qua spiritus sanctus producitur. Et hoc ad modum quo gratiae creatio in anima consideratur vno modo vt
terminatur ad ipsam gratiam de non esse in esse productam. Alio modo vt mediante gratia per hoc quod produ-
citur in anima, terminatur quoquo modo in animam. Et primo modo processio spiritus sancti considerata proprie
dicitur productio a liberali voluntate naturali: sicut productio gratiae de non esse in esse dicitur creatio.
Secundo autem modo considerata proprie dicitur datio siue donatio a voluntate liberali: sicut creatio gra-
tiae in anima proprie dicitur datio siue donatio. Et tam productio spiritus sancti quam donatio coniter dicitur proces-
sio: sicut tam creatio gratiae quam eius donatio coniter dicitur processio qua spiritus sanctus procedit in dono
suo in creaturam. Sed processio spiritus sancti secundum seipsum vtroque illorum modorum aeterna est, & vna &
eadem actio secundum rem, differens sola ratione. Processio autem eius in dono suo vtroque illorum modorum est tporalis.
Differt autem secundum rationem processio spiritus sancti secundum seipsum vtroque dictorum modorum tam ex parte termi
norum quam ex parte procedentis. Primo enim modo processionis terminus est ipse spiritus sanctus procedens. Secundo
auntem modo terminus est ille in quem procedit. Item primo modo processionis procedit ipse spiritus sctuns proprie
vt est spiritus & persona in se subsistens. Secundo autem modo proprie procedit vt est amor duos inter se conne
ctens. Pater enim spirando spiritum sanctum in filium, dat ipsum filio vt amorem suum quo illum diligit: & hoc
aeternaliter eodem actu quo ipsum spirat: tam in ordine ad illum quid ipsum dat quam in ordine ad illum cui datur
lpsum enim spcentum sanctum dari filio non est aliud quam ipsum spirari in filium: & similiter patrem dare spiritum sctantm
filio, non est aliud quam ipsum spirare in filium: & differunt sola ratione & ordine atque relatione: quia spirare
& spirari simpliciter solummodo dicunt ordinem realem & relationem inter spirantem & spiratum: & spirari in fi-
lium vel in patrem mediante spirato, dicit ordinem rationis inter spirantem atque dantem spiritum sanctum: &
illum in quem spiratur, siue accipientem cui datur: & similiter inter spcantum sanctum vt est donum, & illum quid illum dat:
& similiter cui datur. Et est vndique relatio rationis: in quo differt ista datio a datione quae datur vt donum a pa
tre & filio creaturae intellectuali temporaliter. Illa enim datio in ordine ad illum cui datur, vt est actiua
in dante, relationem importat solummodo secundum rationem: sed aeternam: & nouam determinationem quando secundum actum
dat: vt est eadem secundum rem cum processione aeterna qua procedit & spiratur ille cui datur. Vt vero est illa da
tio passiua & receptio quaedam in eo cui datur, in ordine ad dantem temporalis est: & secundum rem alia processio
ab illa qua procedit aeternaliter a dante: & fundatur in illa relatio realis quae est in recipiente in ordine
ad dantem, & similiter in ordine ad ipsum. Recipitur enim vera transmutatione reali temporaliter a recipiente
licet detur absque omni transmutatione dantis & doni. Et per hoc etiam ipsa processio spiritus sancti in crea-
turam licet aeterna sit vt est processio, & in ordine ad illos a quibus procedit: temporalis tamen est vt est
receptio & in ordine ad illud in quod procedit: & fundatur secundum eam relatio realis in eo in quem procedit
ad illos a quibus procedit: & similiter in ipso dono ad illud in quod procedit. Quae tamen est aeterna, licet nouam
recipiat denominationem: sicut & quaelibet relatio dei ad creaturam: ex parte dei secundum rationem est et aeterna:
& solummodo nouam sortitur denominationem: licet tamen econverso ex parte creaturae sit tmporalis: & secundum rem: secundum quod
hoc alibi latius declarauimus. Illa autem datio quae pertinet ad dationem spiritus scti creaturae, in ferius ex-
ponenda est: nec de ipsa aliquod ad propositum. De ista autem datione qua datur filio a patre vel econverso
quo ad relationes quae circa illum considerantur, est aduertendum quod respectus & relatio in hoc conveniunt
& differunt, quod non est respectus sine relatione, nec econverso. Dis etiam relatio est respectus quidam: sed
non econverso: puta dextrum in animali relatio est ad sinistrum in eodem, & respectus ad illud, siue respe-
ctum est habens ad illud. Dextrum autem in animali respectum habet ad columnam quae sita est a dextris ipsius
animalis: & per hoc est finistra animali: & est finistrum in colunna relatio secundum rationem ad dextrum in animali: &
respectus ad illud secundum rationem fundatur in relatione secundum rationem: cum econverso respectus in animali ad
columnam sit respectus secundum rationem fundatus in relatione secundum rem quae est dextrum in animali, quam habet
non ad finistrum columnae, ad quod non habet relationem neque respectum nisi secundum rationem: sed ad sinistrum
animalis: ad quod etiam habet respectum secundum rem. Et secundum hoc omnis relatio secundum rem est respectus secundum
rem in ordine ad illud ad quod refertur secundum rem, & econverso. Et similiter omnis relatio secundum rationem sic est respe
ctus secundum rationem ad illud ad quod refertur secundum rationem, & econverso. Relatio etiam secundum rem bene habet in se
respectum secundum rationem fundatum in illa in ordine ad illud ad quod refertur secundum rationem: propter scilicet respectum
secundum rationem fundatum in illa: vt in dextris animalis fundatur respectus secundum rationem ad sinistrum colunnae pro
pter illum respectum. Et per hunc modum quo omnis relatio inter animal & columnam secundum dextrum & fini-
strum ortum habet a dextro quid secundum rem est in animali: quia. scilicet in dextro animalis fundatur respectus secundum
rationem ad columnam, per quod coluna secundum rationem est sinistra animali: Dico quod omnis relatio inter donum quod est
spiritus sctuns, & donantem, & illum cui donatur, & illorum per consequens inter se, ortum habet a relatione quae secundum
se est in dono quod est spiritus sctuns: quia. scilicet in illa fundatur respectus quo spiritus sctuns donum est, & respi-
cit donantem & illum cui donatur: & est respectus secundum rationem, a quo habet ad illos relationem secundum rationem Bb186v
& illi etiam inter se. & hoc siue consideretur vt donum datum creaturae a diuinis personis, siue
vni personae diuinae ab alia. Et per hunc modum respectus verbi ad ea quae dicuntur verbo, &
similiter ad dicentem verbo, & dicentis verbo ad dictum verbo inter se secundum rationem fundatur
in relatione reali qua est verbum dictum a patre. Ex quo patet magna differentia inter verbum
& donum. Verbum enim quod est filius, eo quod est verbum respectum realem importat ad dicentem
verbum: & respectum rationalem ad dicentes verbo: & similiter ad dicta verbo. Donum enim quod
est spiritus sanctus, eo quod donum est nullum respectum realem importat ad dantem ipsum: neque
ad illum vel illud cui datur: sed secundum rationem tantum: quae tamen propria est spiritui sancto: sicut pro
prium est soli filio: non tantum quod sit verbum quod dicitur: sed etiam quod sit verbum quo singula dicuntur.

6 ⁋ Quod arguitur primo contra iam determinata: quod spiritus sanctus non datur vt
donum a patre filio nec econuerso: quia tam filius quam pater habent spiritum sanctum apud se in eo quod
ab ipsis procedit: Dico quod habens aliquid in se, siue apud se, vno modo bene etiam potest illud reci-
pere & habere ab alio, alio modo. & sic recipit quod habet: sed modo alio quam quo habet illud. sicut
aliquis qui habet aliquid vno modo: sed non habet illud alio modo: puta qui habet alicuius rei
ossessionem: sed non proprietatem: potest illam dare quo ad possessionem: nequaquam autem quo ad proprietatem.
Vnde filius licet habeat spiritum sanctum eo quod ab ipso procedit non recedendo, vt procedit argumentum
quia tamen vt amor etiam procedit a patre in filium secundum superius determinata: ideo vt procedit a patre
bene a patre datur filio: & filius eum recipit a patre. Et sic eum habet alio modo a patre quam a se: quia
a se habet ipsum per hoc quod a se procedit subsistens in eo. Apatre autem habet ipsum per hoc quod a pa-
tre procedit in ipsum vt in amatum ab eodem procedentem. Et sic sicut nemo potest dare quod nullo modo
habet: bene tamen potest dare vno modo quid non habet alio modo: sic non potest accipere ab alio id quod ha
bet a se secundum omnem modum quo natum est haberi: potest tamen bene accipere ab alio secundum vnum modum
id quod habet a se secundum alium modum. Et sic filius spiritum sanctum quem habet in se vt est persona subsistens
per hoc quod ab ipso procedit: bene habet etiam a patre vt ille est amor connectens per hoc quod procedit
patre secundum determinata. sic etiam econverso contingit habere. scilicet a se, & etiam a filio.

7 ⁋ Per. hoc pa
et responsio ad secundum. Quod dicitur, id quid datur alicui non habetur ab illo cui datur si non detur eidem &c.
Dico quod verum est si daretur illi omni modo quo natum est haberi: quia vt procedit argumentum vlterius
de eo quod habet quis ex alterius dono, quo ad modum quo habet illud ex dono: potest dici, Quid habes
quod non accepisti: Sed quando aliquid datur tantum secundum modum vnum habendi, quod etiam est haberi secundum alium
modum habendi: bene potest illud ab aliquo haberi de seipso: & etiam ex alterius dono. vt contingit
in voluntate secundum iam dicta de spiritu sancto: de quo verum est dicere tam ex parte filii quam ex
parte patris, quod vterque illorum habet ab illo vno modo illum quem non accepit: sed ex se habuit alio
modo. Sed secus est de diuina substantia habita in filio a patre per generationem: & in spiritu san
cto ab vtroque per spirationem: quia filius secundum nullum modum habendi quo diuina substantia nata est ha-
beri, aliunde est quam a patre: similiter nec spiritus sanctus aliunde quam a patre & filio. Propter quod de di-
uina substantia ex parte filii & spiritus sancti potest dici. Quid habes quod non accepisti: quia nullo
modo ex se habent diuinam substantiam: sed ab alio: non ex dono, sed ex naturali processione.

8 ⁋ Ad
tertium: si spiritus sanctus detur vt donum filio a patre: aut ergo datur vt iam existens aut vt non exi
stens: Dico quod cum ista interrogatio implicet ordinem quendam existentiae dati ad actum datio-
nis: ordo iste potest intelligi fore durationis vel naturae. Si primo modo, dico quod neutra pars dif
iunctionis concedenda est: quia spiritus datur a patre filio aut econuerso neque vt iam existens
priusquam detur: neque vt prius non existens. Non primo modo: quia & existit procedendo ab aeter
no a patre: & similiter datur filio & econuerso: & sic datur vt nunquam praeexistens. Neque secundo
modo: quia vt procedit argumentum, Spiritus sanctus nunquam fuit non existens: & sic non datur
vt prius quam detur non existens: & simul cum eo quod datur accipiendo existere. Sed secundo modo
dico quod spiritus sanctus datur non vt iam in dando non existens: sed vt in dando existens. ita quod
simul duratione sint existere eius secundum esse personale & subsistentiae a patre & filio: & datio eius
filio a patre, & patri a filio. sed ordine quodam naturae existentia illius est primum: & dari eius-
dem secundum. Et per hunt modum spiritus sanctus si debeat dari existit primo vt possit dari secun
do.

9 ⁋ Et quod tunc vlterius arguitur, quod si ita est, alia ergo est actio qua spiritus sanctus datur mu
tuo filio a patre & econuerso: & qua procedit ab vtroque: Dico quod secundum iam dicta spiritum sanctum
procedere a patre & filio vt est persona subsistens, reuera ordine quodam naturae primum est, &
ipsum procedere in filium a patre vel econuerso vt donum quod est dare ipsum, est secundum. Licet
enim eadem processio vtrobique sit secundum rem, differt tamen secundum rationem: sicut differunt secundum ra- Bb187r
tionem productio spiritus sancti secundum se, & productio eius in filio a patre vel econverso. Et est ordine
naturae ratio processionis spiritus sancti prima respectu rationis processionis eiusdem in alterutrum illorum. Spitus
sctuns enim a patre procedit quasi accipiendo esse: licet non potest non esse neque duratione: neque natura.
Ab eodem autem procedit quasi vlterius in filium vt iam habens. Re vera ergo vt procedit obiectio, alia est
actio qua spiritus sanctus mutuo datur filio a patre: & qua procedit ab vtroque: sed secundum rationem tantum.
Propter quod non sequitur vlterius quod dare spiritum & spirare ipsum sint duae actiones notionales: non
secundum rationem tantum: & similiter dari & spirari: quod nullum est inconveniens: Quemadmodum verbum &
filius sunt duae relationes notionales differentes secundum rationem tantum.