Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe50189

Sources:

Bb: Badius1520b

B183v

1
CIrca octauum arguitur quod spiritus sanctus non procedit vt donum, Primo sic. pro-
cedens vt ratio donandi omnia, non procedit vt donum: quia aliud est donum, &
aliud ratio donandi illud: sicut aliud est ratio diligendi & aliud dilectum spiritus
sanctus procedit vt ratio donandi singula dona: quia est ratio donandi omnia do-
na. ex hoc eim dona gratuita & liberaliter a deo donata dicuntur esse dona spiritus san
cti, quamquam a tota trinitate coniter donantur, vt patebit in quaestione sequente. ergo &c.

2 ⁋ Se-
cundo sic. si spiritus sanctus procedit vt donum: donum autem relatiue dicitur non
solum ad dantem ipsum: sed etiam ad recipientem. dicente Augustinus ii. de triniitate. ca. xiiii. Quod datum est
& ad eum qui dedit refertur & ad eos quibus dedit: spiritus sanctus ergo & dei est qui dedit, & nostri
qui accepimus. ergo spiritus sanctus ex processione sua habet quod relatiue dicatur non solum ad dan-
tem: sed etiam ad creaturam cui datur. Relatio autem quae habetur ex processione, realis est: sicut & ipsa pro
cessio realis est. Relatio enim rationalis non nisi ex actu rationis siue rationali circa relatum oritur.
haberet ergo spiritus sanctus relationem realem ad creaturam. consequens falsum est. ergo &c.

3 ⁋ Contra
rium habetur ibidem secundo de triniitate. vbi dicit Augustinus de spiritu sancto. Ipse exit a patre sicut in euan-
gelio habetur. Exit enim non quomodo natus: sed quom datus. & hoc non nisi quia exiuit vt donum
aptum & habile dari ab aeterno prius quam actu detur. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod postquam secundum praedicta verum est quod spiritus sanctus proprie donum
est: proprium autem non est aliquid in diuinis alicui persona nisi ex suo modo procedendi: quia omnis proptie
tas notionalis & proprietas reducta ad ipsam necessario ad originem pertinet secundum praedetermina
ta: necessario ergo concedendum est quod spiritus sanctus procedat vt donum. Et non restat hic videre nisi quom spiritu
sancto ex ratione originis siue modi procedendi conveniat quod sit et dicatur donum: & tactum est hoc i
parte atque expositum in quaestione tertia praecedente, & dissolutione rationis. viii. Vt enim dictum est ibi:
quemadmodum filius procedit vt imago: & habet ex suo modo procedendi quod sit imago: sic spiritus san-
ctus procedit vt donum: & ex modo suo procedendi habet quod sit donum. Sicut enim filius quia pro-
cedit vt simile productum de simili producente: & vt notitia de notitia modo operationis naturae qua
si per impressionem formae generantis similis ei de quo generatur secundum modum superius expositum: ideo
dicitur imago & procedit vt imago: lmago enim dicitur quasi alterius imitago: sic spiritus sanctus quia procedit vt amor
de voluntate producente modo opeationis voluntariae & liberalis quasi per excussionem ab eo de quo producitur siue ex
cutitur in alium tendens. secundum superius etiam determinata: ideo dicitur esse donum & procedere vt donum. Donum
enim dicitur dabile liberaliter in aliud directum vt ei conferendum. Non enim spiritus sanctus procedit solum
modo vt amor manens in eo cuius est, sicut perfectio voluntatis illius a quo procedit: sicut solummodo o-
cedit filius vt notitia manens: & sicut perfectio in intellectu eius a quo procedit, vt patet ex supra de-
claratis: sed etiam vlterius procedit vt tendens in alterum ad perfectionem illius in quem tendit, vt a
patre in filium & econuerso: & ab ambobus in creaturam intellectualem. Et in hoc partim differt a
proprietate filii quae est verbum: & partim conuenit cum illa. Differt siquidem in hoc quod verbum procedit a
patre vt manens in ipso, & non procedens ab ipso in alium vel in aliud: sicut filius non procedit a Bb184r
patre in alium vel in aliud. Propter quod filius siue verbum solius illius est a quo procedit, & non di
citur filius siue verbum nisi patris. Donum autem procedit a donante non solum manens in ipso, sed
vt vlterius procedens in alium vel in aliud. propter quod non solum dicitur donum donantis, sed etiam il
lius cui donatur. secundum quod de hoc habetur ab Augustinus v. de Trini. c. xiiii. Conuenit autem proprietas
doni cum proprietate verbi in hoc, quod verbum secundum superius determinata non solum habet re
spectum ad dicentem, sed etiam ad dicta & manifestata siue declarata verbo: & consimiliter etiam
donum ad id cui datur, licet alio & alio modo relationis. Quia donum refertur ad recipientem secundum
relationem aequiparantiae: Verbum autem refertur ad declarata verbo secundum relationem mensurae.
Et similiter zelus relationem dicit ad ea ad quae diligens inflammatur zelo, prout expositum est, secun
dum modum relationis conformen illi quo verbum refertur ad declarata verbo.

5 ⁋ Ad cuius amplio
rem intellectum est aduertendum quod voluntas liberalis est, vt amans siue volens non solum per amo
rem in bono amato secundum se quiescat: sed etiam vt eundem amorem suum in amatum transtun-
dat: qui amatur sibi actum amandi rependat, & in se viceversa conquiescat: & non solum hoc, sed
vt etiam ambo eundem amorem in tertium tranffundant, vt id quid quisque eorum diligit, alter con
diligat & in eodem conquiescat, vt ab eodem vterque eorum diligatur. Amor enim perfectus non so-
lum quaerit dilectum, sed rediligentem & condiligentem & condilectum. dicente Ricar. iii. de Trini. cap. xi.
In mutuo amore multumque feruente nihil praeclarius quam vt ab eo quem summe diligis, & a quo summe di
ligeris, alium aequae diligi velis. Summe igitur dilectorum vterque oportet vt pari voto & dilectum requirat. &. xix.
cap. Quando vnus alteri amorem impendit & solum diligit, dilectio quidem, sed condilectio non est
Condilectio autem iure dicitur vt a duobus tertius concorditer diligatur: & duorum affectus ter-
tii amoris incendio in vnum conferatur. Et secundum hoc pater diligendo filium spirat in ipsum amo
rem qui est spiritus sanctus, & econverso: & illo mutuo sese diligunt vt dono suo, & illud etiam diligunt
vt requiescant in illo: atque viceversa rediliguntur ab illo, & illud requiescit in illis, & ambo etiam spirant
ipsum temporaliter in dilectum creatum, vt ambo eum condiligant & condiligantur ab eodem
prout haec aliqualiter tacta sunt in vii. quaestione praecedente. Est etiam aduertendum quod differentia est
inter donum & datum. Datum enim dicit actum dandi simpliciter, siue detur quid liberaliter siue non,
& generaliter notat in se dabilitatem siue potentiam nudam qua potest dari. Donum autem dicit actum
dandi sicut datum, non simpliciter sed liberaliter, & notat in se non nudam dabilitatem siue potem
tiam qua potest dari etiam liberaliter, sed etiam notat in se habilitatem & aptitudinem qua quam
tum est ex se & ex conditione sua, ordinatur vt alteri detur. Qualem aptitudinem ex conditione & ex
modo suo procedendi, secundum iam dicta, habet in se spiritus sanctus, vt non solum dicatur donum ex
actu dandi quo datur, & quando datur, sed etiam ex habilitate sua ad donandum passiue, & hoc non
solum ex libertate siue ex liberalitate dantis, sed etiam ex habilitate dati vt detur siue donetur, prius
quam detur aut donetur. Secundum hoc enim non omne datum donum potest dici: nec econuerso omne
donum datum, quia est aliquid datum quod nec liberaliter datum, nec ex se habilitatem naturalem ha
bet vt detur. Omne etiam datum ex libertate licet communiter loquendo donum dici posset: proprie
tamen donum dici non potest nisi ex conditione & natura sua habeat rationem donabilem, sicut eam ha
bet spiritus sanctus, & hoc ipse solus, propter quod ipse solus proprie donum dici potest, prout proce
dit vltima ratio.

6 ⁋ Ad primam rationem in contrarium cum dicitur quod procedens vt ratio donan-
di non procedit vt donum, quia aliud est donum, aliud ratio donandi: sicut aliud est dilectum:
aliud vero diligendi &c. Dico quod est quoddam donum, & similiter quoddam dilectum habens per se ra
tionem doni & diligibilis, & quoddam habens per accidens rationem doni & diligibilis. Primo mo-
do a matre habet proles rationem diligibilis: eo quod id quod est, a matre est. Secundo modo rationem dili
gibilis a matre prolis habet nutrix: quia scilicet fouet prolem. De eo autem quod est per se ratio diligen-
di, id bene est dilectum per se: sed de eo quod est ratio diligendi secundo modo, scilicet per accidens, ve
rum est quod non est dilectum per accidens, quemadmodum proles quae est ratio diligendi per accidens scilicet
nutricem, nequaquam diligitur per accidens: est tamen dilectum per se & simpliciter. Et consimiliter omne aliud
donum a spiritu sancto sicut donabile per accidens, quia scilicet habet in se rationem aliquam boni a
spiritu scton, propter quam est donabile: spiritus sanctus qui est ratio donandi alia, nequaquam est donabile per
accidens: est tamen in se simpliciter & per se donabilis.

7 ⁋ Ad secundum quod si spiritus sanctus procederet vt
donum, ex processione sua relatiue diceretur ad id cui donabile est, & sic relatione reali: Dico quod ex pro
cessione oritur relatio procedentis ad illum a quo procedit, & illa semper realis est: & non est spiritus
sanctus qui est donum nisi ad patrem & filium, a quibus procedit. Oritur etiam relatio proceden-
tis ex sua processione ad aliquem vel ad aliquid aliud quam a quo procedit: quam nequaquam oportetur esse realem Bb184v
sicut est realis ipsa processio. Puta verbum in diuinis ex sua processione habet quod sit verbum, & relationem ha
bens ad omnia dicenda verbo: ad quaedam tamen illorum non habet relationem nisi rationalem secun
dum superius determinata. Et quod arguitur quod actus processionis in diuinis est realis, & relatio rationalis
non est nisi ex actione rationali: quare talis cum sit relatio ad creaturam, rationalis est: non ergo est
ex actione reali: Dicendum quod relatio dei ad creaturas reuera non est nisi rationalis, etsi econuerso re
latio creaturae ad deum est realis aliquando, prout in quaestionibus de Quolibet latius, & aliquantu
lum etiam in superius determinatis declarauimus. Et sicut relatio dei ad creaturas non est nisi rationalis
sic non est nisi ex actione rationali: quae est rationis secundum intellectum aut voluntatem sicuti intellige
re aut velle. Sed in proposito relatio doni ad creaturam ex actu voluntatis & amoris est tendens in id
cui datur & cui donabile est: & hoc ex ratione suae processionis qua in se habet esse, non absolute ma-
nens in eo a quo procedit. In quo (vt dictum est) differt in diuinis verbum ab amore procedente siue
dono. Verbum enim solummodo declaratiuum est apud dicentem verbo illius quod dicitur verbo. Aelus
autem siue amor procedens non solum est inflammatiuus eius quod aelat zelo in id quod ipso zelo zelatur:
sed etiam tendit a zcelante a quo procedit vt donum in id quod aelatur: & illi datur: & ita refertur ad illud
quod aelatur, non solum ad id quod zelo zelatur: quemadmodum verbum non solum refertur ad id quid verbo dicitur:
sed etiam ad id cui donatur, quod est propria relatio in spiritum sanctum inquantum est donum: qualis nul
la correspondens est in filio: licet relationi qua spiritus sanctus spiratur vt ens, & refertur ad spiran
tem, respondeat in filio relatio ad patrem qua generatur ab illo vt est filius: & relationi qua flagra-
tur vt est zelus, & refertur ad flagrantem, respondeat relatio in filio qua dicitur a patre vt est verbum: &
relationi qua spiritus sanctus vt est zelus refertur ad zelata aelo, respondeat relatio qua verbum re-
fertur ad dicta verbo. Et sicut dicere verbo essentiale est: licet praesupponat dicere notionale: & per
hoc relatio verbi rationalis ad dicta verbo consequitur actionem notionalem qua procedit verbum a patre: consi
militer zelare zelo essentiale est: licet praesupponat flagrare siue zelare notionale: & per hoc etiam rela
tio zeli rationalis etiam ad zelata zelo consequitur actionem notionalem qua zaelus procedit a xelan-
te seu flagrante ipsum: & vlterius etiam zeli relatio rationalis ad id cui donatur seu donabile est, con
sequitur actionem notionalem eandem. & praesupponit actio essentialis donandi actionem notiona-
lem qua spiritus sanctus seu zelus procedit vt donum. Et est ista processio qua procedit vt donum
a flagrante, aeterna. Illa autem qua procedit vlterius in id cui donatur, quandoque est aeterna quandoque
temporalis. Aeterna autem, quando datur ei qui est aeternus, vt filio a patre & econuerso: de quo erit
sermo in sequenti quaestione. Temporalis vero quando datur ei qui est temporalis vt creaturae. Et dif
fert donatio qua donatur ab aeterno, ab illa qua donatur ex tempore: in hoc quod illa donatio qua
donatur ab aeterno filio a patre & econuerso: nihil aliud est quam ipsa processio aeterna qua procedit a
patre in filium & econuerso. Illa vero qua datur ex tempore creaturae alia est a processione qua pro
cedit ab aeterno a patre & filio: sicut alia est processio spiritus sancti temporalis ab aeterna.