Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe49339

Sources:

Bb: Badius1520b

B180r

1
CIrca septimum arguitur quod spiritus sanctus non sit amor quo pater & filius di-
ligunt se & alia, Primo sic. sicut se habet filius inquantum est notitia ad actum intelligen
di ex parte intellectus: sic se habet spiritus sanctus inquantum est amor ad actum
diligendi ex parte voluntatis, quia sicut filius inquantum est notitia est perfectio
vel quasi intellectus secundum superius determinata: sic spiritus sanctus est perfectio
vel quasi voluntatis. sed pater non intelligit se & alia filio vt est verbum siue no
titia: quia per quod intelligit sapit. Non autem sapit verbo sed sapientia siue genita
secundum Augustinum. vii. de trinitate cap i. &. 4. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si pater & filius dilige- Bb180v
rent se & alia amore qui est spiritus sanctus: cum spiritus sanctus sit amor notionalis: tunc diligerent
se & alia amore siue dilectione notionali. consequens falsum est: quia diligere in diuinis est actus
in essentialis. cuius ratio non est nisi ipsa diuina essentia vt est amor essentialis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. se-
cundum non est ratio primi: sed potius econverso. omnia essentialia sunt prima & quasi praeuia respe
ctu notionalium, vt patet ex supra determinatis. Quare cum diligere sit actus essentialis, & spiritus
sanctus sit amor notionalis, spiritus sanctus non est amor quo pater & filius diligunt, quia id quo
diligunt est ratio eliciendi actum diligendi.

4 ⁋ Contra, non est amor nisi sit vis vnitiua amantis cum ama
to. & si talis vis est amor simplex, multo fortius ergo & amor incentiuus, quia quanto est ardentior
tanto fortius vnit, quare cum spiritus sanctus secundum iam exposita sit amor incentiuus: ipse ergo est
vis vnitiua amantis cum amato. sed hoc non nisi mediante actu diligendi. ergo &c.

5 ⁋ Dico quod secundum dicta sanctorum concedere oportet quod pater & filius diligunt
spiritu sancto: Spiritus sanctus autem amor est: oportet ergo concedere quod spiritus sanctus sit amor
quo pater & filius diligunt. Vnde Augustinus loquens de processione spiritus sancti a patre, dicit
x. de trinitate cap. xii. Manifeste ostenditur hoc amoris esse principium vnde procedit: ab ipsa quipa
pe mente procedit: atque ita principium est amoris sui quo se amat. Vnde non proponitur quaestio quasi
dubitandum sit an pater & filius diligant amore qui est spiritus sanctus: sed quia dubitatur quom
hoc vere intelligi possit: & qua ratione ille ablatiuus amore construatur cum actu diligendi siue aman
di. Et est ratio dubitandi super hoc expressa in tribus primis argumentis: quae concludunt quod tamen pos
sunt construi cum illo vt ratio elicitiua illius actus: & non est clarum quod alio modo possit cum illo
construi. propter quod circa hoc diuersae sunt exortae quaestiones. Vnde difficultatem quaestionis propter
tactum in primo argumento, tangit Hug. de sancto Victo. in epistola quadam ad b. Bernardum sic in
quiens. Quaeris a me quomodo verum sit quod Augustinus dicit. Dicit enim quod pater spiritu sancto dili
git filium, & filius eodem spiritu diligit patrem. Quia tamen pater ea sapientia quae est filius sapiat, omni
no contradicit huiusmodi ratione. Nam si ea sapientia quae filius est saperet ipse pater, non tam filius a
patre, quam pater a filio esset: quibus idem est esse quid sapere. Et eadem ratione si eo amore diligeret qui
est spiritus sanctus, non tam a patre quam pater a spiritu sancto esset: quibus idem est esse quod diligere. Hoc autem
falsum est. Vnde subdit. Hinc est quod quidam in hunc modum opponunt & dicunt. Cum idem ibi sit dili
gere quod esse, quomodo dicitur pater vel filius non esse ea dilectione quo alter alterum diligit: cum
ideo pater negatur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur: Et respondet Hug. ad argu
mentum & simul ad quaestionem, vt tactum est supra in quaestione de differentia inter dicere & ge
nerare, distinguendo quod agere aliquo contingit dupliciter, vel vt ratione formali quae est in agente, &
sic pater non diligit spiritu sancto, neque filius, vt procedit ratio: vel vt potentia operatiua quae est ab
alio, & sic bene diligunt spiritu sancto, & similiter pater intelligit verbo: non tamen sequitur quod est spi
ritu sancto aut verbo, vt ibidem expositum est. Vnde dicit sic. Quantum mihi videtur multum est
inter facere & fieri &c. vsque ibi. Et secundum hoc cum actus attribuitur &c. vt habitum est ibi-
dem. Dicitur ergo (vt subdit Hug. ibidem) pater spiritu sancto diligere: & pater suo amore proce-
dente diligit: non quod per eum amorem habeat sed exhibeat: non quod per eum amorem accipiat sed impen
dat. Et sic secundum Hug. quod pater dicitur diligere spiritu sancto, est: quod spiritus sanctus diligit hoc ha
bet a patre: quia ipse est a patre. vnde subdit in eadem epistola. Hilius de seipso dicebat, mea doctrina
non est mea. Cur & spiritus sanctus non aequa ratione dicat dilectio mea non est mea sed patris: No
ta ad intellectum dicti Hug. & hoc ex verbis eius in illo dicto Christin, Mea doctrina non est mea: quod du
pliciter potest intelligi illud Doctrina mea. Vno modo sic. mea doctrina . i. doctrina qua ego sapio non
est mea: quia ego non habeo eam a me: sed a patre. & secundum hoc pater secundum Hugns dicitur
sapere filio: quia sapientiam & doctrinam qua filius sapit & quod filius sapit hoc habet a patre. & sic idem
quod filius agit in eo quod sapit pater agit: sed per filium siue filio. Et similiter si spiritus sanctus dicat mea
dilectio non est mea, idem est quod dilectio qua ego diligo non est mea: quia non habeo eam a me: sed
a patre. Et secundum hoc secundum Hugo. pater dicitur diligere spiritu sancto: quia quod spiritus
sanctus diligit & dilectionem qua spiritus diligit habet a patre. Alio autem modo illud, Mea doctri
na, intelligitur sic. i. doctrina qua ego homines erudio & quam eis impendo non est mea: quia illam non
habeo a me: sed a patre. & secundum hoc secundum Hug. pater dicitur erudire filio: quia doctrinam
qua filius erudit ipse habet a patre, & sic quod filius agit in eo quod erudit pater agit, sed filio siue per filium
Et si spiritus sanctus dicat mea dilectio non est mea, idem est ac si diceret: dilectio qua ego homines inflammo
& quam eis impendo non est mea: quia illam non habeo a me: sed a patre. Et secundum hoc pater dici
tur inflammare homines igne charitatis: quia charitatem siue dilectionem qua spiritus sanctus in-
flammat: ipse habet a patre, & sic quod spiritus sanctus agit in eo quod inflammat, pater agit, sed spiritu san Bb181r
cto siue per spiritum sanctum. Sed secundum talem expositionem nullam difficultatem habet omnino quaestio
aliam quam habet quaestio qua quaereretur an pater creat filio siue per filium, an spiritu sancto siue per spiri-
tum sanctum: nec ad hoc inuestigandum anhelat intellectus in hac quaestione: sed potius an cum dici-
tur pater diligere spiritu sancto, spiritus sanctus habeat quasi rationem causalitatis super actum dili-
gendi patris: quam reuera habet: quae & mentem Hug. tetigit, licet eam non explicauerit. Quod bene insi
nuat quando post praedicta in dicta epistola ad astruendum quod omnino concedendum est, patrem & filium
diligere spiritu sancto, subdit iuxta processum vltimi argumenti dicens. Si spiritus sctuns amor est vtrius
quod, cur pater non dicatur recte spiritu sancto, hoc est suo diligere amore: Animus humanus amor non
est, sed ab ipso amor procedit, & ideo se non diligit: sed amore, qui a seipso procedit. Pater vero amor
est, & ideo pater diligit seipso: diligit & spiritu sancto: diligit seipso amore, diligit & suo amore. Si spi
ritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut spiritus sanctus dicitur amor patris & filii, quaeso quis
posset negare te spiritu sancto, hoc est amore tuo diligere: Reuera pater amor est, sed essentialis: quo
diligit formaliter, hoc est tanquam forma quadam quae ipse est eliciendo actum diligendi: qui non est nisi essentialis
Animus autem humanus amor ex se non est, & ideo ipse seipso non diligit: sed solummodo amo-
re a se procedente per actum volendi. Per quod insinuat quod pater consimiliter habet amorem a se procedentem
& in animo suo manentem, licet subsistendo non autem inhaerendo, sed informando: sicut inhaerendo
informat animum humanum amor ab ipso procedens. Sicut ergo homo diligit amore procedente, sic
& pater. Illud autem non est nisi quia amor quo diligit homo habet aliquam rationem causalitatis super
actum diligendi. Similiter ergo cum pater diligit amore a se procedente, oportet quod ille amor habeat
aliquam quasi causalitatem super actum diligendi. Et quia istam rationem causalitatis difficile est assi
gnare. Certum enim est quod causalitatem principiandi & eliciendi actum diligendi essentialem in patre
non habet amor qui est spiritus sanctus, quia tunc spiritus sanctus daret patri quod diligeret essentia
liter, & ita quod esset: quia idem est ei (scilicet patri)diligere quid esse: sicut & sapere idem est patri quod esse
vt vult Augu. vii. de Trini. cap. i. &. x. Et ideo circa hoc diuersi sunt modi dicendi. Dicunt est quidam
quod ille ablatiuus spiritu sancto habet causalitatem super actum diligendi patris non in eliciendo
vt dictum est, sed in appropriando. Dicunt enim quod pater diligit spiritu sancto per appropriationem. i. pe
amorem qui ei appropriatur. Amor enim essentialis ei appropriatur, vt inferius declarabitur loquendo
de appropriatione. Sed eadem ratione bene diceretur, pater sapit filio, quia eodem modo filio appropriatur
sapientia: quod non conceditur. Ideo alii dicunt quod ille ablatiuus habet causalitatem super actum diligen
di in indicando quod in patre sit actus. diligendi. Vnde dicunt quod construitur cum verbo diligendi in ha-
bitudine signi ad signatum, quemadmodum si diceretur isti diligunt se verbis: quando nullum aliud in-
dicium quod sese diligant habetur quam quod verbis amabilibus sese alloquuntur. Qualem dilectionem prohi
bet lon quando dicit prima Canonica cap. iii. Non diligamus verbo neque lingua, sed opere & veritate.
Sed eadem ratione posset concedi illa, pater sapit verbo. Quia ei habet in mente sua verbum a se proce
dens, signum est quod sapiat. Sed tamen ista negatur & illa conceditur. Alio ergo modo causalitas huiusmo-
di intelligenda est. Ideo dicunt alii quod construitur in ratione formae siue causae formalis: quemadmo
dum dicitur quod iste lucet luce, calet calore, viuit vita. Quod non potest stare, quia talis forma denominat
pso actum & cadit in significatione actus penitus idem significando cum actu. Differunt autem in so
lo modo significandi vt essentia & esse, vt satis expositum est superius. Nunc autem in proposito amor
siue dilectio quae est spiritus sanctus non est forma illa a qua pater denominatur diligens: nec il-
la dilectio quae significatur actu diligendi est penitus essentialis: & dilectio quae est spiritus sanctus no
tionalis est. Vnde cum dicitur pater amat amore, id quod denominat patrem significatum est in actu aman
di, & est amatio, non autem ipse amor, siue sumatur essentialiter siue notionaliter. Et bene differunt
secundum rem in creaturis amor & amatio: sicut cum dicitur pater diligit dilectione quae est spiritus
sanctus, quasi aequiuoca est dilectio quae significatur actu diligendi & ipso denominat, & quae dicitur
esse spiritus sanctus. Propterea dicunt alii quod construitur dictus ablatiuus in ratione effectus siue prin
cipiati formalis, sicut cum dicitur quod arbor fioret fiore. Reuera isti magis propinqui sunt veritati quam prae
cedentes, quia in ratione causae formalis denominatiue dicitur quod arbor fioret floritione, & multo
magis se habet ad actum diligendi patris amor procedens qui est spiritus sanctus, sicut flos ad sio
rem. Quia per actum diligendi sicut flos ab arbore per actum florendi quodammodo a patre procedit
spiritus sanctus, inquantum scilicet pater & filius potius spirant spiritum sanctum vt diligentes siue
amantes quam vt scientes vel vt cognoscentes, non sic autem floritio procedit ab arbore per actum flo-
rendi, sed est forma signata in actu fiorendi. Sed tamen istud non potest stare in proposito, quia cum talis
ablatiuus construitur cum verbo, verbum illud per se positum includit in se actum producendi
propinquum transeuntem in rem illam signatam per ablatiuum. Elorere enim secundum se acceptum idem Bb181v
est quod producere fiorem. Nunc autem in proposito diligere cum sit purum essentiale, non est idem
quod producere amorem. & ideo licet in ratione causae formalis bene dicitur arbor fiorere flore, eo quod flo-
rere includit actum propinquum producendi fiorem: non tamen in ratione effectus formalis dici sic
potest pater diligere amore qui est spiritus sanctus, quia licet per actum diligendi a patre procedat
spiritus sanctus, hoc tamen non est nisi vt per actum producendi remotum. Praeterea quando actus
construitur cum ablatiuo in ratione effectus formalis, verbum illud necessario ex se sic est absolutum
quod nullo modo potest simul construi cum alio in quod designetur transire. Non enim potest dici quod arbor
floret hoc vel illud fiore. Sed in proposito verbum diligendi simul potest construi cum dicto ablati-
uo & transire in aliud, dicendo pater diligit filium vel creaturam amore qui est spiritus sanctus. & hoc quia
quando illo modo construitur, ablatiuus ille non dicit nisi rationem quandam circa actum vt ab-
solute habet esse in subiecto: non autem vt transeat in aliquem terminum extra. Quando vero isto mo
do construitur, iste ablatiuus non dicit rationem circa actum vt habet esse in subiecto: sed potius
vt transit in aliquid extra: & ideo dicit rationem & circunstantiam transeuntem in illud. & tunc
actus ille construitur cum ablatiuo tanquam cum eo quo actus ordinatur & dirigitur in illud. Sic in pro
posito pater diligit amore qui est spiritus sanctus, tanquam eo quo ordinatur actus diligendi in illud quod
diligitur vel natum est diligi a patre. Secundum hunc modum igitur oportet hic assignare aliquam ra
tionem a praedictis, qua talis ablatiuus dicendus est construi cum tali verbo.

6 ⁋ Ad cuius inuestiga
tionem aduertendum est quod diligere in diuinis tripliciter accipitur. Primo modo vt est purum essen
tiale: vt quando dicit actum diligendi simplicem. Secundo modo vt habet annexum aliquid notiona
le, vt quando dicit actum diligendi incentiue ex parte diligentis, & gratificatiue ex parte dilecti. Ter
tio modo vt accipitur pro notionali extenso ad essentiale: vt quando accipitur pro actu fiagrandi, se
cundum quod iam declarabitur. Si ergo accipitur diligere primo modo, dico quod nullo modo dictus abla
tiuus construi debet cum tali verbo: nec vllo modo est haec recipienda, pater diligit amore vel dili-
it filium vel aliquid aliud spiritu sancto. Similiter neque de filio neque de seipso spiritu sancto, quod di-
ligit amore qui est spiritus sctuns. Nec est ratio eliciendi talem actum de subiecto, vt habitum est supra: nec
etiam ratio dirigendi ipsum in obiectum: sed horum ratio solummodo est amor essentialis: quia ta
lis actus & directio in obiectum conueniret personae vniuoce, si esset in diuinis absque amore proce-
dente, & similiter absque verbo procedente: & sic quasi primo conveniret patri quam generare aliquid spirare. Si
vero accipitur diligere secundo modo, videlicet vt habet annexum aliquid notionale, puta vt cum
dicit actum diligendi incentiue: dico quod illa bene est recipienda, pater diligit spiritu sancto: quia licet
amor procedens non sit ratio eliciendi actum diligendi simpliciter de subiecto, & ordinandi ipsum
in subiectum: est tamen bene ratio incentiui circa actum, & hoc in ordine eius ad subiectum a quo eli-
citur, & etiam in ordine ad obiectum, secundum quod iam inferius declarabitur in solutione primi ar
gumenti. Pater enim etsi non diligit nude & simpliciter nisi amore essentiali: incentiue tamen non diligit nisi
amore notionali qui est spiritus sanctus. Quia sicut se habet diligere simpliciter ad amorem simplici
ter: sic se habet diligere incentiue ad amorem notionalem. Est enim ratio incentiui aliquod notionalis circa actum
diligendi essentialem, licet cum illa determinatione tribus personis conueniat. Si vero diligere ac-
cipiatur tertio modo, videlicet pro notionali extenso ad essentiale, vt puta pro actu fiagrandi: dico quod
adhuc bene recipitur illa, pater diligit spiritu sancto, quia licet amor notionalis non sit ratio elicien
di actum talem de subiecto, est tamen ratio ordinandi ipsum in obiectum.

7 ⁋ Ad cuius intellectum
est aduertendum secundum praedicta, quod sicut ex parte intellectus circa actum producendi eius est
vna notio secundum rem: diuersa vero secundum solam rationem, qua pater dicitur generare fi-
lium, & dicere verbum: & similiter eandem personam nominant secundum rem filius & verbum:
licet secundum diuersas rationes: sic ex parte voluntatis circa actum producendi eius vna notio est
secundum rem quae secundum rationes diuersas diuersis nominibus est appellanda: & similiter vna
persona secundum diuersas rationes diuersis nominibus est appellanda. Sed secundum vnam ratio
nem nomen est ei impositum tam actui quam personae: secundum quam pater & filius dicuntur spirare spi
ritum sanctum: & respondet actus spirandi ex parte voluntatis, actui generandi ex parte intellectus: &
nomen spiritus respondet filio. Secundum aliam autem rationem nomen non est impositum nec actui
nec personae: sed actum possumus dicere flagrare, & personam possumus appellare zelum: vt flagrare
respondeat illi quod est dicere, & zelum verbo. Et sicut dicere ex parte intellectus non solum accipitur vt
purum notionale, & vt dicit solum actum producendi verbum, & construitur cum verbo in ac-
cusatiuo, dicendo pater dicit verbum: sed etiam vt extenditur ad essentiale & dicit rationem ma-
nifestationis siue declarationis apud intellectum illorum quae intellecta sunt intelligentia simplici
formata per ipsum verbum vt per manifestatiuum cuilibet intellectui illustrato vero verbo: sic etiam fia Bb182r
grare ex parte voluntatis non solum accipitur vt purum notionale, & vt dicit solum actum pro-
ducendi zelum vt construitur cum ipso in accusatiuo dicendo pater & filius flagrant spiritum san-
ctum, sed etiam accipitur prout extenditur ad essentiale, & dicit rationem gratificationis apud vo-
luntatem illorum quae volita sunt simplici voluntate informata per ipsum zelum, vt per gratificatiuum
cuilibet voluntati incensae per ipsum zelum. Sicut enim in verbo omnia alia dicuntur quodammodo, sic in
ipso zelo omnia quodammodo flagrantur. Et ideo quemadmodum dicere construitur cum verbo non
solum in accusatiuo, quid soli patri & filio conuenit: sed etiam in ablatiuo, quod etiam conuenit aliis se
cundum superius determinata in quaestione de dicere: Sic flagrare construitur cum zelo non solum
in accusatiuo, quid soli patri conuenit & filio: sed etiam in ablatiuo, quod conuenit aliis modis propor-
tionalibus, quibus dicere verbo vel in verbo conuenit aliis a patre. Et flagrare vt sic extensum est
id quod notionale, & supponit actum amandi seu volendi quem non significat: sicut dicere extensum supr
ponit actum intelligendi quem non significat. Pro dicto autem actu innominato quem appellamus flagrare
inquantum dicto modo extenditur secundum vsum theologorum, accipitur actus amandi: & ideo eisdem
modis quibus secundum superius determinata dicimus omnes illustratos verbo dicere se & omnia alia
verbo & in verbo: proportionaliter eisdem modis dicimus omnes accensos zelo qui est amor procedens
siue spiritus sctuns, se & alia amare spiriu sancto. Vnde sicut ex parte intellectus notitia essentialis est quod
dam manifestatiuum quo verum manifestatur intelligenti siue intellectui, & habet fieri in intellectu vt cogni
tum in cognoscente: sic verbum quoddam est manifestatiuum quo declaratiue & quasi amplius manifestatur
intellectui, & quasi amplius habet fieri in intellectu. Sed ex parte voluntatis amor essentialis est quaedam incensio siue
quoddam incendium quo bonum gratum fit voluntati, & quo voluntas se diffundit in bonum illud: & aelus siue
spiritus sanctus est quoddam incentiuum quo bonum amplius gratum fit voluntati, & quo voluntas se amplius
in bonum diffundit. Et ita sicut omnia quae nata sunt declarari verbo: in verbo pater immediate di-
cit quando dicit verbum: & quando alia quae in verbo dicit verbo, illa verbo dicit non vt medio in
ter dicentem & actum dicendi, & vt ratione elicitiua actus dicendi de dicente, inquantum notat actum
producendi: aliter enim solummodo diceret verbo dicens verbum: sed vt ratione qua innotescit apud
intellectum eius cum dicitur id quid verbo dicitur, & qua actus dicendi inquantum notat actum ma
nifestandi declaratiue dirigitur in illud, vt sit solum ratio media inter actum dicendi ratione ma-
nifestationis quam importat, et rem dictam: vnde & verbo dicit non dicens verbum: spiritus sctuns enim ver
bo dicit creaturam, hoc est spiritus sanctus creaturam quam intelligit manifestat verbo intellectui illius
cui dicit: Sic omnia quae nata sunt gratificari spiritu sancto, in ipso pater & filius immediate flagrant
quando flagrant spiritum sanctum: & quando alia quae in spiritu sancto flagrant, fiagrat spiritus sanctus: illa spiritu
sancto flagrat siue diligit non vt medio inter flagrantem & actum flagrandi inquantum notat actum pro
ducendi: aliter enim solummodo flagraret spiritus scton flagrans spantum sctantum: sed vt ratione qua flagrascit apud
voluntatem eius qui flagrat id quod spiritu sancto flagratur siue diligitur: iuxta vsum theologo-
rum sumendo diligere pro flagrare, & qua actus flagrandi siue diligendi inquantum notat actum gra
tificandi dirigitur in illud, vt sit solummodo ratio media inter actum diligendi ratione gratificatio-
nis quam importat ly flagrare, & rem dilectam. Vnde & spiritu sancto diligit non producens siue
flagrans spiritum sanctum. Creatura enim intellectualis bene spiritu sancto diligit deum patrem, hoc est
creatura intellectualis bene deum patrem quem diligit spiritu sancto gratiose & complacenter di-
ligit. Sicut enim omne verum intellectus quod amplius innotescit verbo, sic omne bonum voluntatis quod
amplius gratescit spiritu sancto. Et sic pater amore qui ipse est sibi essentialis, & similiter filius &
quaelibet creatura amore suo naturali aliter diligunt bonum, aliter spiritum sanctum inquantum est amot
cordis sui: per hoc quod procedit in ipsum. Ab aeterno enim amor cordis patris & filii procedit in ipsis
ex tempore autem creaturae intellectualis. Amore enim sibi essentiali aut naturali quilibet diligit bonum
vt ratione media inter subiectum a quo elicitur & actum diligendi qui illa ratione elicitur. Amore
vero qui est spiritus sctuns quilibet diligit bonum vt ratione media inter actum intelligendi & ipsum
obiectum quod diligitur tantummodo, secundum iam dictum modum. Quo viso & intellecto non est alia diffi
tas in hac quaestione an pater & filius diligant se & alia spiritu, accipiendo diligere pro dicto verbo
innominato: quam in illa an pater dicit se & alia verbo. Sed ratione maioris obscuritatis & dubitationis
inducitur, quia non est ex parte voluntatis verbum impositum respondens illi quod est dicere: quod expresse si
gnificaret actum gratifieandi, sicut dicere significat actum manifestandi: quem nullo modo significat
actus diligendi, quo vtimur loco illius verbi nobis deficientis, vt dictum est. Accipiendo autem dilige
re in sua propria significatione, patet difficultas quaestionis ex dictis supra, & amplius exponetur in dicendis.

8 ⁋ Quod ergo arguitur primo in contrarium, quod pater non intelligit se & alia notitia a
quae est verbum, ergo &c. Dico distinguendo de intelligere modo quo iam distinctum est de diligere Bb182v
in duabus primis significationibus. Intelligere enim vt est purum essentiale & dicit actum intelligen
di simplicem, nullo modo potest concedi illa, pater intelligit verbo. & sic (vt bene procedit argumen
tum) nullo modo potest concedi quod pater & filius diligant amore qui est spiritus sanctus. Intelligere
autem vt habet aliquid annexum notionale, vt quando dicit actum intelligendi illustratiue ex par
te intelligentis & declaratiue ex parte intellecti, licet nullo modo posset concedi quod pater intelligit
simpliciter verbo: non tamen omnino negandum est quin pater intelligat verbo declaratiue. Quia per
hoc quod secundum praedicta verbum illustrat siue illuminat intellectum in quo est, & declarat nue ma
nifestat ipsam rem intellectam: licet non sit ratio eliciendi actum intelligendi de subiecto intelligente:
sed solummodo essentialis: est tamen ratio modi intelligendi tam in ordine intelligentis ad actum in-
telligendi quam in ordine actus ad obiectum intellectum. vt propter hoc bene possit concedi quod pater de
claratiue intelligat verbo: & potius declaratiue quam illustratiue: quia actio intelligendi potius proce-
dit in intellectum ab obiecto declarato & manifestato quam ab intellectu illustrato in obiectum intellectum
Et sic consimiliter non obstante argumento, licet nullo modo posset concedi quod pater & filius dili-
gant amore qui est spiritus sanctus simpliciter: non tamen est omnino negandum quin diligant
amore quid est spiritus sanctus incentiue: quia per hoc quod secundum praedicta amor qui est spiritus sanctus incem
dit voluntatem in qua est, & ipsi gratificat ipsam rem volitam licet non sit ratio eliciendi actum diligendi de lubie
cto diligente: sed solummodo essentialis: est tamen ratio modi diligendi tam in ordine diligentis ad actum diligen
di: quam in ordine actus ad obiectum dilecti. Vt propter hoc bene possit concedi quod pater & filius incentiue di
ligant amore qui est spiritus sanctus: & potius incentiue quam gratificatiue: quia actio volendi potius
procedit a voluntate in obiectum gratificatum quam ab obiecto gratificato in voluntatem incensam. in
tellectus enim mouetur ab obiecto, & vceluntas mouet se in obiectum, vt saepius declarauimus alibi.
Est tamen in hoc magna diuersitas aduertenda ex parte illorum qui dicuntur intelligere verbo & non
sunt ipsum, & ex parte eius qui est ipsum verbum, & similiter ex parte illorum qui dicuntur dili-
gere amore qui est spiritus sanctus, & non sunt ipse: & ex parte eius qui est ipse spiritus sanctus. Quia
licet illi qui non sunt ipsum verbum, non dicuntur intelligere verbo vt ratione elicitiua de intelli
gente ipsius actus intelligendi: ille tamen qui est ipsum verbum, bene intelligere dicitur verbo vt ratione eli
citiua de intelligente ipsius actus intelligendi. Et consimiliter licet illi qui non sunt ipse amor qui
est spiritus sanctus, non dicuntur diligere amore qui est spiritus sanctus vt ratione elicitiua ipsius
actus diligendi: ille tamen qui est ipse amor, vt ipse spiritus sanctus, bene dicitur diligere ipso amore qui est spiritus sanctus:
vt ratione elicitiua de voluntate ipsius actus diligendi. Vnde filius quia est verbum intelligit verbo declaratiue vt ratio
ne formali eliciente actum intelligendi simpliciter: sed hoc non nisi ratione notitiae essentialis vt est aliquid
verbi. Pater autem quia non est verbum licet intelligat declaratiue verbo secundum expositum mo
dum, non tamen vt ratione formali eliciente actum intelligendi simpliciter, quia licet illum eliciat
vt ratione elicitiua notitia essentiali, non tamen vt ipsa est filii vel aliquid ipsius verbi, & habita per
generationem: sed potius vt est ipsius patris omnino ingenita. Nec in hoc est aliqua differentia. de ver
bo hominis qui non est suum verbum, & de verbo patris qui etiam non est suum verbum. i. icet enim
homo intelligat declaratiue suo verbo, non tamen vt ratione formali eliciente actum intelligendi sim
pliciter: quia licet illum eliciat notitia simplici quae includitur in ratione verbi sui, non tamen vt ipsa
est aliquid verbi: sed potius vt se tenet ex parte memoriae producentis verbum. Consimiliter spiritus san
ctus quia ipse amor procedens est, diligit incentiue amore procedente vt ratione formaliter eliciente actum
diligendi simpliciter: sed hoc non nisi ratione amoris essentialis vt est aliquod amoris procedentis siue zeli. Pa
ter autem quia non est amor procedens licet diligat incentiue amore procedente, secundum expo-
situm modum: non tamen vt ratione formaliter elicitiua actus diligendi simpliciter: quia licet illum
eliciat vt ratione elicitiua amore suo essentiali, non tamen vt ipse spiritus sanctus vel aliquid ipsius
zeli, & habitus per spirationem: sed potius vt est ipsius patris omnino inspiratus. Nec est in hoc dif
ferentia aliqua de zelo siue amore procedente in homine qui non est suus zelus sicut neque suum
verbum: & de zelo patris qui etiam non est suus zelus. Licet enim homo diligat incenti-
ue zelo suo, non tamen vt ratione formali eliciente actum diligendi simpliciter: quia licet illum eli
ciat amore simplici qui includitur in ratione zeli, non tamen vt ipse est aliquid zaeli: sed potius vt
se tenet ex parte voluntatis quam informat, vt de quo materialiter elicitur zelus secundum mo
dum supra expositum. Tertio autem modo proportionali tertio modo eius quod est dilige-
re, non accipitur ipsum intelligere, quamuis enim diligere sit ita essentiale vt intelligere: est ta-
men ratio quare intelligere potius accipitur pro notionali extenso ad essentiale quam diligere: & haec
duplex, scilicet necessitas & commoditas. Necessitas, quia ex parte intellectus non deficit verbum
notionale extensum ad essentiale. tale enim est ipsum dicere. Tale autem verbum deficit & defecit ex Bb183r
parte voluntatis: quod nos appellamus per translationem flagrare: propter quod necesse fuit vti no-
mine essentiali quod est diligere, pro illo verbo deficiente, & extendere significationem huius verbi
quod est diligere. Non sic autem necesse fuit vti hoc verbo intelligere, aut extendere ipsum. Ratio
autem talis defectus ex parte voluntatis potius quam ex parte intellectus, est ex hoc quod nobis minus no
ta sunt pertinentia ad emanationem voluntatis quam pertinentia ad emanationem intellectus. Cuius
ratio est, quod nos diuina cognoscimus per ea quae in creaturis videmus, secundum Ricar. in principio
de Trinita. Nunc autem in creaturis videmus emanationem modo naturae principaliorem: qualis est
illa quae in diuinis est ex parte intellectus. Emanationem vero modo naturae non principalem quae prin-
cipaliter est modo voluntatis, non videmus penitus in creaturis. Non enim productio alicuius suba
sistit in creaturis nisi artificialis & ex libero arbitrio: nulla autem ex immutabili necessitate naturae. Et
quia clarior propterea nobis est emanatio modo naturae ex parte intellectus: euidentior ideo est facta
translatio verborum interpositorum actibus creaturarum actibus diuinis, & ex parte intellectus
quam ex parte voluntatis. Aequali tamen proprietate flagrare transterri potest ad significandum in di
uinis spirationem amoris a voluntate liberali, qua transfertur dicere ad significandum in diuinis
cenerationem notitiae a natura intellectuali. Commoditas etiam est ratio quare diligere potius
dicto modo accipitur quam intelligere: quia omnis actus notionalis procedit a potentia vt a principio
actiuo in productum vt in terminum. In quo cum illo conuenit actio diligendi: quia procedit a po
tentia volitiua eliciente actum in amatum vt in terminum: non sic actus intelligendi, quia est quid
receptum in intelligente ab intellecto.

9 ⁋ Per dicta patet quomodo oportet respondere argumento quid
beatus Bernardus proposuit Hugo. vt recitat Hugo in principio epistolae suae, vbi dicit sic. Quaeris
a me quomodo verum sit &c. vt habitum est supra. Dico enim quod si loquimur de diligere primo mo
do, in illo bene procedit argumentum: quia sicut pater non sapit ea sapientia quae filius est: sic nec di-
ligit secundum istum modum eo amore qui est spiritus sanctus, quia secundum istum modum sapien
tia & amor non dicunt nisi rationem formalem eliciendi actum de subiecto: virtute cuius tenet ar-
gumentum. Si vero loquamur de secundo modo, etiam bene verum est quod sicut pater diligit spiri-
tu sancto, sic intelligit verbo, quia & incentiue diligit spiritu sancto, & declaratiue intelligit ver-
bo. Sicut nec simpliciter diligit spiritu sancto, nec simpliciter intelligit verboro. vt patet ex praedictis.
Et quod arguit Bernar. secundum Augustinus quod si pater ea sapientia siue notitia quae filius est saperet siue in
telligeret: non tam filius a patre esset quam pater a filio: Dico quod verum est de sapere & intelligere sim-
pliciter primo modo dicto. Quod etiam verum est de diligere simpliciter: quia si eo amore qui spiri-
tus sanctus est, pater diligeret simpliciter eliciendo actum: non tam spiritus sanctus esset a patre, quam pa
ter a spiritu sancto. De sapere autem & intelligere declaratiue non est verum, nec etiam diligere
incentiue. Non enim idem est patri esse & sapere declaratiue quod praesupponit verbum, & dicere no
tionale in quo habet annexum aliquid notionale: & similiter diligere incentiue quod praesupponit spi
ritum sanctum, & spirare: vt de tali intelligere non sit idem patri esse & diligere. Et multo minus ve
rum est de diligere tertio modo quod idem sit diligere illo modo quid esse: quia tale diligere ex parte vo-
luntatis respondet ei quod est dicere ex parte intellectus. Sicut enim dicere quo pater dicit verbo sup
ponit verbum in quo dicuntur ea quae dicuntur, & per hoc etiam dicere ipsum verbum, & addit tanquam
de propria significatione actum secundum praedicta: Sic diligere quo pater diligit spiritu sancto secu
dum istum modum tertium, supponit spiritum sanctum in quo flagrantur ea quae flagrantur siue diligum
tur spiritu sancto: & per hoc etiam supponit ipsum spirare siue flagrare spiritum sanctum, & super-
addit de propria significatione actum gratificandi siue acceptandi. Nec est differentia in aliquo in
ter dicere verbo & diligere spiritu sancto: similiter inter verbum & spiritum sanctum: nisi in hoc quod di-
cere & verbum non solum dicunt respectum & ordinem ad dictum, sed etiam ad illum cui dicitur. Pa
ter enim verbo dicit spiritum sanctum creaturae, vel creaturam spiritu sancto. Diligere autem & spiritus sctuns
dicunt respectum & ordinem ad dilectum, & non ad aliquem vlterius.

10 ⁋ Ad secundum, quod si pater dilige
ret spiritu sancto diligeret amore notionali: Dico quod amor vel dilectio dupliciter consideratur. vno
modo vt significatur per verbum diligendi siue amandi. alio modo vt significatur nomine amoris siue
dilectionis. Primo modo quicumque diligit siue amat, diligit siue amat dilectione siue amore secundum
rationem habitudinis formae denominantis: sicut ignis dicitur calefacere actiua calefactione, & ar-
bor florere floritione, & splendens splendere splendore, & dicens dicere dictione: & talis amor siue
dilectio non est nisi essentialis. Aut quicumque diligit aut amat, non diligit neque amat nisi amore vel
dilectione essentiali, sed hoc secundum aliquem trium praedictorum modorum. Secundo autem
modo licet amor de se sit essentialis, tamen cadit in circumlocutione notionalis quando dicitur amor
notionalis. Et nullum est inconueniens quod penes secundum & tertium modos praedictos diligens vel Bb183v
amans diligat vel amet amore notionali. Et quoquo modo aequocem dilectio significatur verbo diligendi
& nomine dilectionis notionalis, sicut splendor & dictio aequoce vel quasi significantur hoc verbo splen
dere & dicere, & hoc nomine filius siue verbum. Pater enim dicit filium dictione significata nomine
illius verbi dicere, sicut generat filium generatione: sed non dicit filium dictione significata nomine
verbi, sicut nec dicit filium verbo.

11 ⁋ Ad tertium quod notionale non est ratio essentialis, quia est secundum
respectum ipsius: Dico secundum praedicta quod verum est ratio elicitiua quasi media inter elicientem &
actum elicitum. Est tamen ratio illius vt qua ordinatur eliciens ad eliciendum actum sub modo determi
nato in secundo modo intelligendi praedicto: vel qua ordinatur actus elicitus ad obiectum, vt in secun-
do & tertio modo praedictis. Et nullum est inconueniens quod secundum sit ratio primi isto modo: quia nec
ipse actus in secundo modo & tertio praedictis habet rationem primi respectu notionalis amoris: sed
potius secundi. Incentiue enim diligere penes secundum modum diligendi, aut summe complacen-
ter penes tertium modum diligendi, non potest aliqua diuina persona diligere nisi producto spirimu san
cto quasi prius: quia non nisi spiritu sancto: sicut nec declaratiue intelligere penes secundum modum in-
telligendi, nec intelligere manifestando (quod est idem quod dicere) potest pater nisi quasi prius producto
verbo, vt patet ex praedictis.

12 ⁋ Ad argumentum in contrarium quod non est amor nisi eo quis amet: Dico qui
erum est vel elicitiue secundum primum modum amandi praedictum: quod non convenit nisi amori es-
sentiali: vel ordinatiue, quod bene conuenit amori notionali penes secundum & tertium modum praedi
ctos: quemadmodum (vt supra expositum est) pater aliter amat amore essentiali qui ipse est: aliter amat
amore suo notionali qui non est ipse.