Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe48743

Sources:

Bb: Badius1520b

B178r

1
CIrca sextum arguitur quod spiritus sanctus procedit vt amor de notitia, Primo sic. emanatio es
in partibus imaginis creatae correspondens est emanationi in personis trinitatis increa
tae. secundum Augustinum enim sicut filius procedit a patre, & a patre & filio spiritus san
ctus: sic in partibus imaginis quae vno modo sunt in eius notitia amor, alio au-
eim modo memoria, intelligentia, & voluntas, notitia procedit de mente, & de mente
& notitia procedit amor: & similiter intelligentia procedit de memoria, & de menoria
& intelligentia procedit voluntas. sed in partibus imaginis amor non procedit de mente & no
titia, & simiter voluntas de memoria & intelligentia nisi vt de notitia: quia mens, notitia, memoria, & intelli-
gentia ad notitiam pertinent: & actiones eorum non sunt nisi actiones notitiae. ergo & in personis trinitatis spiritus
sanctus cui in partibus imaginis rnidet amor & voluntas, non procedit a pre & filio nisi vt de notitia. & ideo
cum sit amor, procedit vt amor de notitia: non autem vt amor de amore.

2 ⁋ Quia autem non procedit vt amor de a
amore arguitur secundo sic. si spiritus sanctus procederet vt amor de amore, procederet vt similis de simili, non minus quam
filius de pre inquantum procedit de illo vt notitia de notitia: & sic spiritus sanctus non minus procederet vt filius &
imago, quam filius: & simiter modo naturae: cuius est de simili simile producere. consequens falsum est secundum praedicta. ergo &c.

3 ⁋ Quia autem spiritus sanctus procedat nec vt amor de notitia nec vt amor de amore, arguitur tertio sic. si spiritus i
sanctus procederet altero duorum modorum, tunc cum ipsum verbum est notitia procedens sicut spiritus sanctus est
amor procedens, diceretur verbum procedere vt notitia de notitia, potius quam spiritus sanctus vt amor de noti
tia: eo quod magis conformis est notitia notitiae quam notitia amori. aut saltem pari ratione verbum dice-
retur procedere vt notitia de notitia, quae spiritus sanctus vt amor de notitia procedere dicitur: consequens falsum est
videlicet quod verbum procedit vt notitia de notitia. ergo &c.

4 ⁋ Quia autem verbum non procedat Bb178v
vt notitia, probatur: quia illa notitia esset essentiale attributum quasi praecedens ipsam verbi emanatio-
nem: quod est impossibile, quia attributa non habent esse in deo nisi per distinctam apprehensionem: quae in diuinis
non habet esse nisi in verbo & per verbum iam productum: eo quod est complementum diuinae intelligentiae.

5
⁋ Quia autem spiritus sanctus non procedat vt amor de notitia, arguitur quarto sic. Si spiritus sancus pro
cedat vt amor de notitia, cum productio spiritus sancti sit ex parte voluntatis: & omnis notitia sit ex parte
intellectus: tunc intellectus esset actus in productione spiritus sancti. sed omnis actio intellectus est mo
do principali naturae. procederet ergo spiritus sanctus modo principali naturae sicut & filius. consequens
est falsum secundum superius determinata. ergo &c.

6 ⁋ Quia autem procedat neque vt de notitia neque vt de
amore arguitur, quia procedit vt amor de nuda voluntate secundum praedicta: sed voluntas talis non est no
titia vel amor. ergo &c.

7 ⁋ Dico quod procedere de aliquo aequiuocum est: quia ly de vel potest dicere circun-
stantiam principii quasi materialis & de quo elicitur: vel circunstantiam principii agentis & elicientis si-
ue eius quod est ratio eliciendi. Primo modo sumendo de aliquo, spiritus sanctus procedit vt amo scilicet io-
tionalis, de amore. scilicet essentiali: de quo quasi excutiendo siue exufflando producitur. Sed isto modo non pro
cedit filius vt notitia de notitia: sed vt notitia de intellectu puro, sicut patet ex supra determinatis.
Secundo autem modo sumendo de aliquo: spiritus sanctus procedit vt amor notionalis de aliquo dupli
citer. Vno modo vt de ratione producendi: alio modo vt de ipso producente. Et de ratione producendi du-
pliciter: vno modo vt de ratione producendi propter quam sic: alio modo vt de ratione producendi sine qua
non. Primo istorum modorum procedit spiritus sanctus nec vt amor de notitia nec vt amor de amore: quia
ratio elicitiua actus quo producitur (secundum praedicta) est nuda voluntas, quae nec est notitia nec amor: quia
ipse habet rationem potentiae: ista autem inquantum sunt rationes elicitiuae alicuius, rationem habent actus siue ha
bitus quasi perficientis potentiam. Sed isto modo filius procedit vt notitia de notitia, sicut patet ex supra
determinatis.

8 ⁋ Secundo autem istorum modorum spiritus sanctus procedit vt amor de notitia: & hoc
dupliciter scilicet essentiali & notionali: sine qua quasi praeuia spiritus sanctus nequaquam produceretur de volun
tate vt de ratione producendi propter quam sic. Est enim ratio producendi spiritum sanctum propter quam sic ex par
te producentium illum, voluntas nuda conuersa super seipsam informata amore simplici & essentiali.
vt patet ex supra determinatis. Voluntas autem nuda nullius est productiua, neque alicuius actionis pri
cipium sine notitia praeuia intellectus, vt patet ex ordine voluntatis & intellectus saepius declarato in
stionibus de Quolibet. Est autem notitia essentialis quasi praeuia ad productionem spiritus sancti: quia sine hac
nec esset amor essentialis in pierse per generationem a pre conicandus filio: super quem voluntas concors vtriusque se con
uertit vt de ipso quasi materialiter spiretur spiritus sanctus, secundum superius determiata. Incognita enim omnino se
cundum Augustinum amari non possunt. Notitia vero praecedens siue notionalis est quasi praeuia ad productionem
spiritus sancti: quia sicut sine notitia essentiali quasi perficiente intellectum paternum non posset voluntas paterna de
se volendo elicere actum amoris essentialis conicandum filio per generationem: sic sine notitia praecedente notionali quae
si perficiente intellectum patris & filii non posset voluntas ipsorum concors convertere se super se quasi informata amo
re simplici, ad producendum de amore simplici amorem incentiuum, sicut maiorem flammam de minori. Sicut enim in
cognita simpliciter, simpliciter amari non possunt, & ideo ad amorem simplicem necessaria est notitia sim
plex quasi praeuia: sine quae talis amor non habet elici a voluntate: sic incognita declaratiue incentiue ama
ri non possunt, & ideo ad amorem incentiuum necessaria est notitia declaratiua quasi praeuia, sine quae talis amor
non habet elici a voluntate de amore simplici: sicut flamma maior de minori, quae tamen non est nisi vna fiam
ma: quemadmodum ex parte intellectus notitia declaratiua quasi maior & clarior est simplici notitia: quae non sunt
tamen nisi vna notitia. Dico quasi maior: quia licet in diuinis notitia vel amor essentialis non sit maior secundum
rem quam notitia vel amor notionalis siue procedens: tamen ex modo procedendi notitia procedens est declaratiua respectu
notitiae simplicis: & amor procedens est incentiuus respectu amoris simplicis. Nec est differentia in hoc
ex parte intellectus & voluntatis, nisi quod ex parte voluntatis quasi materialiter procedit amor de amore: principia
tiue autem de nuda voluntate. Ex parte autem intellectus econverso principiatiue & productiue procedit notitia
de notitia: sed quasi materialiter procedit notitia de intellectu nudo, vt patet ex praedeterminatis.

9 ⁋ Et est hic
aduertendum, quod licet secundum iam dictum modum spiritus sanctus dicatur procedere vt amor de notitia duplici sicut de
ratione principiandi sine quae non, non tamen filius dicitur procedere de amore vt de ratione principiandi sine qua non. Nonde
amore notionali, quia ille procedit de filio: nec de principalitate: nec etiam de amore essentiali quo pr amat
se & essentiam suam, quid annexus est notitiae essentiali: de quae vt de ratione principiandi propter quam sic, piter producit filium:
quia licet producens filium non sit sine illo amore quasi praeuio, non tamen de illo producit filium vt de ratione sine quae non quia
ille amor non est necessarius notitiae simplici vt de ipsa quasi principiatiue producatur notitia declaratiua: sicut
notitia duplex est necessaria voluntati vt de ipsa principiatiue producatur amor incentiuus. Plus
enim indiget voluntas vt exeat in actum suum intellectu praeuio, quam econuerso intellectus vt exeat Bb179r
in actum suum quasi praeuia voluntate. Vnde loquendo de notitia quasi antecedente, & similiter de
amore quasi antecedente, spiritus sanctus potius dicendus est esse cum notitia amor, quam filius siue verbum cum
amore notitia: quia notitia duplex scilicet essentialis & declaratiua, qua pater & filius noscunt spiritum
sanctum a se productum, est saltem ratio sine qua non spiritus sanctus produceretur, & quasi praeuia ad ipsum
producendum sicut dictum est. Amor autem qui solus quasi praeuius est in productione filii quo pa
ter amat genitam a se prolem, nec etiam est ratio sine qua non produceretur filius, vt dictum est.
Propter quod nequaquam legitur notitia siue intellectus procedere de amore: dicitur tamen amor siue
voluntas procedere de notitia. Vnde Augustinus loquens de luce increata dicit, xv. de triniitate. ca. xvii.
ipsa tibi ostendit duo velut parentem & prolemn tertia voluntate siue dilectione iungente. Quam quidem
voluntatem de cognitione procedere necesse est. Nemo enim vult quod quid vel quale sit nescit. Sumendo au
tem producere de aliquo vt de ipso producente, cum producentes spiritum sanctum sunt pater & filius
quorum neuter dicitur esse amor: sed potius dicuntur esse amantes aut habentes in se amorem: secundum
istum modum nullo modo spiritus sanctus dicendus est procedere vt amor de amore: sed potius de
amantilaus vel habentibus amorem: quia amor personaliter non dicitur de patre & filio. Quia autem
pater & filius non solum dicuntur noscentes vel habentes in se notitiam, accipiendo notitiam pro
actu vel habitu perficiente personam secundum intellectum: sed etiam notitia personaliter dicitur
de illis inquantum pater est notitia ingenita, de qua procedit filius vt notitia genita: Ideo secundum
istum modum spiritus sanctus dicendus est procedere non solum vt amor de noscentibus vel ha-
bentibus in se notitiam: sed etiam vt amor de notitia duplici, genita. scilicet & ingenita. Sed est aduerten-
dum quod cum spiritus sanctus dicitur procedere de noscentibus vel habentibus notitiam, hoc non est per
se: sed potius per accidens: quia non procedit de noscentibus vel habentibus notitiam inquantum
tales: sed potius inquantum sunt volentes vel ipsam voluntatem concordem habentes: eo quod in ipsis
secundum iam dicta, voluntas est ratio spirandi spiritum sanctum propter quam sic: non sic no
titia. Vnde per se loquendo spiritus sanctus non procedit nisi de volentibus inquantum tales sunt
non autem de noscentibus inquantum noscentes sunt: nec etiam de amantibus inquantum aman
tes sunt: nisi accipiendo de aliquo vt de principio quasi materiali, non autem vt de principio eliciti
uo, sicut patet ex praedictis. FEilius autem econuerso accipiendo de aliquo vt de principio elicitiuo pro
cedit per se de cognoscente inquantum cognoscens est, & de intelligente inquantum intelligens (di
co notitia essentiali) non autem de amante inquantum amans est, neque de volente inquantum vo-
lens est: licet aliquis voluntate & amore essentiali ipse sit amans & volens se & suam essentiam. Lo-
quendo autem de aliquo vt de principio quasi materiali, tunc filius non est dicendus procedere de co-
gnoscente aut intelligente aut amante aut volente: sed solummodo de intellectu aut habente in se in
tellectum. Et secundum hoc loquendo de voluntate antecedente vt terminatur ad ipsum filium, pa
ter neque dicendus est generare filium volens neque nolens: sed loquendo de voluntate consequente quo
ad actum volendi vt terminatur ad filium, dicendus est generare volens: quia & amore essentiali & amo
re notionali complacet ei in prole genita. Similiter loquendo de intellectu antecedente vt terminatur ad
spiritum sanctum, pater & filius non sunt dicendi spirare spiritum sanctum intelligentes: sed loquendo de in
tellectu consequente quo ad actum intelligendi vt terminatur ad spiritum sanctum, dicendi sunt spirare
spiritum sanctum intelligentes: quia & notitia essentiali & notitia notionali cognoscunt amorem
procedentem a se.

10 ⁋ Ad primum ergo obiectum quod spiritus sanctus procedit de patre & filio vt amor de
notitia: quia sic contigit in partibus imaginis creatae: Dico secundum iam exposita quod loquendo de aliquo quasi ma
terialiter spiritus sanctus non procedit de notitia: nec similiter in partibus imaginis amor aut voluntas: & similiter i
neque loquendo de aliquo elicitiue vt de ratione propter quam sic. Dicitur tamen procedere de noscentibus, inquantum
notitia sumitur pro habitu vel actu noscendi: & similiter de notitia genita & igenita inquantum notitia sumitur
personaliter secundum iam expositum modum. Et ideo cum in partibus imaginis amor dicitur procedere de mente & de no
titia vt de notitia duplici, genita. scilicet & ingenita: & similiter voluntas dicitur procedere de memoria & intel
ligentia vt de duplici notitia: ibi accipitur notitia quasi personaliter: & stat ibi mens pro habente mentem
siue pro meminente, & notitia pro cognoscente, qui personaliter est ipsa notitia aut habens in se notitiam, sumen
do notitiam pro habitu aut actu. Et sic loquitur Augustinus quando de processu amoris qui est spiritus sanctus di-
cit. x. de trinitate. cap. xii. Ab ipsa quippe mente procedit. Et ibi similiter accipitur memoria pro habente memoriam
siue pro memorante, & intelligentia pro intelligente, qui personaliter est ipsa intelligentia aut habens in
se intelligentiam, sumendo intelligentiam pro actu aut habitu. secundum quod haec omnia debent
exponi disputando de creatura intellectuali in generali quomodo creata est ad imaginem, & quo
modo est imago creatoris: & sic ratio illa nullo modo potest procedere contra determinata. Bb179v

11
⁋ Ad secundum, quod si spiritus sanctus procederet vt amor de amore, procederet vt imago de simili, si-
cut filius: Dico quod verum esset si procederet de amore vt de ratione qua productiue principiaretur propter
quam sic, sicut procedit filius de notitia. Nunc autem non est ita: quia non procedit de amore nisi vt de ratio
ne de qua quasi materialiter principiatur. Vt de ratione autem qua productiue principiatur non proce
dit nisi de voluntate nuda. & hoc modo non procedit vt simile: quia non vt voluntas de volunta-
te, neque vt amor de amore: neque modo assimilandi per speciei similis impressionem: sed quasi per quandam
excussionem alterius, secundum specienm. scilicet amoris de notitia duplici, vel duplici cognoscente, vel de due
bus volentibus. Vnde processus filii de patre est conformis generationi vniuocae caloris de calore: proces
sus vero spiritus sancti de patre & filio est quasi conformis generationi aequiuocae caloris de sole.

12 ⁋ Ad
tertium, si spiritus sanctus procederet vt amor aut de notitia aut de amore, tunc verbum diceretur pro
cedere vt notitia de notitia, quae est essentiale attributum & praecedens productionem verbi, Dico quod verum
est secundum iam declarata & superius exposita de productione verbi: quia licet attributa quae ha
bent esse per distinctam apprehensionem essentialem tribus personis, non possunt habere esse di-
stinctum quasi praecedens productionem verbi per illam apprehensionem vt ipsa est verbi actio, aut etiam spiritus
sancti, quae procedit a verbo: habent tamen esse illud per illam vt ipsa est actio patris & circa diuinam essentiam
specialiter vt ipsa patris est. Et quod notitia talis quasi praecedit emanationem verbi, expresse probatur per
id quod Augustinus de verbo producto in nobis vt imagine verbi diuini dicit sic. xiiii. de trinita. cap
vi. Nec sane gignit notitiam suam mens, quando cogitando intellectum se conspicit tanquam sibi inco-
gnita fuerit. Et lib, xv. cap, xv. hoc applicans ad diuina dicit. Concedamus iam vocandum esse ver-
bum illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam priusquam formatum sit. & sequitur
cap, xvi. Cogitatio quippe nostra perueniens ad id quid scimus verbum nostrum est. Et nulla est quo
ad hoc differentia alia a formatione verbi dei & nostri, nisi quod in deo non est prius verbum formabi
le quam formatum. Vnde ex dictis continue concludit dicens. Et ideo verbum dei sine cogitatione debet
intelligi: vt forma simplex intelligatur non aliquid habens formabile quod etiam esse possit informe. Et
sic concedere oportet quod de scientia siue notitia dei patris vt patris est, formatur verbum ipsius: licet non
vt de informi de quae prius duratione formari possit: sed vt de quae semper formatum est, & de quasi praecedenti secun
dum rationem intelligendi. Aliter enim verbum non procederet de patre vt de sapiente & sciente & intelligente:
nec esset pater sapiens sciens & intelligens nisi sapientia scientia & intelligentia quam genuit. Vnde
Augustinus in principio. vi. de trinitate reprehendit rationem quorundam fidelium contra haereti
cos quosdam inductam cogentem hoc concedere, dicens quod ratiocinatio ad hoc cogit vt dicamus
deum patrem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non existendo per se patrem ipsa
sapientia. Deinde si ita esset, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo lumen de lumine, videndum est
vbi possit dici sapientia de sapientia si non est deus pater ipsa sapientia: sed tantum genitor sapientiae, quae
si diceret, nequaquam. Habet ergo pro inconvenienti quod filius non sit sapientia de sapientia, & quod pater
non sit sapiens nisi habendo sapientiam quam genuit. Quod plane explicat pertractando hanc quaestionem
per totum principium. vii. libri: ad quam reuertitur libr, xv. cap. vii. dicens. In illa trinitate quis audeat di
cere patrem nec semetipsum nec filium nec spiritum sanctum per se intelligere: sed non nisi per fi-
lium, nec diligere nisi per spiritum sanctum: quasi diceret nullus. Dico ergo quod deus pater diuina es
sentia vt est sua sapientia & intelligentia intelligit se & suam essentiam & omnia attributa essen-
tialia distincta intelligentia quasi prius ordine quodam rationis quam generet verbum, a notitia qua
sicut intelligit de intellectu quo intelligit generat.

13 ⁋ Quod autem dicitur in argumento quod distincta ap
rehensio in diuinis non habet esse nisi in verbo aut per verbum: eo quod est complementum diuinae
intelligentiae: Dico quod reuera verbum est complementum diuinae intelligentiae & intellectus, prout
superius declarauimus. Sed non sequitur ex hoc quod in diuinis non sit distincta apprehensio nisi in ver
bo & per verbum: quia quod verbum dicitur complementum diuinae intelligentiae & intellectus eius, hoc non est
quasi perfectior sit actio intelligendi in verbo aut per verbum, quam in notitia essentiali vel per illam
sicut nec verbum dicitur notitia declaratiua quia clarior est quam notitia simplex: sed quia ratione mo-
di procedendi procedit vt notitia formata de notitia simplici & essentiali. Illud autem non sequere
tur nisi verbum secundum rem esset notitia clarior: nec adhuc ex illo amplius sequeretur nisi quod in
verbo & per verbum esset distinctior apprehensio attributorum, clarius scilicet apprehendendo illo
rum distinctionem: quemadmodum contingit in nobis quod clarius intelligimus & apprehendimus
in definitiua ratione in se. Et sic ex illo nequaquam sequitur quin distinctio aliqua attributorum
praecedat productionem verbi secundum modum iam dictum. Ipsum etiam verbum produ-
ctum apprehendit patrem prius ordine rationis apprehendere seu apprehendisse ipsam attri-
butorum distinctionem quam ipse produxerit ipsum verbum: & sic ipsum verbum apprehen- Bb180r
dit distinctionem attributorum, distinctam apprehensionem a patre necesse est praecedere productionem
verbi ordine rationis: licet sua apprehensio vt est verbi sequatur illam. aliter enim verbum non diceretur pro
cedere modo intellectus, & spiritus sanctus modo voluntatis. Dico tamen quod ipsa processio verbi non dependet
ab ipsa distinctione: nec requirit ipsam quasi praeuiam quo ad id quod rationis seu a ratione in ipsis distin-
ctis: sed solum quo ad id quod sunt in ipsa diuina essentiam virtute & quasi inchoatiue & in aptitudine
ad distinctionem qua existit in actuali consideratione intellectus: & sic sunt origines emanationum. Sed sunt
aliqui qui concedunt conclusum in dicto argumento: dicentes quod non dicitur verbum procedere modo intellectus
& spiritus sanctus modo voluntatis: quia intellectus & voluntas sunt principia productiua personarum vt
sunt intellectus & voluntas. Non est ita: sed ipsa diuina essentia est principium productiuum personarum vt
est subintrans quendam modum qui est proprietas relatiua. per hoc enim habet in se vim generatiuam & spira-
tiuam.

14 ⁋ Quod autem dicitur quod vna productio procedit per modum naturae & intellectus: altera vero per modum volun
tatis: sic debet intelligi vt dicunt scilicet quod vna procedit in essentia diuina per vim talem: alia vero per vim aliam: quarum
processiones nominamus modo intellectus & voluntatis. Quare in creaturis tales modos reprimus: vbi
scilicet vnum procedit ab alio, & est productio naturae: aliud vero a duobus, & est productio voluntatis: quae praesuper
ponit intellectum. Quod dicunt quia tenent pro firmo quod impossibile est in deo aliquorum corporalium distinctam
apprehensionem esse nisi in verbo & per verbum: ita quod impossibile sit intelligi quod in diuinis sit vna processio
modo intellectus, & alia modo voluntatis: aut quod in deo sint distincta vllo modo natura aut voluntas
aut aliqua alia attributa inter se nisi in verbo & per verbum, & nisi cointelligendo consimilia vel correspon-
dentia in creaturis. Et dicunt quod ideo Augustinus vocat filium artem: vbi exponendo dicta Hila. lib. vi. de
trinitate cap. vltimo dicit sic. In imagine nominauit speciem tanquam verbum perfectum cui non desit aliquid
& ars quaedam omnipotentis & sapientis dei plena omnium rationum viuentium incommutabi-
lium: & omnes vnum in ea sicut ipsa vnum de vno cum quo vnum. Qualiter attributorum distin-
ctio in diuinis non est accipienda per habitudinem ad creaturas extra: sed solummodo adintra, satis de
claratum est supra loquendo de attributis: & amplius declarabitur infra loquendo de relationibus
communibus. Quia autem ista distinctio non sit solummodo in verbo & per verbum: sed per intellectum essentialem
patris vt patris est, iam (vt arbitror) est satis declaratum. Ad aliud dictum Augustini quod verbum est ars
plena rationum: Dico quod ibi Augustinus non loquitur de rationibus attributalibus: sed solummodo de
rationibus idealibus: quae sunt rationes cognitiuae & causatiuae essentiarum in creaturis. Quod be
ne declarat Augustinus subdens post verbum praedictum. Ibi nouit deus omnia quae fecit deus per ipsam
non solum in esse essentiae quo ad rerum formas & species: sed etiam in esse existentiae quo ad rerum
specifica indiuidua. Vnde sequitur continue. Et ideo cum decedunt & succedunt tempora, non de
cedit nec succedit aliquid scientiae dei. Non enim quae creata sunt ideo sciuntur a deo quia facta sunt, &
non potius ideo facta sunt vel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur.

15 ⁋ Quia vero dicunt quod in-
tellectus & voluntas in deo non sunt principia productiua personarum sed potius diuina essentia sub
intrans modum & rationem proprietatum: Dico quod diuina essentia non est principium diuinarum ema
nationum subintrans rationem proprietatum, nisi ipsa ordine quodam rationis primo sit origo intel
lectus & voluntatis immediate subintrans modos illorum originaliter, inquantum quasi virtute
in ipsa sunt essentia. sic enim sunt proxima principia subintrantia rationes illarum proprietatum re
latiuarum, & hoc realiter, sicut iam exposuimus.

16 ⁋ Quia autem dicunt quod filius dicitur procedere modo
naturae & intellectus, & spiritus sanctus modo voluntatis: quia in creaturis consimiles modos proce
dendi reperimus: hoc nihil arguit, nec aliquam rationem dicti eorum ostendi: quia consimili modo
possumus dicere de ipsis emanationibus: scilicet quod filius dicitur procedere generatione & spiritus san-
ctus processione, quia consimilia & correspondentia illis inueniuntur in creaturis: quod tamen omnis falsum
esse pronunciauit, quia sicut horum distinctio est ibi actione & natura rei, similiter est ibi illorum di-
stinctio virtute & natura rei: licet non compleatur nisi ab intellectu.

17 ⁋ Argumenta duo vltima conce
denda sunt secundum modum iam expositum. \