Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe48518

Sources:

Bb: Badius1520b

B177v

1 Bb177v
CIrca quintum arguitur quod spiritus sanctus in eo quod spiratur non procedit vt amor, Pri-
mo sic. Amor cum sit passio quaedam contraria timori, procedit in esse per impressionem
a conmodo siue bono aestimato: sicut timor procedit in esse per impressionem a noci-
uo siue malo aestimato. spiritus sanctus autem non procedit per modum impressionis: sed
potius per modum expressionis, vt habitum est iam supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut
uase habet natura ad id quod procedit modo naturae, sic se amor habet ad id quod pro-
cedit modo amoris. sed eius quid procedit modo naturae natura est ratio producti
ua ex parte producentis & in producente: non autem in producto, vt patet in productione filii qui producitur
modo naturae. ergo & eius qui producitur modo amoris, amor est ratio productiua ex parte producentis.
& in producente. nunc autem amor non est ratio productiua spiritus sancti in producentibus: sed volun
tas nuda conuersa, secundum modum saepe tactum superius. ergo &c.

3 ⁋ Contra. spiritus sanctus proce
dit a principio quod est voluntas. nunc quod procedit a principio quod est voluntas, eo modo procedit ab illo si
cut natum est aliquid procedere a principio quod est amor: quia quod voluntas agit, libere agit: quod est age
re modo amoris: ergo & spiritus sanctus dicendus est procedere modo amoris.

4 ⁋Dico quod quaestio ista potest habere intellectum triplicem. Tripliciter enim aliquid po
test intelligi procedere vt amor siue modo amoris. Vno enim modo aliquid dicitur procedere modo ali
cuius, quia illud est ratio quod istud procedit: & ideo modo illius procedit: quemadmodum dicimus quod fi-
lius in diuinis procedit modo naturae: quia. scilicet natura est ratio qua procedit. Secundo autem modo dici
tur aliquid procedere modo alicuius: quia procedit a suo principio eo modo quo aliquid natum est ab
illo procedere: quemadmodum dicimus quod ea quae procedunt ex antiqua consuetudine fiunt modo natu
rae: quia procedunt ab illa eo modo quo natum est aliquid procedere a principio quod est natura. Tertio
vero modo dicitur aliquid procedere modo alicuius: quia ipsum procedit sicut illud natum est procede-
re: quemadmodum dicimus quod filius in diuinis procedit modo verbi quia procedit eo modo quo verbum natum
est procedere. Primo istorum modorum dico quod spiritus sanctus non procedit modo amoris, secundum
quod procedit secunda ratio. Amor enim non est ratio elicitiua actus quo producitur spiritus sanctus, sicut
natura est ratio elicitiua qua in diuinis producitur filius: sicut expressius iam declarabitur in quaestio-
ne sequenti. Secundo autem modo & similiter tertio dico quod spiritus sanctus dicendus est procedere
modo amoris. Secundo quidem modo procedit modo amoris secundum quod procedit tertia ratio. Sicut
enim modus naturae est quod agat impetu quodam, sic etiam modus antiquae consuetudinis est quod
agat impetu quodam: & ideo dicitur agere modo naturae: & illud quod procedit a tali consuetudine, di
citur procedere modo naturae. Consimiliter autem sicut modus amoris est quod id quod ab amore vt a ratio
ne elicitiua actus procedit, libere procedit: ita modus voluntatis nudae est quod id quod ab ipsa vt a ra-
tione elicitiua actus procedit, libere procedit. Propter quod spiritus sanctus quia procedit vt a ratio
ne elicitiua actus procedendi eius a voluntate nuda conuersa secundum praeexpositum modum: ideo se-
cundum hoc competenter dicitur procedere modo amoris. Tertio vero modo in quo consistit difficul
tas quaestionis, spiritus sanctus dicendus est procedere modo amoris: quia procedit a voluntate: quem-
admodum amor natus est ab illa procedere. & hoc secundum Gregorium in Homil. Pentec. super
illud euangelii, Si quis diligit me sermonem meum seruabit. Spiritus sanctus amor est. Veruntamen
de amore distiguendum est ex parte voluntatis circa productionem spiritus sancti: quemadmodum su-
pra distinctum est de notitia circa productionem filii siue verbi. Sicut enim est quaedam notitia sim-
plex & essentialis, & quaedam declaratiua siue illustratiua & personalis, quae verbum est secundum
superius declarata: sic est quidam amor simplex & essentialis, & quidam incentiuus siue gratifica-
tiuus & personalis, qui zelus dici potest: & se habet ad spiritum sanctum sicut se habet verbum ad fi-
lium: & actus quo producitur potest dici flagrare: & se habet ad spirare sicut se habet dicere ad ge-
nerare, vt tactum est aliquantulum supra. Vnde qualiacunque dicta & determinata sunt ex parte i-
tellectus de dicere & de verbo, talia & consimilia dici & determinari debent hic ex parte volunta-
tis de flagrare & de zelo. Sicut enim verbum est notitia declaratiua veri & illustratiua intellectus
ad cognoscendum verum declaratiue: sic zaelus est amor gratificatiuus boni, & incentiuus volunta
tis ad amandum bonum incentiue. Verbum enim & intellectum illustrat, quem perficit: & clarum facit ei
omne verum: Selus autem & voluntatem inflammat, quam perficit, & gratum facit ei omne bonum. Vn
de sicut verbum non solum habet respectum ad dicentem: sed ad omnia quae determinantur & clara
fiunt verbo: vt cognoscenda declaratiue per ipsum ab intellectu qui ipso verbo illustratur: quae sim
pliciter cognoscuntur per simplicem notitiam & essentialem: sic zelus non solum habet respectum
ad flagrantem ipsum: sed etiam ad omnia alia quae gratificantur zelo vt amanda incentiue per ipsum a voluntate quae
ipso zaelo incenditur: quae simpliciter amantur per simplicem amorem & essentialem. Verbum enim non Bb178r
solum apud intellectum illustratum libere est declaratiua notitia personae illius a qua dicitur, & de qua enima
nat: sed etiam omnium aliorum quae in illa declaratiua notitia habent cognosci: & idcirco non solum importat
respectum ad illum de quo emanat vt declaratiuum illius apud intellectum suum, & apud quemlibet alium
videntem ipsum verbum: vt quasi clarius cognoscatur ipsa notitia declaratiua seu in ipsa, quam noscere
tur simplici notitia vel in ipsa: sed est ad omnia alia vt manifestatiuum & declaratiuum illorum apud intellectum
quenlibet illustratum verbo: vt quasi clarius cognoscantur ipsa notitia declaratiua seu in ipsa, quam nosceren
tur notitia simplici seu in ipsa, quae quidem alia quodammodo in ipso verbo dicuntur, vt habitum est supra
in quaestione de dicere. Et similiter aelus non solum apud voluntatem incensam zelo est amor gratificatiuus il-
larum personarum a quibus flagratur & emanat: sed etiam omnium aliorum quae illo amore habent amari: & idcirco non
solum importat respectum ad illos a quibus emanat vt gratificatiuum illorum apud voluntatem illorum, &
apud quamlibet aliam voluntatem incensam ipso zelo, vt gratiosius & ardentius amentur ipso amore gratifica
tiuo siue in ipso quam amaretur amore simplici vel in ipso: sed etiam ad omnia alia vt gratificatiuum illorum apud vo
luntatem quamlibet incensam zelo vt quasi ardentius amentur ipso amore gratificatiuo siue in ipso, quam amare
tur amore simplici vel in ipso, quae quidem alia quodammodo in ipso zelo flagrantur, modo proportionali quo se
cundum superius determinata in ipso verbo dicuntur. Et sic sicut ipsum dicere in suo significato secundum su
perius determinata cum actione producendi includit rationem siue actionem manifestandi siue declarandi, & ali
quando accipitur notionaliter pro sola actione producendi, aliquando autem essentialiter pro sola actione manifestandi
secundum superius determinata: sic ipsum flagrare quod respondet ipsi dicere in suo significato cum actio
ne producendi includit actionem siue rationem gratificandi: & aliquando accipitur notionaliter pro sola
actione producendi: aliquando etiam essentialiter pro sola actione gratificandi: vt omnibus consimilibus mo-
dis quibus dicere accipitur, vt habitum est supra, sic accipiatur & flagrare. Sicut etiam secundum praedicta non
est verbum in diuinis nisi personale, sic nec zelus. Est tamen zelare personale & essentiale, sicut & dicere.

5 ⁋ Non restat igitur nisi respondere ad primam rationem quod amor est passio, mo
do cuius non procedit spiritus sanctus. Dico secundum superius exposita in quaestione de amore dei, quod amor est
equiuocum: quia & est passio vno modo in parte concupiscibili: & bene verum est quod modo talis amoris non
pecedit spiritus sanctus, sicut procedit ratio, & bene. Est etiam alio modo opeatio in parte rationali voluntatis: & hoc
vel essentialis, quae non est nisi in hoc velle quoddam secundum actum: sicut ex parte intellectus notitia essen
tialis in deo non est nisi intelligere siue nosse quiddam secundum actum: vel notionalis, quae procedit naturali actione
voluntatis: sicut verbum actione naturali intellectus: licet non sit actio voluntatis principaliori modo na
turae sicut est illa quae est intellectus. eo quod illa quae est ex parte intellectus procedit impetu naturae: illa vero quae
est ex parte voluntatis, non: sed liberaliter siue libere: licet necessitate incommutabili, vt habitum est su
pra. Et sicut ex parte intellectus dicere siue generare non est intelligere, licet non sit sine illo, quod etiam non
est nisi essentiale: sic ex parte voluntatis flagrare siue spirare non est velle licet non sit fine illo, quod simi
liter non est essentiale. & modo talis amoris procedit spiritus sanctus: quia ipse amor quidam est, vt
iam dictum est.