Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe47895

Sources:

Bb: Badius1520b

B175r

1
CIrca tertium arguitur quod in spiritu sancto sit aliqua alia proprietas quam spirari: Pri-
mo sic. sicut conuenit soli patri esse a quo alius per generationem: & communiter
patri & filio esse a quo alius per spirationem: sic conuenit communiter patri & si
io & spiritui sancto esse a quo alius per creationem. sed esse a quo alius per gene
rationem, est proprium patri: esse a quo alius per spirationem, est proprium filio con
muniter cum patre. ergo consimiliter esse a quo alius per creationem, est proprium
spiritui sancto communiter cum patre & filio.

2 ⁋ Secundo sic. sicut conuenit proprie patri quod non sit
ab alio per generationem: sic conuenit spiritui sancto communiter cum patre & filio quod non sit ab alio per
creationem, quare cum propter illud proprietas propria patris est ingenitum esse, similiter propter istud
proprietas communis spiritu sancto cum patre & filio est increatum esse.

3 ⁋ Tertio sic. sicut conuenit soli
patri esse a quo omnis alius in diuinis, sic conuenit spiritui sancto esse a quo nullus alius in diui-
nis. sed illud est proprium solius patris: ergo istud consimiliter proprium est solius spiritus sancti.

4 ⁋ Quarto sic. sicut commune est patri & filio quod ab ipsis est alius per spirationem: sic commune est pa
tri & spiritui sancto quod non habent esse ab alio per generationem. sed illud est communis proprietas
patris & filii, ergo & istud est communis proprietas patris & spiritus sancti.

5 ⁋ Quinto sic. sicut patri
conuenit non esse ab alio per generationem: sic & spiritui sancto. sed propter illud patris proprie-
tas est ingenitum esse. ergo propter idem hoc etiam est proprietas spiritus sancti communis eum patre.

6 ⁋ Se-
xto sic. sicut convenit pri quod ab ipso est alius per generationem, & ipse non est ab alio per generationem: sic
econuerso conuenit spiritui sancto quod ipse est ab alio per spirationem, & ab ipso non sit alius per spiratio-
nem. Quare cum propter illa duo duplex proprietas conueniat patri: & propter vnum illorum eius Bb175v
proprietas est generare: propter alterum vero eius proprietas ingenitum esse: ergo & propter ista
duplex proprietas conuenit spiritui sancto: vt propter vnum illorum eius proprietas sit spirari: &
propter alterum eius proprietas sit non spirantem esse.

7 ⁋ Septimo sic. sicut commune est patri & filio
quod ab ipsis est alius per spirationem: sic commune est filio & spiritui sancto quod non est ab ipsis alius per
generationem. si ergo illud est proprietas communis patris & filii: & istud erit proprietas communis si
lii & spiritus sancti.

8 ⁋ Octauo sic. secundum Augustinus, xv. de trinitate. cap. xvii. esse donum proprium est spi
ritui sancto in diuinis: quia nec donum dicitur nisi spiritus sanctus. sed donum est aliud a spirari:
ergo &c.

9 ⁋ Contra. tunc essent plures notiones quam quinque, secundum quod superius argutum est, quod fal-
sum est.

10 ⁋ Specialiter autem arguitur contra vltimum quod esse donum non sit proprium spiritus san-
cti: quia quod convenit alteri personae, non est proprium vnius. licet enim proprietas vna possit esse pluribus
personis communis: non tamen idem potest esse proprium vni & conuenire alteri. Esse donum conue
nit alteri quam personae spiritus sancti: quia filius donum est: eo quod datus est. Esaiae. ix. Puer natus est no
bis, & filius datus est nobis. quicquid autem proprie datur scilicet gratuito, donum est. ergo &c.

11 ⁋ Dico secundum quod dictum est in principio solutionis quaestionis decimae articu
li praecedentis, quod proprietas vna potest esse alia ab altera, vel secundum rem, vel secundum rationem tantum.
Loquendo ergo de diuersitate secundum rem: Dico quod in spiritu sancto non est alia proprietas quam spi
rari. Loquendo autem de diuersitate proprietatum secundum rationem, bene verum est quod in spiritu sancto
sunt aliae proprietates quam spirari, quae tamen secundum rem eaedem sunt cum ipso spirari. Quemadmodum in pa
tre sunt proprietates aliae secundum rationem a generare, quae tamen eaedem sunt secundum rem cum generare
& in filio aliae a generari: & communiter in patre & filio aliae a spirare: quae tamen eaedem secundum rem
sunt cum ipso spirare. secundum quod haec omnia patent inspicienti superius determinata, maxime in quae
stione. x. iam tacta, & in quaestione quarta de proprietatibus filii.

12 ⁋ Ad primum in oppositum dico quod in proposito non loquimur de proprio siue de
proprietate conueniente deo quacumque: sed solumodo de illa quae dicitur notitia, vt insinuat vltima
ratio. Est autem notitia secundum superius determinata proprietas relatiua ad dignitatem pertinens
qua notificatur vna persona in ordine ad aliam, vel duae ad vnam, aut vna ad duas. Quapropter ta
lis proprietas non potest simul omnibus convenire. Quare licet esse a quo aliud per creatione, sit quaedam pro
prietas relatiua: quia tamen non est personae ad personam: sed communiter convenit omnibus personis diuinis
& non nisi in ordine ad creaturas: nullo igitur modo potest dici talis proprietas de quali ad praesens
est sermo: neque spiritus sancti, neque alicuius alterius personae diuinae siue communiter siue singulariter.

13 ⁋ Ad secundum patet per idem. licet enim conueniat spiritui sancto cum patre & filio quod non sit ab alio
per creationem: non tamen sicut patri convenit quod non sit ab alio per generationem: quia patri convenit non
esse ab alio per generationem: quia ipse est generans: & sic a quo alius habet esse primo: & qui non ha
bet esse ab alio: sed ab ipso omnis alius: & sic quia ipse est primus omnino: quod est simpliciter dignita
tis: & secundum ordinem vnius personae diuinae ad alias: super quod fundatur illa negatio qua pater dicitur
esse ingenitus, siue non habens esse ab alio per generationem: vt superius expositum est. Spiritui san-
cto autem etsi communiter cum patre & filio conveniat non esse ab alio per creationem: esto quod hoc sit quia ipse
est creans siue potens creare, quod est dignitatis simpliciter: vt super huiusmodi affirmationem fundetur illa
negatio: & sic sit dignitatis simpliciter: quia tamen ista dignitas non est in ordine inter ipsas diui
nas personas inter se: sed communiter in ordine ipsarum ad creaturas: ideo non esse ab alio per cre
ationem, non potest esse proprietas quae est notio alicuius personae diuinae: de quali est sermo ad
praesens: sicut est non esse ab alio per generationem: quia est proprietas pertinens ad dignitatem
simpliciter, & conuenit vni personae diuinae in ordine ad aliam. Vnde & negatio importata nomi
ne ingeniti: licet fundetur super rationem primitatis qua a patre habet esse omnis alius & omne
aliud: non tamen habet rationem dignitatis notionalis: inquantum illa primitas respicit aliud in
creaturis: sed solummodo inquantum respicit aliquos in diuinis.

14 ⁋ Ad tertium, quod sicut patri conue
nit esse a quo omnis alius in diuinis: sic spiritui sancto conuenit esse a quo nullus alius in diuinis:
Dico quod verum est: hoc excepto quod illud est dignitatis in patre simpliciter: non sic istud in spiri-
tu sancto. & hoc ideo quia si aliquid est dignitatis simpliciter: eius contrarium non est dignitatis
simpliciter. Et ideo, quia esse a quo alius in diuinis est dignitatis simpliciter: nullo modo esse
a quo nullus alius in diuinis potest esse dignitatis simpliciter: sicut neque non genitor potest esse
proprietas filii: licet non genitum sit proprietas patris: vt habitum est supra in quarta quaestione
de proprietatibus filii. Propter quod deficit simile, & non sequitur: licet esse a quo omnis alius,
sit proprium patri: & hoc in duabus notionibus quae sunt generare, spirare: vt tactum est supra Bb176r
in tertia quaestione de proprietatibus patris, quod similiter esse a quo nullus alius sit notio omnino.

15
⁋ Ad quartum quod communis proprietas patris & filii est quod ab ipsis habet esse alius per spiratio-
nem: ergo consimiliter proprietas communis patris & spiritus sancti est quod ipsi non habent esse ab
alio per generationem: Dico quod non sequitur: eo quod non est simile in hoc, quod illud commune patri & fi
lio est dignitatis simpliciter: nequaquam autem istud commune patri & spiritui sancto. Dico inquantum eis
commune est. Quod dico propterea, quod non esse ab alio per generationem vno modo potest negare generationem
inquantum est vna emanatio simpliciter. Alio modo inquantum est emanatio prima conmuniter. Primo
modo convenit patri & spiritui sancto: & negat solummodo esse immediate per generationem: & hoc mo-
do aequaliter ingenitus siue non genitus dicuntur esse pater & spiritus sanctus: & non est alicuius digni-
tatis: quia est pura negatio eius quod est simpliciter dignitatis in filio. Secundo autem modo conue
nit soli patri: & negat esse per generationem tam mediate quam immediate: & ideo ponit rationem pri
mitatis eius a quo est omnis alius. & hoc modo ingenitus siue non genitus dicitur solus pater: &
est dignitatis simpliciter, vt habitum est supra.

17 ⁋ Ad sextum.
quod proprietas patris est quod non est ab alio per generationem, secundum quam dicitur esse ingenitus: ergo
proprietas spiritus sancti est quod non est ab ipso alius per spirationem, secundum quam dicatur non spirans:
Dico secundum iam dicta quod non est simile: quia non spirare non est nisi pura negatio: quod non est digni
tatis simpliciter: non sic autem non esse ab alio per generationem in patre, propter affirmationem ad di-
gnitatem pertinentem super quam fundatur: vt patet ex dictis.

18 ⁋ Ad septimum, quod sicut proprietas
communis patris & filii est quod ab eis sit alius per spirationem: sic debet esse communis proprietas fi-
lii & spiritus sancti, quod non est ab eis alius per generationem: Dico quod non est simile. Esse enim ab
eis alium per spirationem simpliciter dignitatis est, & determinate, & in ordine ad diuinam perso
nam: quae tria constituunt proprietatem notionalem. Propter quod esse a quo alius per spirationem-
est proprietas notionalis: non sic autem esse a quo non est alius per generationem: quia non solummodo
negat id quid est simpliciter dignitatis: & ideo non potest esse simpliciter dignitatis: nec proprietas notionalis
quod tamen non est indignitatis: quia conditionis est non defectus.

19 ⁋ Ad octauum quod esse donum est, proprium
spiritui sancto: & est proprietas alia ab eo quod est spirari: Dico quod sicut circa filium ista tria, proprietas con
stitutiua personae eius, imago, & verbum, quae diuersimode dicuntur esse proprietates siue propria filio
considerantur ordine quodam secundum determinata in quaestione. iiii. de proprietatibus filii: sic cir
ca spiritum sanctum ordine quodam considerantur ista tria, proprietas constitutiua personae eius
donum, & esse zelum: & sunt proprietates siue propria spiritus sancti diuersimode eisdem modis qui
bus illa tria. Vnde ex declaratione illorum modorum ibi exposita circa propria personae filii quo
ad illa tria, intelligatur declaratio istorum modorum hic circa propria personae spiritus sancti quo
ad dicta alia tria. Est enim spirari proprietas constitutiua personae spiritus sancti: sicut generari
est proprietas constitutiua personae filii. Est similiter donum proprietas spiritus sancti conueniens
ei ratione spirari: sicut esse imaginem conuenit filio ratione eius quod est generari. Sicut enim filius
ex eo quod procedit modo generationis naturalis procedit vt simile, & dicitur imago: Natura enim
est vis assimilatiua eius quod producit illi quod ab ipso producitur: sic esse donum conuenit spiritui sancto
ratione eius quod est spirari. Ex eo enim quod procedit modo spirationis voluntariae, procedit vt amor: & dici
tur donum. Voluntas enim est vis incentiua amoris, quid producitur ab illis in illum in quem tendit. pro
pter quod dicitur donum illius: quasi illi liberaliter collatum: secundum quod haec amplius iam inferius decla-
rabuntur in quaestione octaua. Est etiam zelum proprietas spiritus sancti significatiua personae spi-
ritus sancti: sicut verbum est proprietas filii significatiua ipsius personae filii: vt aliquantulum ta-
ctum est supra: & iam inferius amplius declarabitur in quaestione quinta & septima.

20 ⁋ Quia argui-
tur vltimo quod donum non est proprium spiritus sancti: quia conuenit etiam filio: Dico quod datum ali-
quod potest dici donum duplici de causa siue ratione. Vna accepta ex dispositione ipsius dantis scilicet
quia dans ipsum dat liberaliter, quod dare ratione liberalitatis qua dans dat, proprie dicitur esse donare, & ipsum da
tum donum. Illud enim quod datur ex debito, & non ex liberalitate, datum tantum est, & non donum. & tale da
re est dare simpliciter: & non donare. Alia autem ratio accepta est ex conditione dati quia ex natura sua
habet rationem donabilis: non quia simpliciter potest dari. simpliciter enim dari potest ex liberalita-
te donantis: ex conditione autem sua donabile non est nisi id quod ex se ordinatur vt alteri detur: quod
est solummodo persona spiritus sancti, inquantum in ratione & modo suo procedendi habet quod sit do-
num, & ordinatur ad alterum vt cui donetur, secundum quod iam patebit inferius. Et talis conditio so-
lummodo facit quod aliquid dicatur donum: non autem merus actus quo aliquid ex liberalitate dam
tis datur: secundum quem modum filius datus est nobis. Propter quod non obstante quod filius da
tus est, spiritui sancto proprium est quod sit donum.