Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe47647

Sources:

Bb: Badius1520b

B174r

1
CIrca secundum arguitur quod spirari non sit proprium spiritui sancto, Primo sic
llli cui conuenit spirare, non est proprium spirari: quia nihil potest esse propri-
um alicui cui conuenit contrarium illius. spirare autem conuenit spiritui san-
cto. loannis. iiii. Spiritus vbi vult spirat. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid spiratur, pro-
cedit a termino in terminum. aer enim non spiratur, nisi cum procedit intus ab
extra per inspirationem, vel extra abintus per respirationem. Spiritus sanctus au
tem in sua emanatione non procedit a termino in terminum: quia non recedit ab eo a quo ema-
nat. ergo spiritus sanctus non spiratur. si autem non spiratur, spirari non est proprium ei. ergo &c.

3 ⁋ Contra. Spiritus sanctus spiritus dicitur quia spiratur, vt iam tactum est. & hoc non nisi quia spi
rari est ei proprium, sicut generari est proprium filio vt. supra expositum est. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod sicut secundum superius determinata aliquid dupliciter dicitur gene- Bb174v
rari: Vno modo vt subiectum generationis: alio modo vt terminus generationis: Consimiliter ali-
quid dicitur spirari vno modo vt subiectum spirationis de quo spirans spirat. Alio modo vt ter-
minus spirationis: vt ille qui spiratur. Primo autem modo spirari potius proprium est ei de quo
spiratur, quam ei qui spiratur: & non est proprium ei qui spiratur nisi per quandam reductionem eius
de quo spiratur ad illum qui spiratur: ad modum quo hoc superius est expositum de generari, quod con
uenit vt subiecto ei de quo generatur. Secundo autem modo spirari proprium est ei qui spiratur: vt
spiritui sancto, sicut secundum praedeterminata generari est proprium ei qui generatur, vt filio: sicut
procedit vltima obiectio. Illa enim quae superius exposita sunt circa proprietatem filii quae est gene
rari: hic intelligenda sunt circa proprietatem spiritus sancti quae est spirari. lpsum enim spirari est
proprietas constitutiua personae spiritus sancti secundum eundem modum quo generari est proprie
tas constitutiua personae filii. Et similiter potentia spirandi passiue est proprietas spiritus sancti &
in spiritu sancto, secundum eundem modum quo potentia generandi passiue est proprietas filii &
in filio. & sic de pluribus aliis quae supra exposita sunt circa personam filii.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod spiritui sancto conuenit spirare: ergo non est pro
prium ei spirari: Dico quod spirare aequiuocum est sicut & generare & procedere. Est enim quaedam
generatio aeterna, & simpliciter processio, qua in diuinis vna persona ab alia generatur & procedit.
Et similiter est quaedam generatio temporalis, qua in creaturis aliquid recipit esse per creationem
a personis diuinis: & hoc extendendo nomen generationis modo quo extenditur Genesis. ii. vbi di-
citur. Istae sunt generationes caeli & terrae. vbi exponitur quod non loquitur nisi de generatione crea-
tionis. vnde subdit. In die qua creauit dominus caelum & terram. Quae quidem generationes etiam
possunt dici processiones: & hoc praeter illam processionem qua in missione ad aliquem effectum
in creaturis, vna diuinarum personarum temporaliter dicitur procedere ab alia vel ab aliis: de qua
processione habendus est sermo inferius in tractatu de prouidentia dei & gubernatione creatura
rum. Et consimiliter est quaedam spiratio aeterna: qua scilicet in diuinis tertia persona procedit a
duabus primis. & talis spiratio passiua siue tali spiratione spirari proprium est spiritui sancto se-
cundum iam dicta. Est autem alia spiratio temporalis: qua in creaturis aliquid spirituale procedit
a diuinis personis, quod quia est donum gratiae & bonitatis diuinae: licet tali spiratione tota trinitas
spirat: ipsa tamen appropriate attribuitur spiritui sancto: de qua procedit obiectio. Et de tali spira
tione loquitur beatus Petrus quando dicit. ii. Pe. i. Spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei
homines. De qua dicit Augustinus super Ioan. ser. i.

6 ⁋ Ad secundum cum dicitur, id quid spiratur procedit a ter
mino in terminum &c. Dico quod aliquid potest intelligi procedere a termino in terminum dupliciter.
Vno enim modo vt aliquid praeexistens in vtroque termino tanquam habens esse actu in illis. & sic exi-
stens in illo ab illo procedit vt existat in aliud: Et quid sic spiratione procedit ab vno termino in alte-
rum, non habet esse per spirationem: sed solummodo per spirationem habet transitum ab vno termi-
no in alterum praesupposito esse eius. Et talis spiratio solum conuenit rebus corporalibus aliquam
spiritualitatem ratione suae subtilitatis habentibus: propter quod earum transitus talis, spiratio quaedam
dicitur: quemadmodum aer dicitur spirari quando abextra trahitur inspiratione in pulmonem
& expellitur a pulmone per expirationem: de qua principaliter procedit obiectio. Alio autem modo ali-
quid intelligitur procedere a termino in terminum non vt aliquid praeexistens in vtroque termino: tanquam habens esse
actu in illis: sed solummodo vt existens virtute in termino a quo procedit, inquantum procedit ab illo. & sic
existens in illo, ab illo procedit in alterum: in quo a primo habet esse in illum secundum actum. Et quid sic spi
ratione procedit ab vno termino in alterum, non solum procedit in alterum terminum per spirationem
vt habeat esse suum in illo: sed etiam vt habeat esse in seipso simpliciter: & in seipso sit terminus spirationis.
Et ideo quod sic spiratur, per spirationem non habet transitum ab vno termino in alterum supposito esse eius
in vno. Immo per ipsam spirationem habet esse non solum in altero: sed etiam in seipso. Et talis spiratio
passiua conuenit alicui dupliciter. Vno modo vt producto in esse ab alio vt a principio producen-
te: non autem vt a subiecto & materia. & hoc modo dona sapientiae & bonitatis spiritualiter spi
ratione quadam praedicta producuntur in animas sanctas a tota trinitate principaliter: sed appro
priate a spiritu sancto: vt iam dictum est. Alio autem modo vt cui per productionem communica
tur esse ab alio vt a principio producente: & vt a principio quasi subiecto & materiali de quo produ
citur. & hoc modo spiritus sanctus spiratione producitur a patre & filio per voluntatem eorum concordem
vt est nuda & conuersa super seipsam informatam amore simplici & essentiali: & habet esse ab vtroque
& est tertia persona in diuinis: & de substantia ipsorum: vt ipsa est voluntas informata amore simplici &
essentiali. secundum quod haec determinata sunt superius. Producitur etiam hoc modo spiritus sanctus a patre in Bb175r
filium, vt in terminum: & econuerso a filio in patrem: secundum quod iam declarabitur inferius. Et
est hic aduertendum quod ista productio spiritus sancti inquantum habet esse a producentibus, non dif
sert a modo producendi filium: nisi quod productio filii est a solo patre: & per principium quod est intellectus
Productio autem spiritus sancti est simul a patre & filio: & per principium quod est voluntas, secundum mo
dum superius expositum. Inquantum vero ista productio spiritus sancti habet esse ab illo de quo vt de qua
si subiecto & principio materiali producitur: differt a modo producendi filium non solum in hoc quod
productio filii est de intellectu simplici conuerso super se vt est informatus notitia simplici & essentia
li: productio vero spiritus sancti est de voluntate informata amore simplici & essentiali secundum
modum superius expositum: sed etiam differt ab illo in hoc, quod productio filii est de intellectu vt de
subiecto & quasi materia per quasi illius informationem & impressionem factam in illo ab intellectu in-
formato notitia simplici: a quo in intellectu quasi formatur notitia declaratiua quae verbum est & fi
lius. Productio autem spiritus sancti est de voluntate informata amore essentiali: vt de subiecto & quasi
materia, non per quasi informationem aut impressionem quacumque: sed potius per quasi excussionem
siue exusfiationem, siue expressionem, aut expulsionem quandam factam a voluntate nuda: a qua vt
a ratione spiratiua existente in patre & filio, quasi excutitur de voluntate informata amore simpli
ci amor incentiuus qui est spiritus sanctus: secundum quod supra declaratum est: & iam amplius decla
rabitur inferius. Talis autem excussio siue exufflatio spiritualis spiratio dicitur: & est similis spiratio
ni corporali qua virtute cordis excuteretur siue exufflaretur aer per expirationem de pulmone vt de
subiecto & principio materiali: qui prius non fuisset contentus in pulmone per inspirationem in ips
sum attractus. Sed est differentia in hoc: quod aer iste excuteretur de pulmone per quendam transitum
& recessum ab illo. Spiritus sanctus autem excutitur de voluntate informata amore simplici abs
quod transitu & recessu ex parte spiritus sancti a patre & filio, aut ab eo de quo producitur. Nihilomi-
nus tamen procedit ab illo, modo praedicto: & sic vere spiratur: licet aliter quam aliquid spiretur tempo
raliter: vt patet ex iam dictis. Et quia secundum modum iam dictum spiritus sanctus in sua emana-
tione non solum procedit a producentibus: sed etiam ab illo de quo emanat: inquantum videlicet
ab illo excutitur: filius autem in sua emanatione solummodo procedit a producente: nullo autem mo-
do ab illo de quo emanat, inquantum videlicet in illo quasi imprimitur: propter hoc licet communiter
vtraque emanatio dicatur processio: proprie tamen emanatio spiritus sancti, dicitur processio: non au
tem filii: & hoc non ratione eius quod spiritus sanctus habet procedere a producentibus: sed solummo-
do ratione qua procedit modo iam dicto a principio quasi materiali & subiecto. Propter quod eti
am talis emanatio proprie dicitur spiratio: sicut emanatio filii proprie dicitur generatio. Vnde ex
parte modi producendi personas de aliquo vt de subiecto & quasi materia, debet accipi differentia
emanationum: non autem ex parte modi producendi ab ipsis producentibus: secundum quod superi
us eorum differentiam assignauimus.