Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe47561

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
Irca primum arguitur quod spiritus non sit nomen personae diuinae, Primo sic, non
est persona diuina nisi relatiua vt habitum est supra. sed spiritus sanctus non est
nomen relatiuum, sed absolutum: quia absolutum est quod dicitur spiritus & simi-
liter quod dicitur sanctus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. nomen quod communiter con-
uenit tribus personis diuinis, essentiale est in diuinis & non personale, vt patet
ex supra determinatis. hoc nomen spiritus sanctus conuenit tribus personis. pa
ter enim & spiritus est & sanctus, similiter & filius, & quaecumque alia persona in diuinis. ergo &c.

3 ⁋ Con
tra. i. Ioan. iii. dicitur. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, & spiritus sanctus.
hoc autem non esset nisi spiritus sanctus esset nomen personae. ergo &c.

4 ⁋ Dicunt aliqui quod nomen aliquod dupliciter potest considerari. Vno modo ratio
ne sui principalis significati. Alio modo ratione actus sui. Primo quidem modo dicunt quod spiritus
sanctus non est proprium nomen personae: sed commune trinitati, vt procedunt duo prima obiecta.
Secundo modo (vt procedit tertium obiectum) dicunt quod est, proprium nomen personae in diuinis. Vtuntur enim
theologi hoc nomine spiritus sanctus pro nomine relatiuo nondum imposito: licet de se sit absolutum.
Quod non oportet dicere: immo simpliciter potest dici quod spiritus sanctus est proprium nomen personae & rela
tiuum.

5 ⁋ Ad cuius intellectum & ad dissolutionem argumentorum simul, sciendum est quod hoc nomen spi
ritus vno modo dicitur a spiritualitate, appellando qualemcunque rem prae naturae suae subtilitate spiritu
alem spiritum. secundum quod etiam ventus spiritus dicitur. & hoc modo spiritus est in diuinis nomen naturae siue essen
tiae, & penitus absolutum, conveniens tribus personis: vt procedunt duo prima obiecta. Et hoc modo deus essentialiter
supponens & coniter pro tribus personis, dicitur spiritus. loam. iiii. Deus spiritus est. Alio autem modo dicitur spiritus ab actu spiramn
d scilicet quia spiratur & spiratione esse habet, & quasi per expulsionem siue excussionem a spirante de eo de quo spi
ratur: secundum quod supra declaratum est: assignando differentiam inter generationem & spirationem. Hoc autem modo no
minando spnitum: spiritus in diuinis est nomen personae, non essentiae: & penitus relatiuum, conveniens solummodo tertiae perso
nae in diuinis: & est institutum a proprietate personali relatiua quae est spirari: sicut genitum impositum est a proprie
tate relatiua quae est generari. secundum modum superius expositum de genito: & iam exponetur de spum scton. Quia vt
dicit Augustinus v. de trinitate. ca. xi. Spiritus sanctus in eo quod proprie dicitur spiritus sanctus, relatiue dicitur: sed ipsa relatio non
apparet in hoc nomine sicut in hoc nomine donum. Quia autem cum nomine spiritus adiugitur sanctus, hoc sit per Antono-
masiam: quia huic spiritui sanctitas appropriatur: vt spiritus iste ab aliis spiritibus discernatur: vt sit idem ex parte
tertiae personae in diuinis spantum esse: quod est ex parte personae secundae genitum esse. & secundum hoc bene procedit tertia obiectio.