Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe47148

Sources:

Bb: Badius1520b

B172v

1
CIrca decimum arguitur quod spirantes habent aliquam aliam proprietatem conem quam spirationem
actiuam. Primo sic. Sicut se habet generatio ad solum patrem, sic se habet ipiratio coni-
ter ad patrem & filium. Sed non solum generatio actiua est positiue proprietas propria pa
tris, sed etiam generatio passiua negatiue est proprietas patris, quae est ingenitum
esse. ergo consimiliter non solum spiratio actiua positiue est proprietas communis patris &
afilii: sed etiam spiratio passiua negatiue erit communis proprietas patris & filii, quae est in
Tspiratum esse.

2 ⁋ Secundo sic. Sicut in deo intellectus est naturalis, & ideo consideratur
in deo intellectus vt est natura aut vt est intellectus: & ab eo inquantum est natura simpliciter, con-
sequitur proprietas quae est generatio actiua in patre: inquantum vero est intellectus siue natura intel
lectualis, consequitur proprietas quae est dicere secundum superius determinata: Sic in deo est voluntas natura
lis quae consideratur vt est natura, aut vt est voluntas. ergo & ab ea inquantum est natura simpliciter, conse-
qui debet vna proprietas: & ab ea inquantum est voluntas, debet sequi alia proprietas, quarum vna respon-
det ei quod est generare in patre, alia vero ei quid est dicere. Quare cum voluntas secundum supra determina
ta est principium productiuum in patre & filio coniter, sicut intellectus in patre: & ex parte intellectus in
patre non solum est proprietas patris generare: sed etiam dicere: consimiliter in patre & filio ex parte volunta-
tis non solum est, proprietas ipsorum communis spirare, sed etiam aliqua alia.

3 ⁋ In contrarium est quod tunc essent plures
notiones quam quinque secundum superius determinata: quod est contra omnes doctores Theologicos.

4 ⁋ Dico secundum quod supra expositum est in principio quaestionis tertiae circa proprieta
tes proprias patri, quod vna proprietas potest intelligi esse alia ab altera, vel secundum rem, vel secundum rationem tantum.
Secundum rem autem vna non est alia ab altera (vt ibi tactum est) nisi ex ordie ad obiectum aliud & aliud. Quare
cum pater & filius non habeant conem ordinem ad obiectum, nisi ad vnicum. scilicet spiritum sanctum coniter productum
ab ipsis: secundum rem igitur non est nisi vna proprietas communis patri & filio: quae cum sit spiratio actiua secundum
praedeterminata, praeter spirationem ergo actiuam spirantes nullam habent aliam proprietatem realem conem.
Secundum rationem autem proprietas vna est alia ab alia ex diuerso modo se habendi in ordine ad obiectum.
Et hoc modo bene verum est quod spirantes habent aliam immo alias proprietates cones quam spirationem: quae
tamen sunt idem secundum rem cum spiratione actiua: quemadmodum pater habet proprietates proprias alias secundum
rationem a generare: quae secundum rem sunt idem cum ipso generare. Sed huiusmodi diuersitas in ordine diuerso
ad idem obiectum potest accipi tripliciter. Vno modo vt ipsum obiectum iam habitum est, & simul existens
cum producente, qualis proprietas in patre importatur nomine paternitatis: vt expositum est in dicta quaestio-
ne. Alio modo vt obiectum habet produci a producente, & hoc dupliciter. Vno modo accipiendo istam
diuersitatem ex parte principii productiui. Alio modo accipiendo ipsam ex parte actus quo producitur.
Vno enim modo quia productio quae est generatio in patre, non est in quacumque natura, & cuiuscumque producen
tis de quocumque, sed in natura intellectuali, productio illa qua pater producit filium, non: solum dicitur genera-
re ratione naturae simpliciter: sed etiam dicitur dicere ratione naturae intellectualis: & sunt idem re, differen
tia sola ratione. secundum quod supra declaratum est de proprietatibus patris in quaestione secunda. Alio autem modo
quia actus generandi tripliciter habet mediare inter generantem & genitum, differunt secundum ratio-
nem in patre generatiuum & potentia generandi & ipsum generare, vt declaratum est ibidem in
quaestione tertia. Secundum primum istorum modorum est modus proprietatis innominatus: quo pater & filius
respiciunt spiritum sanctum vt iam productum & simul existentem cum eis: qualis importatur in patre respe-
ctu filii nomine paternitatis. Vnde sicut pater dicitur pater quia est ei filius, & non est pater nisi per filium
vt expositum est in dicta quaestione tertia: & similiter non est pater nisi quia habet filium: vt tactum est iam
in quaestione precedente: sic prim & filio non convenit iste modus relationis innominatus ad spiritum
sanctum nisi quia est eis spiritus, & per spiritum sanctum, & quia habent spiritum sanctum iam Bb173r
productum ab eis. Et quia iste modus innominatus est, ideo Augustinus in sermone praedicto de tri
nii. cum dixit: Pater eo est quod habet filium: filius eo quod habet patrem, non subiuxit simile quid de spiritu sancto
dicendo, Spiritus sanctus eo est quod habet talem vel talem a quo habet esse: sed dixit, &ptins sanctus
eo est quod sic ex patre & filio procedit. Spiritus sanctus tantum non circumloquitur relationem talem qualis imen
portatur nomine paternitatis aut filiationis: sed potius qualis importatur nomine geniti, vt infra pate
bit. Penes secundum dictorum modorum quo ista productio quae est spiratio actiua in patre & filio, non est a
quacumque voluntate: sed a voluntate summe liberali: productio ista qua pater & filius producunt spintum
sanctum, non solum dicenda est spirare ratione voluntatis simpliciter: sed etiam alio quodam modo, quid se habet ad
spirare sicut se habet dicere ad generare: quae possumus vocare flagrare.

5 ⁋ Ad cuius ampliorem intelle-
ctum aduertendum ex supra determinatis praecipue in quaestione de intelligere dei: quod sicut supposita infor
matione intellectus vt simpliciter est notitia simplici essentiali: ipse intellectus sic informatus conside
ratur vno modo vt est natura simpliciter: & principium actiuum naturale in seipsum vt est conuersus & nu-
dus secundum modum superius expositum: Consideratur etiam alio modo vt est intellectus & principium acti-
uum intellectuale: Et vt primo modo consideratur, est principium actus generandi: vt vero consideratur secun
do modo, est principium actus dicendi: Differunt enim sola ratione actus generandi & dicendi, quemadmodum sola
ratione differt intellectus vt consideratur primo modo & secundo: Sic supposita informatione voluntatis vt simpliciter est
amore simplici essentiali, ipsa voluntas conversa consideratur vno modo vt est voluntas simpliciter nuda & princi
pium actiuum voluntarium in seipsam vt est informata amore simplici essentiali. Consideratur etiam alio
modo vt est liberalis & principium actiuum liberale. Et vt primo modo consideratur, est principium actus
spirandi: vt vero secundo modo, est principium actus innominati, quem vocamus actum flagrandi: quemad
modum sola ratione differt voluntas vt consideratur primo & secundo modo. Et actus spirandi ex parte volunta-
tis respondet actui generandi ex parte intellectus. Actus vero flagrandi respondet ex parte intellectus
actui dicendi: & addit ipsum flagrare super spirare, & super actum amandi essentialem: quem ipsum dice
re addit super generare, & super actum intelligendi essentialem: prout supra est expositum de generare, & di
cere, & intelligere. Et per correspondentiam hic consimilia debent intelligi de spirare & fiagrare & ama
re. Secundum eundem tamen modum quo sunt idem secundum rem generare & dicere ex parte intellectus: &
differunt sola ratione: vt expositum est supra in quaestione secunda praedicta de generare & dicere: consi-
militer sunt idem secundum rem spirare & flagrare ex parte voluntatis: & differunt sola ratione. Vnde &
fere eisdem modis quibus sacra scriptura & sancti vtuntur hoc verbo dicere, secundum quod determinatum
est supra de dicere in praedicta quaestione secunda: consiliter possent vti hoc verbo flagrare. Sicut enim secun
dum ibi determinata, dicere aliquando tenetur notionaliter: aliquando vero essentialiter: & tunc super
ponit intelligere: & includit in suo significato actum manifestandi, siue manifestum faciendi cum relatione
ad illa quae nata sunt manifestari cuicumque intellectui eo quod notionaliter dicitur: cuiusmodi est verbum si-
ue declaratiua notitia, quod est idem re quod filius, secundum superius determinata: Consimiliter & flagrare ali
quando teneri potest notionaliter: aliquando vero essentialiter: & tunc supponit amare: & includit in suo si-
gnificato actum placendi siue placitum faciendi cum relatione ad illa quae nata sunt placita fieri cuicumque volun
tati eo quod notionaliter flagratur: cuismodi est quoddam correspondens verbo apud emanationem volunta-
tis, quod possumus vocare zelum siue inflammatum amorem, quid est idem re quod spiritus sctuns: quemadmodum verbum est
idem re quod filius. & flagrare est idem re quid spirare: quemadmodum dicere est idem re quod generare: prout infe-
rius declarabitur. Vnde qualia supius determinata sunt de dicere ex parte intellectualis operationis: consimilia
per quandam correspondentiam intelligi debent hic de flagrare ex parte voluntariae operationis. Penes tertium autem di
ctorum modorum differunt secundum rationem in prse & filio spiratiuum, potentia spirandi, & spirare: sicut in pre
generatiuum, potentia generandi, & generare, vt habitum est supra. Sic ergo non est secundum rem alia proprietas con
munis pri & filio quam spirare: licet aliae sint quae differunt ab hac secundum rationem: sed sunt eaedem se-
cundum rem, secundum quod procedit vltima ratio.

6 ⁋ Ad primam in oppositum: quod patris non solum est proprietas generare sed etiam inge-
nitum esse: ergo & pris & filii coniter proprietas est non solum spirare: sed etiam inspiratum esse: Dico quod secun-
dum superius determinata ingenitum non est, proprietas siue notio pris ratione eius quod per se & principa-
liter significat. Cum enim dignitatis sit genitum ratione principalis significati: nullo modo ratione eiusdem inquam
tum praecise. priuatur in nomine ingeniti, ingenitum esse potest esse dignitatis, non tamen est indignitatis: sed potius
conditionis alterius dignitatis. Quia autem ingenitum est notio, hoc est ratione eius quod consequitur siue intelligitur in
ingenito ratione eius quod principaliter significatur nomine geniti. Quia enim generare est prima productio, & genitum
est primum productum,: ipsum generare est ratio omnis vlterioris productionis, & ipse genitus est
ratio producendi omnem vlterius productum: vt licet aliquis sit immediate productus alia produ Bb173v
ctione, productus tamen est quoquo modo mediante generatione alterius. & ideo ipse non omnino ita
proprie & perfecte potest dici ingenitus sicut non genitus: sicut ille in quo habet esse primo alius
per generationem. Propter quod quia generatio est prima productio, ingenitum sic acceptum circa gene-
rantem: non solum negat genitum siue per generationem esse immediate, sed etiam mediate: & sic negat omne
esse ab alio: & hoc est quod intelligitur nomine ingeniti, & consequitur principale significatum: ratione
cuius habet rationem dignitatis simpliciter, & est notio: vt superius est expositum. Nunc autem in proposito
non est simile de non spirato: quia non spiratum, proprietas siue notio non est ratione eius quid per se & prin
cipaliter significat: cum neget id quoid dignitatis est & notio, ratione sui principalis significati: similiter ne
quod ratione alicuius quod consequitur siue intelligitur in non spirato ratione eius quod principaliter significatur
in ipso. Quia enim spirare non est prima productio, & spiratum non est primum productum, neque ipsum spira-
re est ratio omnis vlterioris productionis, neque ipse spiratus est ratio producendi omnis producti in di-
uinis: immo nullius: quia in diuinis non est vlterior productio, vt habitum est supra: vt propterea ipse
genitus in diuinis ita perfecte possit dici non spiratus siue inspiratus: sicut ipse generans dicitur in
penitus. Et communiter conveniens gignenti & genito, non negat esse ab alio: & ideo quando solummo
do (vt dictum est) ingenitum habet rationem dignitatis & notionis, hoc habet eo quod includit in suo in
tellectu non esse omnino ab alio. Nullo igitur modo inspiratum proprietas poterit dici aut notio pa
tris & filii communis: quia nullo modo in suo intellectu includit esse omnino ab alio. & sic inspiratum nul-
lo modo potest esse proprietas communis patris & filii: licet ingenitum sit proprietas & notio solius patris.

7 ⁋ Ad secundum quod in deo consideratur natura vt est natura, & vt intellectus est: ergo & voluntas &c.
Dico quod verum est conclusum: sed illa diuersitas quae procedit a voluntate vt est natura & vt est vo-
luntas, est secundum rationem tantum, & ambo sunt vna proprietas secundum rem, sicut superius est ex
positum de dicere & generare. Circa tamen ipsum medium inductum est aduertendum quod defe-
cit in similitudine: licet enim intelligere & voluntas in deo considerantur vt natura & vt intellectus si
ue voluntas: & natura communiter in eis accipitur pro principio intrinseco notionaliter siue modo
naturae: hoc tamen fit diuersimode: quia motum modo naturae, mouet quodam modo principaliori:
quodam vero non principaliori. Est enim duplex modus mouendi modo naturae scilicet & impetu & neces
sitate: quorum primus est principalior: & excludit modum mouendi ex libera voluntate: secundus ve-
ro est non principalior, nec excludit modum mouendi ex libertate voluntatis: sed solum ex volunta
tis libero arbitrio. Primo modo in generatione filii & verbi distinguitur productum & vt est natura,
& vt est intellectus: quia non solum necessitate incommutabili, sed impetu quodam pater producit filium
siue verbum. Secundo modo in spiratione spiritus sancti distinguitur productum vt est natura: & vt
est voluntas: quia sola necessitate incommutabilitatis absque omni impetu pater & filius producunt
spnium sanctum. Propter quod dictum est superius quod vtraque productio est modo naturae: sed principaliori mo
do naturae producitur filius. Est etiam processio filii principaliori modo naturae ex parte modi pro
cedendi incommutabili necessitate: quia etsi voluntas sub diuersis rationibus consideratur: & vt
est natura: & vt est voluntas: sicut & intellectus: tamen alius & alius est ordo harum rationum:
quia ex parte intellectus ratio intellectus vt est natura, prima est respectu eiusdem vt est intellectus.
Econverso autem est ex parte voluntatis: nam ratio vcluntatis vt est voluntas, prima est respectu eiusdem
vt est natura. Libertas ex parte voluntatis est: principalitas autem ex parte intellectus: vt in deo volun
tas dicatur esse naturalis respectu productionis spiritus sancti: natura vero intellectualis respectu productio
nis filii. Nunc autem prima ratio principiandi principalis est respectu secundae: propter quod ex parte in
tellectus principalior est modus naturae, quia secundum primam rationem est, quam ex parte voluntatis, quia
secunda est. Propter ergo istum duplicem modum principaliorem naturae in procedendo, filius simpliciter
dicitur procedere modo naturae: & spiritus sanctus modo voluntatis. Nec tamen modus voluntatis remo-
uendus est a processione filii: pater enim dicitur generare filium voluntate consequente siue concomi-
tante: & omnino non impertinente ad rationem generatiuam: vt habitum est supra, & amplius decla
rabitur in vi. quaest. articuli sequentis. Pater autem & filius nequaquam dicuntur spirare spcanitum sanctum na
tura consequente siue concomitante, modo quo voluntas sequitur generationem filii: & hoc ideo quia mo
dus naturae ex impetu nullo modo cadit in processione spiritus sancti: quia (vt dictum est modo) iste
modus naturae libertatem siue liberalitatem excludit: modus autem naturae ex necessitate incommu-
tabili non concomitatur rationem voluntatis qua primo & principaliter spiratur spiritus sanctus: sicut
modus voluntatis liberae concomitatur rationem naturae qua primo & principaliter generatur fi-
lius: quia modus ille naturae licet sit concomitans, pertinet ad rationem spirandi cum ratione vo-
luntatis: non sic autem modus iste concomitans pertinet ad rationem generandi cum ratione na
turae: vt propterea sit diuersus modus concomitandi hic & ibi.