Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe46828

Sources:

Bb: Badius1520b

B171r

1
Irca nonum arguitur quod vnus spirantium videlicet pater non spiret principalius quam
alter puta quam filius, Primo sic. in diuinis non sunt gradus aliqui: quia repugnant
aequalitati quae summa est in diuinis. sed non est comperatio sine gradu penes ma
gis & minus: ergo secundum principalitatem in diuinis esse non potest. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. procedens a pluribus vna & eadem virtute simplici, non pro
cedit principalius ab vno, quam ab altero: quia virtus agendi determinat modum
actionis. actio spirandi procedit a patre & filio vna simplici virtute secundum praedicta. ergo &c.

3 ⁋ Contra. ille principalius agit qui ex se habet quod agat: quam qui ab alio habet illud: quia hoc non est
sine aliqua praerogatiua in agendo ex parte eius qui ex se habet quod agat. pater autem habet ex se quod
spiret: non sic autem filius: vt patet ex praedictis. ergo &c.

4 ⁋ Dico hic de principalitate circa actum spirandi patris respectu filii: quemad-
modum dictum est supra de principalitate generationis respectu spirationis: quod non accipitur ra Bb171v
tione alicuius absoluti, sicut neque auctoritas aut maioritas: sed solummodo ratione respectus & or
dinis in principiando vnius eorum ad alterum inter quae vel quos sit comparatio. Sicut enim ge-
neratio principalior dicitur productio: quia secundum praedicta spiratio quoquo modo habet esse
& originari a generatione: sic pater dicendus est principalius spirare: quia quod filius spirat, habet fi-
lius a patre per generationem: vt patet ex praedictis. Vnde nec ratione actus eliciti, nec ratione
modi eliciendi, nec ratione virtutis elicitiuae pater spirat principaliter: sed solummodo quia vim
spirandi habet filius a patre: quam pater habet ex se, secundum quod procedit vltima ratio.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod in diuinis non sunt gradus: quare nec comparatio
quae importatur per le principalius: quia non est comparatio sine gradu: Dico quod secundum gran-
maticos triplex est comparatio. Quaedam voce tantum, & non significatione, vt nouusi nouiori no
uissimus. Quadam significatione tantum, & non voce: vt bonus: melior optimus. Quaedam vtro
quod, vt albus albior albissimus. De illa autem significatione in qua idem significant positiuum & con
paratiuum siue hoc sit voce siue non, distinguendum: quia aut diuersi gradus comparationis si-
gnificant eandem rem diuersificatam secundum numerum circa diuersos: aut eandem penitus: cir
ca eundem. Comparatio primo modo importat eiusdem rei communionem secundum gradus & se-
cundum magis & minus. Dicit enim de tali comparatione Remigius super Donatum. Sic dicitur
autem comparatio quasi assimilatio: eo quod assimilando vnum alteri praefert instar pulpiti. & dici
tur positiuus gradus. Comparatiuus autem eo quod plus significat positiuo, superlatiuum dicitur
superexcellens. suum enim excellit comparatiuum. Et quia in deo non est aliquid vnum quod conue-
niat pluribus secundum plus, & secundum superexcellens in vno: ideo talis comperatio non est in deo
aliquo modo: quia talis comparatio requirit quod id in quo sit comparatio, sit in aliquo vno simplici
ter: & secundum plus in alio, & superexcellenter in tertio, prout de tribus hominibus dicitur iste
primus est doctus, iste secundus est doctior, idest magis doctus quam primus, ille tertius est doctissi-
mus idest excellenter doctus super secundum & super primum. Et semper in tali comparatione si-
cut comparatiuum dicit in vno aliquid magis illius rei in qua sit comparatio: sic positiuum dicit
minus eiusdem rei in alio: vt si doctior est magis doctus, simpliciter doctus respectu cuius ille di
citur doctior, est minus doctus: & si doctissimus est magis in excellentia doctus, doctus simpliciter & si-
militer magis doctus respectu quorum ille dicitur doctissimus, vterque illorum respectu illius est
minus doctus. De tali autem comparatione verum est quod non est sine gradu, nec est inter aliqua quae
sunt in diuinis: & ideo nec talis comparatio, vt dictum est, est inter personas diuinas. Nec idcirco
secundum talem comparationem dicitur aliquid principalius alio in diuinis, puta nec generatio
principalior emanatio quam sit spiratio: quia aliter spiratio dicenda esset non solum non principalis
spiratio: sed minus principalis quam generatio: & sic eiusdem rationis esset vtraque emanatio differens solum
secundum magis & minus, quod falsum est. Nec similiter dicitur pater principalius spirare quam filius:
quia aliter filius dicendus est non solum non principaliter spirare: sed minus principaliter quam pa-
ter: & esset illa ratio qua ambo spirant, differens secundum magis & minus, vt vnus & alter spirant
secundum eam: quod totum falsum est. Similiter quia in diuinis spiratio nullo modo dicitur principalis
emanatio siue productio: nec etiam minus principalis quam sit generatio: sed solummodo dicitur non
principalis productio: consimiliter filius nullo modo dicitur principaliter spirare: nec etiam mi-
nus principaliter spirare quam spiraret pater: sed solummodo dicitur non principaliter spirare. Et sic in
proposito gradus comparationis inter principaliter & principalius in diuinis non significant ean
dem rem diuersificatam circa diuersos secundum dictum modum, sed eandem penitus, & vt circa
generationem & spirationem quando generatio dicitur esse principalior emanatio respectu spi
rationis: vel circa spirationem quando pater dicitur principalius spirare quam filius. Vnde principa-
lis & principalior productio in diuinis non dicitur nisi generatio: similiter principalis & principalior
spirator siue principaliter & principalius spirare non dicitur nisi pater. Quare gradus istius com
parationis, scilicet positiuus & comparatiuus, idem secundum rem significant, non diuersificatum ta
men secundum magis & minus, sed penitus idem: vt sit diuersificatio secundum vocem tantum. Et se
cundum hoc est comparatio secundum vocem tantum: sed aliter quam grammatici appellant comparationem
secundum vocem tantum, in qua non est aliqua eadem significatio secundum rem in diuersis gradibus
comparationis: sed tantum eadem vox secundum finem variata. Hic vero appellatur comparatio se
cundum vocem tantum, in qua est penitus eadem significatio secundum rem, non variata secun
dum magis & minus in diuersis gradibus: sed solummodo vox diuersificatur ex parte finis. pro-
pter quod licet sit res eadem, non tamen est comparatio secundum rem, sed secundum vocem tam Bb172r
tum. Et est aduertendum, quod principalitas tam in diuinis quam in creaturis nihil aliud dicit quam praeroga-
tiuam quandam in aliquo. sed illa praerogatiua vel potest fundari in aliquo absoluto, vel in aliquo re
latiuo. Praerogatiua quidem in absoluto habet in creaturis comparationem secundum rem eandem penes
magis & minus variata: vt patet cum dicitur doctus doctior: & ideo talis praerogatiua non inueni
tur in diuinis: quia in diuinis non suscipit res eadem magis aut minus, sed tantummodo illa quae fun-
data est in relatiuo: quae simpliciter significatur in positiuo, & sub modo excessus secundum vocem
in comparatiuo. Et consistit ista praerogatiua in hoc, quod hoc siue ille cui convenit praerogatiua, habet ra-
tionem originandi respectu illius super quid siue super quem est praerogatiua: quemadmodum habet generatio su
per spirationem secundum praedicta. Propter quod dicitur generatio processio principalis respectu spirationis
& similiter processio principalior quam sit spiratio. Et quemadmodum habet praerogatiuam pater in spiran-
do super filium: quia quod filius spirat, hoc habet a patre secundum praedicta, propter quod pater dicitur spi-
rare principaliter respectu filii, & simliter principalius quam filius. Nec tamen filius ex hoc dicendus est spirare minus
principaliter, aut spiratio esse processio minus principalis quam generatio: quia spiratio nequaquam dicitur
processio principalis, nec filius vllo modo dicendus est spirare minus principaliter. Et hoc ideo, quia
filio aut ipsi spirationi nullo modo convenit illa ratio siue relatio super quam fundatur illa principa-
litas quae est ex parte patris quod a se habet alius quod spiret, & ex parte generationis quod ipsa quodammodo est
ratio spirationis secundum dicta. Et contingit hoc in proposito: quemadmodum secundum Hila. pater dicitur ma-
ior filio, & tamen filius nullo modo dicitur esse minor patre: vt patebit inferius, disputando de per
sonarum aequalitate. Vnde quod pater dicitur spirare principaliter & principalius filio: non est com-
paratio, propria: sed abusiua, quemadmodum est comparatio abusiua cum Angelus bonus dicitur esse
melior diabolo: quia diabolus nec simpliciter est bonus, nec minus bonus quam Angelus. dico bonita-
te gratiae: quia illam in nullo communicat diabolus. Et similiter etiam est comparatio abusiua qua dicitur
quod generatio est principalis processio, & principalior spiratione.

6 ⁋ Ad secundum quod actio procedens a pluribus
vna simplici virtute non procedit principalius ab vno, quam ab altero, Dico secundum iam dicta quod verum est
de principalitate fundata in aliquo absoluto, puta quando duo delegati vna & eadem virtute dele
gantis sibi commissa exequuntur mandatum delegantis, neuter illorum dicitur principalius mandatum illud exe-
qui quam alter, nec etiam vnus illorum dicitur principaliter exequi respectu alterius, eo quod ambo habent
illam potestatem aequaliter ab eodem: & neuter ab altero: quemadmodum si spiritus sanctus procederet a solo
patre, ambo aequaliter haberent potestatem creandi a patre: & neuter ab altero: & ideo neuter illo-
rum principalis diceretur aut principalius creare respectu alterius. Quemadmodum modo filius dicitur
principaliter creare respectu spiritus sancti, eo quod potestatem creandi hys spiritus sanctus a filio. De principali
tate autem fundata in relatiuo illud non est verum secundum quod procedit ratio in oppositum, & bene: quia enim a
patre habet filius quod sit, & quod sit deus: ideo pater dicitur esse principale nomen deitatis. dicente Augu
stino in secundo de triniitae. Credimus sanctam trinitatem & vnum deum esse patrem & filium & spiritum sanctum. Pa
ter eo est quod habet filium, filius eo quod habet patrem, spiritus sanctus eo quod sit ex patre & filio procedens. Pater
ergo principium principale nomen est deitatis. Sicut autem pitr eo quod est principium & filii & spiritus sancti, est
principale nomen deitatis simpliciter: propter quod dicit Aug. lib. de trinitatei iii. ca. iiii. quod pater est principium totius
diuinitatis: sic filius eo quod est principium spiritus sancti. Et secundum eundem modum pater potest dici princi
paliter deus, & similiter principalius deus quam filius aut spiritus sanctus, & consimiliter filius potest dici
principaliter deus respectu spiritus sancti, & etiam principalius deus quam spiritus sanctus. Et consimiliter si fi-
lius dicitur principalius deus respectu spiritus sancti: quia quod spiritus sanctus est deus hoc habet a filio: pa
ter etiam potest dici principalissime, quia & filius & spiritus sanctus habent a patre quod sunt deus. vt secundum
hoc pater dicatur principalissime in superlatiuo: & hoc respectu filii & spiritus sancti, & filius princi-
palius respectu spiritus sancti. Non tamen iuxta praedicta spiritus sanctus vllo modo dicendus est esse prin
cipaliter deus: neque minus principaliter quam pater aut filius: quia nullo modo conuenit ei relatio se-
cundum quam dicitur aliquis principaliter deus. ita quod si in diuinis recipiatur comparatio secundum tres gradus
quod scilicet in diuinis sit deus principaliter, principalius, & principalissime: positiuus conuenit cocomuni-
ter patri & filio: comparatiuus filio respectu spiritus sancti, & patri respectu vtriusque: superlatiuus autem
convenit soli patri. Et cum dicitur filius esse deus principaliter respectu spiritus sancti, & similiter prin-
cipalius: & similiter pater deus esse deus principaliter, & similiter principalissime respectu filii & spiritus
sancti, eadem est penitus significatio in positiuo quae est in comparatiuo & in suplatiuo: sed cum di-
citur filius esse deus principalius respectu spiritus sancti: & pater principalissime respectu vtriusque: pe
nitus est alia & alia significatio in comperatiuo & superlatiuo: eo quod principalitas superlatiua in patre
& comperatiua in filio fundantur super relationem aliam & aliam. Filius enim non dicitur deus principa-
lius quam spiritus spiritus, nisi quia ab ipso est spiritus sanctus. Pater etiam non dicitur esse deus principalissime Bb172v
nisi quia ab ipso habet esse filius, & ab ipso habet filius quod a filio habet esse spiritus sanctus. Ex hoc enim quod
praecise a patre habet esse spiritus sanctus: solummodo dicitur esse principalius deus quam spiritus sanctus: sicut
& filius ex hoc quod similiter ab ipso habet esse spiritus sanctus. Et sic pater solummodo dicitur esse deus
principalius respectu filii inquantum praecise ab ipso habet esse filius. Et sic cum in diuinis dicitur esse deus
principaliter principalius & principalissime, est comparatio voce tantum inter comperatiuum & superlati-
uum secundum modum grammaticum, quo aliud significatur omnino in vno gradu & in altero. Alia enim rela-
tione omnino dicitur pater principalis siue deus, alia vero dicitur filius principalius deus quam spiritus sanctus.
propter quod non minus principaliter dicitur deus filius quam ptur: nec spiritus sanctus quam pater aut filius. Est autem
comperatio voce tantum inter comperatiuum & positiuum, secundum modum quo secundum pdicta in diuinis penitus
idem significant comparatiuum & positiuum. Eadem enim relatione omnino dicitur filius aut pater principa
liter aut principalissime deus: quia singulus eorum dicitur principaliter deus.