Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe46640

Sources:

Bb: Badius1520b

B170v

1
CIrca octauum arguitur quod neuter spirantium habet rationem spiratiuam ab alio.
quod clarum est de patre. Quia etiam ita sit de filio, patet primo sic. si filius habe
ret rationem siue vim spiratiuam a patre, tunc pater ex seipso vim spiratiuam
haberet, & posset spirare etiam si filius non haberet vim spiratiuam a patre nec
spiraret: quia nullus potest alteri dare quod ipse non habet ex se. consequens falsum
est, quia aliter non esset voluntas concors, quae requiritur ad vim spiratiuam-
secundum praedeterminata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si filius haberet vim spiratiuam a patre: cum
a vi spiratiua habeat quod sit spirator: sicut a generatione passiua quam habet a patre genitus est: si
cut ergo filius habet a patre quod sit genitus: & ex hoc relationem realem habet ad patrem, & econ-
uerso relationem habet pater ad filium, sic filius haberet a patre quod sit spirator: & ex hoc haberet re-
lationem realem ad patrem: & econuerso pater ad ipsum. illa autem non est relatio in filio, quae est
filiatio & generatio passiua: quia spiratio in filio est proprietas actiua: quare nec illa respondens ei-
dem in patre, vt paternitas siue generatio actiua: sed aliqua alia. hoc autem falsum est: quia tunc
in patre essent duae relationes reales & differentes positiuae respectu filii & econuerso: cuius con-
trarium tenet ecclesia & fides catholica. ergo &c.

3 ⁋ Contra, qui ab alio habet esse suum & id quod
est, habet ab eodem omne quod habet, quia esse est prima ratio in diuinis, sicut habitum est supra. &
a quo habet aliquis primum quod est in ipso: & quodcunque aliud in quo includitur & suprponitur
illud. Quare cum filius habeat esse a patre & quod filius est: vis spiratiua autem supponit & inclu-
dit esse in filio: ergo &c.

4 ⁋ Dico iuxta processum vltimae rationis, quod filius vim spiratiuam habet a pa-
tre: intelligendo tamen quod filius potest intelligi dupliciter habere aliquid a patre. Vno modo tanquam
genitum a patre. Alio modo tanquam existens in filio per generationem a patre. Primo modo habet fi-
lius a patre quod sit genitus siue filius, siue persona aliqua in diuinis, & nihil aliud. Secundo modo ha
bet filius a patre quicquid est in persona eius. Sed hoc potest esse dupliciter. Vno modo vt quid con
municatum filio a patre per actum generationis. Alio modo vt quasi derelictum in filio per actum
generationis actiuae patris. Isto autem secundo modo filius habet a patre relationem in se existen-
tem in ordine ad patrem, scilicet filiationem. Primo autem istorum modorum, quo scilicet filius
habet aliquid communicatum sibi a patre per generationem, potest esse dupliciter. Vno modo tam
quam pertinens ad constitutionem personae suae: & sic habet deitatem & quod sit deus a patre. Alio autem
modo tanquam proprium ipsius personae constitutae: & hoc modo habet vim spiratiuam a patre. sic enim
est circa diuinas productiones, quod quicquid est producentis per productionem sit ipsius producti
excepto eo quo producens distinguitur a producto. Distinguendum tamen est circa vim spirati-
uam: quia licet sit semper vna & eadem re, potest tamen considerari vt est principium spirandi pri- Bb171r
mum & remotum, similiter vt est principium spirandi proximum & propinquum, modo quo ta
ctum est iam supra. Si primo modo, sic simpliciter sciendum est quod vis spiratiua filio communicata
est a patre, scilicet voluntas vt est voluntas simpliciter: quam habet pater essentialiter ex se, & fi-
lius a patre. & secundum hoc principaliter processit ratio vltima. Si secundo modo, sic non est sentien
dum quod vis spiratiua sit communicata filio a patre: quia talis vis non est voluntas vt est voluntas
simpliciter: sed vt est voluntas concors patris & filii. Sed solummodo sentiendum est quod vis spiratiua est
quid derelictum in filio per actum generationis, vt proprium eius cum patre, & quod filius habet prin
cipium spirandi per patrem. Licet enim filius habeat principium spirandi: quod est voluntas, a pa-
tre: non tamen ex hoc habet quod habeat concordem voluntatem a patre: quia non est concors nisi
per hoc quod eadem voluntas est, & manet in patre. Sic etiam sentiendum est quod pater habet principium
spirandi per filium: quia nisi filius haberet a patre voluntatem illam quam habet pater, nec esset
voluntas patris concors, nec principium spirandi secundum dicta. & hoc quemadmodum secun-
dum diu superius exposita, pater non habet quod sit pater nisi per filium, & hoc vtrobique vt per cau-
sam sine qua non. Et secundum hoc simpliciter concedenda est vltima ratio.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod si filius haberet rationem spirandi a patre: tunc pa
ter haberet eam ex se vt spiraret: etiansi filius non spiraret: Dico quod vim spirandi primam & remotam
quam filius habet proprie a patre: pater habet ex se, non autem propinquam sic habet ex se quin
eam habeat per filium: quam filius non habet proprie a patre: licet per patrem: sicut dictum est

6 ⁋ Quod autem additur, quod si pater ex se haberet vim spiratiuam: ex se posset spirare sine filio spi-
rante: Dico quod hoc verum est, si ex se haberet vim spiratiuam propinquam: non autem verum
est de remota. Vim autem spiratiuam propinquam non habet pater nisi modo supra exposito: eo
quod secundum praedicta voluntas non est concors ad spirandum nisi ex hoc quod est concors.

7 ⁋ Ad se-
cundum: Si filius haberet vim spiratiuam a patre, haberet a patre quod esset spirator: sicut & quod est
genitus: Dico quod re veram filius a patre habet quod est spirationis principium: quia vere & proprie pri
mam & remotam rationem spirandi, a qua secundum praedicta sumitur nomen principii, habet a
patre. Quia autem a propinqui ratione spirandi sumitur (vt dictum est) nomen spiratoris: & illam non
proprie habet a patre, sed solummodo per patrem, secundum iam dictum modum: idcirco licet fi
lius vim spiratiuam primam & remotam habeat a patre: non tamen proprie dicendus est habe-
re ab eo quod sit spirator, sed potius quod est spirator per eum. Esto etiam quod a patre haberet quod esset spi-
rator, non tamen esset simile de eo quod est spirator, & de eo quod est genitus: quia filius in eo quod
genitus, habet esse a patre per generationem, vt per se terminus generationis, non sic autem in eo
quod spirator: quia quod est spirator ratione primi principii spirandi, habet a patre vt communicatum
per actum generationis: & quod est spirator ratione propinqui principii spirandi, non habet a patre:
sed solummodo per patrem, secundum iam expositum modum. Propter istam aduersitatem non
sequitur vlterius conclusum in argumento, videlicet quod filius sicut in eo quod genitus, habet rela-
tionem realem ad patrem & econuerso: consimiliter in eo quod est spirator, quia in eo quod est per pa-
trem vel a patre spirator, nullam relationem realem habet ad patrem, nec econuerso: quia re latio
nem realem non habent personae diuinae inter se quia per generationem vel actum alicuius per-
sonae aliquid sit communicatum alteri vel derelictum in illa: sed solummodo quia vna simpliciter
habet esse ab altera vt per se terminus actus illius.