Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe46354

Sources:

Bb: Badius1520b

B169v

1
CIrca sextum arguitur quod spiratio actiua sit proprietas siue actio vnius spiratoris,
Primo sic. sicut in denominando passio se habet ad passum, sic actio ad agentem.
sed spiratione quasi passiua non dicitur spiratus nisi vnus: ergo & spiratione acti-
ua non dicitur spirator nisi vnus.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habet creatio actiua ad
creantem, sic spiratio actiua ad spirantem. sed quamquam plures sint creantes, tamen non dicitur
nisi vnus creator. ergo quamquam plures sint spirantes non tamen dicetur esse nisi
vnus spirator.

3 ⁋ Contrarium profitentur plures doctores: qui dicunt quod pater & filius sunt duo
spiratores.

4 ⁋ Dico quod differt quaerere, An spiratio sit actio vnius personae, & an sit actio vnius
spirantis. De primo expeditum est supra: vbi determinando de diuinis proprietatibus in genera-
li, determinatum est quod non solus pater spirat, sed etiam filius: ita quod in diuinis nulla potest esse actio
vnius personae tantum praeter generationem, nec potest procedere a sola prima persona nisi secunda sola. Quia
si tertia sit persona in diuinis, oportet quod illa procedat a prima & secunda simul: & si quarta, opor
teret quod procederet a tribus primis, & sic deinceps. & hoc quia sic est circa diuinas productiones, quod vi-
res productiuae sunt ordinatae: queadmodum secundum praedicta ordinatae sunt vires productiuae mo-
do intellectus & voluntatis: & semper producto per primam vim, a producente communicatur omnis
alia vis productiua. De secundo dicetur inferius disputando de modo loquendi de deo, assignando ra
tionem quare verba & participia in diuinis pluraliter praedicantur de pluribus agentibus, non sic autem sem-
per verbalia nomina. Dicimus enim quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes, non sic dicimus quod
sunt tres creatores. De tertio enim secus est. Dicimus enim quod pater & filius sunt spiratores. Et sic ad pro
positam quaestionem dico quod spiratio actiua non est actio vnius spiratoris, sed plurium. Et hoc ideo, quia ra-
tio spirandi ad hoc quod ea quis spiret, ex conditione & natura sua requirit pluralitatem spirantium: ita
quod si per impossibile poneretur quod productione generationis non communicaretur voluntas paterna, impossi-
bile esset ponere quod solus pater spiraret, quia (vt dictum est supra) non est voluntas ratio spiran-
di nisi sit concors plurium, nec aliter esset ad spirandum foecunda.

5 ⁋ Per hoc patet ad primum in oppositum dicendo quod non est simile de spiratione
actiua & passiua: quoniam spirationis passiuae ratio nullam pluralitatem requirit spiratorum pas-
siue: sed est per spirationem passiuam constitutiua personae iam spiratae, vt iam dictum est supra. & ideo
sicut ipsa est vnica, & similiter spiratio passiua: sic necessario persona spirata est vnica. Spirationis
autem actiuae ratio non est constitutiua personae: sed secundum praedictum modum requirit quod sit
plurium personarum: eo quod licet sit vnica in radice voluntatis & vt est ratio spirandi quasi remo Bb170r
ta, est tamen quasi bifurcata per hoc quod debet esse concors ad hoc quod sit ratio spirandi quasi pro-
pinqua. Sic autem non est quasi bifurcata nisi per hoc quod non est foecunda nisi vt est duorum.

6 ⁋ Ad
secundum dico quod non est simile de creatione actiua, quoniam ratio creandi qua plures creant: sic vni
ca est quod sub omnimoda ratione vnitatis omnimodae est ratio creandi plurium. Propter quod etsi
plures creant: creant tamen vt vnum, & ideo non sunt nisi vnus creator. Ratio autem spirandi qua
plures spirant, licet vnica sit, non tamen sub omnimoda ratione vnitatis, siue sub ratione omni-
modae vnitatis est ratio spirandi plurium, sed (vt dictum est) sub ratione quodammodo bifurcata sci
licet vt est plurium concors. Propter quod plures spirant: & ideo non sunt vnus spirator sed plures
spiratores. Vnde quod plures creant vt sunt vnus, spirant tamen vt sunt plures, patet ex hoc: quod si per
impossibile ponatur esse vnica persona in diuinis absoluta, & nulla persona relatiua, illa posset crea-
re ratione diuinae substantiae quae in illa esset. Si autem per impossibile amoueatur vis spiratiua a si
lio: vt per generationem non communicetur ei voluntas paterna: pater spirare non posset ratione volun
tatis suae: quia non esset plurium nec concors, & ideo nec foecunda. Quia si esset: & solus pater posset
spirare: nulla apparet ratio quare plures spirantes dicantur plures spiratores, non sic autem plures
creantes dicantur plures creatores. Vnde non credo quod graeci si per impossibile secundum ipsos ponere-
tur filius spirare cum patre, dicerent patrem & filium esse plures spiratores: sicut nec dicunt ipsos
esse plures creatores: quia spirarent per voluntatem vt: voluntas est simpliciter, non vt concors duo-
rum: sicut creant per essentiam simpliciter, non vt est duorum vel trium. Vtrobique autem vniformiter
dicuntur plures creantes, & plures spirantes, quia hoc convenit ratione modi significandi dictionum
vt patebit inferius, qui est vniformis in illis principiis creans & spirans.